Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 116

De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
1

QUASTIO CXVI. De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

2

Post haec queritur de differentiis capitalium ad invicem, et in speciali. Et primo de superbia: et postea de aliis per ordinem.

3

De superbia duo queremus. Primo scilicet de superbia in se. Secundo, De filialibus ejus quas ponit Gregorius super illud Job, xxxrx, 25; Exhortationem ducum, et ululatum exercitus.

4

De superbia in se queremus quatuor sub uno articulo; quia unum declaratur ex alio, scilicet quid sit, an peccatum sit, quid sit motivum in superbia, et an sit peccatum separatum ab aliis, vel diffusum in omnibus aliis ?

Membrum 1

Quid sit superbia ? An sit peccatum ? quid sit motivum in superbia ? et, An sit peccatum separatum ab aliis, vel diffusum in omnibus aliis ?
5

MEMBRUM I. Quid sit superbia ? An sit peccatum ? quid sit motivum in superbia ? et, An sit peccatum separatum ab aliis, vel diffusum in omnibus aliis ?

6

Ad primum proceditur sic: Augustinus in libro XIV de Civitate Dei: "Superbia est perverse celsitudinis appetitus."

7

Adhuc, Augustinus in libro de Innocentia: "Superbia est amor proprie excellentia."

8

Et iste definitiones videntur quasi in omnibus convenire: quia qui delectatur in propria celsitudine, amat propriam excellentiam.

9

Et ex his arguitur ad secundo quesitum, scilicet an sit peccatum ?

10

Videtur enim non esse peccatum: quia 1. Delectari in propria excellentia nullum peccatum est.

11

2. Adhuc, Deus delectatur in propria excellentia: et homo non peccat in his in quibus imitatur Deum: ergo homo non peccat appetendo propriam voluntatem et excellentiam.

12

3. Adhuc, Excellere, secundum se non est peccatum: appetere ergo propriam excellentiam nullum peccatum est.

13

Contra: Anselmus super illud Apostoli, I ad Corinth. 1v, 7: Quid thabes quod non accepisti ? Si autem accepisti, guid gloriaris quasi non acceperis ? "Quia nihil habet propriam excellentiam sive potestatem sive voluntatem nisi Deus." Appetere ergo excellentiam ut propriam, est injuriari Deo. Injuriari autem Deo peccatum est et maximum. Ergo superbia maximum peccatum est.

14

Solutio. Ad primo quesitum dicen- Solutio dum, quod definitiones Augustini satis sunt convenientes. Sed cum dicitur amor proprie excellentie, proprium sonat in vitium; quia nullus habet proprium in bonis nisi solus Deus: sed in malis habemus proprium. Unde in ipsa sua definitione concludit, quia peccatum est: excellentia enim peccatum non est, sed usurpata in injuriam Dei, sicut bene probatum est ex verbis “Apostoli et Anselmi.

15

Ad idquod objicitur, quod non sit pec- Ad ant catum, dicendum quod delectari in excellentia sub Deo, nullum peccatum est: sed delectari in excellentia propria, peccatum est simile primo peccato diaboli, qui in hoc peccavit, quod excellentiam propriae potestatis ambivit ad similitudinem Dei. Hoc enim intendit secundum expositionem Augustini, quod dicitur, isa. xiv, 13 et 14: In celum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti... Si milis ero Altissimo. Existens enim in celo empyreo, ut dicit Hieronymus, cupivit esse in ceelo Trinitatis ad equalitatem omnimodam Dei: ut scilicet nihil a Deo se habere cognosceret, sed a seipso.

16

Ad aliud dicendum, quod Deus potest delectari in propria excellentia, quia propriam habet: sed homo non, quia nullam habet propriam: et si delectatur, usurpatum est ad injuriam Dei.

17

Ad uLtimum dicendum, quod excellere secundum se non est peccatum: sed propriam excellentiam appetere est peccatum, ut dictum est: quiain injuriam Dei usurpatur.

18

Er ira tertio queritur, Quid sit motivum in superbia ?

19

Et videtur, quod excellentia in dignitate.

