Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 120
De avaritiaPost tractatum de ira, tractandum est de avaritia que magis convenit cum spiritualibus vitiis quam gula et luxuria.
Membrum 1
De avaritia in seDe ayaritiain se queremus quatuor, scilicet primo quid sit ? Secundo, Si semper peccatum sit ? Tertio, Quantum peccatum sit? Et quarto, De vitiis adjunctis avaritiz, sicut est usura, fraus, furtum, et hujusmodi.
Articulus 1
Quid sit avaritiaDicit autem Augustinus swper Genesim sic: "Avaritia non tantum est pecunie, sed allitudinis et scientiae." Videtur ergo, quod avaritia non definitur taniummodo per immoderatum appetitum habendi bona fortune, sed etiam per immoderatum appetitum habendi altitudinem el scientiam: et sic avaritia non videtur esse speciale vilium, sed generale.
Tullius autem sic definit eam: "Avaritia est immoderatus appetilus habendi plus quam oportet." Et hec concordat cum Apostolo, I ad Timoth. vi, 10: Radix omnium malorum est cupiditas. Glossa, "Cupiditas est desiderium plus habendi quam oportet." Quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis. Ibi Glossa dicit: "Si avaritia habetur, que proprie est pecunie amor, omne malum oritur: quia non est genus mali quod non a cupiditate aliquando procedat."
Secundum istas definitiones queritur, Quare avaritia ponitur circa pecuniam plus quam circa aliud bonum temporale, cum dicatur, Eccli. x1v, 9: /nsatiabilis oculus cupidi in parte iniguitatis. Secundum hoc enim cum iniquitas sit circa omne peccatum, videtur quod avaritia sit circa omne peccatum: et sic sequitur idem quod prius, videlicet quod non est speciale vitium, sed generale. In omni enim peccato est cupiditas commutabilis boni cum aversione ab incommutabili bono.
Contra: Peccata capitalia distinguuntur a Gregorio secundum ea que sunt, sicut superbia circa appetitum sublimitatis in dignitate: invidia circa afflictionem proximi: ira circa appetitum vindicte: acedia circa tedium boni spiritualis. Ergo avaritia erit circa aliud speciale, quod .est immoderatus appetitus habendi.
Solutio. Dicendum, quod avaritia dupliciter dicitur: generaliter scilicet, et specialiter. Generaliter accipitur ab Augustiny, qui dicit, quod non est tantum pecunie, sed altitudinis et scientie. Et sic accipitur etiam ab Apostolo, qui dicit, quod est radiae omnium malorum. Et hoc est quod Glossa ibidem dicit, quod cupiditas est amor plus habendi quam oportet: et quod non est vitium quod aliquando ab ea non oritur. Propter quod dicitur radix omnium malorum: quia sicul ex radice procedunt et germinant planta, ita ex tali cupiditate germinant omnia alia peccata. Et hoc est quod dicitur, 1 ad Timoth. v1, 17: Divitibus huyus secult precipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum. Et supra, ¥. 9: Nam gui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et in desideria multa inutilia et nociva, que mergunt homines in interitum et perditionem. Quasi dicat: Ex avaritia oritur superbia: quia divites cupiunt dominari, et sublime sapiunt: et ex ea oriuntur alia peccata, que hominem in laqueum mergunt et in interitum.
Dicitur etiam avaritia specialiter amor pecunie: et hic proprie dicitur philargyria, id est, amor argenti. Sicut dicitur super illud Apostoli, ad Ephes. v, 5: Avarus, quod est idolorum servitus. Glossa: "Avarus cujus Deus nummus est.: vel quia res Dei, quas Deus vult servire indigentibus, usurpat sibi et recondit."
Ad sEcUNDAM autem partem dicendum, quod avaritia specialiter ponitur circa amorem auri et argenti et pecunia: quia, sicut dicit Aristoteles in V Hthicorum, aurum et argentum et pecunia sunt mensura omnium commutabilium, quibus homines communicant inter se. Omnia enim ad usum hominis pertinentia valore pecunie mensurantur. Et ideo dicit Glossa super epistolam ad Ephes. v, 3, quod avarus est, cujus Deus nummus est: quia colit eum sicut Deum. Et Aristoteles ibidem,. quod nummus diligitur, quia fidejussor est future necessitatis in omnibus aliis. Ad Coloss. mu, 5: Avaritia, gue est simulacrorum servitus. Osee, u, 8: Argentum multiplicavi et, et aurum, que fecerunt Baal. Et Poeta: "In mundo summus rex est hoc tempore num- [mus."
