Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 35
De locutione AngelorumEt queruntur sex, quorum primum est, An loquantur? Secundum, Quo sermone loquantur ? Tertium, De organis loquentium et audientium ? Quartum, Utrum omnes omnibus loquantur, vel quidam quibusdam ? Quintum, Utrum omnia vel quedam loquantur ? Sextum, Utrum omnes eodem modo loquantur ad animas, et ad se invicem, et ad Deum.
Membrum 1
Utrum Angeli loquanturEt videtur, quod sic. 1. I ad Corinth. xin, 4: "Si linguis hominum loquar et Angelorum". Ergo videtur, quod loquantur.
2. Adhuc ibidem in Glossa super illud, Si linguis hominum loquar, et Angelorum. "Lingue quibus superiores significant inferioribus quod de Dei voluntate perceperunt, quod fit nutibus et signis."
3. Adhuc, Damascenus in libro If de Fide orthodoza dicit: "Angeli sunt lumina illuminationem habentia ex primo principio, non lingua et auditu indigentia, sed sine sermone voce prolato tradentia sibi invicem et consilia sua et intelligentias '." Ergo loquuntur, licet non loquantur voce prolata.
4, Adhuc, Boetius et Dionysius: Quidquid potest potentia inferior, potest et potentia superior excellenter et eminenter: sed homo in ratione potentiz inferior est, quam Angelus: ergo quod per rationem potest homo, hoc per rationem potest Angelus excellenter et eminenter: sed homo potest interpretari -conceptus suos ad alterum: ergo Angelus potest multo excellentius conceptus suos interpretari: et hoc est loqui: ergo Angelus potest loqui.
6. Adhuc, Zachar. 1, 14: Angelus qui loquebatur in me: sed plus ordinis habet Angelus ad Angelum, quam Angelus ad animam: si ergo loquitur ad animam, loquitur ad Angelum.
6. Adhuc, Constat, quod secundum Dionysium, Angeli superiores plus noverunt de Dei voluntate, quam inferiores: propter quod illuminationes a superioribus descendunt in inferiores, ut dicit Augustinus. Aut ergo habent potestatem tradendt inferioribus que noverunt de Deo, aut non. Si non: tunc in tradendo suas intelligentias, impotentiores sunt quam homines, quod absurdum est. Si habent: cum tradere intelligentias alteri sit interpretari eas ad alterum, habent interpretari potentias suas ad alterum: et hoc est loqui: ergo habent potentiam loquendi.
Contra: 1. Basilius super illud Deuteronomii, xxv, 9: Altende, et audi, sic dicit: "Sermonis nobis usum Deus qui nos creavit indulsit, pro eo, ut cordis occulta invicem nobis verbi ministerio panderemus: ut commyni in alterutrum affectione natura unusquisque nostrum proximo suo velut ex arcanis quibusdam domiciliis consilii secreta depromeret. Si enim nuda solummodo atque intecta anima viveremus, ex ipsis tantum mentis motibus atque cogitationibus intentionibusque cogitationum alterutrum nosceremur." Ex hoc -accipitur, quod anime nude sine locutione ex ipsis mentis motibus ad invicem cognoscunt conceptus. Ergo multo magis Angeli.
2. Adhuc, Basilius,ibidem, "Quoniam vigor anime velamine carnis cooperitur, ad indicanda atque in publicam faciem proferenda ea que in profundo cordis vel cogitationibus vel sensibus commoventur nobis, et nominibus et vocabulis indigemus." Ex hoc accipitur, quod ubi non est velamen carnis, ibi non est de vocabulis et nominibus indigentia: ergo nec de locutione.
3. Adhuc, I ad Corinth. 1v, 5, super illud: Nolite ante tempus judicare, dicit Glossa sic: "Gesta et cogitata bona vel mala tunc erunt aperta: et quia omnia tunc erunt nota, tunc omnes poterunt judicare de se et de aliis." In Angelis ergo (qui lumina divina sunt, ut dicit Damascenus) gesta et cogitata erunt omnibus nota: et sic vana est locutio: et nihil vanum est in operibus Dei: ergo non est locutio inter Angelos.
4, Adhuc, Augustinus: "In ceelis non erunt cogitationes volubiles hince illuc, aut inde huc: sed omnia simul videbimus in uno’." Cum ergo Angeli non sic modo habeant cogitationes volubiles, sed omnia simul in uno videant, non est necesse unum loqui ad alterum aliquid de conceptu cordis sui: et sic non erit locutio inter Angelos.
