Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 37

Quid sit hierarchia
1

QUAESTIO XXXVII. Quid sit hierarchia ?

2

Ad primum proceditur sic: Dicit Dionysius in libro de Celesti hierarchia sic: "Est quidem hierarchia secundum me ordo divinus, et scientia, et actio, deiforme quantum possibile est similans, et ad inditas ei divinitus illuminationes proportionaliter in Dei similitudinem ascendens."

3

In eodem capite infra ponit aliam definitionem, islam scilicet, "Hierarchiam qui dicit, sacram quamdam universaliter declarat dispositionem, imaginem divine speciositatis in ordinibus et scientiis hierarchicis proprie illuminationis sacrificantem mysteria, et ad proprium principium ut licet assimilatam."

4

Antiqui tamen Magistri dederunt tertiam, islam scilicet, "Hierarchia est sacrarum et rationabilium personarum ordinata potestas, in subditis proprium retinens dominatum."

Membrum 1

De prima definitione hierarchiae
5

MEMBRUM I. De prima definitione hierarchiae.

6

Contra primam istarum definitionum objicitur sic:

7

1. Ordo hierarchie est pars: et pars non ponitur in definitione totius: ergo male dicitur, Hzerarchia est ordo.

8

2. Adhuc, Cum dicitur, Hierarchia est ordo divinus: aut intelligitur de ordine qui in Deo est, aut de ordine qui est a Deo. Si primo modo: non potest esse, ut dicit Augustinus, nisi ordo nature, quo alter scilicet sit ex altero, non quo alter prior altero: et secundum hoc unus Angelus esset ex alio, et una hierarchia ex alia: quod heresis est. Si secundo modo: tunc intelligitur de ordine quo universitas ordinata est: et hoc non est verum: quia sic Deus omnia creavit in modo, specie, et ordine: et sic in omnibus rebus esset hierarchia: quod falsum est.

9

Si forte dicatur, quod ordo dicitur ibi ratio ordinis: tunc videtur esse imperfectus Dionysius, quia omnis ordo deter minatur secundum prius et posterius: et non determinatur, secundum quam rationem prioris et posterioris ordinata sit hierarchia.

10

3. Adhuc, Cum dicitur, quod hierarchia est ordo divinus, et seientia, et aclio, unumquodque istorum predicatur in recto de hierarchia :- ergo ordo est scientia, et ordo est actio: quod falsum est: ordo enim ut forma et ratio ponitur circa scientiam ‘ct actionem: et in tali habitudine constructionis, que secundum causam formalem est, non construitur rectus cum recto mediante verbo substantivo, sed rectus cum obliquo: ut dicatur, Hierarchia est ordo scientia et actionis: quia aliter non notaretur transitio et diversitasinter causam etcausatum.

11

4. Ulterius objicitur de hoc quod dicit, Scientia. Unus solus est ordo Cherubin a plenitudine scientie denominatus: et non est idem definitivum communis et proprii: cum ergo scientia proprium sit unius ordinis, non debuit poni in definitione communi.

12

5. Adhuc, Cum dicitur, Scientia: aut intelligitur de scientia que est de scibili creato, aut de scientia que est de scibili increato. Si primo modo: cum illa pertineat ad cognitionem naturalem Angelorum, que secundum Augustinum, vespertina est cognitio, videtur quod secundum cognitionem vespertinam distinguerentur hierarchie et ordines: quod falsum est. Si secundo modo. Contra: Secundum scibile increatum omnes immediate ordinantur ad Deum: hierarchia autem dicit ordinem superioris et inferioris. —

13

6. Adhuc, Hierarchia quantum est de vi nominis et compositione, non dicit nisi sacrum principatum: de perfectione autem principatus non est scientia, sed potestas et actio: ergo in definitione hierarchie male ponitur scientia.

14

7. Ulterius queritur de hoc quod di cit, Acéio. Cum enim status patrie magis sit determinatus quieti contemplationis, quam actioni: et hierarchia ccelestis sit secundum statum patria: videtur quod non convenienter ponitur actio in definitione hierarchiz.

15

3. Adhuc, Quaecumque in hierarchiis ultima est, illa nihil agit, sed agitur ab aliis superioribus in generali: ergo in definitione hierarchies male ponitur actio.

16

9. Ulterius queritur de hoc quod dicitur, Deiforme quantum possibile est similans. Deiforme enim aut dicit crea-. tum quid, aut increatum. Si creatum: non potest esse ratio gloriz: quia nihil creatum ratio glorie est. Si increatum: tunc non est deiforme, sed ipse Deus: et sic omni modo dicitur inconvenienter deiforme.

17

10. Adhuc, Anselmus et Boetius dicunt, quod similitudo est ex uno quod est in pluribus, est enim similitudo rerum differentium eadem qualitas: sed nihil unum re est in Deo et Angelis: ergo nihil est ibi, quod est deiforme quantum est possibile similans: et sic male ponitur in definitione hierarchie,

18

11. Adhuc, Dionysius in eodem capite: "Interpretatio hierarchie est quantum est possibile similitudo ad Deum et unitas." Queratur ergo, Quomodo sit similitudo, et quomodo unitas ? Et si forte dicatur, quod est unitas in consensione voluntatum, sicut dicit Apostolus, [I ad Corinth. vi, 17: Qui adheret Domino, unus spiritus est. Hoc videtur parum esse: quia etiam hic in via multi per charitatem sic Deo uniuntur.