Articulus 2
Utrum avaritia sit semper peccatum ? et cum hoc quantum peccatum, utrum semper sit mortale vel aliquando veniale ?MEMBRI PRIMI ARTICOLUS II. Utrum avaritia sit semper peccatum ? et cum hoc quantum peccatum, utrum semper sit mortale vel aliquando veniale ?
Secundo queritur, Utrum avaritia sit semper peccatum, ef cum hoc quantum peccatum, utrum semper sit mortale, vel aliquando veniale ?
1.1 Joan. u, 15, super illud: Nodite diligere mundum, neque ea que in mundo sunt, Augustinus in Glossa marginali: "Bonum nobis est non diligere ea que in mundo sunt, ne remaneant sacramenta Dei in nobis ad damnationem nostram." Ergo videtur, quod dilectio eorum que in mundo sunt, evacuat effectum sacramentorum in nobis: sed non evacuat illum effectum nisi mortale peccatum; ergo dilectio eorum que in mundo sunt, est mortale peccatum: et hoc est proprium avaritia: ergo avaritia est mortale peccatum.
2. Adhuc, Augustinus super idem verbum in Originali ubi exponit epistolam Joannis: "Sicut dilectio Dei est omnium virtutum dilectio, ita dilectio mundi est dilectio omnium vitiorum." Unde, Jacob. tv, 4: Quicumque voluertt amicus esse seculi hujus, inimicus Dei constituitur. Ergo sicut dilectio Dei secundum se bonum est, ita dilectio mundi secundum se malum est: et hoc est proprium avaritig: ergo avarilia peccatum mortale est semper.
Contra: 1. Marc. x, 23, super illud: Quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt! Glossa: "Non dicit impossibile: quod enim impossibile est, omnino fieri non potest: quod autem difficile, cum labore fieri potest juvante Dei gratia." Ergo non est impossibile salvari eum qui pecunias diligit et temporalia: ergo non est peccatum mortale.
2, Adhuc, Matth. xix, 23, super illud: Dives difficile intrabit regnum celorum, Glossa: "Non dicit impossibile." Ergo ut prius.
1. Aristoteles in I Ethicorum dicit, quod res fortune sive temporalia organice deserviunt ad felicitatem, sive beatitudinem, sine quibus non potest esse beatus sive felix secundum perfectam rationem felicitatis sive beatitudinis. Quecumque autem taliter se habent ad felicitatem et beatitudinem, meritorie diliguntur. Ergo bona fortune et temporalia meritorie diliguntur: ergo nullum peccatum est, neque veniale, neque mortale, diligere temporalia.
2. Adhuc, Augustinus in libro primo de Doctrina Christiana ponit dilectionem usus, et dilectionem fruitionis: et dicit, quod res hujus mundi diligende sunt dilectione usus, et referende sunt ad id quo fruendum est, id est, quod per se bonum est diligendum. Quod autem sic diligitur, meritorie diligitur, et sine omni peccato potest esse.
Solutio hujus articuli habetur ex verbis Apostoli, I ad Corinth. vu, 34, ubi dicit: Qui utuntur hoc mundo, tamguam non utantur. Beda, ibidem, "Utamur hoc mundo ad necessitatem, non ad voluptatem."
Unde temporalia possunt tripliciter amari, scilicet ut instrumenta meriti per eleemosynas et opera beneficentiea. Et sic meritorie amantur. Ad Hebr. xin, 16: Beneficentiae et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus. Et addit, ibidem, ¥. 2: Et hospitalitatem nolite obliviser: per hane enim latuerunt guidam, Angelis hospitio receptis, sicut Abraham et Loth. Et super ilud Luce, xxiv, 29: Et coegerunt illum, etc., dicit Gregorius, quod "hospites ad hospitium trahendi et cogendi sunt." Quod sine sollicitudie temporalium fieri non potest. Diliguntur etiam ad necessitatem hujus vite, que sine temporalibus agi non potest: et sic etiam diliguntur sine peccato. Tertio modo diliguntur, ul finis in eis ponatur, ut dicit Augustinus in libro de Doctrina Christiana: et sic diliguntur ad concupiscentiam, non ad usum. Concupiscentia numquam saturatur. Proverb, xxx, 16: Ignis numquam dicit: Sufficit, Glossa: Ignis, id est, avaritia. Eccle. v, 9: Avarus non implebitur pecunia. Et, Eccli. x, 9 et 10: Avaro nthil est seelestius... Nihil est iniquius quam amare pecuniam: hic enim et animam suam venalem hadet, ete. Et ille est qui finem ponit in pecunia sicut in Deo. Et ideo, ad Ephes. v, 3, et ad Coloss. iu, 5, avaritia dicitur idolorum servitus 1..
