Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 86

De tentatione primi hominis
1

QUAISTIO LXXXVI. De tentatione primi hominis.

2

Deinde queritur de his que dicuntur in libro II Sententiarum, distinct. XXI, ubi agitur de tentatione primi hominis, de qua queruntur quatuor, scilicet qualis fuerit tentatio in numero et ordine tentationis ? Et secundo, Quare facta est per serpentem potius quam per aliud animal? Et tertio, Quare primo incepit a muliere et nona viro ? Quarto, Utrum habuit mulier alliciens aliquid sensibile, aut non ?

Membrum 1

Qualis fuerit tentatio in numero et ordine tentationis ? et, De dispositione ejusdem, utrum fuerit ab exterius ab hoste, vel etiam interius ab aliqua corruptione
3

MEMBRUM I. Qualis fuerit tentatio in numero et ordine tentationis ? et, De dispositione ejusdem, utrum fuerit ab exterius ab hoste, vel etiam interius ab aliqua corruptione ?

4

Primo, ergo queritur, Utrum fuit una sola tentatio qua tentatus est primus homo vel plures ?

5

Et videtur, quod una sola. 1. Cum enim tentatio sit impulsus ad illicitum, ut dicit Anselmus, ad unum illicitum videtur esse unus impulsus; est autem unum illicitum in primo peccato, comestio scilicet vetiti: ergo videtur, quod una tentatio simplex.

6

2, Adhuc, Unum solum peccatum fuit Ade et non multa, quod Apostolus vocat inobedientiam, ad Roman. v, 19: Sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius obeditionem justi constituentur multi. Sed inclinatio ad bonum in Christo una fuit semper et uniformis: ergo videtur, quod per oppositum una fuit inclinatio ad malum in Adam, et sic una tentatio.

7

Contra: 1. Ad plura illicita appetibilia non potuit esse una inclinatio per appetitum, sed multew. Ex verbis serpentis sumitur, quod cum dixit: Cur precepit vobis Deus‘, quod nitebatur inclinare mulierem, quod falsum credat quod verum fuit: et hoc fuit peccatum infidelitatis, scilicet non credere verbis Dei.

8

Iterum ex verbis serpentis sumitur, quod nitebatur inclinare ad peccatum elationis sive superbia, quando dixit: Eritissicut dit : hoc enim concupiscere superbia est, sicut et superbia fuit in ipso diabolo.

9

Iterum inclinavit ad peccatum avaritie quando dixit: Scientes bonum et malum. Dicit enim Augustinus, quod avaritia non tantum pecunie est, sed etiam scientiz.

10

Iterum inclinavit ad gustum vetiti, quod videtur fuisse peccatum gule: que comestio totum corpus primorum parentum infecit et corrupit: ex qua corruptione originale peccatum transfunditur in parvulos.

11

Videtur ergo, quod tentatio multiplex fuerit, et non simplex.

12

2. Adhuc, Matth. iv, 3, super illud: Et accedens tentator, dizit ei, dicit Glossa Augustini et Bede, quod de omnibus de quibus tentavit diabolus Adam et vicit, tentavit Christum, et victus est. Tentavit autem Christum de gula, cum dixit: Die ul lapides isti panes fiant!. Tentavit de inani gloria sive superbia, cum dixit: Mitte te deorsum . Tentavit de avaritia, quando ostendit ei omnia regna mundi, et dixit: haec omnia tibi dabo . Tentavit de infidelitate, quando dixit: Si cadens adoraveris me. Ergo etiam similiter multa fuerunt in peccato Ade sive tentatione: non ergo fuit una simplex tentatio vel peccatum, sed multiplex.

13

Sed tunc ulterius queritur, Quo ordine fuerunt in tentatione ista?

14

Et videtur, quod primum fuit superbia. 1. Dicit enim Augustinus in libro III super Genesim ad litteram, quod non est credendum, quod mulier credidisset vera esse que serpens suasit, nisi pracessisset in mente ejus elatio que fuit per humilitatem comprimenda. Elatio ergo illa, ut videtur, fuit primum.

