Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 87
De origine peccati primorum parentumDeinde transeundum est ad ea qua dicuntur in libro II Sententiarum, distinct. XXII, que incipit, ibi, Hic videtur diligenter investigandum esse, que fuerit origo illius peccati.
Ubi queruntur quinque, scilicet quare permisit Deus hominem tentari cum sciret eum casurum ? Secundo, Que fuerit origo peccati? Tertio, Quis plus peccaverit, Adam an Heva? Quarto, Si Adam et Heva in primo statu fuerint deceptibiles, an non? Quinto, Si peccatum primorum parentum fuerit remediabile, cum peccatum Angeli fuerit irremediabile ?
Membrum 1
Quare permiserit Deus hominem tentari, cum sciret eum casurum, et ex tentatione multa mala proventuraMEMBRUM I. Quare permiserit Deus hominem tentari, cum sciret eum casurum, et ex tentatione multa mala proventura ?
Primo ergo queritur, Quare permisit Deus hominem tentari, qui scivit eum casurum, et ex tentatione multa mala proventura ?.
Hanc enim questionem movet Magister in libro II Sententiarum, distinct. XXII, cap. Porro sciendum est.
Et videtur, quod non debuit permittere. 1. Tentatio enim est ad acceptionem experimenti: Deus autem non indiget experimento, quia omnia prescit: ergo videtur, quod permittere hominem tentari non debuit.
2. Ad hoc respondet Augustinus in libro X] super Genesim ad litteram, sic dicens: "Melius creare fuit -hominem qui posset consentire tentationi, quam qui non posset tentari: ex hoc enim exercelur virtus, et est palma gloriosior non consensisse tentalioni, quam non posse tentari'."
3. Ad hoc autem quod dicitur, quod futurum erat magnum malum. Respondet Augustinus sic: "Licet magnum malum futurum essct, non tamen hoc fuit per opus Dei, sed per opus hominis. Quod autem facturus erathomo propria voluntate per culpam, Deus ordinavit equitate per peenam, et ut aliis esset ad cautelam." Videtur hec causa non esse sufficiens: quia aliter et melius poterat cavere. Si enim fecisset eum in anima sicut in corpore, ut scilicet sicut in corpore incommoda sentire non potuit, ut dicit Isidorus, quem nec spina pungeret, nec ignis ureret, nec aqua mergeret, nec gladius scinderet: ita fecisset eum in anima, quod contra veritatem nihil posset admiltere: tune cautum fuisset omnibus, et fuisset nobilior status primorum parentum.
Ulterius querilur: 1. De verbo Augustini qui dicit, quod quia mulier intelligebat verba serpentis et non serpens, et diabolus intelligebat ea, oportuit quod diabolus tentaret Hevam, et non serpens: et quia vir intellexit mulierem, mulier, et non serpens, nec diabolus, tentavit virum. Hoc enim videtur non esse verum: mulier enim dixit ad Deum in excusatione peccati; Serpens decepit me: et ita videtur, quod serpens deceperit, non diabolus.
2. Adhuc, Serpens punitus est et maledictus inter omnia animantia terre, — cum Deus dixit: Super pectus tuum gradierts, et terram comedes omnibus diebus vite tue. Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semenillius: ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis caleaneo ejus. Et injustum esset, quod serpens esset punitus, nisi peccasset tentando: ergo videtur, quod. serpeus tentavit eam, et non diabolus,
3. Adhuc, If ad Corinth. x1, 3: Timeo, ne sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vesiri, et excidant asimplicitate que est in Christo, Ergo videtur, quod serpens seduxit Hevam, quod est contra verbum Augustini.
4. Adhuc, Cum vir fuit fortior ad resislendum, si astutissimus fuit serpens, sicut dicit Scriptura‘, potius debuit diabolus ipse et per seipsum tentare virum, quam per mulierem: quia scivit, quod mulier faciliter inclinabilis esset ad virum cui data fuit in adjutorium.
Solutio. Dicendum, quod ex justitia ordinis nature fuit, quod homo talis fieret, qui tentari posset. Et hoc est quod dicitur, Eccli. xvu, 1, ubi dicitur: Deus creavit de terra hominem, et secundum imaginem suam fecit illum. Ft param infra, ¥¥. 5 et seq.: Et cor dedit illis excogitandi, et disciplina intellectus replevit illos. Creavit illis scientiam spiritus, sensu implevit cor illorum, et mala et bona ostendit illis. Posuit oculum suum super cordaillorum, ostendere illis magnalia operum suorum. Unde cum hominem fecisset in imaginatione creationis, que est ratio, ut dicit Glossa super illud Psalmi iv, 7: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine: tune fecit hominem inquisitivum de vero et falso, et de bono et malo: et cum omnis inquisitivus sit tentativus, ut vult Aristoteles, et ideo tentari posset circa verum et falsum, bonum et malum: de ratione ordinis naturalis est, ut talis factus sit, qui tentari possit. Dicit autem Plato in Timzo, quod creator cum optimus sit, nulli negavit commoda ad beatitudinem secundum naturam. Et cum exercitium virtutis in tentatione ad gloriam faciat beatitudinis, congruum fuit ut permitteret tentari hominem: quia sine tentatione non esset satis gloriosa virtus ejus, nec perfecta felicitas.
