Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 5
Quis sit modus proprius theologiae ?Et queruntur quatuor. Primo enim queritur, Si habeat modum scientiae vel artis ? Secundo, Si habeat modum certiorem aliis scientiis, vel non ? Tertio, Si habeat modum argumentalionis ? Quarto, Queritur de quatuor modis ejus qui assignantur a Sanctis.
Membrum 1
Utrum theologia habeat modum scientiae vel artis ?Et videtur, quod non. 1. Omnis enim scientia modus definitivus est, et divisivus, et collectivus. Si enim ex prioribus manifestet incomplexum secundum essentiam, definitivum habebit modum. Si autem ex posterioribus incomplexam manifestet potestatem, divisivum habebit modum. Si vero complexum declarare intendat, oportet hoc fieri colligendo terminos et propositiones ad formam syllogisticam, vel alterius ratiocinationis que ad syllogismum reducibilis est.
Item, Cum ars sit factivum principium cum ratione, ut dicit Aristoteles in VI Ethicorum, oportet quod medium artis, ut ibidem dicit, sit ratio recta regulans opus: propter quod dicit Tullius, quod "ars est collectio principiorum ad eumdem finem tendentium:" hoc quod rectam rationem vocavit, vocans principia: et hoc quod Aristoteles vocat opus, vocans finem. Et hoc modo non procedit sacra Scriptura, sed potius historice, vel parabolice, vel etiam metaphorice, ut dicit Dionysius in libro de Caelesti hierar chia, dicens, quod poetice procedit sub tegumentis metaphoricis '. Videtur ergo, quod modus sacre Scripture nec scientialis, nec artificialis sit.
2. Adhuc, Metaphoricis sive transumptis uti peccatum est in scientialibus et artificialibus, ut dicitur in Il Zopicorum. Talibus autem maxime utitur sacra Scriptura. Ergo videtur, quod non procedat scientialiter vel artificialiter.
3. Adhuc, Scientie et artis est procedere per sermones manifestos: sacra autem Scriptura traditur in sermonibus mysticis et occullis: modus igitur sacre Scripture scientialis et artificialis non est.
Quod concedendum est. Sicut enim ante diximus, sacra Scriptura cum sit scientia secundum pietatem et necessaria ad. salutem, practica est: et quia practica est, et practice scientie stant ad opus, ut dicit Aristoteles in I de Anima, eo quod opus conclusio est practice scientie, ut dicit Aristoteles in VII Ethicorum, propter hoc in particularibus operibus tradita est, ut quasi exemplariter rusticam instrueret concionem. Omnibus enim necessaria est ad salutem et sapientibus et insipientibus. Ad Roman. 1, 14: Sapientibus et insipientibus debitor sum. Et ideo modo qui competit omnibus tradi debuit. Modus autem scientialis et artis non omnibus competens est. I ad Corinth. vi, 7: Non in omnibus est scientia. Tamen quia in particularibus latent theoriae universales, multe a patribus pulcherrime extracte sunt et scientialiter traditee et artificiose in originalibus eorum, sicut patet in libris beatorum Dionysi et Augustini, Gregorii et aliorum. Et sic fit quod dicit Hieronymus quod "in eadem scientia aliter doctus, aliter sentit indoctus: et tamen utrobique sentit ad edificationem." Unde Gregorius: "Sacra Scriptura fluvius est, in quo agnus peditat, et elephas natat:" vocans agnum pium et simplicem, qui quasi peditando de virtute in virtutem proficit in exemplari doctrina, que particulariter et sensibiliter proponitur, ex qua quasi paradigmate rudium accipitur informatio. Elephantem vero vocat sapientem et litteratum, qui ad profunda sapientia que colligitur in particularibus, non attingit.