19

12. Adhbuc, Hilarius in libro de Essentia Patris et Filii, dicit sic: "Voluntalis tantum inter Patrem et Filium heretici mentientes unilatem, unitatis nostre ad Deum utebantur exemplo, tamquam nobis ad Filium et per Filium ad Patrem obsequio tantum ac voluntatereligionis unitis, nulla per sacramentum carnis et sanguinis naturalis nobis proprietas communionis indulgeretur: cum et per honorem nobis datum Dei Filii, et. per manentem in nobis carnaliter Filium, et in eo nobis corporaliter et inseparabiliter unilis, mysterium vere ac naturalis unitatis sit predicandum. Ergo per sumptionem Eucharistie naturaliter est in nobis Christus, et sumus naturaliter secum unum: sicut ipse dicit, Joan. v1, 57: Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, ef ego in illo. Ex ex hac auctoritate ulterius videtur, quod sicut Christus est unum cum Patre, ita nos in Christi sacramento efficiamur unum: sicut dicitur, Joan. xvu, 21, ubi Christus dicit ad Patrem de Apostolis: Ut omnes unum sint, sicut tu Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum in sint." Si ergo talis unitas est inter Angelos et Deum, oportet quod aliquid essentiale Dei sit in Angelis, quod uniat eos: sicut in nobis sacramentum est unum, in quo Christus essentialiter est in nobis, et nos in ipso. I ad Corinth. x, 17: Unus panis, unum corpus multi sumus, scilicet in Christo, omnes gui de uno pane participamus. Nihil autem talium est in Angelis. Ergo videtur, quod hierarchia: eorum male definitur per talem unitatem.

20

13. Ulterius, Queritur de ultima parte qua dicitur, Ht ad inditas et divinitus iluminationes proportionaliter in Det similitudinem ascendens. Ascensus enim ille non est secundum locum, sed secundum quantitatem et dignitatem gloria: secundum hoc ergo videtur, quod quelibet hierarchia potest exaltari continue: et sic media potest venire ad primam, et ultima ad mediam et primam: quod inconveniens est.

21

14. Adhuc, Queritur cum dicitur, Proportionaliter, ad quid attendatur proportio ? aut enim attenditur ad naturam, aut ad conatum, aut ad meritum. Non ad naturam: quia sic qui esset subtilioris essentie, et perspicacioris intelligentie, et liberioris arbitrii, esset de summa hierarchia: et sic Lucifer qui talem habuit naturam, fuisset de summa hierarchia: quod est contra Damascenum et Gregorium Nyssenum, qui dicunt, quod fuit unus de his qui terrestri ordini preerant. Si ad conatum notatur proportio: cum unus de media vel infima hierarchia continue crescat in tali conatu, et ponatur hoc posse fieri, ille de infima vel media hierarchia erit de superiori: quod falsum est. Si autem notatur ad meritum, idem sequitur: quia cum non habeant meritum nisi custodie, posset multiplicari meritum in inferiori plusquam in superiori, et sic ascenderet ad superiora: quod falsum est, quia gradus hierarchiarum immobiles sunt.

22

15. Adhuc, Objicitur contra totam definitionem simul. Non enim videtur esse hierarchia ordo divinus, scientia, et actio: sed polius videtur esse similitudo ad Deum, et unitas sciens et agens in modum Dei: dicit enim sie Dionysius in Celesti hierarchia: "Interpretatio hierarchie est, quantum possibile est, similitudo ad Deum, et unitas, ipsum habens omnis sancte et scientiz et actionis ducem, et ad suum divinissimum decorem immutabiliter quidem definiens, quantum vero est possibile, reformat, et suos laudatores, agalmata divina perficit, specula clarissima et munda, receptiva principalis luminis ."

23

16. Adhuc, Magister Hugo de sancto Viclore in Comments, dicit sic: "In eo quod illuminantur Angeli, fiunt gratie participes: in eo vero quod illuminant, efficiuntur potestatis consortes." Et constat ex his modis hierarchia, quam perficit gratia ex officio et virtute et ministerio. Sed in definitione preinducta nulla fit mentio potestatis in hoc quod illuminat: nec mentio gratia, nec virtutis, nec ministerii. Ergo videtur penitus esse imperfecta.

24

17. Adhuc, Dionysius in Crelesti hicrarchia dicit sic: "Hierarchia quidem inditz claritatis est repleta, eamque iterum copiose in ea que sequuntur, est declarans secundum divinas leges ." Ergo videtur, quod per refusionem claritatis in inferiora essct hierarchia definienda: et hoc non fit: ergo definitio est imperfecta.

25

Sorvtto. Aniequam disputemus de secunda et tertia definitionibus, solvamus que objecta sunt contra istam, ne prolixitas objeclionum generet confusionem.

