Quaestio 19
Quaestio 19
De essentialitate
Membrum 1
Utrum solus Deus vere et proprie sit?
Et videtur, quod sic. 4. Nomine enim proprio non nominatur aliquid, nisi nomen significet illud quod sibi soli et proprie convenit. Dicunt autem Dionysius et Damascenus, quod hoc nomen, Qui est, proprium nomen Dei est. Exod. m1, 14: Sie dices filits Israel: Qui est, misit me ad vos. ergo esse proprium solius Dei est.
2. Adhuc, Esse quoddam perfectum est: nec proprie esse est, quod sui extra se aliquid habet. Omne autem creatum sui esse aliquid extra se habet : aliter cnim non esset extensum per durationem. Verum ergo esse quod potentie el privationi impermixtum est, solius illius est, quod totum esse intra se habet : hoc autem non est nisi esse essentive divine : ergo esse vere essentie diving proprium est.
3. Adhuc, In libro de Causis, propositione secunda, probatur quod esse pri mae causae ante e#ternitatem est, eo quod non est acquisitum : et ideo esse se habet ad eternitatem ut prius natura : et vocat eternitatem exviternifatem. Acquisitum ergo esse secundum hoc non est simpliciter esse, sed quoddam esse est: nec est purum esse sive verum, quod nihil de non esse admixtum habeat : quia omne acquisitum secundum se et secundum rationem prius natura in potentia est acquirendi quam acquisitum sit. Quod autem in potentia est acquirendi, in quantum tale est, non est. Ergo vere et proprie non est nisi esse illius quod nullo modo acquisitum est : hoc autem esse tantum Dei est: ergo esse vere et proprie solius Dei est.
4. Adhuc, Esse in Deo per causam est. Est enim causa omnis esse, et esse, ut dicitur in libro de Causis, primum causatum ejus est. Dicit autem Aristoteles in ll Physicorum, quod causa posita ponitur effectus. Est autem Deus continentia causa, et non nunc causans, et postea non causans. Ergo continentia causans esse est, et a quo est omne esse, ut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus, cap. 8. Omne autem quod in secundis est a primo, a secundis non percipitur in veritate et puritate qua in primo est: ergo quod in primo est, et in secundis, secundum veritatem et puritatem non convenit nisi primo.
5. Adhuc, Ile cujus omnia sua esse suum sunt, vere est : illud autem quod tale est, quod nihil suorum esse suum est, non est vere esse, sed est esse ad aliud, quod non est nisi secundum quid et non simpliciter. Solus Deus est, cujus omnia sunt esse suum. Ergo solus Deus simpliciter est : solius ergo Dei simpliciter proprium est esse.
6. Adhuc, Constat, quod omne esse creatum participatum est : omne participatum secundum aliquid participatum est, et non simpliciter esse : ergo simpliciter esse, est non participantis : nihil autem participans solus Deus est: esse ergo simpliciter solius Dei est. Ex his videtur, quod vere et proprie esse solius Dei sit. Et super hoc videntur fundare Augustinus et Hieronymus intentiones suas. Dicit enim Augustinus quod "ipse vere et proprie dicitur esse, cujus essentia non novit preteritum vel futurum." Et hoc scribit Agustinus in libris de Trinitate. Et Hieronymus : "Deus solus qui exordium non habet, vere, essentie nomen tenuit."
In contrarium hujus est, quod esse vere hoc est, secundum quod esse est omnibus existentibus commune : quod autem commune omnibus est, uni proprium non est : ergo esse non proprium Deo est.
Juxta hoc queritur quod ex verbis Augustini dicitur, quod Deus vere et proprie esse dicitur: quare dicitur vere, et quare dicitur proprie?
Solutio. Vere et proprie esse dicitur, ita quod proprie referatur ad ens, sive ad id quod est, et referatur vere ad esse. Et tunc vere esse est, quod simpliciter esse est, et quod nihil umquam habuit, vel habet, vel habebit de non esse admixtum : sicut verum aurum dicitur, quod nihil aliene nature habet admixtum. Proprie autem est, in quo est idem quod est et esse. In quo enim diversum est quod est et esse, per aliud est quam ipsum sit. Et hoc modo proprie et vere soli Deo convenit esse.