20

Finis enim omnis desiderii motivum est desiderii, ut vult Aristoteles qui dicit in VII Physicorum, quod primum movens immobile movet, sicut desideratum movet desiderium. Constat autem, quod omnis superbus in quocumque genere superbie intendit excellere alios et dignior esse aliis: ergo videtur, quod excellentia in dignitate sit motivum in superbia: et sic est primum motivum.

21

Contra: 1. Non omnis superbus querit excellere in dignitate, sed forte in laude, vel scientia, vel in aliquo alio tali: videtur ergo, quod excellere in dignitate non sit generaliter motivum in superbia.

22

2. Adhuc, Augustinus in libro de Conflictu vitiorum et virtutum, superbiam inducit loquentem contra humilitatem, et sic dicentem: "Quidquid milites in pugnis militie, clerici disputantes in scholis, monachi jejunantes et orantes in claustris per observantiam religionis agunt, meum est." Ergo videtur, quod gloria de observantia cujuscumque laudabilis exercitii sit motivum superbie.

23

Ulterius queritur, Utrum peccatum sit separatum ab aliis, vel diffusum in omnibus aliis ?

24

Et videtur, quod sit diffusum in omnibus aliis.

25

1. Tob. rv, 14: Superbiam numquam in tuo sensu, aut in tuo verbo, dominari permittas: in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio. Sed omnis perditio non estnisi in quolibet peccato. Ergo super bia initium omnis peccati est: et sic est diffusum peccatum in omnibus aliis.

26

2. Adhuc, Eccli. x, 45: Initiem omnis peccati est superbia. Ergo videtur, quod sit initium omnis peccati et non separatum ab aliis.

27

Contra: Superbia unum est de capitalibus peccatis per se: sed alia capitalia divisa sunt ab aliis et singula: ergo et superbia.

28

Solutio. Ad tertio quesitum dicendum, quod superbia duobus modis dicitur, specialiter secundum quod est speciale peccatum. Specialiter superbia est appetitus excellendi in dignitate. Et sic motivum ejus est excellentia in propria dignitate: quia sic speciale peccatum est et xqualitatem Dei comcupiscit sicut primus Angelus, qui in hoc-Deo equari voluit, quod esset proprie dignitatis, et suam dignitatem a nullo alio haberet.

29

Alio modo dicitur superbia generaliter, in hoc scilicet, querere excellentiam ex hoc, quod non vult subdi Deo et praceptis, sed sequi propriam voluntatem, ut dicit Anselmus: et sic motivum ejus est delectatio propriae potestatis et voluntatis, quam neque sub Deo, neque sub preceptis ejus vult habere, sed ut propria frui.

30

Ad primum ergo quod objicitur per Aristotelem, dicendum, quod hoc procedit: quia finis desiderii semper movet desiderium, et est sicut movens immobile: sed diversum est in superbia specialiter dicta et generaliter dicta.

31

Ad 1tLa duo que in contrarium objiciuntur, dicendum, quod jam quasi solutum est: quia superbia generaliter dicta habet in quolibet laudabili opere appetitum excellentie: in illo enim querit esse proprie potestatis et propria voluntatis, quod iniquissimum est, ut dicit Anselmus. Undequi vult esse proprie potestatis et proprie voluntatis, usurpat quod divinum est.

32

Ad id quod ulterius gueritur, dicen dum, quod superbia specialiter dicta speciale peccatum est, et unum de septem capitalibus. Generaliter vero dicta initium omnis peccati, et diffusum in omnibus.

33

Et sic intelliguntur auctoritates Tobie, iv, 14, et Ecclesiastici, x, 15. Per aversionem enim a Deo et a praceptis ejus initiatur omne peccatum,

34

Ad idquod contra objicitur, dicendum quod jam patet solutio: quia secundum quod peccatum est speciale, divisum est ab omnibus alliis.

Membrum 2

De filiabus superbiae et speciebus ejus
35

MEMBRUM II. De filiabus superbiae et speciebus ejus.

36

Secundo, Principaliter queritur de filiabus superbie, que, sicut dicit Gregorius super Job, xxx, 5, in Glossa, sunt quinque, scilicet inanis gloria, arrogantia, jactantia, etc.