Ad id quod contra objicitur de acceptione experimenti, quo non indiget Deus, dicendum quod licet Deus non indiguerit experimento, tamen homo tentatus indiguit ut suiipsius acciperet experimentum, et cautior esset in posterum, et ad hoc permissus est tentari.
Ad hoc quod sequitur de Augustino, jam responsum est: quia hoc verum est, quod palma gloriosior est; et hoc fuit bonum quod elicuit Deus de illo malo. Et hoc dicit sequens auctoritas Augustini: "Melius enim est, quod fiat ut et bonum et malum ordinetur, quam quod fiat alterum tantum." Sic enim perfectior et completior est universitas, ut in antehabitis probatum esf.
Ab atiup dicendum, quod non secundum ordinem nature ita fieri debuit: quia, sicut dicit Damascenus, per electionem oportuit eum esse vertibilem ad utramque partem oppositorum, veri scilicet et falsi, et boni et mali. Aliter enim negata fuissent ei que sunt propria na ture rationalis creature.
Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod sicut jam habitum est in secunda questione incidenti membri quarti precedentis questionis de progressu tentationis, anima serpentis per imaginationem propriam non formavit illas voces, sed diabolus in serpente: et ideo diabolus tentationis illius fuit auctor, serpens autem instrumentum: et ideo dicit Augustinus, quod non serpens, sed diabolus tentavit Hevam.
Av atiup dicendum, quod serpens fuit punitus: quia instrumentum fuit peccati in detestationem peccati et posteritatis exemplum.
Ab atLtup sive ultimum dicendum, quod serpens scivit virum esse fortiorem, hoc est, diabolus in serpente: et propter hoc sicut in questione pracedenti membro tertio guare tentatio incepit a muliere dictum est, mulierem et non virum aggressus est primo: virilem enim animum non fuit ausus invadere nisi per mulierem. Nihil enim efficacius est ad emolliendum virilem animum et seducendum sicut feemina. Et hoc est quod Aristoteles dicit in VII Ethicorum ex Homero: "Doli complicatrix Venus: et cingulum sive corrigia Veneris, furata est mentem valde sapientum."
Membrum 2
Quae fuerit origo peccati, utrum scilicet superbiaSecundo queritur, Quae fuerit origo peccati ? Hanc enim questionem Magister disputat in libro IL Sententiarum, distinctXXII, ubi dicit, Mie videtur diligenter investigandum esse, que fuerit origo et radiae illius peccati.
Et videtur, quod fuerit origo superbia. 1. Eccli. x, 14 et 15: Initium superbie hominis apostatare a Deo: quoniam ab eo qui fecit illum, recessit cor ejus. Videtur ergo, quod initium tuerit superbia.
2. Adhuc, Augustinus ad Orosium: "Elatus superbia primus homo suasioni serpentis obediens, precepta contempsit."
3. Adhuc, Bernardus super Cantica: "Ambo, diabolus et homo, iniquitatem meditati sunt altitudinem affectantes ille potentie, scilicet diabolus: iste scientie, scilicet homo." Ergo initium peccati fuit altitudo scientiae: et sic superbia.
4. Adhuc, Ad Roman. v, 19: Per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi. Hoc tractans Augustinus in libro VIII super Genesim ad litteram, dicit sic: "Non potuit melius et diligentius commendari quam malum sit sola inobedientia: cum ideo reus iniquitatis factus est homo, quia eam rem tetigit contra prohibitionem, quam si non prohibitus tetigisset, non peccasset?." Sed dicit Gregorius super Job, xxvimt, 4, quod "inobedientia filia est superbia." Ergo videtur, quod inobedientia non fuisset nata in eo nisi superbia pracessisset: et ita videtur, quod superbia fuerit primum peccatum et initium peccati.
Contra: In primo homine fuit appetitus scientiae. Ibidem autem in Glossa dicit Augustinus, quod avaritia non tantum est pecunie, sed altitudinis et scientie. Ergo videtur, quod appetitus avaritia fuit initium peccati ejus.