15

2. Adhuc, Eccli. x, 13: Initium omnis peccati superbia: sed nullum est initium omnis peccati, nisi primum peccatum Adz: hoc enim fuit initium et causa omnis peccati, ut dicit Apostolus, ad Roman, v, 19.

16

3. Adhuc, Tob. iv, 14: Superbiam numquam in tuo sensu, aut im tuo verbo, dominari permittas: in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio.

17

4, Adhuc, In Psalmo xxxv, 12: Non veniat mihi pes superbie. Et subjungit, y. 13: Ibi cectderunt omnes qui operantur iniquitatem. Ergo Adam cecidit in illo pede.

18

Ulterius queritur de dispositione istius tentationis, Utrum fuerit exterius ab hoste tantum, vel etiam interius ab aliqua corruptione mentis ?

19

Et videtur, quod ab ipso hoste exterius tantum: quia 1. In primo statu nulla fuit corruptio, nec in corpore, nec in anima, que inclinaret ad illicitum nisi exterius. Ergo non fuit inclinans ad illicitum, nisi exterius.

20

2. Adhuc, Ab omnibus Sanctis assignatur causa propter quam peccatum hominis remediabile fuit: quia scilicet per alterum peccavit: et sic per alterum redimi potuit. Ergo videtur, quod de peccato hominis nihil processit a seipso interius: si enim a seipso tantum processit, sicut peccatum demonis irremediabile fuisset.

21

Solutio. Prepositivi est responsio ad hoc per distinctionem, quod scilicet aliquod peccatum est simpliciter unum, et simplex aliquod est multiplex. Simplex est, quod est unius actus et unius deformitatis, et ad unum appetibile determinatum. Et cum actus sit substantia peccati, hoc in substantia est unum: et cum deformitas sit forma, hoc etiam in forma est unum: et cum appetibile sit finis et movens, hoc etiam in fine et movente est unum: et sic simpliciter est unum. Est autem unum peccatum multiplex, scilicet quod in actu est unum et multas habet deformitates, et plura moventia quantum ad plura que sunt in ipso, et plures habet fines quos intendit obtinere per unum et eumdem actum: et tale dixit esse primorum parentum. Et mihi videtur, quod bene dixerit. Unde peccatum tentationis primorum parentum est unum multiplex, sicut bene probatur ex illa objectione, que trahitur ex verbis serpentis, quibus multa nititur persuadere.

22

Si tamen queritur, Utrum simpliciter dicendum sit unum, vel plura?

23

Dicit Prapositivus, quod simpliciter unum, et innititur illi propositioni Aristotelis: "Ubi unum propter alterum, utrobique tantum." Talia enim ab ultimo fine accipiunt et denominationem et multitudinem et unitatem: et quia ultimus est unius transgressio, scilicet precepti, ideo tota tentatio peccatum unum est.

24

Et sic patet solutio istius membri quoad primam partem.

25

Ad primum autem objectum dicendum, quod sicut jam dictum est, unum illicitum finale est, ad quod tamen plura ordinantur, que faciunt ipsum quodammodo plura sive multiplex, ut dictum est.

26

Ad aliud dicendum, quod ex dicto Apostoli non habetur, nisi quod unum fuerit secundum substantiam: et ex hoc non removetur, quin multiplex sit secundum deformitatem. Et in Christo similiter una fuit inclinatio ad bonum in genere, que tamen multiplex fuit ad bonum in specie, et secundum modos inclinationum.

27

Aliud quod contra objicitur, dicendum quod per hoc non probatur, quod fuerint multa, sed quod fuerit unum multiplex, ut jam dictum est. Omnia enim que persuasit, ordinabantur ad unum, illud scilicet, quod transgrederetur preceptum, et inobediens esset, et sic peccaret. Ad hoc etiam persuasit, quod verbis Dei non crederetur, et sic eduxit in elationem, et inclinavit ad vetiti cibi comestionem.

28

Ad id quod objicitur de Glossa super Mattheum, divendum, quod Glossa dicit veritatem. De omnibus enim in genere de quibus tentatus fuit Adam, tentatus fuit et Christus, et fuit victus diabolus: sed ista per ordinem ad unum non faciunt nisi peccalum unum, ut dictum est.