Articulus 3
De vitiis avaritie adjunctis, et utrum sit peccatum maximumEt quia dicit Augustinus in libro V super Genesim ad liiteram, quod avaritia non est tantum pecunie, sed etiam excellentie et scientie: propter quod etiam dicit ibidem, quod Adam in avaritia peccavit quando concupivit esse sicut Deus sciendo bonum et malum: videtur, quod ambilio, que cupiditas est dig— nitatum et excellentia, ad avaritiam pertinet.
Sed contra hoc 1. Videtur Augustinus dicere in libro de Vera religione sic: "Ambitio szculi facit superbos, concupiscentia vero curiosos." Etsic videtur, quod potius reducatur ad superbiam quam ad avaritiam,
2. Adhuc, Ibidem, in libro II Confessionum: "Jubes, Domine, ut contineam a concupiscentia carnis, ‘et a concupiscentia oculorum, et ab ambitione sae culi." Cum ergo tangat tria que comprehendunt quidquid est in mundo, ut dicitur, I Joan. 11, 16: Omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vite: et exprimat expresse concupiscentiam carnis, et concupiscentiam oculorum: videtur, quod ambitionem seculi reducat ad superbiam: et sic iterum vidctur, quod potius reducitur ad superbiam quam ad avaritiam.
1. Dicit enim Aristotelesin HI et in TV Ethicorum, quod vitia circumstantia liberalitatem virtutem, sunt prodigalitas, et avarilia, Et cum prodigalitas sit que dat danda et non danda, et avaritia sit que retinet retinenda et non retinenda: videtur, quod avaritia non secundum totum sit vitium: in eo enim quod retinet retinenda, nihil peccat. Similiter in eo quod retinet non retinenda, dummodo ab indigno retineat, nihil peccat, utin IV Ethicorum dicitur, ubi vituperantur banausi, quia in histriones expendunt substantias. Ergo e contrario laudandi sunt avari qui retinent: et sic avaritia secundum aliquem aclum uum laudabiltum bonorum est, et non vitium.
2. Adhuc, Opposita sunt in eodem genere: cum ergo avaritia et prodigalitas opponantur, si avaritia capitale vitium est, tunc etiam prodigalitas est capitale vitium: et sic capitalia vitia non erunt tantum septem, sed octo: quod est contra Gregorium, qui dicit tantum esse septem ’.
3. Adhuc, Augustinus super illud Apostoli, J ad Corinth. xu, 5: Charitas non quertt que sua sunt, dicit, quod hoc ideo dictum est,quia communia propriis, non propria communibus anteponit: avaritia autem e converso propria anteponit communibus: sic videtur, quod avaritia non sit in retinendo retinenda, et non retinenda, sed potius in hoc, quod propria communibus anteponit.
Et videtur, quod sic: quia maximo peccato comparatur, ad Ephes. v, 5, et ad Coloss. ui, 5: Avaritia, que est- simulacrorum servitus. |dolorum enim servitus maximum peccatum est.
Contra: Superbia est maximum delictum. Patet super illud Psalmi xvint, 14: Emundabor a delicto maximo: Glossa, id est, a superbia.
Solutio. Dicendum ad primam partem questionis, quod ambitio et reducitur ad superbiam, et reducitur ad avaritiam secundum diversas rationes. Sunt enim quidam qui appetunt domimari propler ipsum dominari, ut scilicet in statu et gloria sint: et sic reducitur ad superbiam. Et ili appetunt praesse propter preesse, ut dicit Gregorius: et illa est ambitio diaboli, qui concupivit esse super alios equaliter Deo. Alii autem in civilibus appetunt dominari propter lucrum quod accipiunt a subditis, quorum, ut dicitur in VI] Ethicorum, regnum vergit in yrannidem: quia .quos regere debent, opprimunt. Et de his, Isaia, xIx, 4: Tradam Egyptum in manu dominorum crudelium, et rex fortis dominabitur eorum. Et hi sunt, de quibus dicitur, Amos, vi, 14: Neemaguid non in fortitudine nostra accepimus nobis cornua ? Et illa reducitur ad avaritiam, et interdicitur in divinis.