26

Sciendum ergo, quod ista prima definitio datur per essentialia hierarchia. Est enim hierarchia totum potestativum: totum autem potestativum in suis parlibus sic se habet, quod prima pars potestative clauditur in sequenti sive media, et media in ultima, sicut in II de. Anima dicit Aristoteles, quod vegetativum est in sensitivo, et vegetativum et sensitivum in intellectuali, sicut trigonum cst in tetragono. Et ideo etiam dicunt Dionysius et Boetius quod quidquid potest potentia inferior, potest potentia superior excellenter et eminenter, sed non convertitur. Et ita est in istis cum dicitur, Hierarchia est ordo, et seientia, ef actio: ordo enim dicit hierarchiam secundum quoddam sue potestatis: scientia autem dicit eam, determinando eam in qua est ordo sive potestas ordinis: actio autem dicit eamdem potestatem secundum complementum. Ad primum ergo dicendum, quod ordo dicitur duobus modis, scilicet ratio ordinis sive forma, et res ordinate. Secundum quod ordo dicit res ordinatas, sic dicit Magister in libro II Sententiarum, dist. IX, cap. Hic considerandum, quod "ordo est multitudo ceelestium spirituum, qui inter sein aliquo dono gratie similantur, sicut et in naturalium datorum munere conveniunt." Et per hunc modum non ponitur ordo in definitione hierarchie, sed secundum quod est ratio vel forma ordinis in personis ordinatis.

27

Et ad hoc intelligendum, sciendum quod hierarchia secundum essentiam consistit in duobus consequenter ordinatis, sicut dicit Hugo de sancto Victore’ in Commento, scilicet in participatione gratie illuminationis, et in effusione ipsius super inferiora. Ad participationem aulem illuminationis tria exiguntur, scilicet conversio ad principiuin illuminationis. Et hance conversionem dicit ordo: nisi enim ordinetur ad principium illuminationis, non accipiet illuminationem. Secundum est receptio luminis. Et hoc dicit scientia: scientia enim non est nisi receptum lumen ab illuminatore. Tertium est effusio luminis in inferiores. Et hoc dicit actio: sicut enim scientia acta est in ipso per illuminatorem primum, ita agit eam in inferior per infusiones illuminationis: et in hoc consistit perfectio hierarchie sive actus hierarchie.

28

Et quod ita sit, accipitur ex verbis Dionysii in Celesti hierarchia. Dicit enim: "Est unicuique hierarchiam sortientium perfectio, hoc est, secundum propriam analogiam in Dei imitationem “ascendere, et omnium divinius, ut eloquia aiunt, Dei cooperatorem fieri, et ostendere divinam in seipso actionem secundum quod possibile est relucentem. Utpote quoniam ordo hierarchie est, quosdam quidem purgari, quosdam vero purgare: et quosdam quidem illuminari, quosdam vero illuminare: et quosdam quidem perfici, quosdam vero perficere '." Ex hoc accipitur, quod ordo in definitione hierarchie dicit ra tionem ordinationis et conversionis ad primum principium illuminationis, et consequenter ad illuminabilia inferiora: actio autem dicit perfectionem secundum acceptam illuminationem, que est actio acta ab illuminatore post illuminatum secundum proximum illuminatori primo, et consequenter dicit effusionem luminis super inferiores: in quo efficitur Dei cooperator. Et hoc expressius habetur ex verbo Dionysii in fine cap. 3, ubi sic dicit: "Unusquisque hierarchie dispositionis ordo secundum propriam analogiam reducitur ad divinam cooperationem, illa perficiens gratia et Deo data virtute, que divinitati naturaliter et supernaturaliter insunt, et ab ea superessentialiter acta in inferiores, et ad possibilem Deum diligentium animorum imilationem hierarchie manifestata." Sensus est, quod illuminati a Deo deducuntur ad Dei cooperationem in hoc, quod sicut sunt illuminati a Deo, ita illu - minant alios et perliciunt per gratiam et virtutem datam eis a Deo.

29

Ad aliud dicendum, quod iste ordo habet rationem prioris et posterioris respectu diversorum. In hoc enim quod dicit conversionem ad primum illuminatorem, illuminator est primus, et illuminatus est secundus. In hoc autem quod dicit effusionem illuminationis, illuminatus est secundus, et in quem effudit illuminationem, est ultimus sive postremus,

30

Et si quis objiciat, quod aeque potentes sunt, qui sunt in una hierarchia: dicendum, guod non intendit illam equipotentiam, nisi in actu hierarchico, et non in aliis.

31

Ad hoc autem quod objicitur, quod scientia et actio deberent cadere oblique in definitione, dicendum, quod utrumque potest fieri. Si enim dicatur ordo formaliter: tunc constat, quod est ordo scientiea et actionis. Si autem dicatur secundum quod est ratio vel forma ordinis in personis ordinatis: tunc ordo est ordinata polestas, et ordinata scientia, et ordinata aclio in aéceptione illuminationis et transfusione: et ita considerat Dionysius.