Ad 1 quod objicitur in contrarium, dicendum quod esse quod omnibus commune est, est esse commiscibile et participabile, secundum communitatem analogia dictum de omnibus : et hoc non est esse simpliciter, sed secundum quid: nec est esse vere, sed cum non esse permixtum : verum enim in naturis opponitur permixto, sicut in sermonibus opponitur falso, et in operibus opponitur vano, et in apparentibus ad sensum vel intellectum opponitur phantastico.
Membrum 2
Utrum Deus possit non esse, vel cogitari non esse ?
1. Quod per naturam insitum est et intellectui impressum et inscriptum, semper praesens est : Deum autem esse, ut dicit Damascenus, per naturam omnibus inditum est et cordibus inscriptum : ergo semper presens est. Cum hoc autem quod Deum esse presens est intellectui, non stat Deum non esse, vel cogitari posse non esse : ergo necesse est Deum esse, et non posse non esse, nec cogitari posse non esse.
2. Adhuc, Posito uno contradictoriorum in esse, cum hoc non potest poni reliquum nec intelligi : sed per nuturalem cognitionem ponitur Deum esse : ergo cum hoc non potest poni Deum non esse nec etiam intelligi.
3. Adhuc, Quidquid nobilitatis et veritatis et bonitatis in creaturis est, hoc prehabet et eminenter habet creator, ut dicit Dionysius. In creaturis autem verius est, quod sic est quod non potest hon esse, quam id quod sic est quod polest non esse. Exemplum Avicenne ils co quod necesse est esse, et possibile vst osse. Verissime autem est quod sic ot, quod non potest non esse, et non potest cogitari non esse. Minus vere autom, quod sic est, quod non potest hon esse, potest tamen cogitari non esse, Verissimum autem esse Dei est. Mrzo esse Dei tale est, quod non potest hon esse, et non potest cogitari non esse.
4. Adhuc, Non est cogitatio secundum actum que non sit cogitabili aliquo informata : Deus autem est ens necesse in omni cognitione : ens necesse nihil in se habet quo possit cogitari non wsse : ergo divine essentiae tale est esse, quod non potest non esse, et non potest covitarl non esse.
5, Adhuc, Est Anselmi objectio in Prosologio, quod Deo quidquid majus est, attribuendum est. Majus autem est esse quod sic est, quod non potest non wsse, nec cogitari non esse, quam id quod potest cogitari non esse. Ergo hoc esse Deo attribuendum est.
6. Adhuc, Aristoteles et Averroes dicunt, quod primum principium intellivendi, intellectus divinus est : sed in quolibet secundorum supponitur primum secundum naturam et secundum intellectum : quidquid ergo hoc intelligil, in hoc et Deum esset intelligit : quod autem in omni intellectu et intelligibili intelligitur esse, et non posse non esse, nec potest cogitari vel intelliyi mon esse : ergo cogitari non potest f)eum non esse.
7. Adhuc, Non potest cogitari, quod esse simpliciter non sit ante non esse : quia quando cogitatur negatio, statim cogitatur causata ab affirmatione. Esse autem tale etiam supponitur ab eo qui negat esse. Si enim queratur ab eo, quid negat, quando dicit non esse? respondebit, quod negat esse : et sic ponit esse antequam negat esse. Primum ergo esse et simpliciter esse Dei solius est. Ergo non potest non esse.
In contrarium hujus est quod dicitur 1. In Psalmo xin, 1 : Dixit insipiens in corde suo : Non est Deus. In corde autem dicere, est mente cogitare. Ergo mente cogitavit Deum non esse.
2. Adhuc, Job, xxi, 14, dicunt impii ad Deum : Scientiam viarum tuarum nolumus. Et cum non possit cognosci nisi per vias ejus, scientiam Dei non habent : et cujus scientiam non habent, cogitare possunt non esse : ergo cogitare possunt Deum non esse : ergo cogitari potest Deus non esse. I ad Corinth. xv, 34 : Ignorantiam Dei quidam habent.
Solutio. Quidam distinxerunt, quod est cogitatio per rationem in habitu, et per rationem in actu. Per rationem autem in habitu dupliciter, scilicet in habitu naturaliter impresso, et in habitu acquisito. Et in actu dupliciter, scilicet motu inferioris partis rationis que disponit terrena, et motu superioris partis que contemplandis eternis inherescit. Dicunt ergo, quod in habitu innato et actu superioris partis rationis Deus sic est, quod et non potest non esse, nec cogitari non esse : habitu autem acquisito qui frequenter erroneus est, et actu inferioris partis rationis qui serpentina sensualitate frequenter avertitur, Deus sic est, quod non potest quidem non esse, sed potest cogitari non esse, si scilicet inferioris dispositio ad superiora actualiter non referatur.