5. Adhuc, Gregorius in libro IV Dialogorum dicit: "Quid est quod non videat, qui videntem omnia videt‘!?" Et loquitur de Angelis: cum ergo quilibet Angelus videt omnia videntem, quilibet videt omnia, et que in se sunt, et que in alio:, ergo nulla indigent locutione.
6. Adhuc, Gregorius super illud Job, xxvil, 17: Non adequabitur ei aurum vel vitrum: dicit, quod "in resurrectione corporibus glorificatis sanctorum uniuscujusque mentem ab alterius oculis membrorum corpulentia non abscondet 2." Cum ergo in Angelis nulla sit corpulentia, mens unius non absconditur ab alterius spiritualibus sive intellectualibus oculis: et sic sequitur iterum, quod non est necessaria locutio.
7. Adhuc, In luminibus corporalibus sic est, quod ad hoc quod unum manifestetur alteri, nihil exigitur nisi directa oppositio, et quod inter ea non sit medium prohibens, ut dicit Anselmus: et quod proportionata distantia distent ab invicem, ita quod non nimis ab invicem sint elongata. Cum ergo duo vel plures Angeli sint lumina inteilectualia, nec inter ea sit medium prohibens, et sint ad invicem ordinata, nec nimis ab invicem elongata, videtur quod unum seipso manifestetur alteri, et quidquid est in ipso: ergo inter ea vana esset locutio, et ad nihil utilis.
Soxvutio. Dicendum, quod Angeli loquuntur ad invicem, ut dicit Glossa, et Damascenus, et in Apocalypsi expresse legitur, et Daniel.x,9 et 11, et Zachar.1, 9 et 14: et ex quo hec auctoritas expresse promulgavit, consentiendum est ita esse. Qualiter autem loquantur, et quo sermone,.in sequenti membro questionis hujus erit manifestum.
Ad dicta Basilii que adducta sunt in contrarium, dicendum quod Basilius non ostendit nisi causam, quare nobis Deus indulsit usum sermonis, qui voce corporea profertur ad alterum distantem et distinctum ab ipso loquente: et bene concedendum est, quod si nuda et intecta anima viveremus, tali sermone non uteremur: sed ex hoc non sequitur, quod nullo nutu mentis et nullo signo indigeremus ad hoc, quod unus alteri conceptus suos manifestaret: unde etiam Angeli tali sermone non utuntur, nisi assumptis corporibus.
Ad aliud dicendum, quod Glossa super epist. I ad Corinth. iv, 5, loquitur de lumine divino, quod in judicio perlustrabit et manifestabit conscientias omnium et omnibus, ita quod non est necesse quid de se vel aliis indicet. Sed tale lumen non est angelice intelligentie: imo illud multa clausa tenet in seipso: et ideo ut illa pandantur alii, indiget locutione spiriluali, etst non corporali. aw 2
Ad aliud dicendum, quod Augustinus loquitur de cognitione t evisione in Verbo, que non erit volubilis, sed in uno. Sed de conceptis in mente Angeli, si debeat conferre de his Angelus que et qualiter talia manifestet alii Angelo, oportet quod habeat cogitationes volubiles, scilicet hinc illuc, et inde huc, et quibus signis talia interpretetur ad alterum. Propter quos motus dicit Augustinus §, et ponitur in libro I Sententiarum, distinct. XX XVII, quod Deus movet creatu ram spiritualem per tempus, etsi non per locum.
Ad dictum Gregorii omni eodem modo respondendum est: quia loquitur de visione que est in Verbo, ad quam manifestandam non est necessaria locutio, sed potius ad illa manifestanda que clausa sunt in conceptibus Angelorum.
Ad aliud dicendum, quod Gregorius Joquitur de visione Dei in glorificatis, que pars beatitudinis est: illud enim quod de Deo concipit, corpulentia non absconditur. Unde beatus Bernardus in libro V de Consideratione ad Kugenium dicit:: "0 beata visio videre Deum in seipso, videre Deum et in meipso, videre et in omnibus beatis!" Unde ut plenum sit gaudium, corpulentia non abscondit quod de Deo unusquisque in se concipit: ut sic gaudeamus de Deo in Deo, de Deo in nobis, de Deo in omnibus beatis. Et sic dicit Augustinus in libro XXII de Civitate Dei, quod erit in dispari claritate pax et gaudium. Sed propter alios conceptus qui clausi sunt in mentibus Angelorum et animarum beatarum, necessaria erit locutio: quia aliter ad alterutrum non possunt interpretari.