29

Ad id quod ulterius queritur, Quod fuerit primum ?

30

Dicendum cum Augustino, quod primum ex parte tentali fuit superbia sive elatio, que fuit per humilitatem comprimenda. Ex parte tamen tentationis primum in genere fuit invidia, sicut expresse dicitur, Sapient. 11, 24: Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum. Invidit enim homini, quod ascendere deberet in locum unde ipse cecidit. Primum autem quod fuit disponens Angelum ad hoc quod tentare vellet, fuit superbia corrumpens naturam angelicam, quando concupivit esse sicut Deus, et de clo empyreo propter hoc ejectus est: et nisi hoc modo fuisset corraptus, non fuisset susceptibilis invidie qua tentaret hominem. Dicit enim Augustinus, quod "superbiam semper comitatur invidia, et talis regina numquam est sine tali pedissequa." Primum autem ex parte persuasionis diaboli fuit infidelitas in verbis Dei: sed in intentione primum homicidium fuit primorum parentum: hoc enim intendit principaliter ut mortem induceret in naturam humanam. Et hoc est quod dicit, Joan. vit, 44: Ile homicida erat ab initio, et in veritate non stetit, quia non est veritas in eo: cum loquilur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendaz est, et pater ejus.

31

Ad id quod dicitur de Ecclesiastico, x, 15, jam solutum est: quia conceditur, quod omne peccatum initium sumpsit a superbia ex parte peccantis.’

32

Er rer idem patet solutio ad illud de Tobia et de Psalmo: hac enim omnia fundantur super idem.

33

Ad id quod ulterius queritur, conce dendum est, quod non fuit nisi exterior tentatio: et hoc expresse dicit Magister in cap. Porro sciendum est duas esse tentationes. Dicit enim sic: "Homo ergo qui sola exteriori tentatione pulsatus cecidit, tanto gravius plectendus erat, quanto leviori impulsu fuerat prostratus. Et tamen quia aliquam, licet modicam cadendi occasionem habuit, idcirco per Dei gratiam juvari potuit ad veniam: ut qui per alium ceciderat, per alium erigeretur. Qui ergo incitatorem habuit ad malum, non injuste reparatorem habuit ad bonum. Diabolus vero qui sine alicujus tentatione peccavit, per alium ut surgeret juvari non debuit, nec per se potuit: et ideo irremediabile peccatum ejus exstitit."

Membrum 2

Quare per serpentem potius quam per aliud animal facta est tentatio
34

MEMBRUM II Quare per serpentem potius quam per aliud animal facta est tentatio ?

35

Secundo queritur, Quare per serpentem potius quam per aliud animal facta est tentatio?

36

Et hoc queritur ratione ejus quod dicitur in libro II Sententiarum, distinct. XXI, in cap. Sed quia illi per violentiam nocere non poterat. Ubi dicit Augustinus, quod non elegit sibi diabolus figuram animalis per quam tentaret, sed assumpsit eam quam permissus est assumere.

37

Tunc queritur, Quare permisit Deus, quod istam assumpsit, et non aliam?

38

1. Si enim callidissimus erat, sicut dicit textus Genesis, i, 12, vel sapientissimus, sicut dicit alia translatio: tune debuit assumere formam in qua facilius deciperet. Hac autem est columbina: quia illi melius crederetur de bono promisso. Non ergo calliditatem vel sapientiam in hoc ostendebat, quod formam assumpsit serpentinam.

39

2. Adhuc, Multe forme animalium magis habent similitudinem cum forma humana, sicut simiarum genera que sex sunt secundum Aristotelem in lib. de Animalibus: quarum una in tantum accedit ad hominem, quod etiam hominum voces assumit, et decipit, et adducit ad devorandum: que ab Aristotele vocatur maritomorion. Et sub illa facilius decepisset, si callidus fuisset pre cunctis animantibus terra.

40

3. Adhuc, Multa genera animalium sunt sicut aves late lingue (sicut dicit Aristoteles) que ad loquendum magis apta sunt quam serpens. Si ergo calliditate usus est, magis debuit elegere illa in quibus loqueretur mulieri, quam serpentem.