Sed haec solutio mirabilis esse videtur. Boetius enim in libro de Hebdomadibus secundum superiorem partem rationis motus secundum actum dicit: "Intellecto paulisper primum non esse bonum, adhuc multa sunt et alba et dulcia. Intelligibile ergo est secundum partem rationis, primum non esse bonum. Sed ad negationem boni sequitur negatio primi : quia in intellectu primi est quod sit optimum, et sicut dicit Aristoteles, xahovayagov, hoc est, bonum bonum. Ergo etiam secundum superiorem partem rationis secundum actum motus, contingit intelligi vel cogitari Deum non esse. Et propter hoc dicimus, quod haec distinctio inducta nihil facit ad propositum."
Sed dicendum, quod actus rationis, sive sit in parte superiori, sive inferiori, dupliciter consideratur. Gomparatur scilicet ad libertatem rationis sive potentie a qua elicitur : et sic dicit Avicenna, quod nihil affirmat quod non negare possit, et nihil negat quod non possit affirmare, nec aliquid cogitat a quo non possit averti. Et si trahitur passionibus vel errore, afficitur sicut oculus stans in fumo, ut dicit Aristoteles, et non videt quemadmodum oportet eum videre. Unde tunc frequenter dicit non esse quod est, et esse quod non est. Et hoc modo in corde dixit insipiens Deum non esse.
Est etiam actus rationis sive superioris sive inferioris comparatus ad formam sive quidditatem intelligibilis de quo cogitando ratiocinatur. Et haec comparatio duplex est, scilicet comparando eum ad rationes communes, vel ad rationes proprias. Si comparatur ad rationes communes (communia sunt que in pluribus inveniuntur), tunc licet in universali non erret, tamen in proprio frequenter errabit : sicut qui cognoscit mel per croceum et humidum fluidum, quamvis sciat mel tale quidem esse in communi, tamen sepe putabit fel esse mel, eo quod est croceum humidum fluidum. Et hoc modo errant qui non noscunt Deum nisi per rationes communes, scilicet quod creator est, quod primum principium est: quamvis non errent in ponendo Deum esse, tamen frequenter errant in ponendo hoc vel iliaud Deum esse, sicut et Alexander erravit dicendo primam materiam Deum esse, cum hoc motu rationis, Deus sic est quod non potest non esse, nec cogitari non esse. Si autem fit per propria motus rationis : tunc intelligibile cogitat in propria natura, et tunc cogitabit Deum verissime et nobilissime esse, et maxime non posse non esse nec cogitari posse non esse. Et sic procedunt prime septem rationes.
Ad id quod contra objicitur, dicen- aa dum quod Anselmus hoc solvit, quod insipiens ideo dixit : Non est Deus, quia insipiens est, hoc est, quia sapientiam ejus quod dixit non habuit. Dixit enim non intelligendo dicibile, sed convertendo se ad cor proprium : per quod etiam dicitur in corde suo, malitia sciJicet errorum et concupiscentiarum caecantium.
Ad sequens de Job et ad dictum Apostoli eadem est responsio. Unde, Sapient. u, 21 : Hee cogitaverunt, et erraverunt : excecavit enim eos malitia eorum. Et si sciverunt, non nisi per communia sciverunt, et non per propria. Et ideo sequitur, ¥. 22: Et nescierunt sacramenta Dei : neque mercedem speraverunt justitie, nec judicaverunt honorem animarum sanctarum. Et est exemplum Boetii et Tullii : quia omnes appetunt beatitudinem : et si appetunt, sciunt eam esse : tamen quia nesciunt nisi per communia, sicut quod beato omnia ad volitum succedunt, propter hoc in propriis errant, et unus ponit eam esse in divitiis, alter in voluptatibus, tertius gratiatur honores in dignitatibus, ut dicit Aristoteles in I Ethicorum. Et universaliter quod quisque sibi putat summum esse bonum.
Membrum 3
Utrum alia in comparatione Dei sint per se vel per accidens, hoc est, utrum accidat eis esse, vel per se conveniat ?
MEMBRUM III. Utrum alia in comparatione Dei sint per se vel per accidens, hoc est, utrum accidat eis esse, vel per se conveniat ?
Tertio queritur, Utrum alia in compa- ratione ejus sint per se, vel per accidens? Et hoc est querere. Utrum accidat eis esse, vel per se conveniat?