37

Ibi etiam dicit, quod quatuor sunt species superbie sive tumoris., Prima est, cum homoa seipso estimat se habere quod habet. Secunda est, cum estimat sea suis meritis accepisse. Tertia est, cum aestimat se habere plus omnibus, et singulariter se extollit. Quarta, cum jactat se habere quod non habet. Que antiqui comprehenderunt in hoc versu: "Ex se, pro meritis, falso, plus omnibus inflant".

38

Unde etiam quidam dixerunt, quod essent species tumoris, vel filia superbie: species enim in intellectu suo continet genus: et dicunt, quod superbia non est in intellectu cujuslibet istorum. Dicunt enim, quod ex sese putare habere bonum quod quis habet, non est superbia, sed veritas, dummodo ex se habeat quod habet: amen est tumor quidam. Inter tumorem autem et superbiam sic distin guunt per verba Gregorii dicentis, quod superbia in aliquo semper querit equalitatem Dei: tumor autem mentis, ut ibidem dicit, est obstaculum veritatis,

39

Queritur ergo de inani gloria. Et queruntur quatuor scilicet an sit peccatum ? An sit mortale semper, vel aliquando veniale ? Et, Quod sit motivum ejus proprium ? Et, In quo differt a superbia ?

Articulus 1

Utrum inanis glorie sit peccatum ?
40

MEMBRI SECUNDI ARTICULUS I. Utrum inanis glorie sit peccatum ?

41

Ad primum objicitur sic: Videtur enim non esse peccatum.

42

1. Appetitus enim glorie, est appetitus bone fame. Dicit enim Augustinus super illud Apostoli, I ad Timoth. m, 7: Oportet illum et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, quod "bona vita propter nos nobis est necessaria: fama autem propter proximum." Appetilus autem fame, est appetitus glorie: cum dicat Tullius in fine prime Rhetorice, quod gloria nihil aliud est quam late patens preconium, vel clara cum laude notitia, vel ore multorum predicata laudatio. Et quocumque modo horum modorum appetatur gloria, necessaria est propter proximum, et non peccatum, Ergo appetere gloriam non est peccatum. 2. Adhuc, Ad Roman. xu, 17: Providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. Thi Glossa: "Qui conscientiae confidens famam negligit, crudelis est." Appetere ergo famam, que nihil aliud est quam predicata laudatio ore multorum, non est malum: ergo appetere gloriam non est peccatum.

43

Contra: 1. Matth. v, 16, super illud: Sic luceat lux vestra, Glossa: "Finem boni operis non in laudibus hominum constituatis." Ergo non debet appeti laus humana: et qui appetit, peccat.

44

2. Adhuc, Super illud Matthei, v1, 5: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam, Glossa: "Non prohibet videri ut Deus laudetur, sed videri ut ipsi laudentur: laus enim hominum appeti non debet." Ergo peccatum est velle laudari ab hominibus.

45

3. Adhuc, Beda super Esdram dicit sic: "Qui jejunat, orat, eleemosynam dat illa intentione ut videatur et laudetur ab hominibus, proles boni operi quasi de immunda genitrice nota est sordide intentionis." Ergo peccatum est.

46

Solutio. Hoc et hujusmodi quocumque modo adducantur, uno modo solvendum est, scilicet quod inanis gloria peccatum est: gloria autem vera et gloriam veram appetere non est peccatum. Inanis enim est homo, eo quod vanitat est subjectus, ut dicitur, Eccle. 1, 2. Et Sapient. xu, 1: Vani sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei. Unde appetere gloriam propter se, ut quis finem in ea ponat, est peccatum: semper autem gloriam appetere ut Deus laudetur in nobis de suis donis ac operibus, vera gloria est: et crudelis est, qui illam negligit: quia nihil habet vanitatis, sed multum veritatis.

47

Et per hance distinctionem facile est respondere ad objecta.