32

Av w quod ulterius queritur de scientia, dicendum quod aliter sumitur scientia in definitione hierarchie, et aliter quando est proprium ordinis qui dicitur’ Cherubin. In definitione enim hierarchie sumitur scientia generaliter pro qualibet illuminatione a verbo descendente per theophanias in intelligentiam angelicam, et ab ipsa intelligentia angelica transfusibilem super alios Angelos inferiores: que non est de scibili increato tantum, sed etiam de aliis que Angelis revelantur. Sed Cherubin denominatur a dono scientie spe-. cialis, que est de scibili increato.

33

Ad aliud dicendum, quod scientia dicitur ibi de quocumque scibili, quod per theophanias accipitur a Verbo: et ideo pertinet ad cognitionem matutinam, quia cognitio in Verbo matutina est: et ideo hierarchiarum distinctio est secundum cognitionem matutinam, non vespertinam,

34

Ad aliud dicendum, quod intentio nominis dupliciter capi potest, scilicet per compositionem, et per significatum: composilio enim potius dicit modum significandi, quam significatum. Si accipiatur per compositionem; tunc verum est quod probat objectio: componitur enim nomen hierarchia a tzp3v, quod est sacrum: et 4x4, quod est principatus: et hoc modo de perfectione ejus sunt potentia et actio principaliter. Sed quia potentia et actio determinantur et sunt circa scientiam per illuminationem theophania acceptam, propter hoc de essentialibus hierarchie ponitur etiam scientia.

35

Ad hoc quod ulterius queritur de hoc quoddicit, Actto, dicendum, quod duplex est actio: simplex quidem, et composita. Simplex est, que simplicis nature est in unum reducte: et de hac dicit Aristo teles in VII Ethicorum, quod si cujus natura simplex est, una et simplici gaudet operatione: et delectatio in gaudio illo non habet contrarium. Et talis actio magis competit beatitudini et quieti: talis enim actio intelligentize est in contemplatione theorematum, quorum veritas perspicue demonstrationis est, et in influentia contemplationis ejusdem super alios: ut in inferioribus fiat, quod in superioribus jam factum est: et sic inferiores per medios, et per medios in summum hierarchie lumen actione thearchica reducuntur. Est etiam actio composita que cum motu est, de qua dicit Auctor sex principiorum, quod "omnis actio in motu, et omnis motus in actione firmatur." Et hoc repugnat statui quietis et contemplationis.

36

Ad aliud dicendum, quod ultima hierarchia est humana: et hee nihil agit in aliam inferiorem hierarchiam, quia inferior nulla est. Tamen quia persone in eadem hierarchia existentes, ordinate sunt secundum gradus prelationis et subjectionis, una persona agit in aliam transfusione luminis percepte: et ideo in definitione generali hierarchie ponitur actio.

37

Ad aliud dicendum, quod deiforme dicit creatum formatum ad similitudinem forme Dei proportionaliter: dicit enim habitum scientie formatum ad similitudinem scientiz divine, eo quod lumine divino perficitur: et dicit actionem que supernaturaliter et superessentialiter est

38

in Deo: et est in Angelo proportionaliter,

39

ad similitudinem Dei participative, hoc modo, quod sicut Deus lumen quod in ipso est et essentiale sibi est, agit in alium transfundendo: ita participans lumen illud, agat participatum sibi lumen in alium sibi inferiorem, iluminando et communicando sibi lumen perceptum, et sic reducat eum in lumen divinum, ut sic perficiat ipsum.

40

Ad aliud dicendum, guod similitudo duplex est, scilicet rei, et habitudinis. Similitudo rei, est rerum differentium eadem qualitas. Et de hac loquuntur Boetius et Anselmus. Et talis similitudo non est inter creatorem et creaturam. Similitudo habitudinis est, sicut cum dico, Sicut se habet rector navis ad navem, ita rector civitatis ad civitatem: uterque enim regit arle, non sorte, quamvis non eadem arte ambo regant. Et talis similitudo est inter creatorem et creaturam: quia sicut Deus per theophanias transfundit mundissimum et clarissimum lumen in subjectam creaturam, ita participans illud lumen Angelus, transfundit in alium: et sicut theophaniam percipiens Angelus, agalma, hoc est, imago et similitudo divini luminis efficitur participatione theophanie, ita inferior Angelus illuminatus a superiori, ejusdem luminis efficitur agalma per illuminationem in se transfusam ab Angelo. Et hoc est quod dicitur, Job. xxv, 3: Numguid est numerus militum ejus ? Et super quem non surgit lumen ejus ? Ac si dicat: Quamvis innumerabilis sit numerus militum ejus, tamen nullus ex omnibus est, super quem non oriatur et manifestetur lumen theophanie, que procedit ab ipso. Et in hoc hierarchia est deiforme similans.

41

Ad aliud dicendum, quod jam patuit in quod est similitudo: quia, ut dicit Aristoteles in X Metaphysicorum, quod unum in qualitate facit simile, et unum in quantitate facit equale, et unum in substantia facit idem: ita dicimus, quod unum in proportione similitudinis facit analogicam unitatem, que a Dionysio in preinducta definitione dicitur uniéas: nec vocatur ibi unitas consensionis voluntatum et charitatis, qualis est inter Deum et Sanctos.