41

4. Adhuc, Cum Angeli tam boni quam mali possint sibi formare corpora de wthere vel aere, quare non formavit sibi corpus muliebre in quo mulieri loqueretur, et facilius deciperet ? sic enim callidius egisset, quam formam serpentis assumendo.

42

Solutio. Diversi Sancti diversas assignant rationes, quare diabolus permissus est venire in forma serpentis, et quare ipse diabolus plus elegit hance formam. Beda dicit, quod serpens tunc virgineum habuit vultum, et erectus incessit, et sic ad similitudmem mulieris plus accessit. Damascenus dicit, quod delectabilibus motibus allicere consuevit mulierem, et sic facilius decipere. Augustinus dicit in libro XII de Trinitate, et haec sunt ejus verba: "Quomodo coluber non apertis passibus, sed squamarum minutissimis nisibus repit, sic lubricus deficiendi motus negligentes minutatim occupat, et incipiens a perverso appetitu similitudinis Dei, pervenit ad similitudinem pecorum. Inde est, quod nudali primi parentes stola prima immortalitatis, pelliceas tunicas mortalitatis hujus meruerunt. Honor enim hominis verus est imago et similitudo Dei, dedecus autem similitudo pecoris. Unde dicit in Psalmo xiv, 13: Homo, cum in honore esset, non intellexit. Comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis." Unde secundum Augustinum etiam ipso lubrico motu suo reddidit Deus mulierem cautam ne crederet. Et haec ratio mihi magis placet.

43

Ad primum ergo dicendum, sicut respondet Augustinus: et ponitur ibidem in Senéentiis, et ponitur etiam in Glossa super Genesim, quod in forma serpentis venit propter duas causas, et propter duas causas hoc Deus permisit. Una ex parle mulieris, que est haec, ut dicit Augustinus ibidem, ne si forte in forma ad decipiendum apta venire permissus esset, mulier excusationem haberet, quod se cavere non potuisset. Alia ex parte diaboli, quod non est permissus venire nisi in forma, in qua fraus sua de facili deprehenderetur et detegeretur: et hoc est sicut prius dictum est in verbis Augustini, quibus dixit, quod quia pectore in ventre repit, lubrico motu ostendebat, quod lubrico motu appetitus interius repens spoliaturus erat hominem similitudine divina, que in erecta statura ostenditur, ut superius est ostensum in questione de imagine, et ad similitudinem pecorinam prostraturus. Et non fuit permissus venire in columbe speciei, sicut ibidem dicit Augustinus, quia inconveniens videbatur ut eam formam homini odiosam faceret, in qua Spiritus sanctus sanctificans hominem appariturus erat.

44

Ad aliud dicendum, quod verum est, quod plura animalia accedunt in similitudine ad hominem, quam serpens: sed hac non est causa, quod diabolus in forma serpentis venit: quia, sicut dicit Augustinus, secundum calliditatem suam non est sibi datum eligere formam, sed oportuit quod acciperet formam quam permissus est accipere ex ordinatione divina, in qua facile fraus ejus deprehendi posset.

45

Ad aliud dicendum, quod sicut dicit Augustinus, loquela que fiebat per serpentem, non formabatur per instrumenta serpentis, nec per virtutem serpentis, nec per animam serpentis, sed per diabolum in serpente eo modo quo per energumenos et insanos loqui solet. Et ideo illa ratio nulla est: procedit enim ac si demon elegisset animal, quod potentia et imaginatione proprie anime et aptitudine propriorum organorum voces formaret, et hoc non est verum.

46

Ad utrimum dicendum, quod hoc quidem facere poterat, sed ex ordine divine permissionis permissum non fuit, propter causas que dicte sunt, scilicet quod mulier se excusare non posset, dicens quod deceptionem cavere non posset.

Membrum 3

Quare diabolus primo incepit tentationem a muliere, et non a viro
47

MEMBRUM III. Quare diabolus primo incepit tentationem a muliere, et non a viro?

48

Tertio queritur, Quare incepit primo a muliere, et non a viro?