48

Rationes autem pro prima parte inductea omnes procedunt de vera gloria, ut scilicet Deus laudetur in nobis, que nullo modo negligenda est, sed appetenda semper. Et ideo dicitur, Matth. v, 16: Sic luceat lux vestra coram hominibus, Et sequitur: Et glorificent Patrem vestrum qui in celis est Laudem enim boni operis, ut dicit Augustinus, non debemus in nobis constituere, sed in Deo. Et talis laus vera gloriaest, et propter proximum necessaria. De nobis autem debemus dicere illud quod dicitur, Luc. xvn, 10: Cum feceritis omnia que precepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus.

49

Rationes autem in contrarium adducle procedunt de gloria, in qua homo seipsum ponit finem, et non Deum: et illa numquam est appetenda: quia homo in se nihil gloriosum habet, sed solus Deus. Et ideo dicitur, Isa. xtvint, 11: Gloriam meam alteri ‘non dabo. Et Apostolus, Il ad Corinth. 1, 12: Gloria nostra hec est, testimonium conscientie nostre, quod in simplicitate et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Det, conversati sumus in hoc mundo. 1 ad Timoth. 1, 17: Regi seculorum, immortali, invisibili soli Deo honor et gloria. Et Angelus dividens nobis quod nostrum est, et Deo quod suum est, ut dicit Barnardus, dixit: Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bone voluntatis .

Articulus 2

Utrum inanis gloria sit semper peccatum mortale, vel aliquando veniale ?
50

MEMBRI SECUNDI ARTICULUS II. Utrum inanis gloria sit semper peccatum mortale, vel aliquando veniale ?

51

Secundo queritur. Utrum inanis gloria sit semper mortale peccatum, vel aliquando veniale ?

52

Et videtur, quod semper sit mortale: usurpare enim quod Dei est, et sibi attri buere, mortale peccatum est: et hoc facit inanis gloria: ergo semper mortale peccatum est.

53

Contra: Aliquando ex subreptione vel ignorantia tangit aliquem appetitus inanis glorie: et ille est primus motus. Primus autem motus peccatum veniale est. Ergo inanis gloria aliquando peccatum veniale est, et non semper mortale.

54

Et hoc concedendum est. Solutio. Dicendum, quod inanis gloria aliquando veniale, et aliquando mortale est. Et tunc est veniale, quando quidem illam quis appetit, sed eam finem non ponit: quia tunc gloriam Dei non excludit: licet tunc hoc in quo gloriari appetit, secundum actum ad Dei gloriam non referat: et ideo etiam veniale est: quia actus peccati venialis ad Dei gloriam referri non potest. Si autem gloriam finem ponit: tune Dei gloriam excludit: et mortale peccatum est: tunc enim spreto bono incommutabili, adheret bono commutabili, scilicet gloria.

55

Ad primum ergo dicendum, quod non licet usurpare quod Dei est: quia usurpare est ut finem accipere, et ut sibi debitum, non Deo: et hoc prohibetur, nus: Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorictur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divistit suis: sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me: haec est enim vera gloria que in solo Deo est, qui solus gloriosus. I ad Timotth. 1, 17: Soli Deo honor et gloria, ad quem omnia referenda sunt. | ad Corinth, x, 341: Sive manducalis, sive bibitis, sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. haec est etiam causa, ul dicit Hieronymus ad Damasum Papam, quod "omnis Psalmus in gloria terminatur."

Articulus 3

Quid sit proprium motivum inanis gloriae
56

MEMBRI SECUNDI ARTICULUS II. Quid sit proprium motivum inanis gloriae ?

57

Tertio queritur, Quid sit proprium motivum inanis gloria ?

58

Licet jam in praecedentibus determinatum sit, quod in omnibus desideratis ultimum desideratum est motivum primum desiderii et appetitus: objiciunt tamen quidam sic, quod

59

1. Appetere laudem vel gloriam est necessariam propter proximum: et sic non malum, sed bonum, sicut paulo ante habitum est: bonum autem non potest esse motivum ad malum. et sic appetitus laudis non potest esse motivum inanis glorie.

60

2. Fortius objicitur sic: Aristoteles in libro de Laudabilibus bonis dicit, quod virtus est laudabilium bonorum: appetere autem laudari in eo quod secundum se laudabile est, non videtur esse malum, imo bonum: quia tunc attribuitur. rei quod debetur ei: et hoc bonum est et justum: et sic videtur motivum non esse ad malum.

