Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 72
Unde creata sit anima ratione causae materialisDeinde transeundum est ad ea que dicuntur in II Sententiarum, distinct. XVII, cap. A, ubi dicit Magister "Hic de origine anime plura solent queti, scilicet unde creata fuerit, quando, et quam gratiam habuerit in crea tione?"
Circa primum queruntur quatuor, scilicet an anima hominis secundum essentiam et substantiam sit divina substantia, sicut Pater et Filius et Spiritus sanctus, qui ex Deo procedunt, sicut ibidem Magister dicit, quod hoc quidam heretici dixerunt '? Secundum, Utrum sit ex aliqua materia spirituali vel corporali, sicut heretici dixerunt qui Tertulliani dicuntur, ut di cit Augustinus ? Tertium, Utrum anime sint ex traduce, scilicet una anima ex alia, sicut aliud quoddam genus hereticorum dixit ? Quartum, Utrum descendant a comparibus stellis in corpora, sicut dixerunt Plato et Socrates ?
Membrum 1
Utrum anima hominis secundum essentiam et substantiam sit divina substantia, sicut Pater et Filius et Spiritus sanctus qui et Deo procedunt?MEMBRUM I. Utrum anima hominis secundum essentiam et substantiam sit divina substantia, sicut Pater et Filius et Spiritus sanctus qui et Deo procedunt?
Ad primum ostendendum sic objicit hereticus: 1. Josephus dicit, quod cum inspiraverit Deus in faciem Ade spiraculum vite, hoc spiraculum fuit formatum de sua divinitate: et quod formatum est de divinitate, est substantia Dei: ergo anima est aliquid substantiae Dei.
2. Adhuc, Joan. xx, 22: Insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum sanctum. Ibi per insufflationem intelligitur procedere Spiritus sanctus coessentialis Patri et Filio. Ergo eadem ratione, cum in Genesi, u, 7, dicitur: Inspiravit in faciem ejus spiraculum vite, intelligitur ab eo procedere spiritus coessentialis spiranti. Ille autem spiritus est anima. Ergo anima est spiritus coessentialis spiranti Deo.
3. Adhuc, Deus spirans potentior est in spirando, quam homo spirans. Licet ergo homo indigeat flatu exteriori in spirando aereo, Deus tamen non indiget aliquo elemento exteriori in spirando: si ergo spirat, non spirat nisi spiritum de essentia sua procedentem: sed quod de essentia divinitatis procedit, divinitas est: ergo videtur, quod anima que sic procedit spirata, de essentia divinitatis sit.
4, Adhuc, d quod inter corporalia spiritualius est, multiplicat se ex uno sine sui diminutione, sicut lamen: quod tamen in omni multiplicatione sua unius est essentie et nature. Ergo cum divinias multo simplicior sit, ipsa multiplicabit se in omnem spiritum a se procedentem sine sui diminutione: sed anima est spiritus a Deo procedens per spirationem: ergo anima coessentialis est Deo spiranti..
In contrarium hujus objicitur, quod 1. Quidquid coessentiale Deo est, Deus est; sequitur ergo, quod quilibet homo secundum animam sit Deus, quod valde inconveniens est et hereticum.:
2. Adhuc, Quidquid coessentiale Deo est, invariabile est et impeccabile est: ergo a destructione consequentis, variabile et peccabile non potest esse de essentia divina, vel coessentiale Deo: anima variabilis et peccabilis est, sicut omnes experimur: ergo non potest esse de essentia divima, nee coessentialis Deo.
3. Adhuc, Sicut in primo libro Sententiarum probatum est de processione personarum in divina natura, non possunt esse nisi dusz communicationes, scilicet nature que dicitur generatio, et voluntatis que dicitur spiratio. Si ergo anima est de substantia et natura divina, et procedit communicatione nature, ipsa est Filius: et siprocedit communicatione voluntatis, ipsa est Spiritus sanctus quorum utrumque valde inconveniens est: ergo illud inconveniens est, quod ex hoc sequitur, quod scilicet anima sit de essentia divina. Solutio. Dicendum, quod abominabilis heresis est dicere, quod anima sit de essentia divina, sicut probant objectiones inducte.
Ad primum dicendum, quod Josephus hoc dixit non assertive, sed errorem illum recitando: qui animam non dixit esse partem Dei, ita quod sit de substantia divina, sed quia est divinum aliquid secundum imaginem Trinitatis ad quam | facta est. Sicut etiam Plato in secunda parte 7imei intellectum dicit esse divinum; quia divine virtutis est in contemplando. Et ideo potentiam quam habet Deus in omnipotentia et voluntatem, similiter anima habet secundum partem: quia scilicet in contemplando et volendo domina est suorum actuum, Et ideo potentia anime a quibusdam dicebatur pars potenti divine: quia particulariter habet quod Deus habet universaliter.
Ab auivp dicendum, quod illud loquitur de spiritu exterius procedente a Filio, qui non erat nisi signum Spiritus sancti interius procedentis in corda fidelium, et non erat consubstantialis Spiritui sancto, Similiter cum dicitur, quod inspiravit in faciem ejus, intelligit, quod spiritum fecit ex nihilo. Et hoc confirmatur, Isa. tvut, 16, ubi sic dicitur: Spiritus a facie mea egredietur, et flatus ego faciam. Kt, Isa. xtu, 3: haec dicit Dominus Deus, ereans celos, et extendens eos: firmans terram, et que germinant ex ea: dans flatum populo qui est super eam, et spiritum caleantibus eam. Ex quo manifeste intelligitur, quod anima spiritus creatus et factus est, et non de substantia Dei.
Ad aliud dicendum, quod Deus potentior est in spirando quam homo, nec indiget exteriori flatu. Sed hoc non indicat, quod spiret consubstantialem spiritum ad vivificandum corpus hominis sed in voluntate omnipotentis est creare et facere spiritum de nihilo, qui inspiratus inter viscera hominis, faciat hominem animam viventem. Et hoc accipitur, Daniel. v, 23, ubi Daniel ad Baltassar dixit: Deum, qui habet flatum tuum in manu sua, et omnes vias tuas, non glorificasti. In manu enim Dei est sive in potestate, dare spiritum, et recipere eum.
Ad aliud dicendum, quod illud quod inter corporalia multiplicat se ‘sme sui diminutione, corpus est, sive forma corporalis, quod communem habet materiam in omnibus in que se multiplicat. Divinitas autem nullam habet materiam, neque propriam, neque communem: et ideo non est simile. Hoc tamen dixit Xenophanes, quem secutus est quidam David de Dinanto, dicens, quod Deus, vods, et materia prima sint idem. Sed nos contra hunc errorem disputavimus circa principium hujus secunde partis, tractatu primo de Aristotelis et Platonis erroribus circa principium creationis, quaestione de materia prima’,
Inna que in contrarium objiciuntur, procedunt de necessitate per deductionem ad impossibile. Faciunt tamen dicti haretici vim in imagine, dicentes quod quia dicitur ab imitatione forme et figure, ideo una imago non potest esse nisi in his que coessentialia sunt. Sed hoc jam solutum est in immediate precedenti questione, ubi dictum est, quod imago imperatoris aliter est in solido aureo, et aliter in filio, et aliter in speculo. In filio sicut in coessentiali, in speculo sicut in diversa essentia, in qua resplendet per reflexionem luminis: in solido aureo sicut signum puritatis et ponderis secundum commutationem, qua sibi invicem communicant omnes vendendo et emendo.
Membrum 2
Utrum anima sit ex aliqua materia corporali vel spirituali?Et videtur, quod sit ex materia. 1. Omnis enim forma de se communis est, et ubique, et semper, sicut universale: si ergo aliqua forma in hoc est particulata secundum esse, ita quod est hic et nunc, videtur quod principium particularitatis hujus et individuationis non sit nisi materia, et quod res illa sit ex materia: sed talis individuatio est in anima: est enim hec anima et hic et nunc: ergo videtur, quod hec anima non sit nisi per materiam haec anima.