49

Videtur enim, quod a viro congruentius incepisset: quia 1. Preceptum datum fuit viro’: cum ergo illius sit tentari de transgressione, cui preceptum est datum, videtur quod a viro debuit incipere.

50

2. Adhuc, Principium totius humani generis non fuit mulier, sed vir: materialiter enim totum humanum genus fuit in Adam, et non in Heva. Cum ergo diabolus niteretur corrumpere totum humanum genus una transgressione, videtur quod potius debuit incipere ab Adam, quam ab Heva.

51

Contra: 1. Kecli. xxv, 33: A muliere factum est initium omnis peccati, et per illam omnes morimur.

52

2. Adhuc, Augustinus in libro de Trinitate: "Corpore sibi subjecto tamquam instrumento serpentis scilicet abutens, fallaciam premolitus est foemine, scilicet a parte inferiori humane copule incipiens, ut gradatim perveniret ad totum." Ergo videtur, quod magis congruum fuit ei incipere a femina, quam a viro.

53

3. Adhuc, Serpens cum callidior esset cunctis animantibus terre', scivit virum spirituali mente preditum, qui decipi facile non posset in forma serpentina. Ergo videtur, quod non elegit virum per seipsum tentare, sed feeminam.

54

Solutio. Dicendum, quod absque dubio secundum auctoritates Sanctorum serpens ex astutia diaboli qui erat in serpente, elegit hominem aggredi ex parte mulieris, que infirmior est et magis deceptibilis, ut sic postquam mulierem attraxisset, adjutorio mulieris facilius prosterneret virum. Et hoc est quod dicit Apostolus, I ad Timoth. n, 14: Adam non est seductus, mulier autem seducta in prevaricatione fuit. Ubi dicit Augustinus glossans illud, quod non est eredendum, quod vir spirituali mente preditus, a serpente seductus sit, ut verum crederet quod serpens persuasit, ut scilicet ex comestione pomi assequeretur similitudinem Dei, ut fierent sicut dii scientes bonum et malum: sed videns transgressam esse mulierem, et sciens veritatem verbi Dei, quod scilicet morti esset addicta et corruptioni, ne contristaret suas delicias, accepit et comedit cum ea: et sic ambo necessilati mortis addicti sunt.

55

Hujus etiam assignat aliam causam Augustinus in libro XI super Genesim ad litteram dicens, quod in prima tentatione primorum parentum ostenditur, qualiter tentatio progreditur in omnibus posteris primorum peccatorum. Sicut enim in illis tentatio a serpente processit in mulierem, et a muliere in virum: ita in posteritate que loco serpentis est propter illecebrosos motus, progreditur in inferiorem partem rationis, que loco mulieris est, eo quod regitur a superiori sicut mulier a viro, et ab inferiori parte ad superiorem sicut ad virum: et sic corrumpitur totus homo.

56

Ab primum ergo dicendum, quod licet preceptum principaliter datum fuit viro, tamen etiam datum fuit mulieri, sicut eliam expresse dicit Magister in Littera. Et hoc etiam innuitur in yerbig serpentis: dicit enim, Cur precepit vobis Deus : et hoc dicit Magister in illo cap. Illud etiam notandum est, quod est ullimum capitulum distinctionis vicesime prime libri IL Sententiarum , Astutiam etiam suam non ita osten deret serpens, si ex parte firmiori aggressus esset, sicut ostendit quando aggressus cst a parte infirmiori.

57

AD ALIUD dicendum, quod scivit bene, quod Adam fuit principiam humani generis, et non Heva: et quanto perfectiorem scivit, tanto magis primo ageredi limuit, timens ne pateretur repulsam.

58

Tria que inducuntur in contrarium concedenda sunt et procedunt.

Membrum 4

Utrum mulier habuerit aliquid alliciens sensibile, aut non?
59

MEMBRUM IV. Utrum mulier habuerit aliquid alliciens sensibile, aut non?

60

Quarto queritur, Utrum mulier habuit aliquid alliciens sensibile, aut non ?