Ad aliud dicendum, quod sicut ante habitum est, noster intellectus conjunctus est continuo et tempori: et ad manifestissima habet se sicut oculus vespertilionis, qui non comprehendit lumen nisi mixtum tenebris: propter quod simplicissima et manifestissima format imaginabiliter et sensibiliter, ut ex his quasi manuductus et anagogice elevatus, tandem attingat ad invisibilia et simplicissima, ut de illis secundum modum sibi possibilem accipiat notitiam aliquam. Unde Gregorius super illud Matthei, xin, 4h: Simile est regnum celorum thesauro, sic dicit: "Celorum regnum, fratres charissimi, idcirco terrenis rebus simile dicitur, ut ex his que animus novit, surgat ad incognita que non novit: quatenus exemplo visibilium se ad invisibilia rapiat, et per ea que usu didicit,: quasi confortatus incalescat." Et ideo dicit Boetius,quod "difficileest nostro intellectui aliquid intelligere nisi per modum puncti." Et Dionysius in libro de Celesti hierarchia: "Impossibile est nobis aliter lucere divinum radium, nisi varietate sacrorum velaminum anagogice circumvelatum, et his que secundum nos sunt providentia paterna connaturaliter nobis et proprie preparatum ." Jn omnibus enim talibus, ut dicit Augustinus in libro XII super Genesim ad litteram, illud quod figurative et quasi materialiter pingitur in sensu vel imaginatione, immateriali luce et infigurabili splendet intelligentia. Hinc est, quod theologia de in- comprehensibili luce agens, talibus quasi poeticis utitur proprie secundum suum modum. Aliae autem scientie philosophice que de luce nobis proportionali agunt, peccant si talibus utantur. Id enim quod intendunt declarare, obscuratur per talia. Clariora enim sunt in seipsis proposita, quam in figuris enigmaticis. In theologia autem non ponuntur talia propter ea que declarare intendit, sed propter nostram materialem intellectum,qui in connaturalibus sibi paulatim lucem colligit, et luce collecta fortificatus, sic tandem ad contuenda clarissima consurgit. Unde Dionysius in Celesti hierarchia: "Neque est possibile animo nostro ad non materialem illam ascendere ccelestium hierarchiarum imitationem et contemplationem, nisi ea que secundum ipsum est materiali manuductione utatur: visibiles quidem formas, invisibilis pulchritudinis imagines arbitrans: sensibiles suavitates, sive fragrantias, invisibilis distributionis figuras, et immaterialis luculentie imaginem materialia lumina, et secundum intellectum contemplative pulchritudinis discursas disciplinas '." Ut dicit scolion de Greco in Latinum translatum, discurse discipline sunt probationes eorum que spiritualia sunt per visibilia, et per res latiores efficiuntur que perenniter et repente intellectibus immittuntur.
Membrum 2
Utrum theologia certiorem modum habeat aliis scientiisEt videtur, quod non. 1. Poeticus enim modus infirmior est inter modos philosophie: ex fabulis est enim, que ex miris componuntur, ut dicit Philosophus in primo prime philosophiez. Mira autem fabularum certa non sunt, sed ficta.
2. Adhuc, Ex his que sunt fidei procedit. Dicit autem Richardus, quod "fides est inferior scientia." Alia vero scientie procedunt ex scibilibus vel intelligibilibus per se notis. Ergo videtur, quod non sit adeo certa sicut alie scientie.
3. Adhuc, Certior est scientia que procedit ex sermonibus manifestis, quam que ex transumptis: alia vero ex manifestis procedunt, theologia autem ex transumptis: certiores ergo sunt alie quam ista.
4. Adhuc, Theologia non utitur loco nisi ab auctoritate: qui locus minus certificat et minus facit fidem inter omnes locos, ut dicit Boetius in Topicis. Alize autem scientiae vel demonstrative sunt, vel topice, utentes locis intrincesis et extrinsecis, vel mediis perfecte fidem facientibus. Minus ergo videtur ista certa omnibus aliis.
5. Adhuc, Aliae scientie# utuntur univocis et non multiplicibus, nec multiplicitate actuali vel potentiali vel phantastica.Ista autem multiplicibus et equivocis utitur. Cum ergo minus certificet multitudo quam simplex, minus certificat ista quam aliqua aliarum.
In contrarium hujus est, quod 1. Ista scientia innititur inspirationi facte per speciem veritatis, circa quam dubitare non licet. Aliae autem innituntur inquisitionibus humanis et inventionibus a spiritu humano inventis. Spiritus autem humanus valde est fallax, ut dicit Chrysostomus super Joannem, et excogitatio hun.ana fallacissima. Sapient. 1x, 14: Cogitationes mortalium timide, et incerte providentie nostre. Et infra, ¥. 16: Et que in prospectu sunt, invenimus cum labore. Ista ergo est certior omnibus aliis.
2. Adhuc, Certior est scientia que magis primis innititur, quam que secundis, et sic deinceps. Theologia autem innititur prime veritati incircumscripte et increatz et eterne: alie vero scientie veritatibus creatis, et ideo non primis, nec immutabilibus, nec eternis: quia omne creatum, ut dicit Damascenus, vertibile sive mutabile est. Theologia ergo certior omnibus est.