42

Ad primum Hilarii dicendum, quod Hilarius condemnat hereticos et Arianos: quia inter Patrem et Filium et Spiritum sanctum non dicebant esse unionem, nisi consensus voluntatum: et negabant unitatem ejusdem essentie, qua Pater est in Filio, et Filius in Patre, et uterque in Spiritu sancto. Reprehendit etiam exemplum quod inducebant, scilicet quod. inter nos et Deum non esset nisi unio consensus voluntatis: cum inter nos et Deum etiam sit alia unio, que est ex. conformitate nature humane assumpte in personam Filii, quam ostendit duplex sumptio sacramenti. Spiritualis enim sumptio ostendit unionem que est ex consensu voluntatum et charitatis. Sacramentalis autem sumptio, per quam Christus in utraque natura est in nobis, ostendit unionem que est ex conformitate nature assumpte. Et hoc et non amplius intendit dicere Hilarius: et confirmat per illud quod inductum est de Joanne, v1, 57, et per illud quod inductum est de Joanne, xvu, 21.

43

Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod ascensus ille notatur ad claritatem illuminationis, ad quam continue proficit iluminatus quantum sibi possibile est ex naturali potestate, sic enim omnes Angeli proficiunt: et non nota- tur profectus ad gradum dignitatis, se- cundum quem distinguitur hierarchia: et ideo distinctio hierarchiarum manetinviolata et immobilis.

44

Ad aliud dicendum, quod proportionatur simul ad naturam et ad conatum: quia qui subtilioris est essentia et perspicacioris intelligentia, majorem habet conatum. Sed conclusio non sequitur propter hoc: quia ascensio non est ad gradum distinctionis hierarchiz, ut dictum est, sed ad modum participationis theophanie, que per illuminationem a superioribus transfunditur in inferiores.

45

Ad id quod ulterius contra totam de-. finitionem objicitur, dicendum quod Dio-. nysius ceelestem hierarchiam determinat, secundum quod comparatur ad superce-: lestem thearchiam secundum causam efficientem, formalem, et finalem. Et secundum causam efficientem dicit, quod ipsum Deum habet ducem scientie et actionis: secundum causam formalem et exemplarem dicit, quod est deiforme quantum est possibile similans secundum causam finalem dicit, quod in ipsum. est proportionaliter ascendens, sicut quelibet res proficit et ascendit in suum finem ultimum, qui est suum bonum et optimum.

46

Ad aliud dicendum, quod in hierarchia perficitur gratia illuminationis: et virtus que est ultimum potestatis, intelligitur in ascensu ad deiforme. Officium autem quod est congruus actus persone, ut dicit Tullius, intelligitur in actione secundum se. Ministerium autem intelligitur in actione secundum quod terminatur ad eum secundum quem agit illuminationem perceptam. Et sic omnia que dicit Magister Hugo, implicite intelliguntur in definitione prainducta.

47

Ad ultimum dicendum, quod refusio in inferiores expresse intelligitur in actione deiformi: et hoc inducitur in preinducta definitione: et ideo definitio perfecta est et qualibet, ut dicit Dionysius, suos phiasotas, hoc est, subjectos per transfusionem illuminationis percepte, facit agalmata divina et specula munda et clarissima, in quibus munde et clare resullat lumen divinum.

Membrum 2

De prima definitione hierarchiae
48

MEMBRUM II. De secunda definitione hierarchix ? Secunpo queritur de secunda definitione que est hec: "Hierarchiam qui dicit, sacram quamdam universaliter declarat dispositionem, imaginem divine speciositatis in ordinibus et scientits hierarchicis proprie illuminationis sacrificantem mysteria, et ad proprium principium ut licet assimilatam."

49

1. Queritur ergo primo de hoc quod dicit, Sacram quamdam universaliter declarat dispositionem: cum enim dicitur, Sacram quamdam, infinitum est et vagum quod dicitur, et non determinatum: per infinitum autem et vagum nihil definitur et deferminatur: ergo hoc modo hierarchia non debuit definiri.

50

2. Adhue, Dispositio non est nisi situs vel qualitatis: dicit enim Philosophus in Sex principiis, quod dispositio est quedam partium ordo secundum differentias loci vel situs: situs autem in Angelisnon est, quia non sunt corporales: ergo per talem dispositionem angelica hierarchia non debuit definiri.

51

Si forte dicatur, quod situs est ibi dispositio qualitatis, secundum quod una species qualitatis est dispositio vel habitus. Contra hoc est, quod dispositio sic est imperfectum quid, sicut natura disponitur ad formam, et est imperfecta ad illam.

52

3. Adhuc, Videtur male dicere cum dicit, Universaliter quamdam declarat dispositionem: hoc enim significare videtur multitudinem declarantium: cum, sicut dicit Philosophus in VI prime philosophie, ea que ponuntur in definitione, ponuntur in ea ut unum, ef non ut multa.