1. Omne quod est, creatum est : omne creatum, ante se causam habet : omne quod sui esse causam habet, secundum wsse dependens est ad causam et esse tion habet a seipso : ergo illud quod est L quod creatum est, esse habet ab alio, et secundum quod est esse non habet. Gui autem aliquid convenit habere ex dependentia ad aliud et non convenit i secundum seipsum et secundum id quod est, per accidens convenit, secundum quod per accidens opponitur ei quod est secundum ipsum vel per se. (muni ergo creato convenit esse per accidens, et non secundum ipsum, sive secundum quod est. Vult enim Aristoeles in I Posteriorum, quod hoc convenit secundum ipsum, cujus illud cui convenit tota sufficiens et sola causa est, sicut triangulo rectilineo convenit, res angulos habere equos duobus reelis.
2. Adhuc, Illud quod est et creatum ust, ante se non esse habet, et negative, quia nihil est : et privative, quia potentinestet non actu. Si ergo esse suum quo in effectu est, haberet secundum ipsum et per se, oporteret quod radicaretur in ipso, secundum quod ipsum reducitur ad sui originem. Non autem habet ante se nisi nihil esse et potentia vsse. Vel ergo radicaretur in eo secundum quod ex nihilo est, aut secundum quod potentia est. Si primo modo : func esse in effectu conveniret alicui secundum quod ex nihilo est secundum ipsum, hoc est, in quantum ex nihilo mst: quod esse non potest, nec etiam intelligi : quia secundum quod ex nihilo ext, nihil est. Et sequeretur, quod secundum idem res esset in effectu, et nihil, que abhorret intellectus. Si autem radicaretur in ipso secundum quod potentia est, hoc stare non potest : qui secundum quod in potentia est, non est in effectu : secundum esse autem et secundum principium ipsius esse in effectu est, et sic secundum idem per se et secundum ipsum et esset in effectu -et non esset in effectu : quod stare non potest. Relinquitur ergo, quod esse non conveniat ei secundum id quod est, sed ex dependentia ad alterum, quod est fons esse et principium. In Deo autem opposito modo se habet. Esse enim divinum ante se non habuit non esse, nec in potentia est ad aliquid vel fuit : sed est in eo idem id quod est et esse ¢ et idcirco non convenit ei esse per aliud, sed secundum seipsum : et ideo non convenit ei esse per accidens,secundum quod accidens opponitur ei quod est secundum ipsum. Et hoc est quod dicit Hilarius in lib. VIf de Trinitate, quod esse non est accidens Deo, sed _ subsistens veritas, et manens causa, et naturalis generis proprietas : eo quod convenit ei secundum id quod est. Nulli autem alii secundum id quod est convenire potest : quia nihil aliorum secundum nihil quod est, nullo modo in potentia est, et nihil aliorum est semper, ita quod esse suum non esse non pracesserit.
In contrarivm hujus est, quod 1. Esse predicatum est de omnibus que sunt. Aut ergo predicatur ut accidens, aut predicatur essentialiter, sive substantialiter, sive ut quid ejus de quo predicatur. Si ut accidens, sequitur quod omnia que sunt, accidentia sunt in quantum sunt, quod est absurdum. Si autem ut quid ejus de quo predicatur, sequitur quod esse convenit his que sunt substantialiter, et non secundum accidens : et hoc est contra hoc quod ante probatum est.
2, Adhuc, Cum dico, homo est animal, constat quod quecumque de praedicato per se dicuntur secundum primum modum dicendi per se, omnia de subjecto dicuntur, secundum illud principium quod etiam Aristoteles. ponit in principio Predicamentorum : "Quando alterum de altero predicatur ut de subjecto, quecumque de predicato dicuntur, omnia de subjecto dici necesse est." Dicitur autem animal substantia. Ergo homo substantia est : et est pradicatio essentialis, sive in quid, et non per accidens. Et dicitur substantia ens vel esse, sequitur, ergo homo et animal et ens et esse est in predicatione essentiali et in quid. Non ergo esse secundum accidens convenit his que sunt, sed potius ut manens causa et subsistens veritas, sicut et in Deo.
Solutio. Dicendum, quod prime rationes de necessitate procedunt, et sicut in philosophicis diximus, ubi de primo principio locuti sumus, trahuntur ab Aristotele in quadam epistola de prineipio universi esse, et Avicenna in metaphysica sua, ubi loquitur de, primo principio.