Ab uLtimum dicendum, quod non est simile de luminibus corporalibus, et luminibus spiritualibus: lumen enim corporale de necessitate nature habet, quod manifestet seipsum: lumen autem spirituale sive intellectuale in libertate voluntatis habet, quod manifestet se vel non manifestet: et ideo si manifestat se, oportet quod per interpretationem fiat, que est locutio.
Membrum 2
Quo sermone Angeli loquantur1. Et dicit Glossa super epist. I ad Corinth. xm, 41, quod nutibus et signis loquuntur. Et videtur inconveniens: nutus enim potius deservit demonstrationi yisus, quam locutioni: et sic videtur, quod per nutus non proprie fit locutio.
2. Adhuc, Basilius in auctoritate preinducta dicit, quod "si intecta et nuda anima viveremus, ex ipsis tantum mentis motibus et intentionibus cogitationum alterutram nosceremur." Si ergo concordari debent dicta Sanctorum, motus mentis eritidem quod nutus, et intentio cogitationum erit idem quod signum.
3. Adhuc, Queritur de signo, Quid vocatur ibi signum ? Aut enim est signum institutum ad placitum, aut est signum quod per naturam rem significat, sicut fumus significat ignem. Si primo modo: tunc cum res sint plures quam signa, ut dicit Aristoteles in I Elenchorum , oportebit quod unum signum ad plures referatur, et erit aquivocum: et tunc in Angelis quemadmodum in locutione hominum generabit confusum et falsum intellectum: quod absurdum est: quia dicit Damascenus, quod sine voce prolato sermone tradunt sibi suas intelligentias discretas et determinatas Intelligentias autem discretas et determinatas non traderet confusum et multiplex signum.
4, Adhue, Si per talia signa esset locutio, oporteret quod sicut in homini bus doctrina et disciplina signorum precedit locutionem factam ad intellectum, eo quod talia signa non sunt eadem apud omnes: ita esset apud Angelos, quod oporteret eos prius discere intentionem signorum, et postea loqui per ea: quod absurdum est: Angeli enim vel in Verbo vel per species concreatas sibi notitiam habent rerum, ut in antehabitis determinatum est, et de novo notitiam non accipiunt per doctrinam, vel inventionem, vel experimentum. Si autem sunt signa naturalia rerum de quibus loquuntur: autsunt communia, aut eonvertibilia. Si communia: tune determinatum intellectum de re non faciunt, commune enim non est proprium nisi secundum potentiam, ut docet Aristoteles in fine secundi Priorum: nec ex ipso ostenderetur res, nisi fallaciter secundum fallaciam consequentis: dicit enim Aristoleteles in IT Priorum, quod ex talibus -signis syllogizare in secunda figura, inducit fallaciam consequentis.
5. Adhuc, Augustinus dicit +, quod signum est, quod preter speciem quam ingerit sensibus vel cogitationi, aliud facit in notitiam venire. Et ideo refertur signum ad signatum, quia de signato facit notitiam. Et si talibus signis in loquendo utuntur Angeli: tunc videtur, quod signum nihil aliud sit nisi species intelligibilis de qua loquitur Angelus: et cum ille species sint in Angelis omnibus et eodem modo a creatione, videtur quod unus scit quod alius scit: et sic non erit necessaria locutio.
6. Adhuc, Proportionaliter locutio est inter homines et Angelos: sed inter homines non esset locutio, nisi ea que sunt in vente, essent note passionum que sunt in anima: nec essct locutio de rebus, nisi passiones que sunt in anima, essent note rerum, ut in primo Perihermenias docet Aristoteles: si ergo proportionali ter locutio est in Angelis, oportet quod signa per que loquuntur, sint signa intentionum et specierum que sunt intelligentia angelica: quia aliter per illa unus Angelus non manifestaret alii suos conceptus quos habet in seipso: et oportet, quod ille species sint note rerum de quibus loquuntur: aliter enim unus Angelus non intelligeret res de quibus loquitur alius.