53

4, Adhuc, Inconvenienter dicitur, quod nomen hierarchie declarat definitionem: cum potius e converso definitio declaret nomen, quam nomen definitionem.:

54

5. Adhuc queritur, Quare potius dicatur, Divine speciositatis, quam divine bonitatis, vel potentia, vel veritatis.

55

6. Adhuc, Cum in definitione prehabita posuerit ordinem, scientiam, et actionem, quare hic facit mentionem de ordinibus et scientiis et potentiis hierarchicis, et tacet de actione ?

56

7, Adhuc, Queritur de hoc- quod dicit, Imaginem. Dicit enim Augustinus in sermone de imagine, quod "ubi imago, continue similitudo: sed non ubi similitudo, continue imago". Et causa dicti est, ut ipse dicit, "quod imago dicit expressam et plenam similitudinem": similitudo autem non. Unde Hilarius in libro X de Trinitate dicit, quod "imago est rei ad rem coequandam et imaginandam species indifferens:" talem autem similitudinem plenam et expressam Angeli non habent cum divina speciositate: ergo videtur, quod male dicatur, Imaginem divine speciostiatis.

57

8. Adhuc, Queritur de hoc quod dicit, Proprie illuminationis saerificantem mysteria. Non enim proprium est, quod aliunde est habitum: sed in prehabita

58

definitione ex verbis Dionysii, detezmi natum est quod illuminationes Angelorum sunt indite eis a Deo: ergo non sunt proprie.

59

9. Adhuc, Dionysius in Celesii hierarchia dicit sic: "Est unicuique hierarchiam sortientium perfectio, hoc est, secundum propriam analogiam in Dei imitationem ascendere: et omnium divinius, ut eloquia aiunt, Dei cooperatorem fieri, et ostendere divinam in seipso actionem secundum quod possibile est relucentem. Utpote quoniam ordo hierarchie est quosdam quidem purgari, quosdam vero purgare: et quosdam quidem illuminari, quosdam vero illuminare: et quosdam quidem perfici; quosdam vero perficere'." Queratur ergo, quare hic facit mentionem de illuminatione, et non de purgatione vel perfeclione?

60

10. Adhuc, Quaritur de hoc quod dicit, Sacrificantem mysteria: mysteria enim in Greco, Latine sonat occulta: occulta autem illuminationi non conveniunt, sed manifesta: videtur igitur, quod potius deberet dici, Proprie illuminationis sacrificantem manifesta, quam mysteria.

61

11. Adhuc queritur, Per quem modum sacrificat ? Sacrificia enim sacra efficiuntur per hoc, quod Deo offerunt, et sicde non sacro fit sacrum: illumi- nationes autem non efficiuntur sacre per hoc, quod ad Deum referuntur: sed potius sacre sunt per hoc, quod in theophaniis a sacratissimo lumine descendunt: hierarchia ergo angelica non sacrificat mysteria illuminationum, sed sacratis utitur.

62

12. Adhuc, Queritur de hoc quod dicit, Ad proprium principium ut licet assimilatam. Si enim per principium intelligitur Deus: ille non est proprium principium, sed commune omnibus: proprium enim est, ut dicit Donatus, quod uni soli convenit.

63

13. Adhuc, Omnibus licet et omni modo assimilare se illuminationi divine: non ergo deberet dicere, Ué licet: quia hoc videtur specialem quemdam et coarctatum modum liciti ponere.

64

Soxvutio. Dicendum quod prima definitio de qua jam habitum est, data est per essentialia hierarchie: et colligit ea que hierarchiam essentiant, que sunt ordo, scientia, et actio. Ista autem data est per comparationem exempli ad exemplar: quia sicut thearchia in qua superceelestis hierarchia est, ordine sive dispositione sacra diffundit illuminationes, quibus purgat, illuminat, et perficit inferiora, et ad se reducit: ita imago et exemplum ejus est angelica hierarchia, ejusdem pulchritudinis dispositionem et speciositatis a Deo accipiens, et super inferiores diffundens. Et per hoc patet differentia inter primam definitionem,’ et secundam.

65

Ad id ergo quod contra istam objicitur primo, dicendum quod verum est, quod sacram quamdam dispositionem dicit indeterminatum et vagum secundum se acceptum, sicut aliquis homo vagum dicit in homine: sed hic non ponitur ut vagum, sed per adjuncta determina tum. Quando enim additur, Proprie illuminationis sacrificantem mysteria: tune determinatur, et sic efficitur definitum, quia sic habet. definitum intellectum.

66

Av aniup dicendum, quod dispositio generaliter accipitur: et tune dicitur dispositum, guod per rationem congruam est ordinatum: sicut dicimus mundum sapientia divina dispositum, et sermonem ratione sive rationabiliter dispositum, quando bene est ordinatus, et optima ratione probatus, et coloribus rhetoricis sufficienter ornatus. Et pro tali dispositione sive ordinatione ponitur in definitione hierarchia, que ordinata potestas est personarum intellectualium in ordinibus et scientiis et actibus hierarchicis: et non accipitur in speciali significatione, ad quam contrahitur in situm et qualitatem.