61

Et videtur, quod non: quia 1. Similitudo in scientia boni et mali ad Deum quam serpens suasit, non est objectum alicujus sensus, sed intellectus solius: et quod non est objectum sensus, non allicit sensum: et sic videtur, quod mulier nihil habuit alliciens sensibile ad transgressionem.

62

2. Adhuc, Appetitus non movet membra ad delectabile nisi facto sibi nuntio: sed nuntium nullum fit hic de sensibili in verbis serpentis, sed tantum de equalitate ad Deum: ergo videtur, quod nihil sensibilium movit eam ad transgrediendum.

63

3. Adhuc, Augustinus in libro IX super Genesim ad litteram' dicit, quod omnis anima movetur visis: et si visa sint sensibilia, movetur visis secundum membra corporis: si visa sunt intelligibilia, movetur appetitu rationali vel voluntario, et non membris corporis: quia membris corporis visa intelligibilia haberi non possunt. Sed si quis advertat processum tentationis a serpente, non sunt proposita nisi visa intelligibilia. Cum enim dixit: Cur precepit, voluit quod mulier per rationem discuteret causam precepti: et cum dixit: Hritis sicut dii, scientes bonum et malum, nihil promisit nisi spirituale et intelligibile. Ergo videtur, quod nihil sensibilium allexit mulierem. 4. Adhuc, Augustinus in libro II de Libero arbitrio: "Discernenda sunt genera visorum, quorum unum est quod proficiscitur a voluntate suadentis, quale fuit illud diaboli, cui homo consentiendo peceavit. Alterum a subjacentibus rebus, vel intentioni animi, vel sensibus corporis, quale est cum homo videns vel audiens aliquid, peccat®?." Ergo videtur cum prima tentatio processerit a voluntate suadentis, quod nihil sensibile fuerit in ea.

64

Contra: 1. Beatus Bernardus super Cantica ait: "Sicut primo mors intravit per auditum, cum mulier audivit verba serpentis suadentis: ita primo vita intravit per auditum. Fides enim est ex auditu, audiius autem per verbum Ciristi®," Auditus autem non fit nisi sono sensibili. Ergo mulier aliquod sensibile habuit alliciens.

65

2. Adhuc, In ipsa tentatione dicitur, Genes. ur, 6, quod fost auditum serpentem, statim vidit mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, adspectugue delectabile: et tulit de fructu illius, et comedit. Ergo videtur, quod tentafio transierit ab auditu ad visum, et a visu ad tactum quando tulit,et a tactu ad olfactum, quia adhuc non comedit: et ab olfactu ad gustum quando comedit: et sic sensibilia cujuslibet sensus habuit allicientia.

66

ApuHuc queritur, Quid fuerit formativum illarum vocum quas diabolus protulit per serpentem, utrum scilicet diabolus protulerit eas, vel anima serpentis?

67

Et hoc queritur ratione ejus quod dicitur in libro Wi Sententiarum, distinct. XXI, cap. Tentatio autem hoc modo facta.

68

Videtur enim, quod diabolus moverit linguam serpentis.

69

1. Augustinus in libro de Mirabilibus sacre Scripture: "In igne et nubibus modos loquendi invenit: ita etiam in ore animalis plectrum lingue gubernavit." Ergo videtur, quod vi vel virtute anime serpentis non fuerunt formate illee voces, sed vi diaboli.

70

2. Adhuc, Augustinus in libro XI super Genesim ad litteram': "Sicut locutus est serpens homini, sic asina in qua sedebat Balaam, locuta est homini®: nisi quod id opus fuit diabolicum, istud autem angelicum."

71

3. Adhuc, lbidem, Augustinus, "In serpente locutus est diabolus, utens eo velut organo, movensque ejus naturam eo modo quo ille movere et illa moveri potuit ad exprimendos sonos verborum." Ex hoc accipitur, quod potestate diaboli formate sunt ille voces.

72

In contrarium hujus objicitur apparenter sic:

73

1. Augustinus in libro de Mirabilibus sacre Scripture: "Quando asina loquebatur, intelligimus Deum nihil mutasse in lingua asine. Cum ergo diabolus non sit ita potens sicut Deus, cum loquebatur per serpentem, nihil mutavit in lingua serpentis." Sed natura lingue est, quod non moveatur nisi ab anima sensibili. Ergo videtur, quod voces ille formate sint ab anima sencsibili serpentis.