2. Adhuc, Anima Ade aut fuit creata antequam infunderetur corpori in operibus sex dierum, aut non. Si non fuit creata: tune cum postea creata sit, non requievit Deus ab omni opere suo, quod est contra Scripturam. Si autem tunc creata fuit: aut hoc fuit ratione generis, aut ralione speciei, aut ratione materiz. Non ratione generis vel speciei: quia nihil dicitur esse creatum ratione generis vel speciei, nisi etiam creetur in ratione esse individui: relinquitur ergo, quod si creata est, ralione materie creata sit: ergo ex materia creata est.
3. Adhuc, Hoc videtur Augustinus dicere in Glossa super Genesim. Dicit enim, quod cum dicitur: In principio creavit Deus celum et lerram®, per ceelum et terram intelliguntur corporalis et spiritualis creatura. Sed secundum formam spiritualis creatura non potest intelligi per ccelum universaliter. Ergo oportet quod intelligatur secundum materiam: ergo habet materiam: et sic anima rationalis humana facta est ex materia.
4. Adhuc, Communiter objiciunt ad hoc per illud Boetii in libro de Hebdomadibus, quod "omne quod est citra primum, est hoc et hoc:" anima est citra primum: ergo est hoc et hoc. Prima componentia ad esse perfectum, sunt materia et forma. Ergo videtur, quod quidquid habet esse perfectum in natura, sit ex mateaia et forma: anima habet esse perfectum in natura, precipue rationalis: ergo anima ex materia et forma est composita.
5. Adhuc, Adducunt illud quod dicunt Dionysium dicere: "Post monadem dias." Cum ergo solus Deus sit monas, ut dicit Boetius sic: "Hic vere est unum, quod nulli nititur, in quo nullus numerus:" omne creatum videtur esse sub diade sive sub binario: et cum primus binarius componens res ad esse perfectum, sit materia et forma, videtur, quod omne quod habet-esse perfectum in natura, sit ex materia et forma: sed anima rationalis habet esse perfectum in natura: ergo habet in se binarium qui est materia et forma.
6. Adhuc, Aristoteles in III de Anima dicit, quod "sicut in omni natura aliud est quo est omnia facere in natura illa, et aliud quo est omnia fieri: ita in anima necesse est esse has dilferentias." Et ponitin anima, quod intelleclus agens est quo est omnia facere, et intellectus possibilis quo est omnia fieri. Sed in omnibus que sunt in natura, principium agens reducitur ad formam, et principium patiens ad materiam. Cum ergo he duz potentie, activa scilicet et passiva, sintin anima: relinquitur, quod forma et materia sint in anima, a quibus fluunt iste potentia, et in quibus radicantur.
Contra istam questionem Augustinus in lbro VIL super Genesim ad litteram, sic objiciens: Si materia ex que facta est anifma, necessario fuerit spiritualis: aut fuit viva, aul non viva: aut rationalis, aut irrationalis. Si fuit non viva et sine ratione, sequitur, quod ex hoc non vivo et irrationali factum sit vivum et rationale: quod absurdum est. Si autem fuit viva et rationalis: tunc sequitur, quod habuerit jam formam complentem se in vivo et rationali. Ex completo autem in forma nihil fit ulterius secundum naturam: et sic iterum sequitur, quod ex tali materia anima fieri non potuit.
Solutio. Dicendum, quod anima humana non est composita ex materia et forma: nec anima Ada facta fuit ex materia spirituali, vel corporali. Dicit enim Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi, quod "in spiritualibus incorporeis nulla penitus est materia:" sed, sicut in antehabitis dictum est, questione si anima est simplex vel composita, est in eis quod est, et quo est. Per quod est, est id quod est in singulari esse: per quo est, habet csse in natura secundum esse generis et speciei, et definitionem dicentem esse.
Ad primum ergo dicendum, quod principium primum individuationis universaleynon est materia: sed quod est per hoe quod est id quod est, discretum est in se, et causa discretionis omnibus aliis que sibi insunt: unde per ipsum quod est, quod sibi inest, efficitur discretum et ponitur in numerum et hic et nunc: | unde etiam materia in corporalibus per hoc quod est materia, non est principium discretionis et individuationis: sed per hoc quod est id quod est, discretum et; divisum ab aliis.
Ad aliud dicendum, quod sicut dicit Magister in libro IT Sententiarum, distinct. XVH, cap. Sed utrum in corpore, vel extra corpus, due opiniones fuerunt: de anima Ade. Et dicit, quod Augusti ni opinio aliquando fuit, quod ante corpus creata fuit: et positum fuit in electione sua an vellet incorporari, an non: et quod elegit incorporari, eo quod naturaliter ad hoc creata fuit: sicut nobis naturale est velle vivere: male autem vivere non nature est, sed voluntatis perverse. Aliorum autem sententia fuit, quod creata sit in corpore, et quod Deus eam in creando infudit, et infundendo creavit sicut aliorum animas. Et quocumque modo dicatur, creatio ejus non precesserat in operibus sex dierum nisi in genere: ejusdem enim generis sunt rationalis natura unita corpori, et non unita: ef non precessit in materia sicut corporalia. Potest tamen dici, quod in esse distincto aliquid est dupliciter, scilicet secundum rationem qua distinguitur, et secundum esse. Secundum rationem fuit anima in esse distincto, quando distincta est ad imaginem et similitudinem Dei: quod factum est sexta die. Sed esse distinctum accepit, quando inspirata fuit in faciem Ade.
Ad aliud dicendum, quod per celum secundum Augustinum intelligitur informis natura angelica, non propter hoc quod ejusdem materi sit cum ccelo, sed per figuram que dicitur metonymia, quia scilicet habitatio angelice nature est ceelum. Quidam autem dicunt, quod ulterius in angelica natura intelligitur anima rationalis, propter conformitatem intellectualis nature, et propter similitudinem imaginis que impressa est in utroque et in anima et in Angelo: et ideo nihil valet quod inducitur de materia.
Ad id quod objicitur de Boetio, dicendum quod anima est hoc et hoc et omne creatum, sicut dicit Avicenna. In nullo enim quod est in potentia ad esse, est idem esse, et quod est: hoc enim est id quod est in seipso: esse autem in seipso, est a principio quod facit debere esse omne quod est. Nec est verum, quod prima componentia sint materia et forma: sed sunt prima in transmutabilibus tantum ad esse, sicut sunt corporalia: in his autem que dependentiam habent ad primum principium esse, componentia sunt quod est, et esse, sive quod est et quo est.
Ad aliud penitus eodem modo solvendum est. Dias enim qui est a prima monade in rebus creatis primus, non est materia et forma nisi in corporalibus et transmutabilibus: in aliis autem est quod est et quo est, ut dictum est.
Ad picrun Aristotelis dicendum, quod Si passivum et activum univoce acciperentur in anima et corporibus physicis, tunc de necessitate procederet objectio: sed quia passibile est in intellectu, non est receptivum alicujus secundum esse physicum sicut materia recipit, sed est receptivum eorum que recipit secundum esse intentionale tantum et simplex, et sicut locus proprius talium inienlionum, in quo forme cognitionis esse intentionale accipiunt, sicut colores esse spirituale accipiunt in perspicuo. Propter quod aliam dicit Philosophus in HI de Anima, quod intellectus est locus specierum intelligibilium. Et propter hoc non valet ojectio: quia talis potentia activa et passiva non reducuntur in materiam et formam.
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod disputatio Augustini bona est, et de necessitate procedit. Hic inquiri non oportet, Utrum anima sit ex materia corporali, sicut dixerunt Tertulliani haretici, dicentes quod anima lineamentis corporalibus distenditur sicut corpus. Quod enim non sit ex materia corporali, satis ostensum est supra in questione de definitionibus anime, ubi disputatum est contra eos qui diffinierunt animam corporeo motivo et cognoscitivo.
Membrum 3
Utrum anime sint ex traduce, una ex alia, sicut corpus ex corpore?Tertio queritur, Utrum anima sit ex traduce, una ex alia, sicut aliud quoddam genus hereticorum dixit. Dicebant enim, quod sicut corpus ex corpore est, ita anima ex anima.