67

Ad aliud dicendum, quod ea que ponuntur in definitione, ponuntur ut unum, et non ut plura: quia omnia precedentia ante ultimum, sunt in ra tione potenti et generis: et illud solum in ratione actus ad quem determinantur potentia et communitates omnium aliorum ad esse specificum: et hunc ordinem multorum ad unum significat, quando dicit, Universaliter quamdam.

68

Ad aliud dicendum, quod sicut dicit Philosophus, nomen implicite dicit ea que sunt tm definitione: et definitio explicite dicit ea que sunt in nomine. Et hoc tangit cum dicit, quod hierarchia declarat definitionem: et in quo declaret, ostendit explicando definitionem.

69

Ad aliud dicendum, quod speciositas in spiritualibus proprie dicit fulgens et pulchrum in intellectu: et quia illuminatio proprie est hoc quod fulget in intellectu, propter hoc dicit potius, Proprize illuminationis sive speciositatis, quam bonitatis, vel potenti: bonitas enim et potentia attributa communia sunt divine operationis, in qua bonitas movet, potentia agit, et scientia ordinat: quibus non ita proprie convenit specio sitas sive pulchritudo, sicut illuminalioni sapientie que fulget in intellectu. Unde, Sapient. vu, 29, dicitur de sapientia: Hee est speciosior sole, et super omnem dispositionem stellarum: luci comparata, invenitur prior.

70

Ad aliud dicendum, quod sicut pradictum est, hac definitio dalur per comparationem exempli ad exemplar: hac autem comparatio non fit nisi in ordine et scientia et illuminatione: per actionem autem hierarchia comparatur al inferiora, et non ad exemplar primum: et ideo tacet hic de actione.

71

Ad aliud dicendum, quod tmago dupliciter potest accipi, scilicet secundum derivationem secundum quod Grammaticus dicit, quod imago dicitur ab imitor, aris: et imago sic dicta dicitur quasi imitago: et sic omne quod imitatur aliquid sive in toto, sive in parte, dicitur imago ejus: et sie ponilur in definitione hierarchia. Si autem accipiatur secundum intentionem proprii significati, sic est expressa et perfecta similitudo, qualis est inter patrem et filium, non inter Angelos et Deum: et in hac significatione non ponitur in definitione hierarchie angelice.

72

Ad aliud dicendum, quod illuminatio non dicitur propria, eo quod ex propriis sit habita secundum causam: sed quia proprio ordini hierarehico est appropriata, et sic per causam indita esta Deo, et propria, quia proprio ordini hierarchico appropriata.

73

Ad aliud dicendum, quod ordo quidem divinus est, ut dicit Dionysius, in tribus actibus hierarchicis: sed tamen specialiter facit mentionem de illuminatione, quia illa specialis est, et per illam perficiuntur alii, ut dicit Dionysius. Per hoc enim quod illuminatur quis, purgatur a dissimilitudinis sive privatio-. nis luminis habilu, et ponitur ut speculum in similitadinem et formam luminis theophanie in descendentis illuminatione in ipsum. Et quia hoc lumen propria virtute convertit ef reducit eum qui illuminatus est in primum principium et fontem luminis et sic perticit ipsum, propter hoc etiam perfectio fit per illuminationem, ut dicit Dionysius.

74

Ad aliud dicendum, quod mysteria dicuntur, eo quod in excellentissima luce deitatis et inaccessibili nobis sunt abscondita, in qua, ut dicit Augustinus, mentis humane invalida acies in tam excellenti luce non figitur, nisi per justitiam fidei emundetur. Unde ista non sunt opposita, mystica esse in primo fonte lucis que nos excellit et omnem creatum intellectum, et manifesta fieri per illuminationem descendentem in nos vel Angelos nobis proportionatam secundum intellectum.

75

Ad aliud dicendum, quod aliud est sacrum esse, et aliud est sacrificare. Illuminatio bene sacra est per hoc, quod descendit a sacralissimo lumine: sed sacrificatur per hoc, quod ab Angelis in idem lumen refertur et offertur, et sic in suum principium ordinatur: sic enim dicit Dionysius in capite primo Celestis hierarchie, quod "omnis Patre moto manifestationis luminum processio in nos optime ac large proveniens, iterum ut vivifica virtus restituens nos replet et convertit ad congregantis Patris luminis unitatem et deificam simplicitatem '."

76

Ad aliud dicendum, quod licet Deus sit principium omnium generaliter, ta men per rationem idealem hujus vel illius efficitur proprium. Dicit enim Augustinus inlibro LXXXHIL Questionum, quod "alia ratione facit hominem, et alia ratione facit equum." Et ita per rationem idealem hujus theophanie efficitur proprium principium hujus vel illius: et sic per lumen acceptum assi- milatur proprio principio, et non communi.

77

Ad ultimum dicendum, quod, ué licet, dicit ibi possibilitatem et facultatem, quam quisque Angelus habet ex naturalibus, subtilitate scilicet essentia, et perspicacitate intelligentie: quia secundum virtutem illorum accipit illuminationem vel majorem vel minorem. Et hoc est quod dicitur, Matth. xxv, 15: Dedit unicuique secundum propriam virtutem, Et Horatius in Arte poetica:

78

Est modus in rebus, sunt certi denique fines, Quos ultra citraque nequit consistere rectum.