2. Adhuc, Videtur quod peccatum erroris fuerit initium. 1 ad Timoth. u, 14: Adam non est seductus, mulier autem seducta in prevaricatione fuit. Quod exponunt Sancti, quod in hoc non fuit seductus in quo mulier, sed fuit seductus in hoc, quod credidit veniale quod fuit mortale. Et quocumque modo dicatur, et Adam seductus fuit et Heva seducta: seductio autem peccatum erroris est: ergo in utroque peccatum erroris est: ergo in utroque peccatum erroris fuit.
3. Adhuc, Videtur quod fuerit peccatum gule. Ambrosius super Mattheum, Iv, 3, ubi dicitur: At accedens tentator, dicit sic: "Eo ordine tentavit Christum — quo primum hominem dejecerat." Constat autem, quod primo Christum tentavit de gula quando dixit: Die ut lapides isti panes fiants.
Sed quia dicit Magister in eadem distinctione vicesima secunda, quod hoc inquirendum sit, quod fuerit initium peccati et radix: queratur, quod fuit primum appetibile quod appetiit primus homo? Hoc enim videtur fuisse radix peccati, quia. per dulcedinem prestabat nutrimentum appetitui.
4. Super illud Psalmi txvim, 5: Que non raput, tune exsolvebam, dicit Glossa sic: "Adam et Heva voluerunt rapere divinitatem, et obtinuerunt infelicitatem."
2. Adhuc, Super illud Apostoli, ad Philipp. u, 6: Non rapinam arbitratus est esse se xgualem Deo. Ibi Glossa, "Non usurpavit quod suum non erat, scilicet equalitatem Dei, ut diabolus fecit, et primus homo."
Contra: Esse aequalem Deo sive in potentia sive in scientia, est appetibile quod in nullius creature rationem cadere potest: et quod per rationem non potest apprehendi, non potest appeti: ergo videtur, quod equalitatem Dei appetere non potuit, nec illa fuit radix peccati.
Sorvtio. Dicendum, cum Augustino et aliis Sanctis, quod elatio superbie primum fuit peccatum in Heva. Cum enim diabolus dixit: Hritis sicut dii, seientes bonum et malum': statim, ut dicit Augustinus, menti ejus subrepsit quedam elatio que comprimenda fuit. Sicut etiam dicit Magister in libro II Sententiarum, distinct. XXII, inillo cap. Et talis quidem elatio. "Ex ista elatione processit error, quod falsa approbavit pro veris. Et quia putabat hoc acquirere per comestionem, ex hoc ulterius processit avaritia scientia, et comestio pomi, quod vocatur gula: et ex hoc facta est inobedientia, et factus est homo inobediens." Omnia tamen hec unum peccatum sunt: quia ordinantur ad unum, sicut in precedenti questione membro primo determinatum est, ubi querebatur, Utrum unum peccatum fuit in tentatione Adz, vel plura, et que ordine ?
Ad aliud quod de avaritia dicitur, dicendum quod avaritia si proprie sumatur prout facit speciale peccatum, non est nisi appetitus pecunie, et dicitur philargyria, hoc est, amor argenti. Si autem non sumatur ut speciale peccatum, sed ut radix omnium malorum, ut dicitur, Tad Timoth. vi, 10: Radix omnium malorum est enpiditas: tune nihil aliud est nisi inordinatus amor sive libido privali delectabilis, sive hoc sit altitudo, sive scientia, sive pecunia: et sic non est separatum peccatum a superbia se cundum quod superbia nihil aliud est quam improba voluntas altitudinis in scientia deiformi.
Ad aliud dicendum, quod Adam et Heva seducti sunt, sed in hoc erraverunt, quod falsa pro veris approbaverunt. Sed, ut dicit Augustinus, et in Sententiis ponitur in prainducto capitulo, seduci non potuisset, nisi elatio praeces sissct: et ideo elatio fuit primum peccatum.
Ad aliud de gula, dicendum quod gula fuit principale in quo facta est prohibitio, et ad quod omnia alia ordinabantur: sed non fuit primum in appetitu peccantis.
Ad idquod objicitur de radice, dicendum quod pro certo radix fuit et appetibile primum quedam equiparantia in scientia deiformi. Et hoc intelligitur ex. Glossa consequenter inducta super Psalmum ect epistolam ad Philippenses.