Ad primum ergo dicendum, quod sacra Scriptura poeticis utitur ex divina sapientia formatis et figuratis, in quorum figuris secundum proportionem similitudinum resultant infigurabilia et immaterialia, eo quod ab illis et ad illa formata et figarata sunt, et ideo certissima sunt: ex certissimis enim oriuntur et ad certissima dirigunt. In poesi autem Philosophorum, mira ex quibus fabula componitur, ex fictione humana oriuntur, et per representationem ad humana dirigunt, et ideo deceptoria sunt et mendosa. Unde Aristoteles in primo AMetaphysicorum: "Secundum philosophiam poete multa mentiuntur canentes."
Ad secunpum dicendum, quod alie scientie ex per se notis procedunt secundum habitudinem predicati ad subjectum in natura ccmmutabili creata. Theologia autem ex per se notis in luce prime veritatis et immutabilis et increate: et ideo omnibus certior est.
Ad tertium dicendum, quod nihil prohibet certius esse id quod relucet in sermone non manifesto, quam id quod relucet in sermone manifesto: et quod intellectus accipiens illud, non stat in illo secundum quod relucet in sermone non manifesto, sed ex illo ulterius ducitur in primam lucem manifestissimam, et certissimam, que causa est et forma omnis veritatis, et ad quam omnis alia veritas probanda est: et si discors est ad illam, nullo modo admittenda est: si autem illi concordat, solum propter hoc vera est, quod illi concors invenitur. Illud autem quod resultat in sermone manifesto, non ducit nisi ad habitudinem rei create et mutabilis.
Ad quartum dicendum, quod in theologia locus ab auctoritate est ab inspiratione Spiritus veritatis. Unde Augustinus in libro I super Genesim ad litteram dicit, quod "major est Scripture auctoritas, quam omnis humani ingenii perspicacitas." In aliis autem scientiis locus ab auctoritate infirmus est, et infirmior c# teris: quia perspicacitati humani ingenii que fallibilis est, innititur. Propter quod Tullius in libro de Natura deorum, deridens scholam Pythagore dicit, quod "de nullo querebat rationem aliam nisi quod ipse dixit: ipse autem erat Pythagoras."
Ad urtimum dicendum, quod theologia non simpliciter utitur equivocis vel multiplicibus. Simpliciter enim equivocum est, quando una vox secundum diversas rationes refertur ad multa. Et ex illo non potest procedere aliqua scientia nisi prius distinguatur,eo quod propositio talis subjecti vel talis predicati simpliciter est plures, et non una. Et hoc non facit theologia: unam enim vocem ad unum refert significatum, et significatum secundum quod stat sub una voce, refert ad plures proprietates, ut ex proprietatibus pluribus clarius manifestet id quod secundum se nec formabile nec figurabile est, sicut dicit Dionysius in Celesti hierarchia', et in epistola ad Timotheum. Sic enim, ut dicit Maximus, corporalium similitadines iconiz# sive imagines sunt spiritualium et simplicium. Talis autem processus proficit ad certitudinem, et non impedit eam.
Membrum 3
Utrum theologia habeat modum argumentationis ?Et videtur, quod non. 1. Omnis enim argumentatio reducitur ad syllogismum, et omnis syllogismus per dici de omni, vel dici de nullo confirmatur. Ex universalibus autem ad universale vel particulare non procedit theologia. Non ergo utitur argumentis. Et hoc videtur dicere Ambrosius in libro de Sacramentis, sic: "Tolle argumenta ubi fides queritur."
2. Adhuc, Ad principia intelligenda non potest ratio: talia enim non possunt concludi per aliquam ratiocinationem, quia immediata sunt, et ante ea nihil est: aliter enim demonstratio procederet in infinitum in ante sumendo, quod impos-
-sibile esse probavit Aristoteles in libro Posteriorum. Cum ergo in omnibus theologicis non reluceat nisi prima veritas, que ante se ninil habet, videtur quod theologia argumentis uti non potest: ubique enim docet primam veritatem secundum quod relucet in se, vel in-operibus conditionis vel reparationis vel glorificalionis.
3. Adhuc, Theologia fidei innititur: fi- des autem super rationem est: omnis autem argumentatio est de his qua sub ratione sunt: ergo theologia argumentatione uti non potest.