Et hoc nitebantur probare: quia 1. Videbant quod virlus formativa in semine, non potest esse ex ipso semine: cum ergo oporteat, quod habeat principium in natura: et cum non possit aliud esse nisi anima generantis, videtur quod sit ab anima generantis. Cum enim in semine agat actus anime formando, figurando, disponendo membra, non potest esse nisi anima, ut dicebant. Et propter hoc Plato dixit semen esse parvum et indistinctum animal. Relinquitur ergo, quod ab anima traducatur anima sicut corpus a corpore.
2. Adhuc, Ad hoc inducebant signum: quia seepe videmus, quod in minoribus filius imitatur patrem: principium autem morum in anima est: relinquitur ergo, quod anima filii traducatur ab anima patris.
3. Adhuc, Hoc videtur confirmari per hoc quod dicit Aristoteles in III Ethicorum, ubi probat, quod ira naturalior est passio, quam incontinentia, per hoc quod iracundus pater sewpe generat iracundum filium: incontinens autem spe conlinentem. Narrat enim, quod quidam iracundus traxit patrem in ira usque ad ostium, et generavit filium, qui ira con citatus etiam eum traxit ad ostium, sicut ille patrem suum traxerat avum trahentis: qui cum ad ostium tractus esset, dixit: Sufficit: quia et ego tantum traxi patrem meum. Ac si diceret: Tantum innatum est tibi ex ira ex me, et non plus. Alia signa ponunt de similitudine filiorum ad patres, que frequenter fallunt, nec aliquid concludunt de necessitate.
4, De anima Heve etiam inducunt, quod facta sit de corpore Adz, sicut corpus ejus ex corpore Adz: et propter hoc Scriptura non dicat de Heva sicut de Adam: Inspiravit in faciem egus spiraculum vile .
5. Adhuc, Dicunt quod nisi anima generaretur ab anima sicut corpus a corpore, generans univoce, generaret imperfecte et equivoce.
Sonvrio. Dicendum, quod anima nullo modo est ex traduce: quia si esset ex traduce, non crearetur a Deo, sed fieret ex aliquo. Hoc est contra Scripturam in Psalmo xxxu, 415, ubi dicitur: Qui finxit sigillatim corda eorum. Ibi enim cor ponitue pro anima, eo quod cor est sedes anime.
Er guop supponunt, falsum est: formativa enim in semine non facit actus et operationes anime. Actus enim et operationes essentiales anime sunt vivificare, continere et perficere ad esse animati: et nullum eorum actuum facit formativa in semine. Et ideo erravit Plato, qui dixit semen esse parvum animal et indistinctum. Sed sicut ante determinatum est °, formativa est in semine sicut artifex in artificiato, triplici calore,; ceeli scilicet qui venit ad semen in lumine ceelesti: etignis qui venit ad ipsum: ex commixtione seminis, eo quod unum: miscibilium est ignis: et anime gene rantis, qui venit ad semen, eo quod a tali calore descinditur a corpore generantis. Hoe enim triplici calore formativa dirigendo, figurando, dislinguendo, ordinando, componendo, operatur ad perfectionem corporis: quo perfecto solus infundit animam Deus, maxime rationalem, quam de nihilo creat per seipsum.
Ad aliud dicendum, quod filius in moribus aliquando imitatur patrem, non est ex hoc quod anima sit ex anima, sed ex hoc, quod licet factivum principium sit anima morum, tamen inclinatiyum est complexio: sicut dicimus sanguineos esse bonorum morum et quietos, cholericos aufem acutos et furibundos, melancholicos autem tristes et studiosos, ut dicit Aristoteles in Problematibus. Et hoe modo cum corpus filii descendit a corpore patris, etiam mores patris natu rales maxime propagantur in fillum. Et hoc modo dicit Philosophus, quod naturalior est ira, quam incontinentia: quia principia irae sunt accensio sanguinis circa cor, et evaporatio fellis, et vehemens motus spiritus: quae magis radicantur in complexionantibus, quam principia incontinentiz, que sunt imaginatio delectabilis in muliere, et motus dulcis humidi, et calor temperatus, et spiritus non vehementis motus, sed temperali.
Av id quod dicunt de Heva, dicendum quod nihil valet. Heve enim anima sigillatim creata est a Deo sicut anima Ade: aliter enim non adduxisset eam ad Adam, nisi vixisset et animam haberet. Sed quod de Adam dictum est, et non de Heva, Inspiravit, hoc ideo fuit, quia Adam totum principium humani generis fuit, et non Heva: Heva enim extracta est de corpore Ade, et non e converso, licet anima Heve sigillatim a Deo creata sit.
Ad uttimum dicendum, quod generans univoce, generat perfecte: sed sicut di- ximus in questione de formis circa principium, generans componitur ex multis virtutibus, in quibus omnibus principatur virtus primi principii creantis: hec enim omnia alia movet et format. Et ideo illud aliquando generat ad imaginem et similitudinem suam creando ex nihilo: ettunc creatum est anima rationalis: cujus causa est, quod nihil factum ex materia corporali, potest esse ad imaginem et similitudinem creantis, sed imprimitur sibi vestigium creantis tantum. Et sic homo univoce producitur ab homine, sed non perficitur generatio sine actu generantis principii. Sicut enim dicitur in libro de Causis: "Primum principium est dives in se, et dives in omnibus aliis."
Membrum 4
Utrum anime descendant a cum paribus stellis in corpora ?Quarto queritur, Utrum anime de scendant a comparibus stellis in corpora, sicut Plato et Socrates dixerunt ?
Quorum primum est, An secundum ordinem natura’ conveniat animas creari ante corpora ? Secundum, De sententia Pythagore, a quo derivata est Manichea heresis: Anima facta ante corpus transit de corpore in corpus, sicut adhuc dicunt heretict Manichei, et heretici qui dicuntur Patarini. Tertium, Utrum ante corpora fuerunt in comparibus stellis, descendentes ab illis incorporentur, et iterum post sepaparationem a corporibus redeant ad compares stellas, sicut dixit Socrates ?
Articulus 1
Utrum secundum ordinem nature conveniat animas creari ante corporaAd primum objicitur sic: 1. Genes. u, 2: "Reguievit Deus die septimo ab universo opere quod patrarat". Super quod dicit Augustinus ibidem in Glossa, quod omnia creaverat tunc Deus in primordialibus causis: ex illis tamen postea propagavit alia: sed una anima non propagatur ex alia: ergo vel ipsa non est facta in operibus sex dierum, vel postea: et tunc falsum est quod dicitur: Requievit Deus ab universo opere. Vel si facta est, erit in primordiali causa facta, vel in actu. Non in primordiali causa: quia nullam habent talem: quia non sunt ex materia: ergo relinquitur, quod fact sint actu: ergo facte sunt ante corpus.
2. Adhuc, Augustinus in libro de Spiritu et anima: "Istas potentias, irascibilem scilicet et concupiscibilem, habet anima ante corpus:" sed non potest habere nisi sit arte corpus: ergo anima est ante corpus.
3. Adhuc, Logice quidam objiciunt sic: Angeli qui sunt intellectuales substantia, omnes creati sunt simul. Cum ergo anima rationalis, etiam intellectualis substantia sit, de ratione nature fuit ut etiam anime rationales simul crearentur.
4, Adhuc, Cum anima rationalis habeat substantiam qua subsistit in seipsa post corpus, eadem ratione habet substantiam qua potest subsistere in seipsa ante corpus. Dicit autem Plato in Timezo, | quod creator nulli creature negavit commoda secundum suam naturam: ergo creator non negavit hoc anime rationali, quin faceret eam ante corpus.
5. Adhuc, Est substantia que est in corpore nec ante nec post, ut anima vegetabilis et sensibilis in brutis: et huic opponitur illa que est in corpore et ante et post. Cum autem una sit in ordine nature, ordo perfectus non erit, nisi et altera sit: oportet igitur, quod sit aliqua substantia in corpore que sit ante corpus et etiam post: et hoc non potest esse nisi anima rationalis: ergo anima rationalis facta est ante corpus, et erit post corpus. Et est eadem ratio de una et de omnibus: ergo omnes anime facte sunt ante corpora.
