Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 118
De acediaInter septem capitalia peccata quatuor sunt spiritualia, scilicet superbia, invidia, ira et acedia: sed quia acedia spiritualior est quam ira, ideo prius de ea tra ctandum est.
Membrum 1
De acedia secundum seDe acedia secundum se quaeremus duo. Primo, Quid sit ? Secundo, An semper sit mortale, vel aliquando veniale ? et, Quomodo dicatur peccatum capitale ?
Articulus 1
Quid sit acedia secundum definitionem et rem1. Dicit autem Augustinus super illud Psalmi cvi, 18: Omnem escam abominata est anima eorum: "Acedia est tedium internt boni."
3. Idem, Libro II de Fide orthodoxa, ubi distinguit species tristitiarum dicit, quod "acedia est tristitia vocem auferens,"
4. Adhuc, Richardus de sancto Victore dat hance: "Acedia est torpor mentis, bona negligentis inchoare."
1. Acedia vitium est, sive capitale peccatum: cum igitur unum genus sit op positorum, acedia erit in genere habitus in quo est etiam virtus. Per istas autem omnes definitiones non ponitur in genere habitus. Ergo videtur, quod nulla conveniat ei.
2. Adhuc, Quam nos dicimus acediam, Gregorius in libro XXXII Aforalium vocat tristitiam: et constat, quod tristitia est in genere habitus: ergo videtur, quod male definitur, eo quod omne vitium in genere habitus sit.
3. Adhuc, Aspasius in libello de Passionibus dicit, quod omnis passio motus est. Et ratio sua est: quia passio non fit nisi secundum illam speciem qualitatis quam vocat Aristoteles passionem vel passibilem qualilatem, inferentem vel illatam: et in illa sola, sicut dicitur in VIL Physicorum, est motus alterationis. Habitus autem in quo genera sunt vitia et virtutes non est motus, sed potius perfectio potentie et quies
4, Adhuc, Iste definitiones omnes peccant, quod non ponunt acediam in uno genere passionis, sed in diversis valde. Auguslinus ponit in genere tedii, Damascenus in genere tristitia, Richardus in genere corporis, qui est pigritia quedam originalis diffidentie, quae opponitur fortitudini secundum Tullium.
Solutio. Dicendum, quod acedia est unum de capitalibus peccatis, sicut dicit beatus Gregorius: et secundum quod est peccatum, est in genere habitus: sed guia omnis habitus generatur ex actibus, sive sit vitil, sive virtutis consuetudinalis, Virtus enim medium est passionum: vitium autem extremum, ut dicit Philosophus, sicut fortitudo medium est inter timores et audacias, et temperantia medium in delectationibus innatis inter superfluum et diminutum. Unde passio causa est actus, in quo cognoscitur habitus in omnibus consuetudinalibus et vitiis et virtutibus. Et ideo sancti volentes notificare, acediam, non solum per genus, sed etiam per causam posuerunt eam in genere passionis: eo quod talis notificatio magis certificat essentiam definiti.
Ad aliud dicendum, quod tristitia passio est: sed illa passio causa est habitus: et ita nihil certificatur sicut quod certificatur per causam, est.
Ad aliud dicendum, quod passio motus est: et ideo est causa actuum generantium vitium et virtutem consuetudinalem: propter quod etiam diffinitur per ipsam.
Ad untimum dicendum, quod Augustinus ponit acediam in genere tedii: quia taedium in talibus est circa difficile et bonum internum quod est virtus: quia virtus, sicut dicit Philosophus, est circa difficile et honum. Unde ex difficultate boni incidit in tristitiam, et ex tristitia in tedium, quia tedium habet operandi difficile circa quod est bonum, Damascenus autem ponit eam in genere tristitie, propter causam que dicta est. Et dicit, quod est tristitia aggravans: quia ex difficultate boni aggravatur et infirmatur ad bonum. In omnibus autem infirmitas aggravans acuit vocem, sicut patet in omnibus egris: et ex tali aggravatione derivatur Latine nomen acediz: quia 4x0; in Greco idem est quod vocem aggravans. Richardus autem ponit eam in genere torporis qui est pigritia circa operanda: in quam homo incidit ex tristitia circa difficultates operabilium.
Articulus 2
Utrum acedia sit semper mortale peccatum, vel aliquando veniale? et, Quomodo dicatur peccatum caprtaleMEMBRI PRIMI ARTICULUS II. Utrum acedia sit semper mortale peccatum, vel aliquando veniale? et, Quomodo dicatur peccatum caprtale ?
Secundo quaeritur, An acedia sit semper mortale, vel aliquando veniale ? et, Quomodo dicatur peccatum capitale?
1. Eccli. xxxio, 29: Multam malitiam docuit otiositas. Super hoc dicit. Bernardus: "Otiositas mater est vitiorum, et noverca Virtutum." Tale autem vilium quod gignit alia villa, et’ persequitur virtutes, maximum est et mortale. Ergo acedia maximum peccaium est et mortale. Mason patet: quia illa est auctoritas. Mtnor probatur ex hoc, quod otiositas est desiderabile movens ad acediam: propter hoc enim gravatur et tristatur in operatione virtutum, quia desiderat otiositatem.
