Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 56
De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?QUAESTIO LVI. De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?
Primo ergo queritur de translatione predicamentorum, Utrum alia predicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur? Et videtur, quod proprie. 1. Augustinus dicit in libro V de Trinitate - "Genus quod ad faciendum attinet, fortassis de solo Deo verissime dicitur. Solus enim Deus facit, et ipse non fit, neque patitur’." Ergo pradicamentum actionis de Deo propriissime dicitur.
2. Adhuc, Ibidem, Augustinus: "Non partlicipatione magnitudinis Deus magnus est, sed se ipso: quia ipse sua est magnitudo. Hoc etiam est de bonitate, et de eternitate, et de omnipotentia Dei dictum, omnibusque predicamentis que de Deo possunt pronuntiari, que ad se ipsum dicuntur non translative aut per similitudinem, sed proprie." Ex his accipitur, quod ca que de qualitate ct quantitate de Deo dicuntur, proprie et non translative dicuntur.
3. Adhuc, Boetius in libro de Trinztale: "Cum dicimus, Deus, substantiam quidem singularem signilicare videmur, sed cam qua sit ultra omnem = substantiam: cum vero gestus, qualitatem quidem, sed non accidentem, sed eam que sit substantia et ultra substantiam: neque aliud est quod est et aliud est quod justus, sed idem est esse Deo quod justum esse. Item cum dicitur magnus vel maximus, quantitatem quidem signifieare videmur, sed cam qua sil ipsa substanlialis, qualem esse diximus ultra substantiam. Idem enim est esse Deo, quod magnum esse." Et subjungit rationem dicens: "De forma enim Dei monstratum est, quoniam ipse Deus sit forma: et unum vere est quod nec subjectum esse potest, nec aliqua in co pluralitas." Ergo videtur, quod ea que dicuntur secundum praedicamenta, proprie de Deo dicantur, et maxime secundum qualitatem et quantitatem.
4. Adhuc, Constat, quod cum Deus dicitur juslus, vel bonus, vel sapiens, hae mystice de Deo dicantur secundum Dionysium et Damascenum. Que autem de Deo mystice dicuntur, ut dicit Dionysius, omnia prehabet et eminenter habet in scipso. Que autem eminenter habet et prehabet, propriissime de Deo dicuntur et magis proprie quam de creaturis. Cum ergo justus, bonus, et magnus de creaturis dicantur proprie, magis proprie de Deo dicentur.
In contrarium est quod dicit Augustinus in libro V de Trinitate: "Intelligamus Deum quantum possumus sine qualitate bonum, sine quantitate magnum, sine indigentia creatorem, sine situ presidentem, sine habitu omnia continentem, sine loco ubique totum, sine tempore sempiternum, sine ulla sui mutatione mutabilia facientem nihilque patientem". Videtur ergo, cum genus sit in intellectu specici proprie, et ista cum secundum speciem transferuntur in divinam predicationem, excludant intellectum generis,quod non proprie sed translative dicuntur de Deo.
Et videtur, quod non. 1. Dicit enim Boetius in libro de Trinifate: "Situm et passionem in Deo requiri non oportet." Item, Ibidem dicit, quod "cetera predicamenta a substantia, quantitate, et qualitale, que nec in Deo nec in creatura aliquid predicant, in divinam predicationem non transferuntur." Ergo septem genera pradicamenlorum,que sunt relatio, ubi, quando, aclio, passio, situs, habitus, in divinam predicationem non assumuntur.
2, Adhuc, Boctius, Ibidem, "Ad aliquid vere omnino non potest preedicari." Ergo pradicamentum ad aliquid nullo modo transferendum est in divinam praedicationem: quia omnino non equipollet ad eam nullo modo.
ULTERIUS queritur, Quare Augustinus a divina predicatione potius excludit gencra quam species, et quare potius quasdam species quam alias? Concedit enim Deum esse justum et magnum, et negat cum esse album vel nigrum, vel mollem vel durum.