Contra: 1. In Psalmo xxxu, 15: Qui finzit sigillatim corda eorum. Ergo omnes anime non sunt facte simul, sed sigillatim.
2. Adhuc, Augustinus in libro de Ecclesiasticis dogmatibus dicit sic "Firmiter tenendum est, quod non omnes anime sunt ab initio create, ul Origenes finxit: neque cum corporibus seminantur, ut Luciferiani et Cyrillus et quidam Latinorum aftirmant."
3. Adhuc, Ad Ephes. 1, 4, super illud; Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, Glossa: "Ne quis putet animas cum Deo fuisse eternas, et tune aliquid meruisse, juxta errorem illorum, qui dicunt ante hec visibilia quasdam animas fuisse factas, et tunc meruisse, et fuisse electas."
4. Adhuc, Si anime ante corpora create essent: cum haberent potentiam liberain intelligendi et volendi bonum, et avertendi se ab ipso: et sic ante corpus aliquid boni vel mali egissent. Et hoc est directe contra illud Apostoli, ad Roman. 1x, 41 et 12, qui dicit de Esau et Jacob: Cum enim nondum nati fuissent, aut
aliquid boni egissent mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret), non ex operibus, sed ex vocante dictum est et: Quia major serviet minori. Siautem anime Esau et Jacob nec ante corpus fuerunt, nec aliquid boni egerunt vel mali: cum una ratio sit de omnibus, nullius hominis anima fuit ante corpus, nec egit aliquid boni vel mali. Et hoo concedendum est: quia hec est Catholica veritas.
Solutio. Dicendum ad primum, quod non oportet, quod omnia creata sint in primis sex diebus in actu vel in materia, nisi in generibus, et speciebus suis. Et hoe ibidem dicit Beda in Glossa sua ubi dicit, Quando requievit Deus, quod non requievit nisi a generibus rerum condendis: sic in genere et specie fuit ibicreata ralionalis anima in anima Ade. Nec oportuit propter hoc, quod una anima propagaretur ex alia, sed quod in propagatione corporum fierent ad rationem et formam, qua facta est anima Ade quando dixit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: tunc enim expressit formam et rationem hominis.
Ad aliud esanium, quod hoc argumentum provenit ex prava intelligentia verborum Augustini. Non enim intendit dicere, quod anima ante corpus existens habeat istas potentias: sed intendit dicere, quod ex unione ad corpus non habet eas, sed ab ipsa fluunt a substantia pura et simplici, et non secundum conjunclionem ad corpus.
Ad aliud dicendum, quod non est simile: quia substantia intellectualis que est Angelus, nullam habet inclinationem vel dependentiam ad corpus: anima autem etiam rationalis secundum naturam inclinationem et dependentiam habet ad corpus: et ideo in corpore debuit fieri anima, et non ante corpus, non simul, sed sigillatim: Angelus vero simul, et non sigillatim, et non in corpore.
Ad aliud dicendum, quod super suppositione falsi procedit illa argumentatio: licet enim anima rationalis sit subsistens in seipsa post corpus, tamen in sua ralione concipit, quod non sit ante corpus: est enim secundum suiipsius rationem perfectio corporis et actus et ratio: et secundum hoc naturaliter est in corpore, et non habet esse ante, nisi dicatur ante dignitate, et secundum naturam qua forma est ante materiam. Et est simile, quod nauta in ratione sua bene habet, quod est post navem et separabilis a navi: sed in ratione sua non habet, quod sit ante navem secundum actum navigandi, sed in navi. Dicit enim Aristoteles in II de Anima, quod anima habet se ad corpus sicut nauta ad navim.
Ad aliud dicendum, quod in ordine nature nulla substantia potuit esse, que sit actu ante corpus et in corpore et post, tam secundum Philosophos, quam secundum Sanctos. Secundum Socratem et Platonem in libro Afennonis ostenditur, quod anima non habet statum accipiendi perfectionem secundum utramque felicitatem, civilem scilicet et contemplativam, nisi in corpore: et ideo ante corpus existens nihil esset: frustra enim et vane non sunt in ordine nature. Secundum Sanctos vero, Augustinum, et Bernardum, et omnes alios, tam Gracos quam Latinos, anima non habet statum merendi nisi in corpore, et rationabiliter, ut scilicet que in communicatione corporis peccavit, in communicatione corporis peniteat, et mereatur immortalitatem: et ideo ante corpus esset frustra et vane.
Articulus 2
De sententia Pythagorae, a quo derivata est Manichaea haeresis: Anima facta ante corpus, transit de corpore in corpus.MEMBRI QUARTI ARTICULUS II. De sententia Pythagorae, a quo derivata est Manichaea haeresis: Anima facta ante corpus, transit de corpore in corpus.
Secundo, Quaeritur de sententia Pythagore a qua derivata est Manichea heresis: Anima facta ante corpus, transit de corpore in corpus, sicut adhuec dicunt heretici Manichei, et heretici qui dicuntur Patarini: et propter hoc non occidunt animalia bruta, quia reputant homicidium, sicut si occiderent hominem.
1. Et ut melius intelligatur disputatio contra eos, ponatur sententia eorum sicut ponit eam Joannes Chrysostomus super Joannem, in homilia sic dicens: "Pythagorici secundum superabundantiam confusionis delinquentes, muscas, et sciniphes, et arbores, hominum animas fieri, et Deum ipsum animam esse, et alia quedam hujusmodi turpissime asserebant."
2. Adhuc, Augustinus in libro IV de Civitate Dei, dicit, quod "hisoli Philosophi videntur advertisse quid esset Deus, qui Deum dixerunt animam esse motu et ratione mundum gubernantem ®."
3. Adhuc, Avicenna in VI de NaturaKibus de istis dixit sic: "Quidam putaverunt, quod anima Deus est, qui est sublimis super esse. Dicunt enim, quod ipse est in aliquibus natura, in aliquibus anima, in aliquibus intellectus, qui est sublimior et mirabilior. Et sunt alli qui dicuntur heretici. Augustinus autem dicit in libro IV de Civitate Dei, quod Varro philosophus, fuit illius opinionis, quod Deus est anima motu et ratione mundum gubernans."
4. De hac etiam opinione fuit Alexander philosophus, et Xenophanes,et David de Dinanto, qui nititur multis rationibus hunce errorem probare in libro qui dicitur de Tomis, sive de Divisionibus: post quas probationes ponit talem conclusionem sic dicens: "Manifestum est igitur unam solam substantiam esse, non tantum omnium corporum, sed etiam omnium animarum: et hance nihil aliud esse quam ipsum Deum: quia substantia de qua sunt omnia corpora, dicitur hyle: substantia vero de qua sunt omnes anime, dicitur ratio vel mens." Manifestum est igitur Deum esse substantiam omnium corporum et omnium animarum, Patet igitur, quod Deus et hyle et mens una sola substantia sunt.
5. Rationes autem quibus hoc probant, sunt iste sicut sunt in libris eorum posite. Prima est hec: Intellectus intelligit Deum et hyle sive materiam: sed nihil intelligit intellectus, nisi per assimilationem ad ipsum: oportet igitur, quod assimilatio sit intellectus ad Deum et hyle: hec autem assimilatio vel est per identitatem, vel per simplicem assimilationem: sed non est per simplicem assimilationem, quia assimilatio non fit nisi per formam abstractam ab eo quod intelligitur, hyle autem et Deus nullam habent formam: si ergo intelliguntur, oportet quod per identitatem quam habent ad intellectum, intelligantur: intellectus igitur et hyle et Deus idem sunt in substantia.
6. Adhuc, Omne passibile, per contra rias formas est passibile, et non par subjectum quod substat contrariis. Et hoc probatur per hoc, quod subjectum in passivis omnibus, neutri contrariorum est contrarium. Anima et hyle passibilia sunt: sentire enim et intelligere pati est. Inde procedunt sic: Quod subjectum non est passibile nec activum, hoc ideo est, ut dicit Philosophus, quia in omnibus unum: anima et hyle sunt duo subjecta, actionem et passionem suscipientia: ergo propter hoc activa non sunt in invicem, quia in omnibus agentibus et patientibus sunt idem, nullam habentia contrarietatem: ergo intellectus et hyle sunt idem in substantia.