4. Adhuc, Dicit Boetius, "Argumentum est ratio dubie rei faciens fidem." In nullo autem theologicorum librorum de aliquo licet dubitare. Unde Augustinus in epistola ad Hieronymum: "Solis eis Scripturarum libris qui canonict appellantur,hunc honorem deferre didici, ut nullum auctorem eorum seribendo errasse aliquid firmissime credam. Alios autem ita lego, ut quantalibet scientia doctrinarum auctores eorum prepolleant, non ideo verum putem quod ipsi ita censuerunt." Videtur ergo, quod argumentum in sacris libris locum non habeat.
In contrarivm est, 1. Quod dicit Avicenna, quod sicut incomplexum certificari non potest nisi definitione, ita complexum non potest certificari nisi argumentatione. Multa autem complexa in sacra Scriplura certificantur, sicut quod Deus est trmus et unus, et quod Christus est homo crucifixus et mortuus, et multa alia.
Adhuc, | ad Corinth. xv, 1 et seq., arguit Apostolus nostram resurrectionem ex resurrectione Christi.
Adhuc, Multa arguuntur in libro Sapientia, xu et xiv, de errore idolorum. Similiter Jeremias in epistola sua . Similiter Isaias a cap. xLl usque ad cap. xLv, reprobando idololatriam et deducendo ad inconveniens.
2, Adhuc, Metaphysica que est de primo ente, quamvis nihil ante se habeat, nihilominus tamén arguit ad principia sua et aliorum: ergo videtur, quod similiter debet facere theologia.
3. Adhuc, In theologia tria sunt, scilicet antecedens ad articuli fidem, sicut quod Scriptura sit. Et ipse articulus sive fides, secundum quod fides est quod creditur. Et consequens fidem, sicut quod fornicatio sit mortale peccatum, hoc est, eterna morte plectendum. Sed in omni scientia in qua est antecedens et medium, consequens potest argui ex antecedente, et consequens ex medio et antecedente: ergo videtur, quod theologia argumentativa scientia sit et syllogistica.
Soxvtio. Ad hoc dicendum, quod dupliciter contingit argumentari in argumentativa scientia, scilicet ad positionem, et ad rem. Ad rem per habitudinem terminorum rei, quod scilicet medium sit in toto primo, et postremum in toto sit medio: per illud enim omnes ratiocinationes confirmantur sicut per primum principium, Ad positionem autem secundum modum positionis, ut dicit Aristoteles in VII Topicorum, ut scilicet ea que sequuntur ex positione, concedantur, et nihil concedatur repugnans.
Dicendum ergo, quod sicut ad positionem contingit argumentari in sacra Scriptura, non autem sicut ad rem: eo quod res tota innititur prime veritati: positionem autem defendi necesse est contra hereticos: propter quod Augustinus et alii pluribus rationibus hoc modo usi sunt. I Petr. mt, 15: Parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea que in vobis est spe, et etiam fide.
Ad primum igitur dicendum, quod licet theologia in particularibus proponatur, tamen in particularibus universales theologie resperse sunt, ex quibus positio defendi potest, sicut et defensa est ab Augustino et multis aliis. Et quod | dicit Ambrosius, ideo dicitur, quod propter rationem theologia credito non innititur, sed propter revelationem prime veritatis.
Ab secundum jam patet solutio: quia licet ratio non possit in primam veritatem, eo quod super ipsam ex prioribus simpliciter, facit tamen persuasionem ex posterioribus, que priora sunt quoad nos, sicut dicitur, ad Roman. 1, 20, in Glossa, quod "summi Philosophi invisibilia Dei cognoverunt ex creaturis arguentes."
Ad tertium dicendum, quod licet fidei innitatur ut principiorum, tamen et ipsa fides ex posterioribus crediti quarit intellectum et rationem,sicut inlibrisProsologion,et Cur Deus homo,dicit Anselmus.