Ad wm quod contra objicitur, dicendum quod equiparentia in scicntia deiformi secundum equalitatem non potuit cadere in rationem vel hominis vel diaboli ad appetendum. Nec ita appetierunt eam, ut dicit Anselmus in libro de Casa diaboli: sed quantum ad modum appetierunt eam, ut scilicet diabolus ex se haberet potentiam, et primus homo ex se scientiam: quod non est nisi Dei: excellentiam enim ex se non habuit.nisi Deus: et sic ex se appetierunt similitudinem divinam. Unde dicit Anselmus, quod "nihil aliud appetierunt, quam ad quod pervenissent si stetissent, licet non per eumdem modum."
Membrum 3
Utrum peccatum primorum parentum fuerit maximum ? et, Quis eorum plus peccaverit ? et, An potuerint peccare venialiter ? et, Qui sint gradus peccati ?MEMBRUM III. Utrum peccatum primorum parentum fuerit maximum ? et, Quis eorum plus peccaverit ? et, An potuerint peccare venialiter ? et, Qui sint gradus peccati ?
Et circa hoc oportet quatuor querere, scilicet de quantitate peccati. Secundo,De comparatione peccati Ade ad peccatum Heve. Tertio, Si Adam in primo statu potuit peccare venialiter ? Quarto, De gradibus qui fuerunt in peccato illo.
Videtur ergo primo, quod peccatum illud fuit maximum peccatum: 1. Peccatum enim mensuratur ad penam, et e converso: peccatum aulem illud maxima pcena, hoc est, damnatio generis totius humani secuta est: ergo maximum fuit.
2. Adhuc, Augustinus ad Orosium: "Hac causa, exstitit: ubi mortis periculum Adam incurrit, et ab illo uno homine humana natura vitiosa atque peccato obnoxia, et mortalis exstitit'."
3. Adhuc, Augustinus in Enchiridion: "Post peccatum exsul effectus Adam, stirpem quoque suam, quam peccando in se tamquam in radice vitiaverat, poena mortis et damnationis obstrinxit: ut quidquid prolis ex illo et simul damnata per quam peccaveral conjuge, per carnalem concupiscentiam nasceretur, traheret originale peccatum ."
4. Adhuc, Magister in libro II Sententiarum, distinct. XXI, cap. Porro sciendum, distinguit duo genera tentationis. Unum intus a carne: et dicit, quod hoc gravius impellit. Alterum extra ab hoste, quod minorem habet impulsum. Et accipitur ab Augustino in libro XIV de Civitate Dei, ubi sic dicit: "Quisquam Ade damnationem nimiam vel injustam putat, metiri profecto nescit quanta fuerit iniquitas in peccando, ubi tanta erat non peccandi facilitas." Et hoc probat Augustinus duobus modis. Commendatur enim Abrahe obedientia, eo quod difficillimum fuit im quo paratus fuit obedire, scilicet filii immolatio’. Commendatur et extollitur Christi obedientia, eo quod difficillimum fuit in quo obedivit. Ad Philip. u, 8: Factus obediens, scilicet Patri, usqgue ad morlem, mortem autem crucis. Ergo per oppositum maxime vituperabilis est inobedientia, ubi facillimum fuit obedire, sicut in precepto quod datum est Ade.
Contra: 1. Super illud Psalmi xvin, 14: Emundabor a delicto maximo, Glossa: "Maximum delictum est superbia." Ergo videtur, quod non maximum sit peccatum Adae.
2. Adhuc, Augustinus in libro de Consensu Evangeliorum: "Gravissimum est scelus occisio Christi, ex quo omnes Judzi eradicati ex ipsa Jerosolyma, que erat caput regni, et per totum orbem dispersi."
3. Adhuc, Tanto majus est peccatum, quanto major est in quem peccatur: vita Christi omnibus incomparabilis fuit: ergo maximum peccatum fuit quod commissum est in vitam Christi.
Et videtur quod Heva. Dicit enim Augustinus super illud Apostoli, I ad Timoth. u, 14: Adam non est seductus, mulier autem seducta in prevaricatione fuit: quod Adam non credidit, quod potuerit esse sicut Deus, nec yoluit esse sicut Deus: Heva credidit et voluit. Ergo plus peccavit.
Contra: 1. Augustinus in libro XI super Genesim ad litteram: "Adam et Heva in impari sexu, sed pari fastu peccaverunt ®." Ergo videtur, quod equaliter peccaverunt.
2. Adhuc, Peccatum Heve fuit causa peccati Ade. Ex hoc videtur, quod Heva plus peccavit quam Adam.
3. Similiter objicitur, quod peccatum Adz majus fuit: quia viro datum est preceptum, non mulieri: et vir mulierem corrigere debuit, et non fecit: et ideo etiam vir, ul dicit Augustinus, spirituali mente preditus fuit. Cum enim Dominus misit soporem in Adam, illuminavit eum dono prophetie, ut dicit Augustinus, ut intelligeret qualiter Ecclesia formanda esset de Christo. Et quando peccavit, contra hanc mentem spirituali lumine preditam peccavit, que est circumstantia ex parte peccantis multum aggravans peccatum: et hance circumstantiam Heva non habuit: ergo videtur, quod peccatum Adz gravius fuit.