Solvtio. Concedendum est sicut dicunt Sancti, quod nutibus et signis loquuntur Angeli, et quod ad locutionem tria exiguntur: conversio scilicet luminis intelligenti# angelice super speciem rei de qua vult loqui: et hee species vocatur signum per quod loquitur Angelus. Secundum est voluntas manife standi alteri Angelo conceptum suum: et hoc a Basilio vocatur intentio cogitatio-. num, in hunc enim finem tendit Angelus loquendo: et dicit Augustinus, quod intentio est voluntas cum fine. Exigitur etiam tertio innuilio per lumen intelligentie ad rem quam vult manifestare: et haec vocatur nutus. Dicit autem Au-. gustinus in libro XV de Trinitate, quod formata cogitatio de ea re quam scimus, verbum est, quod interius in intellectu dispositum est, antequam vel dispositionem accipiat aliquam vocis vel imaginem. Unde dicit de illo, quod nec Graecum, nec Latinum est, nec alicujus lingue habet sonum. Et de eodem loquens Damascenus, in libro I] de Fide orthodoxa sic dicit: "Rursus dividit rationalis anima interius dispositum sermonem et prolatum. Est autem interius dispositus sermo, motus in excogitando fines sine aliqua enuntiatione. Unde multoties silentes sermonem totum apud nosmetipsos transimus, et in somnis disputamus. Prolatus vero sermo et in syllabis et in voce operationem habet." Et hoc est quod dicit Damascenus, quod tradunt sibi suas intelligentias quantum ad conceptus qui sunt de rebus, et sua consilia quantum ad conceptus qui sunt de operandis sine voce prolato sermone.
Ad primum ergo dicendum, quod nutus in sensibilibus deservit demonstrationi visus: sed nutus qui est innuitio et directio luminis intelligentia ad rem cujus species concepta est in intellectu, deservit locutioni spirituali-et immateriali: ergo in argumento est fallacia equivocationis.
Ad aliud dicendum, quod motus mentis secundum Basilium, cum innuitione et directione luminis intelligentie est nutus: et sic concordant dicta Sanctorum. Intentio autem dicitur voluntas manifestandi rem conceptam ab Angelo loquente, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod jam parum ante exposilum est quid sit signum: est enim species concepta sub voluntate manifestandi et innuilione luminis intelligentiz ad res cujus est species. Et ideo nec est naturale, nec ad placilum, sed verbum est intelligentie rei. Et ideo rationes inducte de signo ad placitum, vel naturali, nihil faciunt ad propositum: signum enim predicatur equivoce de signo ad placitum, et naturali, et verbo quod est intellectus rei. Si enim esset communitas aliqua vel mulltiplicitas in illis signis, ex innuitione sive directione luminis intelligentia ad rem cujus est signum, statim determinaretur et appropriaretur, ila quod in eo cui loquitur Angelus, nullum generaret confusum vel incertum intellectum.
Per Hoc etiam patetsolutio ad sequens: quia talia signa non sunt sicut sunt apud homines, sed sunt conceptus et species et verba intellectualia rerum per innui tionem luminis intelligentize ad rem determinata.
Ad aliud dicendum, quod signa illa species rerum sunt Angelis concreate: et licet in communi eodem modo sint in omnibus Angelis per species concreatas, tamen secundum quod stant sub conceptu et voluntate, unus concipit per eas quod non concipit alius: et ad hoc quod unus manifestet aliis quod concipit, necessaria est locutio.
Ad ultimum dicendum, quod hoc simpliciter procedit: quia recte verum est: species enim intell'gibiles sunt note conceptuum Angelorum, et ipsi conceptus sunt note rerum de quibus loquuntur Angeli, sed sunt note intelligibiles, non sensibiles: quia, sicut dicit Damascenus, locutio eorum est sine voce prolato sermone.
Membrum 3
De organis Angelorum loquentium et audientiumVidetur, quod in Angelis debent esse lingue, et aures spirituales: 1. Aliter enim non posset assignari, qualiter verbum ab uno procederet in alterum: locutio enim non fit nisi verbum procedat a dicente ad audientem: et id quo verbum formatur,linguw# habetactum et vicem: et id quo recipitur, actum habet auris: et ita videtur, quod spirituales aures et lingue sint in Angelis. Sicut et Apostolus nominat linguam dicens, I ad Corinth, xm, 4: St linguis hominum loquar, et Angelorum.