Ad ultimum dicendum, quod licet de dicto sacre Scripture non licet dubitare, tamen de ratione dicti dubitare licet, et ad illam contingit querere argumentationem, et maxime ut contradicens revincatur. Sicut in aliis scientiis est, quod non est disputare ad negantem principia, sed ad principia concedentem. Ita in theologia ad eum qui negat sacram Scripturam verum dicere, non est dispufatio de fidei articulis, sed ad eum qui concedit hoc, multe rationes possunt induci. Sicut et metaphysicus cum negante omnia, non disputat: sed ad eum qui aliquid concedit, sicut quod nomina significent, et non infinita, vel contradictoria, multas de suis principiis et aliorum inducit rationes: ad eum qui hoc negat, dicens quod nomina infinita significent et contradictoria, non verbo disputat, sed facto, ut dicit Avicenna in IV Metaphysice suze. Non enim restat nisi ut adversarius veritatis projiciatur in ignem: quia secundum eum idem est esse in igne, et non in igne esse. Sic facit theologus, separans se ab eo qui omnia negat que Scriptura dicit.
Membrum 4
De quatuor modis expositionis sacre Scripture, qui a Sanctis assignanturQuarto, Juxta idem queritur de qua tuor modis expositionis sacre Scripture, quia Sanctis assignantur.
Dicit enim Beda in Glossa super caput primum Genesis: "Quatuor sunt sensus sacre Scripture, historia scilicet, que res gestas loquitur. Allegoria, in qua aliud ex alio intelligitur. Tropologia, id est, moralis locutio, et in qua de moribus ordinandis tractatur. Anagogia, in qua de summis et ccelestibus traditur, per que ad superna ducimur." Et dat exemplum. "Verbi gratia: Jerusalem secundum historiam civitas est Judee, secundum allegoriam Ecclesiam significat, secundum tropologiam fidelem animam, secundum anagogiam omnium ceelestium vitam."
Et statim occurrit, quod non. 1. Judicum, IX, 8: Jerunt ligna ut ungerent super se regem, dixeruntque olive: Impera nobis. Hoc patet falsum esse.
2. Adhuc, Genes. 1v, 10: Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Hoc iterum videtur falsum esse. Et multa similia sunt in sacra Scriptura.
3. Adhuc, Hugo de sancto Victore in Sententiis: "Historia sive litteralis sensus est gestarum rerum narratio, que in prima facie littere continetur." Et hoc falsum videtur. Isa. xxxvir, 29: Ponam circulum in naribus tuis, et frenum in labtis tuis, et reducam te in viam per quam venisti. Ubi loquitur de Sennacherib secundum intellectum historie,et tamen facies litter pratendit, quod loquatur de bubalo.
4, Similiter objicitur de allegorico. Est enim allegoria sermo qui non ad explanationem, sed ad obscuritatem videtur facere.
5. Similiter de tropologico. Lucidius enim aliquis instruitur ad mores per sermones manifestos, quam per tropicas locutiones et tropos figurarum. Unde videtur, quod tropologicus non sit sermo expositivus, sed potius involutivus.
6. Similiter de anagogico queritur. Celestia enim et spiritualia multo lucidius ostenduntur, si describantur sicut sunt per simplicia et intellectualia, quam per figuras corporalium. Cum ergo anagogicus simplicia et intellectualia per figuras corporalium describat, videtur non esse sermo expositivus, sed potius obscurativus.
7. Adhuc, Scriptura aliquando valde indecentibus utitur similitudinibus in talibus, figurans Angelos in equo terribili habente sessorem‘: et in viro armato: et in thronis positis : et in animalibus monstruosis quatuor facies habentibus, hominis scilicet, leonis, vituli, et aquile .
8. Adhuc, Aliquando ad talia figuranda utitur subtilibus corporibus secundum similitudinem magis ad spiritualia accedentibus, ut quando laudat Deum ut ignem, Deuter. iv, 24: Dominus Deus tuus ignis consumens est. Aliquando ut stellam matutinam . Aliquando ut solem, Malach. iv, 2: Orietur vobts timentibus nomem meum Sol justitie. Aliquando autem et simul ponit grossa materialia spiritualibus valde informia, sicut montes plenos equorum igneorum et curruum ostendit circa Eliseum °.
Et queritur, Quare hoc faciat, et utrum melius spiritualia celestia figurentur per informia, grossa, et materialia, vel per conformia, subtilia scilicet, et spiritualibus similia.
9. Adhuc, Ulterius de omnibus his objicitur simul: Dionysius enim non dicitesse in sacra Scriptura nisi sensum mysticum et symbolicum: mysticum vocans, quando ea de spiritualibus dicuntur que quidem per prius et verius sunt in spiritualibus quam in nobis, sed sunt in eis per rationem occultam nobis, sicut quando Deus dicitur vel Angelus substantia vel vita vel intellectus vel res. Symbolicum vero dicit, quando in corporalibus res incorporales vel intellectuales significantur, ut crater sapientie, et quod vocavit ad arcem et meenia civitatis '. Videtur ergo, quod non sunt nisi duo.