Videtur, quod non: 4. Quod enim facit peccatum veniale, est circumstantia aliquo modo excusans peccatum: et haec est infirmitas, vel ignorantia: et in illa nondum inciderat Adam vel Heva: non ergo potuerunt peccare nisi ex certa malitia: et hoc non est peccare venialiter, sed mortaliter: ergo in primo statu peccare venialiter non poterant.
2. Adhuc, In primo statu recta fuit ratio primorum parentum sensualitatem habens subjectam et corpus. Sis rgo peccaverunt Adam et Heva, peccare non poterant nisi per egressum a rectitudine rationis, et non per inclinationem sensualitatis: et hoc est peccare mortaliter, quia tune vir comedit, et totus homo subversus est, ut dicit Augustinus: ergo videtur, quod in primo statu non potuerunt peccare nisi mortaliter.
ContRA: Eamdem potentiam habuit Adam ante peccatum quam nos nunc, licet non eodem modo dispositam: nos possumus peccare mortaliter et venialiter: ergo et ipse.
Uterivs, Queritur de quadam Glossa super principium Psalterii, Psal. 1, 1: "Beatus vir qui non abiit", sic: "Adam abiit a Deo, non loco, sed dissimilitudine, cum persuasioni diaboli et Heve consentiens a Deo recessit. Séedit, cum vetitum pomum comedens in peccato. delectatus est. Sedit, cum se stulte excusando et culpam in Creatorem referendo, in superbia confirmatus est, dicens: Muliter, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi." Et isti sunt gradus peccati qui distinguuntur in Glossa super Psalmum1, 1.
Solutio. Dicendum ad primam partem questionis, quod sicut peccata in diversis ad invicem comparantur, ita diversimode ad invicem dicuntur majora vel minora. Si enim comparantur ad invicem in reatu pene: tunc absque dubio ea que maxime punita fuerunt, maxima sunt: et sic peccatum Ade maximum dici potest. Et in hoc sensu procedunt auctoritates et rationes ad hoc inductee.
Si autem quantum ad eum contra quem fiunt: tune sicut dicit Anselmus inlibro Tl Cur Deus homo, cum Christus in infinitum excedit totum humanum genus et omnem creaturam, peccatum de traditione et occisione Christi erit maximum: et etiam, sicut dicit Anselmus, infinitum et irremissibile, nisi temperaretur per ignorantiam, quia nesciverunt eum esse Deum. Et hoc est quod dicit Petrus, Act. wu, 17: Et nune, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri. 1 ad Corinth. n, 8: Si enim cognovissent, numquam Dominum glorie crucifizissent. Et sic iterum procedunt auctoritates et rationes ad hoc inducte.
Si autem comparentur in objecto, tune superbia que altitudinem appetit, et maxime ad exqualitatem Dei in Angelo, homine primo, et Antichristo, de quo dicitur, II ad Thessal. n, 4, quod extollitur supra omne quod dicitur Deus: tune superbia erit maximum peccatum. Et sic iterum procedunt auctoritates et rationes ad hoc inducta.
Si autem fit comparatio quantum ad causalitatem mali quod fit ex peccato: sic cum omnia peccata causata sint a primo peccato Luciferi, tunc primum peccatum Luciferi erit peccatum maximum. Et sic iterum procedit quod ad hoc inductum est.
Si vero fiat comparario quantum ad radicem peccati ex qua procedit: tunc peccatum quod fit in Spiritum sanctum ex certa malitia est peccatum maximum: hoc enim ex certa malitia est, sicut impugnatio veritatis agnite, et invidentia fraterne gratie, et induratio, et obduratio, et finalis impcenitentia, et vocatur desperatio, et presumptio impia de venia ab eo qui veniam non meretur, nec merendi habet propositum. Matth. xu, 34 et 32: Spiritus blasphemia non remitietur. Et guicumque dizerit verbum contra Filium hominis, remittetur ev: qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc seculo, neque in futuro’. Et de impugnatione veritatis agnite, Joan. xv, 22: Si non venissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent: tune autem excusationem non habent de peccato suo.