Ad id autem quod objicitur in contrarium, dicendum quod multa sunt per accidens que non sunt accidentia secundum sui naturam, sicut animali accidit, quod sit homo : nec tamen est accidens, vel animal, vel homo. Et albo accidit quod sit homo, vel lignum : nec tamen accidens est homo, vel lignum : hoc enim modo accidit, quod secundum ipsum non convenit. Et hoc modo esse accidit his que sunt et creata sunt : quia secundum id quod sunt, non convenit eis, sed secundum hoc quod dependent ad alterum : secundum enim id quod sunt, ut dictum est, et nihil sunt et ex nihilo sunt, que ipsius esse non possunt esse principia. Et ex hoc sequitur, quod si de Deo queratur, an est? questio per causam terminari non potest : quia nihil habet ante se. Si autem de creato queratur, an est? questio terminabilis est : quia habet ante se id quod est causa esse.
Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, homo est animal, predicatio est per se et in quid. Similiter cum dicitur, animal est substantia. Cum autem dicitur, substantia est ens, predicatio nec est per se, nec in quid, ut dicunt Avicenna et Algazel. Esse enim non predicatur de substantia ut genus, vel differentia, nec ul potentia ejus, nec ut actus, sed predicatur ut creatum primum ab alio participatum. Et ex hoc sequitur de necessitate, quod -esse accidit omni ei quod est et quod creatum est, et quod nec genus, nec differentia, nec potentia, nec actus est de quo predicatur. Et si sic est, non est subsistens veritas ejus, nec manens causa in ipso quod est radicata, nec naturalis generis proprietas, sed in solo Deo hoc sequitur. Et quando fit resolutio usque ad ens, non stat resolutio in ente ut in genere, vel differentia, vel specie, vel sicut in prima potentia, vel in primo actu,sed stat in ipso sicut in primo creato per aliud participato ab omnibus que creata sunt. Et hoc est quod dicit Philosophus in libro de Causis, quarta propositione,quod "prima rerum creatarum est esse, et non est ante ipsum creatum aliud."
Membrum 4
Utrum non posse cogitari non esse, sit Deo proprium, aut etiam possit aliis convenire ?
Quarto queritur, Utrum hoc ipsum, non posse cogitari non esse, sit Deo proprium, vel etiam aliis conveniat ?
Et videtur, quod conveniat etiam aliis, 1. Sicut enim in antehabitis dictum est, quod est, non potest cogitari non es- se dum est : falsum enim non potest intelligi : ergo nec intelligendo cogitari. De multis ergo cogitatur quod sunt, et quod non possunt non esse, et non possunt cogitari non esse dum sunt. Non ergo ext Deo proprium hoc.
2. Adhuc, Necessaria sic sunt, quod non possunt non esse, et non possunt rogiltari non esse : quia si cogitarentur hon esse, sequeretur quod necessaria non essent necessaria. Multis ergo convenit non posse cogitari non esse. Non ergo solius Dei proprium est.
3. Adhuc, In primo de Celo et mundo probat Aristoteles, quod potentia ad semper esse, non potest inesse ei quod habet potentiam ad aliquando non esse : amqueretur enim, ut dicit, quod aliquanslo res non esset, et semper esset, quee munt contradictoria. Ex hoc accipitur, quod cum nécesssarium sit eternum et semper, ut Aristoteles dicit in VI £ thicorum, quod nullum necessarium potest cogilari aliquando non esse. Si enim cogitarctur aliquando non esse, oporteret quod hoc cogitaretur secundum potentuum que inesset ei ad aliquando non wxxe > et hoc non potest ei cogitari inesse, supposito quod sit necessarium. Multix ergo valde convenit non posse cogilari non esse : sic iterum sequitur, quod non erit soli Deo proprium.
In contrarium hujus est quod 1, Objicit Anselmus in Prosologio sic : "Quod aliquando non fuit, potest intellizi et cogitari non esse sicut non fuit :" umne creatum aliquando non fuit: erKe omne creatum potest cogitari non oHHe,
2. Adhuc, Omne quod alicubi non est, potest cogitari nusquam esse sicut alieubi non est: omne creatum alicubi non est, quia nullum creatum ubique est : erKo omne creatum potest cogitari nusquam exe et numquam esse. Solus autem Neus qui ubique et semper est,non potest cogitari alicubi vel aliquando non esse, et per consequens non potest cogitari numquam et nusquam esse.