7. Quod etiam hec duo idem sint cum Deo sic probat David: Idem est a quo non differt differentia, sicut dicit Aristoteles in VII Topicorum: et dat exemplum, quod punctum est principium continui, et unitas principium discreti: et non differunt in eo quod prima sunt, sed differunt in hoc quod punctum habet positionem continui, et unitas discreti ordinem: si ergo abstrahantur ab eis iste differentia: cum idem sit a quo non differt differentia, punctum et unitas erunt idem in substantia. A simili Deus et materia et intellectus sive mens sunt prima, unumguodque in ordine suo: et sicut dicit, non differunt in eo quod prima sunt: aliter enim esset idem principium convenientie et differentie, quod inconveniens est: sed in hoc quod Deus est primum efficiens, et hyle primum suscipiens; si ergo abstrahantur ab his differentiis, idem erunt una ergo substantia est, quae est Deus, hyle, et intellectus.
Adhuc sic dicit, quod Aristoteles dicit sic, quod "scientia secundum actum est res scita." Et alibi, "Omnino autem intellectus et intelligens secundum actum est res intellecta."
9. Adhuc, In omnibus resolutionibus sic est, quod contingit devenire ad unum simplicissimum, quod ulterius non resolvitur, et in quo non differunt ea que resolvuntur: sed constat, quod corporalia ad hoc deveniunt, quod in hyle resolvuntur, spiritualia resolvuntur in mentem, sive vov in Greco: et si deducatur resolutio, non stabit nisi in simplicissimo: et hoc non potest esse nisi Deus: cugn ergo omnis resolutio stet in his tribus ut in ultimis, oportet quod hec tria sint unum in substantia, ut dicunt.
1. Constat, quod Deus primum agens et primum efficiens est, et est universa liter agens, et penitus nihil patiens vel suscipiens: hyle sive materia prima principium patiens est, omnium in se suscipiens actionem: universaliter agens nihil patiens, et universaliter patiens nihil agens, numquam possunt idem esse per substantiam: ergo Deus et hyle numquam possunt idem esse per substantiam.
2. Adhuc, Aristoteles in Il Physteorum dicit, quod tres cause in unam coincidunt quantum ad rem, non quantum ad modum causalitatis: sed quarta cum tribus numquam etiam quantum ad rem coincidit in idem. Efficiens enim, formalis, et finalis possunt esse res una: sed materia cum eis numquam. Deus est causa efficiens, formalis, et finalis omnium rerum. Ergo cum materia realiter numquam potest esse idem: falsum est ergo, quod Deus et materia prima sint idem.
3. Adhuc, Ens omni modo necesse et omni modo in actu, non potest esse idem in substantia cum ente quod omni modo est in potentia et nullo modo in actu: Deus qui est primum principium, est ens omni modo necesse et omni modo in actu, materia autem omni modo in potentia et nullo modo in actu et nullo modo necesse: ergo Deus et materia prima nullo modo etiam possunt cogitari esse idem.
4. Adhuc, Aristoteles in primo Physicorum: Materiam non cognoscimus nisi per analogiam ad formam: sicut enim es adstatuam se habet, et lignum ad lectulum, et unumquodque aliorum habentium formam ad formam, ‘sic materia se habet ad formam. Si autem sic est, quod materia cognoscitur per analogiam ad formam, ipsa non potest esse forma vel aliquod formale: Deus est efficiens formale per ideam: ergo materia cum Deo non potest esse idem.
Solutio. Error iste pessimus error est, et contra philosophiam, et contra Catholicam fidem, sicut de necessitate probant ultimo inducta rationes.
Ad hoc autem quod primo objicitur pro errore hoc, dicendum, quod Joannes Chrysostomus bene ponit et expresse satis errorem, et deformitatem que errorem facit abominabilem. Ex hoc enim, quod Deus dicatur esse prima materia, sequitur quod sicut prima materia formatur in muscas et sciniphes et ranas et bufones et hujusmodi vilia animalia, quod abominabile est audire omni homini habenti clarum et pium intellectum, ita Deus formatur in similia animalia.
Avpictum Augustini dicendum, quod Augustinus non laudat eos qui Deum dixerunt esse animam, sicut ipsemet ibidem dicit, sed in hoc quod dixerunt, quod motu et ratione mundum gubernat: unde si non dixissent animam, in nullo peceassent: Deus enim est principium omnium per creationem, mundum motu et ratione gubernans ut anima corpus, sed non vivificans, sensificans, et vegetans sicut anima corpus: et ideo nullo modo est anima: quia substantiales actus anime sunt vivificare, sensificare, et vegetare. Motu autem et ratione gubernare sunt actus secundum substantiam separati motoris in id quod movet, ut nauie ad navim.
Ad picrum Avicenne dicendum, quod ipse bene dicit: sunt enim heretici et in fide, non tantum Catholica, sed omnium gentium, que quacumque lege Deum colunt: omnes enim illi sciunt et credunt, quod Deus est substantia nullo modo commiscibilis cum substantia inferiori, que subjicitur actioni et passioni physicis: et sic nullo modo potest esse materia, nec anima, quia et materia et anima subjiciuntur actionibus et passionibus.
Ad id quod ulterius inducitur de conclusione quam post omnia inducit David in libro suo de Yomis, dicendum quod falsissimum est, et ex falsissimis concluditur, sicut probatum est rationibus adductis in contrarium, que omnes ex per se notis principiis procedunt.
Ad PRIMAM rationem quam pro se inducit, dicendum quod error semper provenit ex perversitate intellectus: et cum dicit Philosophus, quod intellectus non intelligit nist per assimilationem, intelligit hoc de assimilatione intentionali: et haec assimilatio potest esse in omnibus intellectis: et quando intellectus intelligit Deum, sub intentione Dei intelligit: et quando intelligit materiam, sub intentione materia intelligit.- Et licet Deus et materia prima non habeant formam que possit abstrahi ab eis reali abstractione, tamen plurimas habent intentiones, sub quibus possunt intelligi: quia, sicut ipse dicit Philosophus, quo aliquid est simplicius, eo ad plura refertur pluribus rationibus, et sub intentione cujuslibet est intelligibile: nec tamen propter hoc oportet, quod intellectus et intellecta res sint unum re per identitatem substantia.
Ad aliud dicendum, quod hoc omnino asininum est. Cum enim Philosophus dicit, quod subjectum nec agit, nec patitur, quia unum est in omnibus, intelligit in omnibus agentibus et patientibus per formas contrarias: et est unum unitate subjecti, non unitate esse et essentie. Materia autem et anima etsi ambe patiantur, non tamen patiuntur univoce, Unde si hoc inferatur, quod in omnibus naturalibus agentibus et patientibus anima et materia simpliciter sint idem, incidit fallacia secundum quid et simpliciter.
Ad suiup dicendum, quod illa objectio procedit super suppositione falsi, quod omne quod differt, differat differentia alia a se. Hoc enim falsum est, quia prima seipsis differant: aliter in differentiis iretur in infinitum. Unde si Deus, materia, et intellectus sint prima ad que referuntur differentia omnia in entibus, sequitur de necessitate, quod ipsa differunt maxime, et seipsis diflerunt, eo quod differentia qua differant, non polest abstrahi ab eis, sicut nec ipsa a seipsis.
Ad aliud dicendum, quod omnis iste error provenil ex prava intelligentia dictorum Aristotelis. Quando enim dicit, quod scientia est res scita, non intelligit, quod per eumdem modum sit scientia et res scita: sed, sicut dicit in principio Physicorum, quod eadem sunt principia essendi et sciendi, aliter et aliter accepta: quia accepta in esse rato rei sunt principia essendi: accepta autem secundum rationem et esse intentionale, quod habent in ratione, sunt principia sciendi. Et ideo dicit Avistoteles in V Melaphysicorum, quod unumquodque sicut se habet ad esse, ila se habet ad verum scire.