61

3. Adhuc, Aristoteles in primo Ethicorum dicit, quod honor et laus pre-. mium sunt virtutis moralis et intellectua- ” lis. Tunc multo magis sunt premium virtutis gratuite que honorabilior et laudabilior est. Querere autem illud quod ut premium debetur alicui, nullum malum est, nec motivum ad malum. Ergo velle laudari de virtute, vel de scientia, non videtur esse motivum ad malum: sed inanis gloria malum est: ergo appetere laudem vel gloriam non movet ad inanem gloriam.

62

4. Adhuc, Aristoteles in II Physicorum dicit, quod vanum est, quod est ad aliquem finem quem non includit. Cum ergo, sicut probatum est, utraque virtus et moralis et intellectualis et etiam gratuita sint ad laudem et honorem sicut ad finem, videtur quod vana sunt, nisi includant eum, et consequantur: si ergo consequuntur laudem et gloriam, hoc non est motivum ad vanam gloriam, sed ad veram gloriam.

63

5. Adhuc hoc expresse habetur, Eccli. xuv, ! et 6 ubi sic dicitur: Laudemus viros gloriosos, et parentes nostros in generatione sua,... homines divites in virtule, puichritudinis studium habentes, Hoc ergo consequi et appetere non est appetere vanam gloriam, sed veram: et sic motivum non potest esse ad inanem gloriam, sed ad veram,

64

Socurio. Dicendum, quod movens ad inanem gloriam est appetitus vane laudis et vane gloria, secundum quod glo. ria definitur ab Augustino, super epistolam ad Romanos in fine, quod gloria est clara cum laude letitia. Sic enim accepta gloria et honor et laus soli Deo debentur. Lad Timoth. 1, 17: Soli Deo honor et gloria. Unde quando referuntur ad hominem, qui est creatura vanitati subjecta, ut dicitur, ad Roman. vit, 20: Vanitati creatura subjecta est: tune frustrantur fine debito, et vana sunt, et motiva ad inanem gloriam.

65

Ad primum ergo dicendum, quod hoc procedit: quia appetere laudem ad gloriam Dei et proximi edificationem non est malum, sed honum: nec est motivum ad inanem gloriam, sed veram. Referre autem gloriam qua Dei est, ad seipsum qui vanitati subjectus est, vanum est et motivum ad inanem gloriam. Et hoc accipitur, ad Galat. 1, 22 et seq., ubi Apostolus loquitur de conversione sua dicens sic: Fram autem ignotus facte Ecclesiis Judee, que erant in Christo. Tantum autem auditum habebant, Quoniam qui persequebatur nos aliquando, nune evan gelizsat fidem quam aliquando expugnabat: et in me clarificabant Deum. Non dicit, clarificabant me, vel se in me, sed Deum qui omnis boni auctor est et causa: illa est enim vera gloria et finis omnis glorie.

66

Ad aliud dicendum, quod virtus laudabilium est bonorum: sed, ut dicit Augustinus, non propter se, sed propter illum qui est auctor virtutis, Deum scilicet: et ille debet laudari in virtute. Et ideo antiqua opinio fuit Socratis et Platonis, ut in libro Mennonis dicitur, quod virtus intellectualis non est discibile bonum, nec moralis est assuescibile bonum, sed utraque donum Dei.

67

Ad aliud dicendum eodem modo, quod honor et laus sunt premium virtutis, sed referenda sunt ad Deum, qui est auctor omnis boni.

68

Ad aliud dicendum eodem modo, quod virtus intellectualis et moralis et etiam gratuita, non sunt laudande in se, sed in auctore qui Deus est. Unde Augustinus in libro de Doelrina Christiana loquens de Stoicis sic dicit: "Quod si virtutes persuadent nobis, quod eas per seipsas amemus, et non propter summum bonum, jam virtutes incipient non esse virtutes: quia nihil propter se amandum est, nisi summum bonum quod est Deus."