Sonurto. Supposita distinctione potentie cogitative sive rationis que superius posita est, ex comparatione potentie ad cogitantem vel cogitabile, dicimus quod secundum facultatem cogitabilis et non cogitantis soli Deo proprium est sic esse, quod non possit non esse, et non possit cogitari non esse. Et hujus ratio est : quia in omni eo quod creatum est, intelligitur aliquando non fuisse, et intelligitur secundum id quod est, ex nihilo et nihil esse. Ex quibus relinquitur, quod potest cogitari de ipsis aliquando non esse, et quod non sunt, nisi per ipsius esse veram causam, et per esse causati influentiam. Omne enim quod est per causam efficientem, non est, nisi causa efficiens continue influat esse secundum actum.
Et quod quidam instant, quod domus est, quando edificator non edificat secundum actum. Nulla est instantia, ut dicit Avicenna in libro II Su/ficientie. Aidificans enim et generans non sunt cause proxime et essentiales edificati et generati : sed sunt extrinsece cooperantes et disponentes ad hoc, quod aliquid adificetur vel generetur. Sed alia causa esse in figura domus proxima et efficiens figure illius que dicitur domus, est conclavatio, vel contignatio, sive alia collectio, continens figuram in esse domus. Constat enim, quod non continet, nisi continentie tenentiam influendo secundum actum : et si ad modicum tenentiam non influeret, concideret domus. Similiter in generante causa proxima generati est formativa vis, que est in gutta generantis, que in matre format formabile ad esse, ut humidum maternum, quod materiale humidum vocat Philosophus. In nato autem substantiam membrorum format humidum nutrimentale : et si ad modicum non influeret hujusmodi formationem secundum actum quem influit et formabili et formato et ei ad quod for mat, statim periret id quod generatum est. Et similiter se habet in causa esse, que simpliciter causa est esse : et si ad modicum non influeret esse, periret omne quod est. Per quod probat Avicenna, quod omnium esse fieri est preter esse primi, quod ab alio esse non habet, sed ipsum secundum id quod est, suum esse est. Propter quod de ipso non potest cogitari, quod non sit : quia nullam ad non esse habet potentiam vel relationem. De omni autem creato hoc cogitari potest : quia omne creatum et potentiam et relationem habet ad non esse.
AD primum ergo dicendum, quod licet quantum est de facultate cogitabilis, non possit cogitari simul esse et simul non esse : tamen utrumque contradictoriorum per se acceptum, et a relatione oppositionis que secundum contradictionem est separatum, potest cogitari non esse. De Deo autem hoc nullo modo potest cogitari, propter causam que dicta est, scilicet quia non habet potentiam vel relationem ad non esse.
Ad aliud dicendum, quod necessarium est tripliciter. Duobus modis secundum quid, et uno modo simpliciter. Secundum quid necessarium est, quod positione necessarium est aliquo posito, ut si video te ambulare, necesse est te ambulare, non tamen te ambulare simpliciter contingens est. Secundum quid necessarium est, quod ex coherentia terminorum necessarium est, ut hominem esse animal necessarium est, eo quod unum clauditur in intellectu alterius : cum tamen esse hominem simpliciter, et animal esse simpliciter, utrumque contingens sit. Simpliciter autem necessarium est, quod est ens necesse, et hoc est, quod nullam habet potentiam vel relationem ad non esse, quod soli essentie divine convenit : et ideo hoc solum non potest cogitari non esse. Necessarium enim positionis si secundum separatum a positione accipiatur, contingens est, ef cogitatur non esse. Similiter necessarium quod est ex coherentia terminorum, si separatim a coherentia terminorum accipiatur, cogitatur non esse.
Et quod dicit Aristoteles ‘, quod necessarium est eternum, non est dictum de substantia necessarii, vel de esse suo, sed de eo quod est necessarium secundum quod stat sub forma suae necessitatis : potest tamen secundum substantiam cogitari nou esse. De hoc autem quod est ens necesse, non esse nullo modo potest cogitari.
Ad aliud dicendum, quod potentia ad semper esse, et potentia ad aliquando non esse, simul esse non possunt in uno subjecto, sicut dicit Philosophus : subjectum tamen utriusque potentie# secundum substantiam acceptum, et a consequentia oppositionis separatum ( oppositionis dico que est inter necessitatem ad semper esse, et potentiam aliquando non esse) potest cogitari non esse, ut jam habitam est. Et sic relinquitur, quod soli Deo proprium est esse, et non posse non esse, et non posse cogitari non esse.