Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 54
Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?Deinde queritur de hoc nomine, Causa:quia etiam si ad actum referatur, temporaliter de Deo dicitur. De hoc igitur queritur hic, primo scilicet, Secundum, quam rationom nomen cause conveniat Deo? Et quia consuevit dici per Dionysium, quod Deus est efficiens causa et exemplaris et finalis: propter quod etiam versus sunt: "Efficiens causa Deus est, formalis idea, Finalis bonitas, materialis hyle".
Et accipitur hoc a Platone in fine 7imet, qui expresse ponit paternum intellectum efficientem artem qua operatur intellectus, sive sapientiam que mundus archetypus est, sive exemplar mundi sensibilis. Propter quod etiam dicit, quod Grace xécyoc, dicitur mundus Latine sive ornatus: quia de mundissimo sive de ornatissimo exemplari exivit. Paternus autem intellectus ut efficiens et agens per sapientiam ut per artem, ex materia ut ex matricula mundum istum sensibilem produxit nulla alia de causa, nisi ut unumquodque secundum sue nature analogiam bonitatem divinam participaret: et sic totum mundum factum ad. suam retulit bonitatem participandam, sicut dicitur, Proverb. xvi, 4: Universa propter semetipsum operatus est Dominus.
Et videtur, quod non. 1. Deus enim est in fine simplicitatis: finis autem simplicitatis repugnat multitudini intentionum causarum. Ergo videtur, quod intentio triplicis cause in Deo esse non possit.
2. Adhuc, Licet Aristoteles in II Physicorum dicat, quod tres in unam coincidunt, hoc intelligitur, quod in unam rem. Impossibile enim est, quod tres secundum rationem cause et secundum rationem causandi in unam coincidant intentionem cause. Tres igitur non coincidunt in unam rem, nisi in illa re tria sint, secundum que accipiuntur intentiones trium. causarum. In Deo autem qui in fine simplicitatis est, non est nisi unum et idem. Ergo videtur, quod in eo non sit intentio triplicis cause.
3. Adhuc, Videtur imperfectionem inducere in Deo si ita dicatur. Perfectius est enim agens quod seipso agit, non indigens exemplari sive forma ad quod respiciat, quam id quod indiget exemplari: sed Deus ponitur perfectissimum agens: videtur ergo, quod non agit ad formam sive exemplar.
4, Adhuc, Similiter objicitur de causa finali. Nullus enim agit ad id quod habet: agere autem propter non habitum, est agere propter finem: et ideo habito fine quiescit ab actione: indigentie ergo est agere propter finem. Nulla indigentia est in Deo. Non ergo agit finem aliquid. Videtur ergo si Deus est causa, quod non erit nisi efficiens, non. exemplaris, nec finalis.
5, Adhuc, Videtur quod iste tres in tentiones causae uni essentiae convenire non possunt. Quod enim non invenitur in opere exemplato, non invenitur in causa, quando causatum vestigium est velimago cause. Sed in opere quod est vestigium vel imago cause prime, non inveniuntur ista tria in una essentia. Quod patet: anima enim artificis per aliud est efficiens, et per aliud est exemplar operis, et in alio in opere habet finem. Domificator enim efficiens est per intellectum practicum, exemplar autem operis per artem: et intellectus practicus et ars non sunt ejusdem essentia: et similiter hac duo non sunt ejusdem essentie cum causa finali, que est defendere ab imbribus et caumatibus. Ergo videtur, quod haec in unam essentiam omnino simplicem non concurrant, quamvis concurrant in unam rem.
Et videtur, quod sic. Ubicumque enim haec tria sunt, finis movet semper efficientem, et sic finis prima causarum est: propter quod etiam a Philosophis causa causarum dicitur. Exemplar autem dirigit operantem, et sic secunda in ordine causa est. Efficiens autem movetur et operatur, et sic tertia est. Cum ergo iste cause talem ordinem in ratione suaimportent, si sunt in Deo, oportet quod secundum ordinem istum sint in Deo: Ergo in Deo est aliquid prius, et aliquid posterius, quod omnino inconyeniens est. Deus enim secundum substantiam et actionem estin momento eternitatis, in quo nihil est prius et posterius, sed totum simul in uno et eodem possessum.
Si hoc concedatur, in contrarium est, 1, Quod dicitur, ad Roman. x, 36: "Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia". Et ex ipso dicit propter causam formalem exemplarem quam notat prepositio ex, per ipsum propter cau sam efficientem quam notat preepositio per, in ipso autem propter finem cujus est continere, quod notat prepositio i: et sic videtur, quod intentiones trium causarum in Deo sint.
2. Adhuc, In physicis in agentibus per se et non secundum accidens tres in unum coincidunt. Cum ergo simplicitas sitin divina causa, multo magis fit hoc in divinis.