Ad id quod ulterius queritur de prodigalitate, dicendum quod aliud intendit Theologus, et aliud Ethicus. Ethicus enim intendit felicitatem civilem, ad quam deserviunt organice bona fortuna, que oportet aliquando acquirere, et aliquando retinere: et ideo non condemnat omnem acquisitionem nec retentionem. Et ideo etiam in legibus et civilibus usure non condemnantur, sed ordinantur. Theologus autem intendit felicitatem eternam, que eleemosynis et supererogationibus in pauperes comparatur. Et ideo condemnat retentionem privatam, que subtrahit communibus: quia propria communibus anteponit, et est contra charilatem que communia propriis anteponit. I Joan. ut, 17: Quit habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo? Quasi dicat: Non est.
Ad mw quod objicitur, quod opposita sunt in eodem genere, dicendum quod quedam opponuniur ut extrema in moribus: et hec sunt in eodem genere: et sic opponuntur prodigalitas et avaritia, quamvis non opponantur secundum eamdem rationem, quia diverse species vitii sunt. Et ideo sequitur, si avaritia sit vilium capitale, quod etiam prodigalitas sit vitium capitale. Quedam autem opponuntur sicut extrema medio, et illa numquam sunt in codem genere proximo: quia medium est virlus, et extremum sive per defectuin sive per superabundantiam est vitium.
Ad id quod objicitur de Augustino, quod charitas communia propriis anteponit et avaritia e converso, dicendum quod in hoc opponuntur: quia avaritia est privatus amor et sui: charitas vero communis amor Dei et proximi. Sed avaritia opponitur prodigalitali quantum ad actus,
Dicendum, quod antiqui posuerunt distinctionem super hoc utilem valde, scilicet quod decem modis diversis dicitur maximum peccatum.
Primus modus est, quod propter ablationem fundamenti omnis boni aliquod dicitur maximum, sicut infidelitas que tollit fidem que est fundamentum omnis boni.
Secundo modo dicitur peccatum maximum: quia nullam habet devotionem ad penitentiam, per quam confertur omne bonum: et sic peccatum in Spiritum sanctum, quantum ad finalem impeenitentiam dicitur maximum peccatum.
Tertio modo dicitur maximum peccatum: quia magis proprie et directe solvit vinculum et unitatem Ecclesie, in qua per Spiritum confertur omne bonum: et hoc modo schisma dicitur maximum peccatum. Proverb. vi, 16 et 19: Sex sunt que odit Dominus, septimum detestatur anima ejus :...eum qui seminat inter fratres discordias.
Quarto modo dicitur peccatum maximum: quia privat finem summi boni ad quem ordinatur omnis homo: et sic odium fraterne dilectionis dicitur maximum peccatum, sicut charitas et converso dicitur maxima virtus.
Quinto modo dicitur peccatum maximum: quia est initium et origo omnis mali: et sic secundum Augustinum superbia dicitur maximum peccatum. Tob. iv, 14: Superbiam numgquam in tuo sensu, aut in tuo verbo, dominari permittas: in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio.
Sexto modo dicitur maximum: quia rei commutabili maxime adhesivum et ab incommutabili maxime aversivum: et sic cupiditas sive avaritia dicitur maximum peccatum. I ad Timoth. vi, 10: Radiae omnium malorum est cupiditas. Kt sic dicitur, quod est quedam similitudo idololatrie: quia venatur commutabile bhonum pro incommutabili. Et sic mlelliguntur auctoritates Apostoli, ad Ephes. v, 5, et ad Coloss. m1, 5, supra inducte.
Septimo modo peccatum dicitur maximum: quia ordinationi in bona vita maxime contrarium est: et sic inobe dientia dicitur maximum peccatum: quia contrariatur preceptis quibus ordinatur omnis bona vita. I Reg. xv, 23: Quasi peccatum ariolandi est, repugnare: et quasi scelus idololatrie, nolle acquiescere.
Octavo modo dicitur peccatum maximum: quia usurpat id quod solius Dei proprium est: et sic inanis gloria dicitur maximum peccatum, quia usurpat id quod Dei est proprium, scilicet gloriam, Job, xxx1, 27: Si osculatus sum manum meam ore meo. Ubi dicit Glossa Gregorii, quod osculari manum, est sibi attribuere bona que Dei sunt, et gloriari in ipsis. Et sequitur in textu, ¥. 28: Que est iniguitas maxima, et negatio contra Deum altissimum.