2. Adhuc, Eccli. xxxvu1, 20, super illud: In absconsione' permaneé tristitia, Glossa: "Hic incipit, et in futuram penam durabit, propter diffidentiam superne consolationis." Sed illud peccatum gravissimum est quod habet gravissimam ponam: nulla pcena gravior quam illa que hic incipit et in futurum durabit: acedia talis poena est: ergo videtur, quod sit gravissimum peccatum et mortale semper.
3. Adhuc, Hf ad Corinth. vu, 10: Seculi tristitia mortem operatur. Sed quod operatur mortem, mortale peccatum est, quia de morte eterna intelligitur. Ergo acedia semper mortale peccatum est.
4. Adhuc, I Joan. v, 16: Est peccatum ad mortem, non pro illo dico ut roget quis. Sed jam habitum est, quod acedia sive tristitia est peccatum ad mortem. Ergo pro eo non est orandum: et sic irremediabile est, et peccatum mortale.
Contra: 1. Humanum est tristari de laborioso, sicut de vigiliis, jejuniis, et orationibus, et hujusmodi: et contingit spe sanctis hominibus tristari de hujusmodi quando superexcrescit labor. Unde Gregorius ad Petrum in dialogo, cum Petrus quereret: "Cur te meeror plus tenet solito ? sic respondit: Meror, Petre, quem continue patior, et mihi per augmentum novus est, et per assuetudinem tus."
2. Adhuc, Matth. xxvi, 38: Tristis est anima mea usque ad mortem. Verba sunt Christi: et difficile esset dicere, quod Sancti in tali tristitia peccarent mortaliter.
Sorunio. Dicendum, quod acedia non semper mortale peccatum est, nec maximum: quantum tamen sit, ex circumstantiis judicandum est.
Aliquando enim tanta est tristitia circa difficile et bonum, quod dejicit in desperationem: et tune peccatum mortale est et maximum, quia desperatio peccatum in Spiritum sanctum est, et est cum finali impeenitentia, que etiam est peccalum in Spiritum sanctum, sicut inferius ostendetur.
Aliquando causatur ex infirmitate, ex qua fit quod homo tristatur et acediosus fit cirea operationem bonorum, que difficilia sunt ad operandum. Et tune non potest dici, quod sit peccatum mortale, sed veniale ex infirmitate causatum. If ad Corinth. 1,8: Non volumus ignorare vos, fratres, de tribulatione nostra que facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut tederet nos etiam vivere. Et in hoc casu nullum peccatum est nec veniale nec mortale: quia sic fuit in Christo et in sanctis. Unde, Matth. xxvi, 38: Tristis est anima mea usque ad mortem. Job, x, 1: Tedet animam meam vite mee: dimitiam adversum me eloquium meum, Et sic non proprie vocatur capitale peccatum, sed tristitia naturalis, que ex gravitate nature incidit in omnem hominem, qui infirme nature est et infirmitates carnis patitur: necesse enim est, quod omnis talis tristetur circa operationem bonorum, que difticilia sunt. Unde, Psal. vi, 3 et 4: Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum: sana me, Domine, queniam conturbata sunt ossa mea,et anima mea turbata est valde.
Aliquando causatur ex desiderio secularis jucunditatis, et libidine peccati, ex quibus incipit tristari circa bonorum operationem. Et sic est mortale peccatum semper grave: sed gravissimum quando conjungitur desperationi, et finali impcenitentie: quia tunc est peccatum ad mortem: quia abstrahit a bonis et immergit hominem in multis malis.
Et in hoc solo casu loquuntur quatuor auctoritates primo inducte: quia sic peccatum ad mortem est, pro quo non est orandum, sicut dicitur, Matth. xu, 32: Non remitietur ei, neque in hoc seculo, neque in futuro: quia est peccatum in Spirilum sanctum, quod est conjunctum finali impcenitentie, ut dictum est: per solam enim pcenitentiam posset remitti: et illa privatur per impeenitentiam finalem, cui conjunctum est. Et ideo dicitur, II ad Corinth. vu, 10: Seculi tristitia mortem operatur.
Ad Duo que in contrarium objiciuntur, dicendum quod illa procedunt: quia loquuntur de tristilia causata ex naturali infirmitate, que nullum peccatum est, ut paulo ante diximus. Et hac fuit in Christo ut propassio, in aliis autem Sanctis ut passio naturalis Propassio enim, ut dicunt sancti Augustinus et Hilarius, vocatur passio afficiens, et non abducens ralionem: passio autem est afficiens, et aliquando abducens, secundum quod Arisloteles dicit in VIL Ethicorum de continente et incontinente, quod continens est qui moratur in mente, et vi passionis non abducitur incontinens e converso, qui in mente non moratur, et vi passionis abducitur mollis vero qui sicut enervatus et dissolutus, omni subjacet passioni. Capitale autem peccatum dicitur, quia sicut caput in membra dividitur, ita in multa peccata dividitur, que dicuntur a Gregorio filie ejus, de quibus per ordinem querendum est.