10. Adhuc, Hugo de sancto Victore non videtur ponere nisi tres, scilicet historicum, allegoricum, et tropologicum, et de quarto nihil dicit.
11. Adhuc, Augustinus in libro de Utilitate credendi sic dicit: "Scriptura omnis que Vetus Testamentum dicitur, quadrifarie traditur, vel secundum historiam, cum docetur quod scriptum est: vel secundum etymologiam, cum docetur qua de causa est scriptum: vel secundum anagogiam, cum docetur convenientia inter duo Testamenta: vel secundum allegoriam, cum docetur ad litteram non esse accipienda, sed spiritualiter intelligenda." Ex quo accipitur, quod mysticus sensus triplex est, et litteralis unicus, et tropologicus nullus.
12. Adhuc, Multi modi inveniuntur in sacra Scriptura, exemplaris scilicet in historiis, Joan. xt, 15: Exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego fect vobis, ita et vos faciatis. Preceptivus in lege, Eccli. xxiv, 33: Legem mandavit Moyses in preceptis justitiarum. Revelativus in Prophetis, Osee, xn, 10: Ego vistonem multiplicavi. Hymmidicus et orativus in Psalmo txiv, 2: Te decet hymnus, Deus, in Sion. Parabolicus in libris Salomonis, Proverb. 1, 6: Animadvertet parabolam, et interpretationem. Disputativus in libro Job, sicut dicit Hieronymus in prologo super Job et Rabbi Moyses, quod quatuor amici Job et Job ipse de providentia disputant: cujus disputationis Deus inducitur determinator. Et admonitivus et exhortativus in epistolis Apostolorum. In Apocalypsi revelativus modus est, sicut et in Prophetis.
Solutio. Ad hoc dicendum, quod in veritate quatuor sunt modi exponendi id quod dicit sacra Scriptura, ut dicit Beda. Ita tamen, quod sicut dicit Apostolus, I ad Corinth. xv, 46: Non prius quod spiritale est, sed quod animale: deinde quod spiritale. Unde litteralis sensus primus est, et in ipso fundantur tres alii sensus spirituales. Tria enim sunt ad que nos instrui oportet, verum scilicet iluminans intellectum per fidem: et ad hoc deservit sensus allegoricus. Et bonum virtutis, quo perficitur affectus ad meritum: et ad hoc deservit tropologicus sive moralis. Et finis beatitudinis, ad quem tendimus per verum et bonum: et ad hoc deservit anagogicus, Et isti tres stant in litterali sicut in fundamento.
Et quod objicitur contra litteralem sensum, dicendum quod in litterali sensu intenditur tam dictum, quam causa dicti. Unde secundum causam dicti verum.est quod dicitur, Judicum, 1x, 8, et Genes. iv, 10, licet secundum id quod dicitur, non sit verum.
Ad aliud dicendum, quod intentio dicentis expressa in littera, est litteralis sensus: intentio dico in re gesta. Et hoc modo, Isa. xxxvi, 29, litteralis sensus est de Sennacherib, licet similitudo sit de bubalo.
Ad aliud quod de allegorico dicitur, dicendum quod hoc verum esset quod objicit, si intellectus noster uniformis esset simpliciter: nunc autem quia materialis est, ex multis et late sparsis per discursas disciplinas oportet eum manu duci ad veritatem spiritualem. Licet ergo simpliciter alienus sermo sit nobis, tamen est expositivus et declarativus.
Ad id quod de ¢ropologico objicitur, fere similiter respondendum. Rudis enim concio per similitudines rerum facilius inducitur, quam per apertos sermones, precipue propter hoc, quia sermo de moribus, ut dicit Aristoteles in IX Ethicorum, non habet sufficientem persuasionem, sed plus accipitur amore, vel coactione, quam persuasione. Tropologice autem ut amabilis vel coactivus proponitur: et ideo plus ad instructionem valet tropologicus, quam sermo planus: sermo enim planus de moribus non nisi ex ratione persuasivus est.