Membrum 3

De tertia definitione hierarchiae.
79

MEMBRUM III. De tertia definitione hierarchiae.

80

Tertio, Queritur de tertia definitione que a quibusdam antiquis posita est, que talis est: "Hierarchia est sacrarum et rationabilium personarum ordinata potestas, in subditis proprium retinens dominatum."

81

1. Et objicitur primo de hoc quod dicit, Ordinata potestas, et non facit mentionem de scientia et actione, que essentialia sunt hierarchiz: et sic videtur definitio diminuta.

82

2. Adhuc, Objicitur de hoc quod dicitur, Sacrarum et rationabilium personarum. Est enim ecclesiastica hierarchia non diminuta ratione in personis non sacris, et tamen rationabilibus, sicut in Episcopis, prepositis, decanis, et aliis gradibus Ecclesia: non ergo deberet poniin communi definitione, Sacrarum et rationabilium personarum.

83

3. Adhuc, Objicitur de hoc quod dicitur, In subditis proprium retinens dominatum. Videtur hoc esse contra intentionem Christi, qui primo posuit hierarchas Apostolos, et interdixit eis dominatum. Luc. xxu, 25 et 26: Reges gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. Vos autem non sic: sed qui major est in vobis, fiat sicut minor: et gui precessor est, sicut ministrator. Ergo in definitione hierarchia non debet poni, Retinens dominatum, sed retinens ministerium,

84

4. Adhuc, Sicut in antehabitis probatum est, hierarchia dicit exceptionem illuminationum a superiori, et refusionem in inferiora, et sic dicit duas comparationes: unam ad superius, et alteram ad inferius. Ista autem definitio non facit mentionem nisi de altera, que est ad inferius. Ergo est imperfecta.

85

5. Adhuc, Cum multa sint dona a quibus denominantur ordines Angelorum, quare definitur potius hierarchia a dono Dominationum,quam a dono Principum et Potestatum, vel ab aliorum aliquo ?

86

6. Adhuc, Cum unius rei unum sit esse, quod dicit detinitio, videtur quod hierarchie non debet esse nisi una definitio: unde veniunt ergo tres posite?

87

Sotvutio. Ad primum dicendum, quod hee definitio data est de substantia hierarchie secundum totum, et non secundum ‘partes: substantia autem hierarchi est ordinata potestas: et hic ordo aitenditur in modo percipiendi illuminaliones et transfundendi eas super inferiores: scientia autem et actio partes essentiales sunt, ut in primo membro de prima definitione determinatum est: et ideo ubi totam substantiam hierarchie posuit, non debuit facere mentionem de partibus.

88

Ab aliup dicendum, quod rerum sacrarum non dicitur propter hoc, quod persone in quibus est hierarchia, sint sacre: sed dicitur propter hoc, quia ordinata potestas talium personarum secundum sacra est distincta.

89

Ad aliud dicendum, quod est dominium tyrannicum, quod gentium domi nium vocatur, et est ad oppressionem subditorum et hoc interdicitur Apostolis. Et est dominium, quod causatur ex multorum et pulchrorum bonorum spiritualium. possessione, ut dicit Diony. sius, ex quibus aliquis superponitur aliis, et efficitur talis superpositionis incessanter appelitivus, ut dicit Dionysius, et contentiva virtute efficitur inferior contentivus et provisivus. Et hoc dominium non interdicitur hierarchis: sed interdicitur exemplo Christi. Joan. xin, 13: Vos vocatis me: Magister, et Domine: et bene dicitis, sum etenim. Hoc enim pertinet ad superpositionem hierarchie, ut scilicet in bonorum possessione omnibus deterior sit, et contentiva virtute inferiores valeat continere: et bona quibus eminet, inferiores per illuminationes continue transfundat, et sic eosdem suze dominationis incessanter appetitivos faciat, et per hune modum removeat eos a servilibus, que scabellari subjectione affectibus anime tamquam pedibus sunt conculcanda.

90

Ad aliud dicendum, quod comparatio ad superius in acceptione illuminationum, importatur in ordine, cum dicitur, Ordinata potestas. Ordo enim est inter prius et posterius: et non potest refundi in subjectos ordinata potestate, nis quod prius a principio illuminationum acceptum.

91

Ad aliud dicendum, quod dominatio a qua denominantur Dominationes, superpositionem dicit causatam a possessione pulchrorum et verorum bonorum generaliter: et ideo convenit omnibus hierarchiis in communi, et ponitur in generali definitione hierarchiw. Alii autem ordines denominantur a donis specialibus, que non omnibus conveniunt: et ideo in generali definitione hierarchie poni non possunt..

92

Ad ultimum dicendum, quod licet unius rei unicum sit esse, tamen illius consideratio secundum modos quos habet in eo quod est, est plures. Et si consideratur esse illud in essentialibus, sic datur definitio prima. Si autem consideratur in comparatione exempli ad exemplar, sic datur secunda. Et si con sideratur secundum id quod est, sive secundum totam substantiam, sic datur tertia.

PrevBack to TopNext