Ad questionem ergo dicendum est, quod Deus est efficiens causa omnium per intellectum agentem universaliter: quia ipse est primus intellectus, cujus solius est omnino et omnimode universaliter agere. Et si sunt intelligentie quas posuerunt Philosophi in ordinibus diversis, nullius est earum omnino et omnimode universaliter agere, nec per se agere, secundum quod per se opponitur ad id quod est per aliud: sed omnes agunt virtute cause prime agentis in ipsis. Dicit enim Philosophus in libro de Causis, quod "secunda causa habet a prima et quod est, et quod causa est," Et in VIII Physicorum probat,. quod cessante motu in primo movente, ita quod non moveat, cessabit motus in secundo, et in omnibus aliis. Quia autem omnis intellectus movet ad formam que est in ipso, sicut artificiatum per formam est in artifice, et hoc est ad exemplar facere, in tantum quod dicit Aristoteles in VII primae philosophiae, quod in talibus per se agentibus domus est ex domo, sanitas ex sanitate, plaga sive ictus ex ictu: cum Deus agat intellectu perfectissimo, oportet quod intellectus ejus agens exemplar sit: omnium actorum: et sic oportet eum esse causam formalem exemplarem.,
Adhuc,Sicut dicit Dionysius‘,cum boni sit bona adducere, et nihil sit diffusivum esse nisi exstasis boni, que non sinit ipsum in seipso manere: bonum autem cum sit in ratione finis, oportet ipsum esse causam finalem. Et hoc est quod dicil Augustinus: "Quia bonus est, sumus ."
Ad primum ergo quod objicitur, dicenlum quod intentio triplicis cause in Deo est in una re, et in una essentia, et per
accipit intentionem cause. In quantum enim producit esse totum, accipit intenlionem cause efficientis. In quantum autem producit ad seipsum respiciens et non ad aliud, sicut operatur omnis intellectus sapientis, accipit intentionem cause formalis exemplaris: propter quod semper rationabile et convenientissimum est opus suum. In quantum autem non operatur nisi exstasi boni et nulla indigentia, accipit intentionem cause finalis. Et hoc est quod dicit Boetius in IIII de Consolatione philosophiae: "Quem non externae pepulerunt fingere causa: Materia fluitantis opus: verum insita summi Forma boni livore carens, tu cuncta superno Ducis ab exemplo".
Argumentum autem non procedit: quia summa simplicitas non repugnat multitudini relationum. Dicit enim Avicenna, quod "quanto aliquid simplicius est, co multiplicius est in relatione, quo ad plura refertur." Et similiter summa simplicitas non repugnat multitudini attributorum:eo quod multitudo attributorum non fundatur in multiplicitate rei, sed in multiplicitate modi significandi.
Ad aliud dicendum, quod hoc quod dicit Aristoteles, verum est: et licet in Deo non sit nisi ‘unum et idem, tamen illud unum et idem diversis modis significandi et referendi diversas habet attributiones. Et sic attribuitur ei quod efficiens est et formalis et finis: et hoc in nullo repugnat samme simplicitati.
Ad aliud dicendum, quod indigentize est respicere ad exemplar extra se, quod non est ipse agens: sed perfectionis summe est respicere ad exemplar, quod penitus indifferens est ab ipso agente. Dicit enim Aristoteles in primo prime philosophie quod agentes per intellectum nescientes rationem operum suorum, non agunt,sed faciunt, sicut comburit ignis Et hance per omnia sententiam ponit Augustinus in libro LXXXIIT Questionum, dicens, quod "qui negat ideas esse in mente divina ut formas exemplares et rationes operum, dicit Deum irrationabiliter agere et facere omnia que facit 7."
Ad aliud dicendum, quod agere propter finem non habitum in seipso, qui non est, nisi per opus acquiratur, indigentie est: et sic non agit Deus. Agere autem ut nihil agenti acquiratur operi operato, largitatis et magnificentie summez est. Et hoc modo Deus agit.
Ad aliud dicendum, quod ubi opus operatum perfecta est imago operantis, ibi verum est quod dicit objectio. Sed sicut dicit Augustinus in libro XV de Trinitate , et Magister in primo Sententiarum, distinctione HII: "Omne quod de creatis in Deum refertur, similitudo est exigua, et non ex equo et perfecte implens id cui simile esse dicitur." Et ideo quod in creatis est in una re triplicis essentia, in Deo est in una re unius essentie sub triplici ratione ad opus et sub triplici modo significandi. Ad aliud. dicendum, quod haec tria absque ordine prioris et posterioris sunt in Deo: quia sunt una res et una essentia. Et quod ordo est in istis, est secundum quod sunt in creatis, que sicut ab unitate et simplicitate creantis deficiunt et cadunt in pluralitatem essentie et compositionem, ita deficiunt ab eternitate creantis et cadunt in prius et posterius.
Ad id quod in contrarium adducitur, dicendum. quod diversa est adaptatio verborum Apostoli, sicut patuit ex supra dictis, et ista adaptatio bona est inter alias. Hx enim. non potest notare causam materialem: oportet ergo cum dicat originem, et origo non sit nisi secundum materiam vel formam, secundum quod origo est aliquid originati, quod dicat formam exemplarem, sicut etiam Boetius dicit: "Tu cuncta superno Ducis ab exemplo". Et sicut dicit Plato, quod mundus sensibilis ab archetypo procedit sicut ex quodam ethivagio sive sigillo. Per autem cum dicat causam instrumentalem que ad efficientem reducitur, efficientem notat. Jn vero, quia continentiam dicit, et finis est ultimum quod additur et quod continet et conservat totum et perficit, notat causam finalem. Unde hec habitualiter in Deo accepta, faciunt quod causa est ab eterno. Si autem in actu ut ad opus relata accipiuntur, tunc est causa ex tempore ratione causati, et non ratione causantis. Ad ultimum concedendum est.
On this page