74

2. Adhuc, In homine quamvis sit ratio interpretationis, que est principium illius quod fit perlinguam: tamen immediatus lingue motus est ab anima sensibili hominis, per quem motum fit formatio vocum et sonorum. Ergo a simili, quamvis esset diabolus qui intellectualis esset motor immediatus, tamen motus linguz non potuit esse nisi ab anima sensibili.

75

Ulterius queritur de progressu tentationis, ratione ejus quod dicitur in libro II Sententiarum, distinct. XXI, Tentatio autem hoc modo facta est. "Stans coram fcemina hostis superbus non audet per verba persuasionis exire, metuens deprehendi: sed sub interrogatione eam agegreditur, ut ex responsione colligeret qualiter in malitia procedere posset.". Et in fine ejusdem capituli colligit totum ordinem tentationis, sic dicens: "Attende ordinem ac progressum humane perditionis. Primo Deus dixerat: In quocumque die comederis ex eo, morte morieris. Deinde mulier dixit: Ne forte meriamur, Novissime serpens dixit: Neguaquam moriemini. Deus affirmavit, mulier quasi ambigendo illud dixit, diabolus negavit. Que igitur dubitavit, ab aftirmante recessit, et neganti appropinquavit."

76

Solutio. Dicendum, quod mulier habuit alliciens sensibile in auditu, visu, tactu, gustu, et odoratu, sicut probat objectio inducta ex verbis beati Bernardi. Sed in gustu solo facta fuit prohibitio, Genes. u, 17, quando dixit Dominus: De ligno scientiae boni et mali ne comedas: in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris.

77

Ad pRIMuM ergo dicendum quod licet intelligibile non sit in sensu, tamen significabile est: et sicut significatur in sensu, ita prohibetur in sensibili.

78

Ad aliud dicendum, quod de sensibili factum est nuntium in verbis serpentis et in verbis Dei: gustabile enim directe fuit prohibitum, cujus prohibitio-; ni transgresse diabolus similitudinem ° supposuit.

79

Ad aliud dicendum eodem modo, quod intelligibilia serpens suasit adipisci sub sensibilibus, ut sic ad transgressionem magis allicerent sensibilia.

80

Ad aliud dicendum omnino eodem modo. Licet enim in verbis serpentis expresse significaretur intelligibile et non sensibile, tamen transgressio per quam serpens suasit venire ad intelligibile, hoc est, ad equalifatem Dei, in sensibili facta fuit.

81

Dvo que objiciuntur in contrarium, penitus concedenda sunt: quia ex ipsa littera sumuntur.

82

Ad id quod ulterius queritur, pro certo credendum est, quod lingua serpentis mota est a diabolo, et non ab anima sensibili serpentis: tunc enim diabolus presidebat serpenti, et omnia membra ejus habebat ad nutum, sicut bene probatur in auctoritatibus Augustini introductis.

83

Et hoc expresse dicit sequens auctoritas Augustini de Balaam et asina.

84

Ad sequens eodem modo dicendum est: quia expresse hoc dicit Augustinus.

85

Ad id quod in contrarium objicitur, dicendum quod quando dicitur, quod nihil mutavit, intelligendum est, quod nihil mutavit in eo quod movetur, hoc est, in lingua: in motore tamen mutavit: quia ad naluralia movebat eam anima sensibilis, ad supernaturalia autem oportuit quod haberet motorem supernaturalem. Ad aliud dicendum, quod non est si- mile quod inductum est: quia in homine rationalis et sensibilis una substantia sunt et una natura hominis: et ideo ambo movent ad idem. In serpente autem intelligentia diaboli et anima sensibilis serpentis penitus diversa sunt: et ideo ad idem movere non possunt.

86

Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod progressus tentationis fuit recte omnino eodem modo quo describit eam Magister: quia hoc expresse dicit textus Genesis.

PrevBack to TopNext