2. Adhuc, Luc. xv1, 24, dives exutus corpore, dixit se cruciari in lingua: et si anima exuta corpore linguamhabet, videtur quod et Angelus habeat: in hoc enim similes sunt, quod sunt substantia spirituales rationales, non ex materia corporea existentes.
Contra: Lingua instrumentum corporum est, et auris similiter: nihil corporee nature est in Angelo: ergo nihil talium est in eo.
Solutio. Dicendum, quod nihil talium est in Angelo, nisi ad anagogicam significationem referatur, ut dicit Dionysius in libro de Calesti hierarchia, ubi dicit sic: "Olfactivum vero significat discretivas virtutes: illud super intellectum suave olentis distributionis, quantum possibile, receptivum: et eorum que sic non sunt, per scientiam discretivum et omnino refugitivum. Aurium vero virtutes illud particeps et gnosticum divine inspirationis susceptivum'." Unde lingua in Angelis nec materialis est, nec virtus organo determinata: sed potestas intellectualis interpretandi suos conceptus ad alterum, lingua vocatur ab Apostolo secundum anagogicam significatio - nem.
Ad primum objectum dicendum, quod verbum a dicente Angelo non procedit in audientem per aliquem spiritum medium, qui sit verbi vehiculum, sicut est in locutione hominis: sed ab uno formatur in altero, quando per intentionem communicandi sibi suos conceptus dirigunt ad invicem: sicut quod est in uno speculo, formatur in altero directe sibi opposito, per processum luminis de uno in alterum per reflexionem. Et he dicuntur inlerpretative potestates et auditive im Angelis secundum anagogicas signifieationes: et hoc vocat Apostolus linguam, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod non est simile de Angelo, et anima exuta de corpore: quia anima per hoc quod secundum naturam est actus corporis, potentias habet organicas quas retinet etiam exuta a corpore. Angelus autem nullius corporis est actus, et nullam habet potentiam — organicam: et si assumpto corpore dicatur habere organum corporis, erit referendum ad anagogicam significationem, ui dictum est, secundum quod spiritualia sepe figuris corporalium describuntur, sicut in prehabitis in questione de figaris corporum dictum est.
Membrum 4
Utrum omnes Angeli omnibus loquantur, vel quidam quibusdam1.1 ad Corinth. xm, 1, super illud: Si linguis, Glossa: "Linguis quibus prepositi minoribus quod de Dei voluntate primi sentiunt, significant." Ergo. videtur, quod majores minoribus loquantur, et non omnes omnibus.
2. Adhuc, Damascenus in libro II de Fide orthodexa: "Qui eminent, inferioribus tradunt suas intelligentias et consilia," tradere autem intelligentias et consilia, est loqui, ut habitum est: ergo videtur, quod eminentes inferioribus loquantur, et non e converso: ergo non omnes omnibus loquuntur.
3. Adhuc, Dionysius, "Superiores illuminant inferiores:" illuminare est tradere intelligentias et consilia: et hoc est loqui, ut dicit Damascenus: ergo videtur, quod superiores tantum inferioribus loquuntur.
Contra: : 1. In nullo ordine sic est, quod inferior non potest loqui superiori: discipulus enim loquitur magistro, servus domino, et sic de aliis: sed ordines angelici maxime sunt ordinati: ergo videtur, quod et in illis inferior potest logui superiori.
2. Adhuc, Dionysius dicit, tractans ilud Isaie, txut, 1: Quis est iste qui venit de Edom ? quod inferiores questiones faciunt superioribus: et querere est loqui: ergo inferiores loquuntur superioribus: ergo omnes omnibus.
3. Adhuc, I ad Corinth. xiv, 30, super illud: Quod si alii revelatum fuertt sedenti, prior taceat, Glossa: "Aliquando datur inferiori, quod non datur superiori." Cum ergo Ecclesiastica hierarchia descendat a ceelesti, etiam in celesti hierarchia datur inferior), quod non da tur superiori: et de hoc potest inferior loqui superiori, et illuminare ipsum.
4, Adhuc, In prehabitis probatum est, quod Angeli inferiores aliquid didicerant ab Ecclesia et ab Apostolo de mysterio Incarnationis: constat autem, quod homines in carne existentes inferiores sunt Angelis: ergo in ordine hierarchie ad hierarchiam inferior loquitur superiori, et illuminat eum de quibusdam.