Solvendum est etiam per distinctionem. Si enim fiat comparatio in bono contra quod peccatum est factum: cum Adam peccaverit contra deiformem mentem qua preditus fuit, et contra bonum quo principium erat omnis humane nature, et non Heva, sic Adam plus peccavit. Si vero fit comparatio in inducente peccatum: tunc quia Heva induxit Adam, plus peccavit quam ipse. Si vero fiat comparatio in actu peccati: tune equaliter peccaverunt, quia equaliter transgressi sunt. Si comparentur in pcoena peccati: tune mulier plus punita fuit, et plus peccavit. Et si comparentur ad eum in quem peccaverunt: tune mulier plus peccavit: quia peccavit et in virum suum, et in Deum: vir autem tantum in se et in Deum. Et haec solutio bona est, et ponitur a Magistro in libro I Sententiarum, distinct. XXII, cap. Ex guo manifeste adverti potest.
Si vero fit comparatio in fastu excusationis peccati: tune dicit Augustinus in libro XI super Genesim ad litteram et ponitur a Magistro in libro II Sententiarum, distinct. XXII, cap. Sed huie vide tur contrarium, tunc peccaverunt equaliter. Et sunt verba Augustiniista: "Dixit Adam: Mulier, quam dedisti mthi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi'. Non dixit: Peccavi. Superbia enim habet confusionis deiformitatem, non confessionis humilitatem. Nec etiam mulier confitetur peccatum, sed refert in alterum, dicens: Serpens decepit me, et comedi: in impari sexu, sed pari statu ."
Dicendum, quod sophisma est ex compositione et divisione. Si enim hoc quod dico primo vel in primo statu, componatur cum hoc verbo potuit, constat quod in primo statu potuit et mortaliter et venialiter peccare sicut et postea: quia eamdem potentiam habuit, licet aliter et aliter dispositam. Et in hoc sensu proce dit ratio in contrarium inducta.
Si vero eadem determinatio, scilicet primo vel in primo statu, dividatur ab hoc verbo potuit, et conjungitur cum hoc verbo peccare: tunc constat, quod non potuit nisi mortaliter. Et in hoc sensu procedunt auctoritates et rationes et maxime Augustini ad hoc inducte: quia non potuit esse nisi mortale peccatum sic commissum.
Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod Glossa distinguit gradus illius peccati metaphorice secundum quod progreditur in peccante. Sic enim abit a recta via per precepti et pracipientis contemptum: quia tunc non supponit se precepto et pracipienti, et sic abit a recta via in consilio impiorum. Et per fructum delectabilis quod appetit in peccato, stat et moratur in peccato. Per excusationem autem sedet ut magister, docens quare ipse sit excusabilis, et alius accusabilis. Et ideo dicitur in cathedra pestilentie sedere. Pestilentia enim, ut dicit Augustinus, morbus est a pastu procreatus animalia inficiens. Cathedra vero catechizantium est edes sive docentium. Et sic Glossa distinguit gradus peccati primi metaphorice.
1. Et hoc queritur ratione ejus quod dicit Magister in illo cap. Solet queri, ubi sic dicit Augustinus in libro XJ super Genesim ad litteram: "Cum Apostolus Adam fuisse prevaricatorem ostendat, dicens, ad Roman. v, 14: In similitudinem prevaricationis Ade (qui est forma futuri), seduclum tamen negat, I ad Timoth. u, 14, ubi dicit: Adam non est seductus, mulier autem seducta in prevaricatione fuit. Unde et interrogatus, Genes. mi, 12, non ait: Molier seduxit me: sed, dedit mihi de ligno, et comedi, Mulier vero inquit: Serpens decepit me. Hance autem seductionem proprie vocavit Apostolus, per quam id quod suadebatur cum falsum esset, verum putatum est, scilicet quod Deus ideo lignum illud tangere prohibuerit, quia sciebat eos, si tetigissent, tamquam deos futuros: tamquam divinitatem invideret eis qui eos homines fecerat ." Ex his verbis accipitur, quod mulier seducta fuit in primo statu: et cum seduci sit falsumi pro vero approbare, quod et idem est errare, videtur, quod error in primo statu potuit incidere in mulierem. Et si dicatur, quod aliter est de muliere, et aliter de viro, obviat Augustinus ibidem dicens: "Licet non sit seductus in hoc in quo mulicr, scilicet quod crederet verum quod suadebat serpens: tamen dicit, quod seductus est in hoc, quod cum videret mulierem non mortuam post tactum ligni, ignarus divine severitatis quam adhuc expertus non fuerat, seductus est in hoc, quod putabat esse veniale quod fuit mortale." Ergo et Adam et Heva seducti sunt in statu innocentie: ergo seduci poterant.