Ad urtimuM dicendum, quod resolutio nec univoca est, nec una in omnibus. Aliter enim revolvitur compositum in simplex, et aliter posterius in prius, et aliter causatum in causam, et aliter particulare in universale, et aliter tolum integrale in suas partes, et aliter totum potestativum in partes: et ideo non oportet, quod ulltimum in quo stant tales resolutiones, sit idem per substantiam et esse in omnibus: quinimo sequitur, quod sint penitus diversa. Unde licet cause per resolutionem stent in causa prima, non oportet tamen, quod materialia que resolvuntur ad primam materiam, habeant talem materiam, que sit idem in substantia et esse cum efficiente primo.
Articulus 3
Utrum anime ante corpora fuerint in comparibus stellis, et descendentes ab illis incorporentur, et iterum post separationem a corporibus redeant ad compares stellas, sicut dixit Socrates?MEMBRI QUARTI ARTICULUS III. Utrum anime ante corpora fuerint in comparibus stellis, et descendentes ab illis incorporentur, et iterum post separationem a corporibus redeant ad compares stellas, sicut dixit Socrates?
Tertio queritur, Utrum anime ante corpora fuerint in comparibus stellis, et descendentes ab illis incorporentur, et iteram post separationem a corporibus redeant ad compares stellas, sicut dixit Socrates ?
Ad id objicitur sic: 1. Augustinus super Genesim in Glossa dicit, quod "anima Adz facta, est ante corpus." Tune autem non potuit esse in corpore: et non videtur posse fuisse nisi in corpore, vel virtutibus ccelestibus: ergo videtur, quod anima ante corpus fuerit im compare stella.
Adhuc, Augustinus in libro VII seper Genesim ad litteram: "Humane opinioni tolerabilius mihi videtur Deum in illis primis operibus, que simul omnia créavit, animam humanam creasse, quam suo tempore membris ex limo formati corporis inspiraret ." Ex hoc arguilur ut prius, quod scilicet cum ad nullam creaturam, tantam haberet similitudinem sicut ad Angelos, antequam anima esset in corpore, in ccelis fuit inter Angelos: et sic de ceelis descendit ad corpus. -
3. Adhuc, Augustinus, ibidem, "Credatur ergo, si nulla Scripturarum auctoritas seu veritatis ratio contradicit, hominem ita factum sexta die, ut corporis quidem humani ratio causalis in elementis mundi, anima vero jam ipsa crearetur." Et ex hoc arguitur idem quod prius: quia ante corpus non potuit habere locum magis congruum, quam ecelum: et sic videtur, quod a ceelo ad corpus descenderit omnis anima humana.
4. Adhuc, Augustinus, ibidem, "Melius creditur animam prius creatam, naturaliter velle incorporari, sicut naturale est nobis velle vivere: male autem vivere non est jam nature, sed perverse voluntatis +." Et ex hoc sequitur idem quod prius.
5. Adhuc, Hoc multis rationibus probat Gregorius Nyssenus in libro de Homine, loquens contra Eunomium quemdam philosophum, qui dicebat animam esse substantiam corpoream in corpore creatam.
Et est prima ratio hac: "Omne quod habet generationem corporalem et temporalem, corporale est et mortale." Si ergo anima in corpore creationem habet, mortalis erit: quod est inconveniens: ergo ante corpus facta est.
Secunda ratio sic dicit: "Concordant autem cum,his et que sunt Moysi, qui sensibilium generationem subscribens, non inter sensibilium generationem et eam que est intelligibilium expressit." Et est sensus, quod Moyses dixit primo substitui materiam corporalium et inea non expressit creationem Angeli vel anime rationalis, ut Angelus et anima rationalis ante omnem materiam intelligantur esse creata.
Tertia ratio sua est, in qua sic dicit: "Si autem quis ex eo quod post plasmationem corporis immissa est anima, estimaverit post corpus generatam eam esse, excidet a veritate. Aut enim eam mortalem dicet, ut Aristoteles, qui dixit eam in corpore generatam esse. Aut dicet ut Stoici, qui incorpoream substantiam et ante corpus creatam esse dixerunt, ut non mortalis anime intelligentiam nobis repreesentet."
Quarta ratio est ibidem, ubi sic dicit: "Creationis hoc precipuum est, opus ex non entibus facere. Si igitur ad invicem generatione anime fiunt, ratione providentie fiunt, et corruptibiles sunt quemadmodum alia, que ex successione generis fiunt. Si autem ex non entibus anime deducuntur ad esse, creatio quidem fit: et tunc non est verum dictum Moysi: Reguievit Deum ab omni opere suo. Utrumque autem horum inconveniens est, scilicet et quod anima sit mortalis, et quod non verum dicat Moyses." Ergo relinquitur animas ante corpus simul esse creatas. Et quia posset objici Gregorio illud verbum Joannis, v, 17: Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Solvit ibidem, et dicit, quod non intelligitur de opere creationis, sed de opere gubernationis et propagationis.
6. Adhuc, Idem sentit Damascenus in libro LI de Fide orthodozxa, ubi inducens Gregorium Nazianzenum, quem vocat theologum, dicit sic: "Ergo autem consentio Gregorio theologo. Dicebat enim primo intellectualem substantiam creari, etita, hoc est consequenter, sensibilem ." Cum ergo anima sit substantia intellectualis,et corpus substantia sensibilis, anima est ante: corpus creata: et cum congruum locum non habuisset nisi in ccelis, videtur ante corpus fuisse in ccelis.
7. Ulterius, Queritur de dictis Platonis, qui hoc expresse videtur dicere in secunda parte Zimei, ubi sic dicit inducens Deum deorum loquentem ad planelas, et dicentem sic: "Hujus universi generis, hoc est, mortalium, sementem ego faciam (et dicit commentum Chalcidii, sementem, hoc est animam) vobisque tradam: vosque calera exsequi par est, hoc est, justum est, ita ut immortalem coelestemque naturam mortali textu corporis, scilicet extrinsecus ambiatis, jubeatisque nasci: cibum provideatis, et incrementa detis: ac post dissolutionem id seminis quod credideratis, facta seclione anime et corporis recipiatis." Ex hoc accipitur, quod anime ante corpora facta sunt, et tradite intelligentiis que president stellis ad incorporandum: et post mortem iterum deducuntur ad compares stellas.
8. Adhuc, Plato, ibidem, "Si quidem passiones ac perturbationes frenarent ac subjugarent, justum his levemque vitam fore." Sensus est, quod si anime rationales subjungant sibi passiones, tune justum est, quod assumantur ad locum ubi semper levem vitam ducant, passionibus non subjectam. Si autem passionibus vincerentur, Justum esset, quod tune transferrentur ad confragosam vitam, et contubernium comparis stelle amitterent et transferrentur in alia corpora, canum scilicet, leonum, et similium animalium, in quibus talibus passionibus semper subja cerent,
9. Ulterius, Queritur.de verbis Macrobii, et quorumdam aliorum Platonicotum. Dicit enim Macrobius in libro suo primo, sic: "Zodiacum circulum lacteus circulus oblique circumflexionis in occursum ambiendo complectitur, quem duo tropica signa, Capricornus scilicet, et Cancer intersecant. Has solum Jonaphin vocaverunt: quia in utroque obviantes solstitio ulterius solis in hibetur accessus: et fit ei regressus ad zone viam, cujus terminos numquam relinguit. Per has partes de ceelo in terram in axe, et de terris in ccelum remeare credunt animas hominum. Ideo hominum dicunt esse unam, altera vero deorum vocatur. Hominum Cancer, quia per hune in inferiora descensus est: Capricornus deorum, quia per illum anime in propriae immortalitatis sedem et in deorum mansionem revertuntur."
10. Adhuc, Macrobius, ibidem, "Hoc ergo primo pondere de zodiaco et lacteo ad subjectas usque spheras anima delapsa, dum et per illas labitur, non solum, ut dixtmus, luminosi hujus visibilis corporis avertitur accessu, sed etiam singulos motus, quos in exercitio est habitura, producit, logisticon, hoc est, ratiocinativam, et intelligentiam theoricam in Saturni sphera accipiens: in Jovis vero sphera accipit vim agendi, quod practicum sive intellectus practicus dicitur.-"
11. Adhuc, Macrobius, ibidem, "Anime beate ab omni cujuscumque contagione hujus corporis libere, celum possident. Que vero per appetitum corporis hujus, quam in terris vitam vocamus, ab illa specula altissima et perpetua luce fulgenti, desiderio latenti descendere cogitaverunt, pondere ipso terrene cogitationis paulatim in inferiora dilabuntur." Tbidem subjungit: "In singulis enim spheris que ccelo subject sunt, etherei obvolutione vestitur, ut per eas gradatim societati hujus indumenti testei concilietur." Kx omnibus his accipitur, quod anime ante corpora in ccelo fuerunt,, et inde descenderunt.