Nono modo dicitur peccatum maximum: quia creature tribuit que solius Dei sunt. Et sic idololatria dicitur maximum peccatum: quia cultum qui Grace dicitur Azteeta, sive latria, et est cultus soli Deo debitus sive exhibitus attribuit creature. Ad Roman. 1, 22 et 23: Dicentes se esse saptentes, stulti facti sunt, scilicet quia coluerunt et servierunt potius creature que creatori. Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et gquadrupedum, et serpentium. Sicut faciunt illi qui colunt idola. Et ad similitudinem istius dicitur avaritia maximum peccatum, sicut in prehabitis dictum est.
Membrum 2
De filiabus avaritiaeSunt autem filie avaritie secundum Gregorium septem, que sunt proditio, fraus, fallacia, perjuria, inquietudo mentis, violentia, objurgatio cordis: quarum ratio sic accipitur: Avaritia nimius amor est habendi pecuniam sive acqui rendi. Illud autem fit vel retinendo, vel acquirendo. Si in acquirendo: aut est in machinatione cordis, aut in machinatione oris. Si cordis. est dolus sive proditio. Si oris, est fraus, que est in mendacio et perjurio, quibus homo fraudat proximum et decipit. Si in retinendo injuste: aut est in corde, aut in ore, aut in facto. Si est in corde: tunc est inguietudo mentis: quia tunc ex se generat omnem modum evagationis mentis, quo potest habere illicitam acquisitionem sive retentionem. Sapient. xv, 12: aestimaverunt... conversationem vile compositam ad lucrum, et oportere undecumque etiam ex malo acquirere. Et sic etiam in acquirendo et retinendo generat violentiam in furlis et rapinis. Quia, sicut dicit Labeo, fur est qui in furno, hoc est, in nigro contrectat rem alienam invito domino. Latro autem qui violenter aliena rapit. Si per deceptionem acquirere intendit, si estin corde, est fallacia: si est in ore, est mendacium et perjurium. Mendacium est false vocis significatio cum intentione fallendi, ut dicit Augustinus in libro de Mendacio. Perjurium autem divine voluntatis invocatio super mendacium. Adhuc, si est in retinendo illicite: aut est in ore, aut in corde. Siin ore: tunc est objurgatio: quia tunc negat pauperi cum objurga tione contra opera misericordia. Si est in corde: tunc est obduratio a clamore pauperis: et ipse clamabit, et non exauditur.
Isidorus autem filias avaritie ponit novem, que sunt mendacium, fraus, furtum, perjurium, turpis lucri appetitus, falsa testimonia, violentia, inhumanitas, rapacitas, Quarum prime quatuor sunt in avaritia prout est in acquirendo. Similiter alia quinque sunt in acquirendo cum violentia vel sine violentia. Sola autem inhumanitas est in retinendo et in corde: nihil enim habet de pietate humanitatis qui obturat aurem a clamore pauperis: cum tamen dicat Dominus, Luce, vi, 30: Omni petenti te, tribue:et qui aufert que tua sunt, ne repetas. Et ibidem, ¥. 25: Mutuum date, nihil inde sperantes. Per quod et excluditur usura, de qua dicit Chrysostomus seper Joannem ', quod usurarius in hoc pejor est fure: quia fur intrans in domum alienam accipit quod sibi sufficit et exit: usurarius autem per modicum mutuum et continuam excrescentiam usurarum exhaurit totam substantiam domus. Abdiw, ¥. 5: Si fures introissent ad te, si latrones per noctem, quomodo conticuisses ? Nonne furati essent sufficientia sibi ? Quasi dicat: Sic. Usurarius autem implet quod sequilur, ¥. 6 et 7: Quomodo serutati sunt Esau ? Investigaverunt abscondita ejus ? Usque ad terminos emiserunt le. Hac picra de filiabus avaritie sufticiant: non enim aliquid dignum questione est hic: nisi hoc solum, Quomodo posita sit inguietudo mentis filie avaritia, cum tamena Gregorio posita sit filia acedixe ?
Ad hoc dicendum, quod secundum diversas rationes et filia dicitur acediz et filia avaritie. Secundum enim quod nascitur ex tedio interiori spiritualium et evagatur in exterioribus cirea illicita, nascitur ex acedia. Secundum autem quod ex nimio amore lucrandi et habendi discurrit circa illicitos modos acquirendi et habendi, sic nascitur ex avaritia.
Sed ad hoc dicendum, quod furtum et rapina sunt tam contra leges humanas, quam contra leges divinas. Usura tantum contra leges divinas est, et non humanas: quia leges humane confirmant pacta: et in usura pactum voluntarium est, per quod transfertur dominium usure in usuratium secundum leges civiles, sed non secundum leges divinas.