2. Adhuc, In secundo Sententiarum, distinct. XXJ, querit Magister ex verbis Augustini et Bede, Quare mulier non horruit serpentem ? Et solvit ibidem, quod cum sciret eum creatum esse a Deo, putabat etiam eum officium loquendi accepisse a Deo: et hoc falsum fuit: ergo falsum approbavit pro vero.
Si quis dicat, quod talis fallacia secundum estimativam est, et non secundum intellectum, et ideo non derogat dignitati status innocenti#. Contra: Augustinus in libro III de Libero arbitrio: "Approbare falsa pro veris, non est natura instituti hominis, sed poena damnati ."
Adhuc, Augustinus in Enchiridion: "Ipse per seipsum error aut magnum in re magna, aul parvum in re parva, semper tamen est malum."
Adhuc, Ibidem, "Hie honiines fallunt atque falluntur: miseriores quidem sunt cum mentiendo fallunt, quam cum mentientibus credendo falluntur :."
Adhuc, Ibidem paulo post, "Usque adeo natura rationalis refugit falsitatem, et quantum potest devitat errorem, ut falli nolint etiam quicumque amant fallere."
Si forte aliquis diceret, quod Augustinus loquitur de fallacia deceptionis que indecora est. Contra videtur Augustinus dicere sic: "Cum nihil sit aliud errare quam verum putare quod falsum est, falsumque quod verum est: vel certum habere pro incerto, incertumve pro certo sive falsum, sive sit verum: idque tam sit in animo deforme atque indecens, quam pulchrum atque decorum esse sentimus, vel inloquendo, vel assentiendo dicere: Est, est: Non, non: profecto et ob hoc ipsum est vita ista misera qua vivimus, quod ei nonumquam ut non amittatur, error est necessarius ."
Sotunrio. In ista questione diversi diversa dixerunt. Quidam enim dixerunt, quod naturales deceptiones que sunt secundum sensibilem partem anime, sicut sunt somniales visiones in quibus convertitur anima super imagines sicut super res, cum tamen hoc falsum sit. Et in vigilia in qua, sicut dicunt perspectivi, quidquid videtur, hoc videtur sub angulo trianguli, cujus basis est res visa, hypothenusa radiusluminis reflexi in oculum: et ideo quanto longius res videtur, tanto minor esse videtur: quod tamen falsum est, quia ex hoc non est minor res, sed hoc propter angulum in oculo conclusum, qui acutior et strictior est, quanto longius distat ab eo basis, sicut probat Euclides in libro de Fallacia visus. Et has dixerunt esse naturales deceptiones, et his dicebant posse decipi primos parentes in primo statu: eo quod in primo statu eadem habuerunt naturalia que habuerunt post peccatum, ut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus °.
Sed quia hoc dictis Sanctorum nullo modo concordat, eo quod Augustinus, sicut patet in auctoritatibus inductis, dicit, quod omnis error ad miseram vi tam pertinet, ideo videtur dicendum, quod Adam et Heva quamdiu immunes erant ab omni peccato et penitus innocentes, sicut fuerunt in corpore penitus impassibiles et ab intus et ab extra, ita in animo penitus fuerunt indeceptibiles, et nullius erroris susceptivi. Sed hoc verum est, quod ante transgressionem factam per comestionem actualem decepti fuerunt et deceptibiles, sed non ante omne peccatum: quia precessit in eis elatio que fuit per humilitatem comprimenda, et post illam elationem deceptibiles facli sant: et ideo tunc non fuerunt in statu immunitatis omnis peccali. Sed verum est, quod fuerunt in statu qui fuit ante transgressionem factam per opus. Et per hoc patet solutio ad totum.
MEMBRUM V. Utrum peccatum primorum parentum fuerit remediabile, cum peccatum Angelorum fuerit irremediabile' ?
Quinto queritur, Utrum Angelus irremediabiliter peccavit, homo autem remediabiliter ? ratione dicti Augustini, ubi supra.
Videtur, quod sic: quia 1. Quanto habilior fuit homo ad suggestionem, tanto facilior est ad veniam: ergo licet Angelus peccasset irremediabiliter, tamen homo non peccavit irremediabiliter.
2. Adhuc, Augustinus in libro II de Libero arbitrio: "Factum est, ut culpa hominum susciperet emendatoriam penam potius quam interfectoriam: ut cui se diabolus ad imitationem superbie pra buerat ad culpam, ei se Deus ad imitationem humilitatis preberet ad veniam.".