69

Ad uLtimum dicendum, quod viri gloriosi non sunt laudandi in se, sed Deus in eis, sicut paulo ante probatum est per verbum Apostoli, ad Galat. 1, 22. Sic laudati sunt a Sanctis et in Scripturis. Et hoc est quod dicitur, Proverb. x, 7: Memoria justi cum laudibus, et nomen impiorum putrescet. Justus enim est, qui per gratiam gratum facientem inhabitantem habet in se justitia auctorem Deum: sed impii sunt, qui sunt alieni a cultu Dei.

Articulus 4

In quo differat inanis gloria a superbia?
70

MEMBRI SECUNDI ARTICULUS IV. In quo differat inanis gloria a superbia?

71

Quarto queritur, In quo differat inanis gloria a superbia?

72

Videtur enim idem peccatum esse cum superbia.

73

1. Gregorius in Moralibus: "Inanis gloria suggerit se preesse, ut pluribus presit, non prosit." Hoc idem suggerit superbia. Ergo inanis gloria et superbia sunt idem.

74

2. Adhuc, Augustinus super Joannem: "Ambitio humane laudis appetit de se estimari quod in se non habet, et super alios se efferre." Hoc idem appetit superbia. Ergo superbia et inanis gloria sunt idem peccalum.

75

CONTRA Augustino in libro V de Civitate Dei: "Quisquis sine cupiditate glorie, qua veretur homo bene judicantibus displicere, dominari alque imperare desiderat, etiam per apertissima scelera querit plerumque obtinere quod diligit. Proinde qui gloriam concupiscit, aut vera via utitur, aut cerle dolis aut fallaciis contendit, volens bonus videri esse, quod non est '." Ex hoc accipitur, quod superbia querit preesse: inanis autem gloria excellere in laude: Et haec duo sunt diversa: ergo superbia et inanis gloria sunt diversa, et non idem peccatum. Quod concedendum est: licet diversa sint, tamen frequenter sunt conjuncta: quia inanis gloria est prima filia superbie, ut dicit Gregorius in moralibus. Solutio. Dicendum ad primum, quod Gregorius dicit hoc, non quod inanis gloria suggerat preesse, sed quia superbia preesse suggerit: et hoc nititur per manem gloriam oblinere: et propter hoc, quod sic conjuncte sunt, una videtur esse alia, cum tamen diversa sint.

76

Ad aliud dicendum, quod per dictum Augustini non probatur, quod sint idem, sed quod sunt peccata conjuncta: et unum per aliud nititur obtinere quod desiderat, ut paulo ante diximus.

77

Tp guop in contrarium objicitur, concedendum est et procedit. Tamen per dictum illud quod intendit Augustinus dicere, nec probatur quod idem, nec diversa sint, sed quod superbia diversis viis nititur obtinere quod desiderat, sicut dolis et fallaciis et aliis modis.

Articulus 5

Utrum inanis gloria sit generale peccatum mixtum omnibus aliis peccatis sicut superbia, vel non ?
78

MEMBRI SECUNDI ARTICULUS V. Utrum inanis gloria sit generale peccatum mixtum omnibus aliis peccatis sicut superbia, vel non ?

79

Juxta hoc queritur, Utrum inanis gloria sit generale peccatum mixtum omnibus aliis peccatis sicut superbia ?

80

Et videtur, quod sic. 1. Chrysostomus super Joannem, Homilia 40 super illud Joannis, v, 44 :. Quomodo vos potestis credere, qui glo-: riam ab invicem aecipitis? sic dicit: "Si avaritiam Paulus vocat idolola triam 2, hujus matrem et radicem fontem omnium malorum dicit." Ergo videtur, quod inanis gloria sit idololatria, et infidelitas: sed peccatum mixtum omnibus aliis. peccatis est mater omnium malorum, et non filia superbie, sed initium peccati sicut superbia.

81

2. Adhuc, Per eamdem auctoritatem yidetur, quod inanis gloria sit idololatria et infidelitas. Videtur enim secundum dictum Domini esse casus a fide, qui dicit: Quomedo vos potestis credere? Et sic videtur, quod inanis gloria non sit filia superbie, sed generalis quedam idololatria, qua colitur commutabile bonum spreto incommutabili bono.