Adhuc, Dicit Augustinus, quod sine qualitate est bonus, et sine quantitate est magnus, et sine indigentia creator, et in creatore intelligitur pradicamentum actionis, et similiter pradicamentum relationis, quare similiter non dicit, sine relatione et actione creator ?
Solutio. Dicendum, quod predicamenta duo, scilicet substantia et relationis proprie in divinam assumuntur predicationem eo modo quo in prehabitis determinatum est, scilicet quod substantia non a substando dicitur,sed ab eo quod est per se esse, et propter indigentiam esse nullo indigere et ad nihil dependere. Sic enim Deus solus substantia est. Omne enim creatum propter indigentiam esse dependet ad creatorem. Et sic in seipso subsistit Deus, nullo indigens ut sit. Relatio autem, sicut in antehabitis ostensum est, eo modo quo est dependentia principiorum substantie ad invicem: que dependentia ipsis principiis substantia accidentalis non est, est ante intcllectum accidentis, et sic in Deo in quo nibil est secundum accidens, predicari potest. Et haec duo predicamenta proprie de Deo dicuntur. Secundum autem quod relatio consequens est mutabilitatem composili, sic est In genere accidentis, et conscquens quantitatem et qualitatem: ef hoc modo non est in Deo. Alia autem priedicamenta, sicut quantitas, et qualitas, in Deco esse non possunt nisi per translaltionem, et maxime quantilatis: co quod illa consequitur substantiam ex parte materia, et proprie dicit dimensionem corporalen: quia si Deus dicitur magnus, non dicitur magnus quantitate molis, sed quantitate virtutis: quantitas autem de mole et virtute equivoce dicitur, cum ratio substantie sit diversa et solum nomen commune.
Ad primum ergo dicendum, quod pre dicamentum actionis dupliciter considerari potest, scilicet secundum quod est ab agente tantum ut est agens, hoc est, secundum quod est actio in patiens. Sic verum est, quod Deus solus proprie facit et agit: quia est agens simplicissimum et purissimum. Potest etiam considerari secundum quod comparatur ad agens et causam actionis in inferioribus in quibus indigentia causa actionis est. Primo modo non est in genere actio, sed ultra genus, et hoc modo convenit Deo propriissime; quia actio ejus est substantia ejus, et actio cadens a ratione actionis ut est accidens, predicat in Deo substantiam ut actionem. Et hoc intelligit Augustinus quando dicit, quod non fit, neque patitur. In omni enim actione physica agens patitur: et sic fit, ut dicit Aristoteles, in V Physicorum, quod actio agentis physici sive creati in predicamento ordinatur: quia, sicut dicitur in Sex principiis, "omnis actio in motu, et omnis motus in actione firmatur."
Ad aliud dicendum, quod ea que dicuntur de gualitate et quantitate, de Deo non proprie, sed translative dicuntur. Quantitas enim et qualitas accidentia nominant sub dependentia ad substantiam quoad esse: et hoc modo Deo convenire non possunt. Accidens enim defectum entis dicit, quod nullo modo Deo convenire potest. Et quod dicit Augustinus, quod de Deo dicitar bonum et justum proprie, intelligitur quantum ad mutatam predicationem: haec enim in Deo predicant substantiam qu proprie Deo convenit, et non per similitudinem: sed quantum ad modum predicandi qui communiter importatur in termino, non proprie predicantur de Deo. Et ideo dicit Boetius, quod cetera mutantur cum in divinam assumuntur predicationem.
Per hoc etiam patet solutio ad sequens, Boetius enim non intendit nisi quod quantum ad mutatam predicationem proprie de Deo dicantur: quia scilicet idem est proprium quod in Deo et de Deo predicatur.
Ad aliud dicendum, quod sicut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus', participationes omnes eminenter prehabet Deus: quia per essentiam habet et simpliciter et unite et immaterialiter. Participantia autem habent accidentaliter ab alio, materialiter, multipliciter, differenter, et mobiliter. Et ideo quantum ad rem predicatam propriissime dicuntur de Deo, sed quantum ad modum predicandi quem habent in participantibus, non predicantur de Deo nisi transferantur in predicationem substantiae.
Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod concedendum est. Vult enim Augustinus, quod propria predicatio termini est illa quam habet ex natura generis sui: per se enim prasdicabile est genus generalissimum, et ex hoc habent subalternum et species quod praedicata sunt et predicari possunt. Et hoc modo dicit Augustinus: "Intelligamus Deum sine qualitate bonum, et sine quantitate magnum:" quia quod bonum et magnum predicata sunt in divinis, non habent ex suis generibus generalissimis, sed potius ex mutata qualilatis praedicatione et quantitatis in predicamentum substantix: Deus chim, cum subjectum esse non possit, ut dicit Boctius, nihil potest de ipso pradicari ut de subjecto. Unde cum quantitas et qualitas prout prima predicamenta dicuntur, non pradicentur nisi de subjecto, de Deo predicari non possunt proprie: et quod de ipsis de Deo videtur predicari, non potest nisi secunduin mutatam praedicationem, Et hoc est quod dicil Augustinus: "Sine qualitate bonus, et sine quantitate magnus."
Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod omnia priedicamenta aliquo modo transferuntur in divinam predica tionem. Secundum substantiam enim dicitur Deus, secundum quantitatem magnus, secundum qualitatem justus, secundum agere dicitur creare, secundum pati irasci vel configi. Malach. im, 8: Si affiget home Deum, quia vos configitis me? Secundum quando dicitur semper esse, secundum ubi ubique totus, secundum situm sedere super Cherubim 2, secundum habere dicitur amictus lumine sicuf vestimento. Sed quedam illorum de Deo dicuntur proprie, ut substantia et relatio, sicut cum dicitur, Deus et Dominus universorum. Quedam autem conversa predicatione sive mutata, ut de his que sunt secundum qualitatem vel quantitatem, ut paulo ante dictum est. Quedam vero gue non dicunt inesse nec adesse, sed dicunt adesse quodam modo, ut ubi, quando, situs, habitus, de Deo dicuntur ut qui aliquo modo adsit creaturis. Sic enim dicitur secundum situm sedere super Cherubim ul regens et dirigens: quia sic adest Cherubim. Et sic dicitur secundum ubi esse ubique: quia ubique est presentialiter, potentialiter, et essentialiter, et ubique conservans et continens. Et sic dicitur secundum quando semper esse: quia semper adest omni creature, et numquam deficit: adest enim ut creans, gubernans, et continens. Et sic dicitur avQpwTrognagos, que figura secundum srammaticos vocatur prosopopxia, secundum passionem irasci, quando facit idem quod iratus vindicando vel puniendo, vel quando in se refert quod fit sanctis, ut, Malach. im, 8: Si affiget homo Deum, etc. Ad Iebr. vi,.6: Rersem erucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes. Lacharie, u, 8. Qui tetigeril vos, langit pupillam oculi met. Act. 1x, 4: Quid me persequeris ? Et sic dicitur secundum habitum per eamdem figuram luminis sanctorum refert in seipsum.