3. Adhuc, Magister in libro II Sententiarum, distinct. XXIJ, cap. Preterea angelica, ralionem ponit quare remediabile sit peccatum hominis: et inducit Augustinum in Enchiridion sic dicentem: "Placuit universitatis creatori et moderatori, ut quoniam non tota multitudo Angelorum Deum deserendo perierat, ea que perierat, in Perpetua per. ditione remaneret: que aulem cum Deo illa deserente perstiterat, de sua certissime cognita semper felicitate gauderet. At vero rationalis creatura que in hominibus erat, quoniam peccatis atque suppliciis (in primo homine in quo tota erat) tota perierat, ex parte poterat reparari, unde angelice societati suppleretur quod ruina illa minuerat: hoc enim promissum est Sanctis, Matth. xxu, 30, quod erunt equales Angelis Dei in ceelis."
4, Adhuc, Isidorus, in libro de Trinitate: "Homo post peccatum ideo revertitur ad veniam, quia ex lutea materia pondus traxit infirmitatis: et ideo pro infirma carnis conditione reditus patet homini ad salutem."
Contra: 1. Peccatum fit tribus modis: ex infirmitate, et ignorantia, et certa malitia. Et, sicut dicit Isidorus in libro HI de Summo bono. "Gravius peccatur ex infirmitate quam ex ignorantia, gravissime ex certa malitia." Sed Adam non peccavit ex infirmitate, cum nulla infirmitas fuerit in eo, sicut probat Magister per verba Augustini in libro II Sententiarum, distinct. XXH, cap. Ais autem oppont solet. Nec ex ignorantia: quia infirmitas et ignorantia pene sunt peccati, ut dicit Augustinus: et ante peccatum non fuit poena peccati. Videtur ergo, quod peccavit ex certa malitia: sed peccatum ex certa malitia est peccatum in Spiritum sanctum: et de hoc dicitur, Matth. xm, 32, quod non remitietur, neque in hoc seculo, neque in futuro. Ergo videtur, quod peccavit irremissibili peccato.
2. Adhuc, Augustinus in libro de Mirabilibus sacre Scripture: "Angelus quia de sublimissimo statu nature cecidit, resurgere non potuit." Ergo a simili cum Adam de sublimissimo statu nature sue cecidit, videtur quod ad veniam resurgere non debuit.
Solutio. Dicendum quod Catholica fides est, quod homo peccavit remediabiliter, et Angelus irremissibiliter. Et hujus assignantur due cause ab Augustino. Una est, quia alio suadente peccavit, ideo alio reducente veniam consequi potuit Secunda est, quia tota natura humana in Adam corrupta fuit: et ideo nisi repararetur ex parte, plus potuisset peccatum ad corruptionem quam gratia ad redemptionem: quia nec ruina angelica fuisset reparata, nec homo pervenisset ad finem ad quem creatus est. In prehabitis enim determinatum est per verba Augustini, quod factus est ut Deo frueretur: ad quod non pervenisset nisi reparatus esset, et sic in vanum creatus esset: et hoc non convenit sapientia divine que nihil creat in vanum.
Ad primum dicendum, quod Adam non peccavit ex certa malitia, sed peccavit ex infirmitate, et aliquo modo ex ignorantia. Ex infirmitate scilicet carnis: caro enim sua fnit corruptibilis aliquo modo corruptione naturali, non peenali, de qua dicitur, Sapient. 1x, 15: Corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit. sensum mulia cogitantem. Peccavit etiam aliquo modo ex ignorantia: quia, sicut in prehabitis determinatum est in questione de origine illius peccati, cum videret mulierem ex tactu ligni non statim esse mortuam, in hoc decipi potuit, ut dicit Augustinus, quod putavit esse veniale quod erat mortale: et sic aliquo modo fuit ex ignorantia, licet non simpliciter. Et ideo peccatum suum in Spiritum san ctum non fuit, nec fuit contra bonitatem in qua peccata omnia remittuntur.
Ad aliud dicendum, quod est sublimissimus status in genere, et est sublimissimus status simpliciter. Sublimissimus status simpliciter nature create, est nalure intellectualis, spiritualis, et incorruptibilis: et ab illo cecidit Lucifer. Sublimissimus autem status in genere, est stalus innocentie, in qua nec culpa, nec poena depressit naturam: qui sublimissimus dicitur respectu status peccati, in quo, sicut dicit Apostolus, ad Roman. vill, 10, corpus mortuum est propter peccatum, hoc est, necessitati mortis addictum. Et ab illo cecidit Adam. Et ideo sicut dicit Magister in libro II Sententiarum, distinct. XXI, cap. Porro sciendum: "Homo quia inclinans ad peccatum intus non habuit, sed extra tantum, et ideo facile resistere potuit, gravius plecti debuit, sed irremissibiliter non peccavit."