Ad id quod objicitur de anagogico, dicendum quod procederet objectio, si spiritualia, secundum sui naturam et proprietatem exponerentur: nunc autem nobis secundum intellectum nostrum materialem exponuntur: et ideo nobis competentius exponuntur per similitudines corporales, ut patet per antedicta: et ideo quoad nos anagogia explanatio est. Unde Dionysius in Celesti hierarchia: "Pulchre procurate sunt informium forme propter nostram anagogiam non valentem immediate in invisibiles extendi contemplationes ."
Ad ww quod objicitur, quod aliquando Scriptura indecentibus et monstruosis ulitur, dicendum quod hoc facit duabus de causis. Una est propter nos, ut scilicet noster intellectus propter indecentem formationem resiliat, et spiritualia nihil talium esse credat, sed in proprietatibus similitudines querat. Secunda est, ut sciatur, quod nihil est ita spiritualibus dissimile in quo significationis divine indicium non resplendeat, propter illud quod dicitur, Genes. 1, 31: Vidit Deus cuncta que fecerat; et erant valde bona. Augustinus in libro XI de Civitate Dei: "Per omnia opera sua significationis suae sparsit indicia ." Dionysius: "In omnibus est accipere bonas contemplationes. Decentes autem sumit sacra Scriptura, propter eam que est ad spiritualia conformitatem."
Dicendum, quod procul dubio secundum naturam rei magis et melius significantur per conformia: utilius tamen nobis per inconformia. Gujussecundum Dionysium, tres sunt rationes: quarum una est, quod inconformia similiora sunt negationi quam conformia. In Deo autem negationes sunt vere, affirmationes incompacte: nihil enim de Deo possumus affirmare, quod secundum rationem qua innotescit nobis significatio ejus, de Deo verum sit, sed potius eminenter et ex- cellenter. Unde Dionysius in Mystica theologia: "In ipso oportet omnium positiones affirmare, et omnipotentius negare, tamquam nihil existente omnium eorum que sunt." Unde cum dicitur Deus substantia, statim negandum est dicendo, non est substantia, sed super omnem substantiam. Hac igitur ratione per inconformia sibi, nobis utilius significatur. Verior enim est hac, Deus non est lapis, quam hec, Deus est lumen. Secunda causa est: quia ab inconformibus citius resilit intellectus, nihil talium credens esse Deum vel spiritualia, quamvis in proprietatibus eorum aliquid de eis significetur. Tertia causa est: quia spiritualia magis velantur in talibus et occultantur ab immundis hominibus. Matth. vu, 6: Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos. Quidam etiam dicunt addendo aliam causam: quia ex hoc magis excitatur homo ad studium: magis enim querit que diflicile est invenire, quam que facile. Quidam quintam addunt, meritum fidei: magis enim meritorium est credere quod latet, quam quod apertum est.
Ad id quod objicitur, quod duo sunt modi tantum, symbolicus, et mysticus: dicendum quod Dionysius non assignat modos exponendi sed modos significandi spiritualia per ea in quibus significantur: et illa non nisi duo sunt, mystica, et symbolica.
Ad id quod objicitur de Augustino in libro de Utilitate credendi, dicendum quod Augustinus distinguit intellectus sacre Scripture non secundum modum expositionum, sed secundum modum intelligendi qui est in littera, vel in spiritu. Unde historicus et etymologicus et anagogicus sub litterali sensu comprehenduntur, secundum diversitatem qué superius dicta est, quod scilicet historicus rem simpliciter narrat, etymologicus cum causa, anagogicus autem cum utriusque testamenti consonantia.
Et sub allegorico comprehendit tres, allegoricum scilicet specialem, et tropologicum, et anagogicum specialem.
Ad id quod ultra queritur, dicendum quod quia bonum virtutis meritorie est circa difficile bonum, oportet habere multa inclinantia ad ipsum, scilicet coactive, et instructive. Si coactive, hoc est, per modum disponentis: et admonitorius vel exhortatorius modus est. Si per modum compellentis, est preceptorius. Si autem est per modum instructionis: autest ad intellectum, aut extra ad sensum. Si est ad intellectum: aut est ut impetretur spiritus: et sic est hymnidicus, aut hortativus. Aut ut impetratus jam illuminet: et sic est revelativus, ut in prophetiis et in Apocalypsi. Si autem est extra ad sensum: aut est per comparationes rerum et similitudines, et sic est parabolicus tam in libris Salomonis, quam in parabolis Evangelicis: aut per modum exemplaris extra, et sic est historicus.