Ab atrup dicendum, quod dictum Boetii fundatur super regulam quamdam in Logicis traditam: "Omne predicamentum ab esse alicujus sumitur." Est autem triplex esse, scilicet esse simpliciter, et ab hoc sumitur predicamentum substantie. Et est esse in, et ab hoc sumitur predicamentum accidentis ut est accidens, ut quantitas et qualitas Et est esse ad, et hoc dupliciter. Est enim esse ad ita quod ipsum est ad aliud, et ab hoc sumitur predicamentum relationis. Et est esse ad ab aliquo, quod procedit a comparatione unius ad alterum: et ab hoc sumuntur sex predicamenta, ut whi, quod est circumscriptio corporis a loci circumscriptione procedens. Quando, quod relinquitur ex adjacentia temporis. Agere, quod sicut dicit Commentator super Ul Physicorum, est quod ex comparatione agentis ad patiens, in patiens fluit ab agente. Et passio, que secundum eumdem est id quod ex comparatione ad agens, patiens suscipit ab agente. Et sttes, qui nihil aliud est nisi habitudo et potentia qua se habet positum in differentia loci in qua positum est. Et habitus, qui nihil aliud est quam habitudo qua se habet vestitus ad vestimentum, vel ad vestimenti differentiam, qua cappatus vel tunicatus dicitur. Unde etiam due accidentis delinitiones ponuntur. Accidens enim est, ut dicit Aristoteles in Toptcis, quod cum sit in aliquo, non est in eo velut quedam pars, et impossibile est ipsum esse sine eo in quo est. Porphyrius autem dicit, quod accidens est quod adest et abest preter subjecti corruptionem, Prior! enim modo dicilur aceidens ah inesse, secundo modo ab adesse, et sic dicitur accidens quasi acecdens. Quando ergo dicit Boetius, quod "ad aliquid omnino non pradicatur," non intelligit, quod nullo modo predicetur in divinis, sed quod non omnino predicalur ut inherens vel ens: non enim predicatur secundum aliquid quod addat, minuat, vel mufet, sed secundum id cujus esse ad alterum sit. Et hoc proprium est in divinis uni soli persone conveniens, et nihil dicens, quod secundum modum dicendi vel significandi per esse vel inesse dicit substantiam, qu solum in divinis omnino, hoc est, universaliter de omnibus personis predicatur.
Avip quod ulterius queritur, dicendum quod sicut dicit Aristoteles in IX prime philosophiae, multitudo accidentium reducitur ad substantiam. Dico autem accidentium que predicant inesse, ut quantitas, et qualitas. Unde genera illaipso nomine dicunt dependentiam ad substantiam, et per consequens entis defectum: propter quod excluduntur secundum nomina suaa divina predicatione. Alia autem genera que dicunt adesse‘et non inesse, quedam sunt que ipso nomine nihil dicunt dependenti# nec imperfectionis, sed potius esse perfectissimum ad quod alia dependent, sicut actio: et hec a divina predicatione non excluduntur, sed causa que est in creatura. In creatura enim causa actionis est indigentia acti: et ideo causa illorum a creatore excluditur, et non ipsa res predicamenti. Et ideo dicit Augustinus "Deum sine indigentia creatorem." Quedam autem inter ea que dicunt adesse, ipso nomine secundum modum significandi preedicant quid corporale, sicut situs et habitus: et hec in Deo non possunt esse nisi per metaphoram et symbolum, et similiter habitus. Et ideo dicit Boetius, quod sitam et habitnm in Deo requiri non oportet. Quedam etiam materialitatem dicunt et imperfectionem, et haec a divina excluduntur predicatione. Ideo dicit Augustinus "Deum nihil patientem." Regulariter enim verum est, quod corporalia materialia privationem significantia et compositioncm et mutationem, generaliter exeluduntura divina praedicatione, nec Deo attribuuntur nisi per metaphoram, sicut symbolica de Deo priedicantur, sicut docet Diouysius in Sym boliea theologia, et in epistola ad Timotheum.
Species autem predicamentorum dupliciler sunt. Quiedain enim aliquid perfeclionis addunt super genus, quod simplicitati non repugnat, ut in qualitate habitus vel dispositio, ut justus, sapiens, bonus. Et haec per hoc quod addunt super genus, adimilttuntur in divinam pric dicationem; propter quod non dicitur sine sapientia sapiens, et sine justitia justus. Quedam vero id quod addunt super genus, in modo dicendi per nomcn significant ut corporale materiale, ut ca qua sunt in tertia vel quarta specie qualitatis, ut molle, durum, dulce, amarum, circulare vel angulare: et hae Deo non conveniunt nisi per metaphoram et symbolum.
On this page