12. Per rationem etiam quidam nituntur hoc probare sic: Nulla forma substantialis activa est vel passiva, ut dicit Philosophus: omnis enim actio vel passio a contrarietate formarum est, substantia autem non habet contrarium. Anima igitur aut producitur a natura, vel non. Sia natura: aut producit eam actio forme substantialis, aut accidentalis. Non forma substantialis: quia illa nec agit, nec patitur, cum non habeat contrarium. Nec ab accidentali: quia accidens substantiam facere non potest, sed potius e converso: ergo videtur, quod anima rationalis "non potest produci a natura et in corpore.
13. Adhuc, Sicut se habent forme existentes in potentia ad potentiam illam, sic se habent forme que non sunt in potentia ad existere in actu. Sed forme que suntin potentia, omnes simul create sunt in seminalibus rationibus, ut dicit Augustinus in libro VII szper Genesim ad litteram: in materia ergo forme que non sunt in materia, omnes simul create sunt in actu: et sic anime# rationales omnes simul create sunt.
Sed quia iste error magnorum est, et semper fuit inter Philosophos et hereticos Manichzos, ideo disputandum est in contrarium antequam ista solvantur.
Si anima est ante corpus: aut est unum, aut est multa. Si est unum: tunc ex illo uno animantur omnia corpora viva que vivunt anima rationali, Et hoc non potest esse nisi in altero duorum modorum, scilicet quod aut una anima sit in omnibus corporibus hominum: et hoc esse non potest, quia secundum perfecta differunt perfectiones et numero et genere et specie: perfecta autem hominum corpora differunt numero ad minus: ergo et anime differunt numero.. Aut oporteret, quod una anima esset universalis, et illius universalis essent partes particulares anime, et in qualibet generatione pars quedam illius anime universalis descenderet ad generatum corpus vivificandum: quod valde absurdum est, cum anima simplex est substantia, et tales partes non habeat.
Si vero dicatur, quod sit ante corpus, et ut multa, objicit Avicenna, quod non sunt nisi quinque cause multitudinis: ct sic necesse est, quod aliqua illarum causarum fecerit multas animas. Multitudo enim est aut A causa intrinseca, vel extrinseca: aut a causa substantiali, auta causa accidentali. Si a causa substantiali: cum, sicut dicit Damascenus et Aristoteles in LV Physicorum, divisio sit causa numeri, numerus autem causa differentie, oportet quod illa multitudo causetur a divisione formali, vel materiali. Non a divisione formali: quia si multe sunt anime ante corpora, omnes ille conveniunt in forma et definitione: ergo divisione formali non dividuntur, nec differentiam accipiunt, sed convenientiam et unitatem. Si autem divistone materiali dicantur differre: hoc stare non potest: quia in antehabitis probatum est per disputationem Augustiniin libro VI super Genesim ad litteram 4, quod anima nec est ex materia spirituali, nec ex materia corporali.
Si vero dicatur, quod mulltitudo est ex corpore cujus est anima: sequitur, quod extra corpora illa anime nullam habent multitudinem: et hoc est contra positionem illorum. Si vero dicatur, quod per respectum ad corpus anima differt ab anima: aut erit per respectum ad corpus quod est actu, aut per respectum ad corpus in potentia tantum. Si per respectum ad corpus quod est actu: tunc oporteret, quod cum multitudine animarum esset multitudo corporum actu: et sic anima non essent ante corpora, sicut dicit positio ista: vel quod haberent ante ista corpora alia corpora. Et hoc quidam dixit hercticus Manes. Sed refellitur statim: quia impossibile est, quod unius rationis et esse perfectio aptetur corporibus diversis secundum speciem. Et hujusmodi rationem assignat Aristoteles in primo de Anima, loquens contra Pythagoram, qui dixit transferri animam de corpore in corpus, dicens quod anima se habet ad corpus organicum sicut ars cum ratione factiva se habet ad organa illius arlis. Unde sicut tibicen non potest operari operationes sue artis, nisi tibia et fistula: et si induat artem textorice sive edificative, nihil faciet ad artem, non enim facit harmoniam serra et securi: ita anima que ex diversis potentiis unum potestativam totum est, nihil operabitur ad vitam suam pertinens, nisi per organaa natura sibi determinata et formata. Anima igitur in corpore nihil operabitur ad vitam hominis pertinens: et idem est dicere animam hominis transire in corpus alterius animalis, quod tectonica cum instrumentis suis tibicines indui ad fistulandum: quod derisorium est: sequitur enim ex hoc, quod numquam aliqgua anima propriam vite operationem operabitur in aliquo corpore: et sic ad nihil est anima, quod absurdum est.
Si autem ex causa extrinseca est divisio: tune oportet, quod sit ex loco et tempore: sed hoc esse non potest: quia ab eo quod est extrinsecum rei, nec est unitas, nec multitudo in re. Unde etiam locus et tempus divisa sunt signa divisionis eorum que ante divisa sunt secundum rationem in esse et subjecto.
Adhuc respondet Manes hereticus, quod ante corpora anime differunt sapientia et gratia quam habent. Sed hoc jam improbatum est, ubi disputabatur contra illam heresim, que dixit ante corpora animas fuisse, et meruisse electionem, qua postea elects sunt: “eo quod dicit Apostolus, ad Roman. ix, 1 etseq.: Cum nondum nati essent, aut aliquid boni egissent aut mali,... non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei: Quia major serviel minori, sicué scriptum est: Jacob dilexi, Esau autem odio habui.
Adhuc, Avicenna objicit sic: Singularitas uniuscujusque singularis est ex collectione accidentium que in alio inveniri non possunt. haec collectio ac cidentium non invenitur nisi in anima existente in corpore, vel que fuerit prius i corpore, sicut in anima separata post mortem. Ergo ante corpus nulla fuit anima singularis: nec fuit sub multitudine: ergo nulla anima fuit ante corpus.
Adhuc sic objicit: Nihil est vanum in natura: sed anima finaliter est ad hoc, quod in corpore organico sit. causa et principium hujus vite:, sed ante corpus existens, non est causa talis vite: ergo siest ante corpus, frustra et vane est, quod non est in natura.
Si quis autem objiciat Avicenna, quod eadem ratio est de anima manente post corpus. Respondet Avicenna, quod hoc non est verum: quia anima incipit esse in corpore, et tamen non habet esse a corpore, et ex illo esse concipit proprietates non communicatas corpori, quas retinet cam separatur a corpore, et quibus differt ab alia anima.
Solutio. Dicendum, quod in illis quatuor auctoritatibus Augustini, que inducte sunt in principio hujus articuli, non intendit Augustinusdicere, quod anime fuerint ante corpus, nisi hoc modo quo actus et ratio est ante illud cujus est ratio et actus: et hoc est secundum naturam, et non secundum esse. Et ideo quod arguitur ex eis, non valet.
Et quando dicitur, quod quievit ab omni opere die septimo, sicut jam sepius dictum est: hoc non intelligitur nisi quantum ad genera et species, que postea nova non creavit, nec -disposuit, nec ornavit: sed quod nihil postea creaverit, hoc falsum est: quia animas creat omni die ex nihilo: et propter hoc non sequitur quod arguitur, scilicet quod fuerunt anime in comparibus stellis: et si aliquo modo sint ante per naturam, adhuc non sequitur, quod in comparibus stellis preefuerint: anima enim non refertur ad corpus organicum ut’ motor tantum,. sed etiam ut actus corporis physici organici: et propter hoc nullum corpus, nec stella, nec aliud, congruit ei in quo sit, nisi corpus organicum.