Ad hoc dixerunt quidam, quod Angeli sunt ministrantes, et assistentes: et ministrantes plura cognoscunt ad ministerium pertinentia, que sunt circa nos, et de his loquuntur superioribus. Assistentes autem plura cognoscunt de divinis, et de his loquuntur inferioribus, et illuminant eos. Sed hoc stare non potest: quia sive illa cognitio sit de divinis, sive de humanis ad ministerium pertinentibus: aut est gratuita, aut naturalis, Si gratuita: tunc plane falsum est: in omnibus enim gratuitis superiores majorem habent cognitionem, quam inferiores: et sic tantum superiores loquerentur inferioribus, et non e converso. Si de naturali: cum naturalium cognitionem omnes a creatore acceperint, omnes omnibus loquuntur. -
Si quis dicat, quod Deus revelat assistentibus sive superioribus plura de his que pertinent ad assistentiam: mini strantibus autem sive inferioribus plura revelat de his que pertinent ad custodiam: et sic de pertinentibus ad virtutem assistricem superiores loquuntur inferioribus, de pertinentibus vero ad vim ministratricem inferiores loquuntur superioribus. Hoc erit directe contra Dionysium, Revelatio enim illa fit per theophanias a Deo descendentes in Angelis: in omnibus autem tam pertinentibus ad assistentiam, quam pertinentibus ad ministerium, theophanie semper descendunt per superiores ad inferiores: ergo superiores loquerentur inferioribus, et non e converse.
Solutio. Dicendum, quod omnes omnibus loquuntur. Sed aliud est loqui simpliciter ad interpretationem conceptus: hoc enim est de naturalibus Angelorum, et non pertinet ad distinctionem assistentium et ministrantium. Et aliud est loqui ad illuminationem: illuminatio enim est lumen per theophanias descendens a Deo: et his purgatur Angelus a dissimilitudinis habitu, et illustratur divino lumine, quo ponitur in similitudinem luminis divini, et perticitur per reductionem et conversionem.
Dicendum ergo, quod omnes omnibus loqauntur locutione simplici et naturali, que est interpretatio conceptuum: sed superiores inferioribus loquuntur locutione ad illuminationem pertinente. Secundum hance enim locutionem dicit Dionysius, quod "lex divinitatis est per prima media, et per media ultima reducere." Et, Zachar. n, 4, super illud: Curre, et loquere ad puerum istum, dicens: Absque muro habitabitur Jerusalem, Gregorius dicit, quod Angelus superior de media hierarchia Joquebatur Angelo inferiori de infimahierarchia illuminando eum: et ille illuminavit Prophetam de hoc, quod absque muro habitabttur Jerusalem.
Ad id quod primo objicitur, dicendum quod locutione que est simplex interpretatio conceptus, omnes omnibus lo‘quuntur, et superiores inferioribus, et e converso. |
Ad aliud dicendum, quod querere non est loqui ad illuminationem, sed est petere illuminationem, et expetendo illuminationem interpretari conceptum cordis.
Ad aliud dicendum, quod quando revelatio fit inferiori in Angelis, theophania descendit in Angelum a Deo: et de hac potest loqui inferior superiori locutione interpretativa, sed non ad illuminationem: quia illuminatio abundantior est in superiori, quam in inferioriSimiliter cum datur inferiori, quod non datur superiori in Ecclesia, merito Ecclesie fit, et merito humilitatis, de quo dicitur, Matth. x1, 23: Confiteor bt, Pater, Domine cali et terre quia abscondisti hec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Et de hoc inferior potest superiori interpretari, sed illuminare eum non potest, quia solus ille illuminator verus est, qui illuminat omnem hominem venientem in hune mundum, Et ideo dicitur, Matth. xxmz, 8, ut dicit Augustinus in libro de Magistro, quod "unus est Magister noster, qui in coelis est: et quod frustra extra laborat lingua Doctoris, nisi intus adsit illuminatio conditoris et gratia."
Ad aliud dicendum, quod hoc verum est, quod aliquid didicerunt Angeli ab Ecclesia de mysterio Incarnationis quantum ad circumstantia mysterium et determinantia ipsum quantum ad tempus et locum et effectus: sed illuminatio perficiens hujusmodi disciplinam semper descendens fuit secundum ordinem theophaniz a Deo: talis enim cognitio experimentalis fuit.hoc modo quo Angeli boni et mali experimentalem habent cognilionem, utin prehabitis dictum est: et esset imperfecta, nisi theophania desuper descendente perficeretur.