Membrum 2
De filiabus acediae, quot et quae sint1. Quas tangit Gregorius in libro XXXI AMoralium, sic dicens: "De tristitia malitia, rancor, pusillanimitas, desperatio, torpor circa precepta, vagatio mentis erga illicita nascitur."
2. Isidorus autem ex tristitia dicit nasci quatuor. Dicit enim sic: "Quatuor autem nascentia ex tristitia, sunt timor, pusillanimitas, amaritudo, desperatio."
3. Beda vero assignat ista sic dicens: "De acedia oriuntur septem, scilicet otiositas, somnolentia, importunitas mentis, inquietudo, corporis instabilitas, verbositas, curiositas."
Queritur ergo de istis. Et primo de numero quem assignat Gregorius, qualiter ista ex tristitia oriuntur sive ex acedia?
Et Ad hoc dicendum, quod sicut in prehabitis dictum est, acedia addit super. tristitiam: quia acedia est tristitia aggravans, et vocem auferens: tristitia autem passio est ex presenti laborioso. Unde in quantum adimit bonum virtutis quod est difficile et laboriosum, dicitur ex ea nasci malitia. Dicit enim Augustinus, quod malitia est, que adimit bonum. In quantum autem conturbat animum, et facit odiosum bonum, sic nascitur ex ea rancor: quia sic facit furere contra bonum. Rancor enim nihil aliud est, nisi furor ire contra bonum: et est. una malitiarum diaboli, sicut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus: ubi dicit, quod "malum demonis est contra deiformem intellectum esse. Et. est triplex, scilicet furor irrationabilis, demens concupiscentia, phantasia proterva’." Pusillanimitas vero nascitur ex tristitia, in quantum ab arduo quod est circa bonum et precepta, in seipso destituitur, ad quod tamen quilibet deberet esse animosus ad aggrediendum. In hoc enim dicitur magnus vir bonus, eo quod magnum habet animum talia aggrediendi: et cadens a tali magnitudine efficitur pusillanimis. Desperatio autem oritur ex eadem tristitia: quia spes est ceria exspectatio futuri boni, ut dicit Augustinus, que tutat et firmat animum, ut audeat aggredi ardua virtutis et praecepti, propter quod sperat bona eterna: tristitia autem dejicit a tali spe et audacia, et sic dejicit in desperationem. Jorpor autem circa pracepta oritur ex tristitia: quia cum tristitia dejicit aspe aggrediendi magna et exspectandi bona, torpere incipit et marcescere in seipso, quasi non habens vigorem operandi ea que préecipiuntur.
Et omnes iste filie oriuntur ex parte aversionis a bono, quod est in omni peccato. Ex parte autem conversionis ad bonum commutabile, quod etiam est in peccato, oritur vagatio mentis erga illicita, Non enim habens in se bonum spirituale in quo gaudeat in bono incommutabili, remedium querit in rebus temporalibus, et sic incipit evagari circa illicita.
Ea vero que enumerat Isidorus, sic accipiuntur, quod é2mor oritur ex trislitia quam habet ad magnum et arduum, quod timet aggredi. Et ex eodem oritur pusillanimitas, sicut paulo ante diclum est, quod ex tali timore cadit a magnitudine in pusillanimitatem. Et sic per consequens cadit in amaritudinem: amaricatur enim in seipso ex timore et pusillanimitate, nihil in seipso sentiens dulcedinis veri boni, quod solum dulco rat animum. Propter quod dicitur in Psalmo xxxvi, 4: Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui, Et sic ulterius pracipitatur in desperationem, sicut prius dictum est: quia non habens in se bonum meriti, desperat. Et hoc patet per definitionem spei quam ponit Magister in libro IIT Sententiarum, ex verbis Augustini sic dicens: "Spes est cerla exspectatio future beatitudinis, ex meritis et gratia proveniens." Tristis enim avertitur a meritis et gratia, ex quibus deberet sperare futura.
Ex istis jam facile patet quomodo sumitur divisio Bede. Ex hoc enim, quod tristitia avertit a bono meriti et virtutis, cirea quod solum debet esse otiositas hominis, cadit in otiositatem. Et ex hoc torpens in seipso, cadit in somnolentiam. Et quia mens non potest otiosa esse quin aliquid operetur, efficitur amportuna, se ingerens illicitis. Unde versus poete: "Queritur Egistus quare sil factus adulter ? In promptu causa est, desidiosus erat."
Ex hoc autem nascitur inguietudo: quia non habens quietem in seipso, vagatur circa illicita, Et ex hoc iteram oritur corporis instabilitas, sicut dicitur, Proverb. vu, 10 et seq.: Eé cece occurrit ili mulier... garrula et vaga, quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis: nune foris, nune in plateis, nune jucta angulos insidians. Et ex hoc causatur verbositas et curiositas: quia dum non habet ubi quiescat in propriis bonis, verbose et curiose ingerit se aliis. Contra quod dicitur, Sapient. vin, 16: Infrans in domum meam, conquiescam cum illa, scilicet sapientia: non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec tedium convictus illius, sed lzxtitia et gaudium.