Ad PriMAM rationem Gregorii dicendum, quod salva pace sua, non procedit. Non enim sequitur. si anima generationem habet in corpore, quod ideo sit corporalis et mortalis: sed hoc sequeretur, si generationem haberet in corpore, et a corpore. Sicut autem preinductum est in ratione Avicenna, licet anima esse accipiat im corpore, non tamen a corpore, sed a principio universi esse, quod, ut dicit Avicenna, in omnibus facit debere esse, et non quocumque modo agente et producente actum, sed agente ad imaginem et similitudinem suam: propter quod anima creata est non ex materia, sed in materia corporis: nusquam tamen immersa sibi sicut forma naturalis, sed elevata super ipsum sicut super mobile, ut in antehabitis dictum est.
Ad sECUNDAM ralionem dicendum, quod quatuor sunt coequeva secundum Augustinum, scilicet materia quatuor elementorum, ceelum, angelica natura, et tempus: quorum nullum ante aliud creatum est secundum rem et esse. Unde in hoc non potest dici, quod angelica natura prior sit creata, quam alia secundum esse, nisi natura et ratione, ut dictum est. Sicut etiam dicitur, Eceli. 1, 4: Prior omnium creata est sapientia: quod Glossa exponit de sapientia angelica. Propter quod non sequitur etiam, si esset prior creata, quod fuerit in comparibus stellis: celeste enim corpus sibi per naturam non competit.
Ad TERTIAM rationem ejusdem dicendum, quod non valet: non enim dicit animam mortalem qui dicit in corpore crealam, nisi dicat etiam ex corpore creatam: corruptibilitalem enim non habet res ex eo quod alicui inest, cum possit incorruptibiliter inesse sicul motor mobili. Sed omne quod corrumpitur, corruptionem habet ex principiis ex quibus est si naturaliter corrumpitur. Nec potest dici, quod corruptione cor poris corrumpatur: quia, sicut jam habitum est, esse non accipit ab illis que sunt principia corporis, sed in illis, Quod dicit de Stoicis, dicendum, quod verum est, quod opinio Stoicorum fuit, quod omnes anime fuerint actu simul create ef in corpore, et quod sepius corramperentur per secula sibi succedentia, et in corporibus illis acciperent perfectionem virtutis moralis et intelleclualis, sicut expresse dicit Socrates in libro Phedonis, et in libro Mennonis. Sed iste est error et contra philosophiam, et contra theologiam, et a nullo tenendus.
Ad guartam rationem ejusdem dicendum, quod una anima non propagatur ex alia: nec aliquis hoc dixit: ex hoc enim sequeretur, quod anima esset mortalis et corruptibilis: sed Deus creat animam, Nec propter hoc est falsum dictum Moysi: quia, sicut paulo ante dictum est in hoc eodem articulo, non intelligitur, quod nihil postea creaverit, sed quod nova genera rerum postea nec creavit, nec disposuit, nec ornavit.
Ad aliud dicendum, quod Damascenus et etiam Gregorius non intelligunt ante in tempore creatam esse intellectualem creaturam, sed natura et dignitate: et in cujus lumine, ut dicit Augustinus, cetera creanda illustrarentur: sicut ipse dicit, quod sex dies sunt, et mane et vespere in eis, sex illustrationes supra res creandas et creatas, eo modo quo in tractatu sex dierum dictum est. Quod tamen non potest intelligide anima rationali: illa enim non est creata juxta contemplationem Verbi immediate, sed potius ad imaginem Dei: et uf sit motor et ratio et actus corporis organici.
Av pictem Platonis dicendum, quod erroneum est simpliciter, et contra philosophiam, et contra theologiam. Si tamen excusari debeat aliquo modo: tune dicendum, quod sementis non est anima, sed potius virtutes ccelestes in materiam generabilium diffuse, preparantes corpus ad generationem ut infundatur ani ma, et disponentes per inclinationem ad dilectionem pietatis et justitiee, sicut faciunt Angeli per ministerium custodia, ut postea merito pietatis et justitie resoluta anima a corpore, ad athereas sedes recipiatur. Ex tali enim influentia intelligentiarum creatur eupraxia, secundum Aristotelem in libro de Fortuna euprazia.
Ad aliud dicendum, quod Plato et Socrates posucrunt transcorporationem, ut dicit Gregorius Nyssenus, metaphorice, non litteraliter intelligendam. Et hoc ideo, quia quando anima subjacet passioni ire, tunc ipsamet metaphorice dicitur leo, et sic anima transit ad leoninam naturam: passiones enim movent animam et figurant spiritualiter et ad suos effectus: et sic dicitur anima transcorporata: et hoc modo Plato intellexit transcorporationem, ut dicit Gregorius Nyssenus. Et sic etiam Socrates dicchat eas exagitari post mortem que in talibus finiunt vitam.
Av prera Macrobii dicendum, quod fabulosa sunt, et integumenta eorum que dixerunt Gentiles idololatre, qui dixerunt, quod propter hoc quod sol redit a Cancro et descendit ab aquilone in meridiem, inde descendere animas, quorum sol, qui secundum eos principium est generationis, ductor est: Capricornum autem, quia ab illo ascendit sol ad aquilonem, qui (sicut dicebant) dux est omnium generatorum et corruptorum, dixerunt esse principium revectionis ad superos. Quod fabulosum est et contrarium philosophiae et theologiz. Et quod dicunt de lacteo circulo, per quem ascendunt et descendunt, non est dictum nisi propter hoc quod ille circulus candet quasi lacte perfusus sit. Et quia anima illustratur sensibilium cognitione et intelligibilium, propter hoc integumento poetico dederunt ei galaxiam, sive viam lacteam pro ascensu et descensu: ideo etiam lactis alimoniam dari nato primam, ut candor celestis in animo suo conceptus, candore lactis nutriretur et convalesceret.
Ad aliud dicendum, quod non intellexit Macrobius, nec etiam Plato, quod anima rationalis vires acciperet in stellis: quia potentie anime a substantia et esse anime fluunt. Unde a.quo substantiam accipit et esse, ab illo accipit et vires. Sed volebant dicere, quod in corpore dispositiones ad tales actus potentiarum juvantur a proprietatibus planetarum et stellarum sic: Quod enim frigidum et siccum, que qualitates sunt Saturni, confortant memoriam in bene tenendo, ideo dixerunt, quod memoriam accipit in sphera Saturni: et quia lumen Saturni superius est et informat omnia lumina inferiora: dicit enim Ptolemaeus in Quadripartito, quod omnes aliae stelle applicantur et junguntur Saturno, et ipse nulli, et similiter lumen rationis sive intellectus omnibus luminibus sensibilibus applicatur et ordinat ea, et none converso, eo quod logisticon, hoc est rationale lumen accipit a Saturno. Iterum quia Jupiter humidus est et calidus et luminosus valde: que sunt principia que resolvunt organa ad actiones quibus utitur intellectus practicus sive thimicus, ideo dixerunt, quod in sphera Jovis accipit thimicon, hoc est, intellectum practicum: ef in sphara Solis splendorem sensuum: et sic adaptabant in aliis.
Ad aliud dictum Macrobii dicendum, quod fabulosum est et erroneum. Anime enim pondere affectuum nullo modo descendunt in corpora, sed polius create cum potentiis suis determinantur ad corpus secundum naturam.
Av ip quod per rationem objicitur, dicendum quod anima rationalis per creationem producitur a Deo, et non a natura: sed producitur in corpore ad esse, ul per hoc demonstretur, quod est actus corporis et perfectio. Et bene concedendum est, quod nec a substantiali, nec accidentali forma producitur, sed immediate a Deo: et si principia naturalia in formis substantialibus et accidentalibus aliquid ad hoc operantur, hoc erit disponendo in corpore cui est infun denda anima, et non ad esse vel substantiam anime.
Ad aliud dicendum, quod hoc penitus nihil valet: quia forme existentes in potentia materia, et simul forme exislentes in actu secundum naturam, non habent in quo sint nisi in illo existente cujus sunt actus: et illa quorum sunt actus, non sunt simul, sed succes sive: propter quod etiam successive anime creantur.