Membrum 5
Utrum Angeli omnia vel quaedam loquanturEt videtur, quod non omnia: de quibusdam enim cognitionem habent per revelationem verbi: et illa cognitio non est omnibus communis: per revelationem enim talem quedam scit unus, que non scit alius: ergo de illis non est omnibus communis locutio.
Sed contra hoc est, quod in hominibus homo naturali interpretatione potest loqui et de revelatis per gratiam, et de scilis per naturam: cum ergo Angeli non sint inferioris potestatis quam homines, omnes Angeli ad invicem poterunt loqui et de revelatis per verbum, et de omnibus aliis conceptibus naturali interpretatione.
Ad noc dicunt quidam, quod tribug modis loquuntur Angeli, scilicet facto, verbo spirituali, et resultatione ejus quod est in uno in alteram, sicut paulo ante dictum est de duobus speculis. Facto, quando aliquis facit aliquid coram eo, quo facto ille scit quod ante nesciebat, ex facto ipso notitiam accipiens. Verbo spirituali, sicut per speciem rei de qua loquitur voluntate manifestandi illud lamen intelligentie dirigit, et innuit alterum ipsum: sicut ante dictum est, quod Angeli loquuntur. Et his duobus modis dicunt, quod omnes omnibus, et de omnibus loquuntur, tam de gratuitis, quam de naturalibus. Tertio modo, quando unus ostendit alteri quod in ipso resultat de theophaniis divinis: sicut unum speculum ostendit alteri quod est in ipso, quando sibi opponitur secundum processum luminis divini: et sic non omnes omnibus nec de omnibus loquuntur: multa enim resultant in superioribus, que non resultant in inferioribus de illuminationibus divinis, de quibus inferiores non possunt loqui superioribus, cum locutio nihil aliud sit quam interpretatio ejus quod est in corde vel in intellectu. Et hoc videtur mihi bene et satis rationabiliter dictum.
Membrum 6
Utrum Angeli eodem modo loquantur ad animas, et ad se invicem, et ad Deum1. Dicit enim Augustinus in libro XI super Genesim ad litteram: "Deus per Angelos suos loquitur anime hominis, sive in exstasi spiritus corporalibus imaginibus, sive ipsis sensibus corporis aliqua sensibili specie presentata ad videndum vel audiendum?."
2. Adhuc, Gregorius in libro II Moralium: "Loquitur Deus ad Angelos sanctos eo ipso quo eorum cordibus invisibilia sua ostendit, ut quidquid agere debeant, in ipsa contemplatione veritatis legant, ut velut quedam precepta vocis, sint ipsa gaudia contemplationis°,"
3. Adhuc, Gregorius, ibidem, "Vox Angelorum est in laude conditoris admiratio intime contemplationis."
4. Adhuc, Gregorius in libro XXVIIT Moralium: "Locutio ad nos intrinsecus facta, visio potius est quam auditio: quia dum seipsum sine mora sermonis insinuat, repentina luce tenebras nostra ignorantiz illuminat."
3. Adhuc, Gregorius in libro Il Moralium: "Locutio anime ad Deum, et verba animarum ad ipsum, sunt ipsa desideria: nam si desiderum sermo non esset, Propheta non diceret: Desiderium cordis met audivit aurts tua’."
6. Adhuc, Gregorius, ibidem, "Diabolum loqui ad Deum, est omnipotenti majestati ejus nil posse celare."
7. Adhuc, Gregorius in libro XXVIII Moralium’: "Spiritum Dei quasi quedam verba nobis dicere, est occulta vi ea que agenda sunt intimare, et cor ho minis ignarum, non adhibito strepitu et tarditate sermonis, peritum repente de absconditis reddere." Cum vero per Angelum, voluntatem suam Dominus indicat, aliquando eam verbis, aliquando rebus demonstrat, aliquando simul verbis et rebus, aliquando imaginibus cordis oculis ostensis, aliquando imaginibus et ante corporeos oculos ex aere assumptis, aliquando ccelestibus substantiis, alliquando terrenis, aliquando simul terrenis et celestibus. Nonnumquam vero etiam per Angelum ita humanis cordibus loquitur, ut ipse quoque Angelus mentis obtutibus presentetur. Verbis namque per Angelum loquitur, cum nihil Deus imagine ostendit, sed superna verba locutionis audiuntur, sicut dicitur, Joan. xn, 28: Et clarificavi, et iterum clarificabo. Neque enim Deus, qui sine tempore vi impulsionis intime clamat, in tempore per suam substantiam illam vocem edidit, quam incircumscriptam tempore per humana verba distinxit, sed de ceelestibus loquens, verba sua que ab hominibus audiri voluit, rationali creatura administrante (hoc est, Angelo) formavit. Aliquando autem per Angelos loquitur Deus rebus, non verbis, cum nihil verbo dicitur, sed ea que futura sunt, assumpta de elementis imagine nuntiantur, sicut Ezechiel nil verborum audiens, electri speciem in medio igni vidit!: per quam Christum hominem et Deum intellexit. Aliquando vero per Angelos verbis simul et rebus loquitur, sicut, Genes. 11,8: Cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus, etc. Aliquando loquitur imaginibus cordis oculis ostensis, sicut, Genes. xxvul, 12 et 13, Jacob dormiens vidit scalam, cujus summitas celum tangebat, et Dominum innixum scale desuper, et Angelos descendentes et ascendentes per eam. Aliquando loquitur anime hominis imaginibus ante corporeos oculos ad tempus formatis et assumplis, sicut, Genes. xvi, passim, Abraham tres viros videre potuit, qui modo Angeli, modo Deus vocantur. Aliquando loquitur ccelestibus substantiis, sicut cum vox de nube sonuit: Hie est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. Aliquando terrenis substantiis in loquendo utitur, sicut, Numer. xxu, 28, per Angelum ore asine humana verba formavit. Aliquando vero terrenis et ccelestibus substantiis loquitur Deus, sicut, Exod. m, 4 et seq., et, Exod. xix, 19, ad Moysen in monte’ Sinai loquebatur, cum jussionis sue verba edidit, ignem rubumque sociavit, atque aliud superius, aliud inferius junxit. Aliquando per Angelos humanis cordibus’ secreta Angelorum presentia, virtute sue imspirationis infundit, sicut, Zachar. 1, 14: Dizitad me Angelus qui loquebatur in me.
Ex nis patet, qualiter Deus loquitur Angelo, et qualiter anime, et qualiter anima Angelo, et qualiter anima Deo, et qualiter diabolus Deo, et e converso: et quod locutio in omnibus his modis est cum voluntate manifestandi conceptum, et cum voluntate tradendi intelligentiam et consilium, sicut dicit Damascenus: et tamen propter modos diversos non potest ista locutio dici de istis nisi equivoce. |
Patet etiam ex dictis, quod aliquando loquitur Deus per seipsum, aliquando ministerio creature spiritualis vel etiam corporalis. Et quando loquitur ministerio creature, actus loquendi Dei est sicut primi moventis, et creature sicut ministrantis. Et quando loquitur per Angelum, qui media creatura est inter Deum et hominem: ita ex officio convenit ei notitiam Dei ponere in animam hominis.
Patet etiam solutio duorum que ab antiquis queri solebant: quorum pri-— mum est, Cum Angelus loquitur Angelo, utrum exigatur distantia proportionata ad quam audiri possit, et ultra quam non audiatur? Constat enim, quod si loquitur non assumpto corpore cum Angelo vel homine, tune non exigitur distantia localis, sed ita auditur longe distans sicut prope existens, dummodo. voluntatem habeat se manifestandi illis cum directione speciei intelligibilis ad ipsum, cum nutu sive innuitione ad rem de qua loquitur. Si autem loquitur assumpto corpore, tunc exigitur distantia proportionata, precipue quando loquitur ad hominem, quia tunc locutio spiritualis commensuratur potentiis et operibus organicis corporis assumpti, quia per illa fit sicut per instrumenta.
Secundum est, utrum sicut in hominibus, audiens velit nolit (dummodo non sit impedimentum) audit loquentem: ita sit in Angelis, quod audiens velit nolit audiat lJoquentem Angelum. Ad hoc enim dixerunt antiqui bene, quod si loquitur locutione ad illuminationem pertinente, duabus potestatibus loquitur, scilicet potestale manifestandi conceptum, et potestate inclinandi audientem ad auditum et consensum: et ideo sic loquentem audit Angelus, et etiam anima hominis velit nolit. Si autem loquitur de naturalibus conceptibus suis, nur audit nisi velit: quia in tali locutione sicut loquens ordinatur per innuitionem ad audientem, sic audiens ad loquentem.