82

3. Adhuc, Bernardus: "Velle scire ut scias, studiosa oceupatio est: velle scire ut sciaris, vanitas est: velle scire ut alium doceas ignorantem, charitas est." Ergo videtur, quod aliquando contingit delectari in Jaude ex studio, aliquando ex charitale, et sic non semper pecca tum.

83

4. Adhuc, Tullius in fine prime Rethorice dicit, quod gloria de per se expetibilibus est. Per se autem expetibile est honestum, ut ibidem dicitur. Honestum vero quod sua vi nos trahit, et sua dignitate nos allicit: et hoc numquam vanum est: quia rationem vano contrariam habet: vanum enim non est de expetibilibus, sed de abominabilibus: quia vanum est quod est ad aliquem finem quem non includit. Et hoc nemo expetit: omne enim expetibile, ut dicit Augustinus, vel expetitur ad utilitatem, vel ad fruitionem: et neutro modo expetitur vanum. Ergo non debet dici vana gloria: quia gloria vana esse non potest si de per se expetibilibus est, gloria.

84

Apauc queritur, Quare vana gloria maxime ponitur in laude, cum laus sit premium virtutis, quod vanum esse non potest ?

85

SoLutio. Ad primo quesitum dicendum quod vana gloria dicitur duobus modis. Uno modo secundum quod dicit delectationem in quocumaque vano, spreto bono incommutabili: et sic generale peccatum est, ut dicit Chrysostomus, diffusum in omnibus peccatis mortalibus, sicut superbia, et non est filia superbie hoc modo: omne enim peccatum est, spreto bono incommutabili rebus mutabilibus adherere: omne autem commutabile vanum est: et sic delectari in hoc et quwrere Jaudem in hoc, generalis vana gloria est et mater omnium malorum. Et sic Chrysostomus loquitur de vana gloria. Secundo, dicitur vana gloria specialiter querere excellentiam in vanissima re, que est laus hominum, secundum quod dicit Tullius, quod gloria est multorum ore predicata laudatio, que vanissima est, ut dicit Hieronymus sic: "Si te laudi hominum commitis, necesse est ut aliquando parvus, aliquando magnus, aliquando nullus sis." Ad Galat. 1,10: Siadhuc hominibus placerem, id est, placere quererem, Christi servus non essem, Etin Psalmo tu, 6: Confusi sunt qui hominibus placent, id est, placere querunt: guoniam Deus sprevit eos.

86

Ab atiup dicendum, quod inanis gloria potest dicere casum a fide formata, vel a fide informi. Primo modo vana gloria est casus a fide et impedimentum fidei, sicut omne mortale peccatum: quia colitur ibi commutabile bonum spreto incommutabili. Et sic intelligitur illud Joannis, v, 44: Quomodo vos potestis credere? Si autem dicat casum a fide informi, que compatitur etiam secum mortale peccatum, et dicitur tides mortua?, et fides demonum, etc.: tune non est casus a fide, sicut nec alia peccata mortalia.

87

Ad aliud dicendum, quod velle scire ut scias, studiosa occupatio est et nulla vanitas. Sed velle scire ut sciaris, est excellentiam querere in laude humana, que non refertur ad laudem divinam, et est stultissima vanitas. Velle autem scire ut prosis lectione et praedicatione, charitas est: quia refertur ad laudem Dei, et utilitatem proximi: et haec est vera gloria, non vana, ut in prehabitis determinatum est.

88

Ad aliud dicendum, quod dictum Tulhii intelligitur de vera gloria, que in solo Deo est. Unde dicit Augustinus, quod "nihil est honestum, nec per se expetibile, nisi bonum increatum:" alia enim omnia referuntur ad illud: et (ut ipse dicit) ut utilia diliguntur, ad illud relata, ut ipsum per illa obtineatur.

89

Ad id quod ultimo queritur, Quare vana gloria maxime in laude ponatur?

90

Dicendum, quod propter hoc: quia inter omnia vana laus hominum vanior est: quod patet per Hieronymum supra inductum. Laus autem que est premium virtutis, et secundum Stoicos et secundum Sanctos est laus Dei, qui est auctor et dator virtutis in nobis, sine quo nihil possumus facere. Joan, xv, 5: Sine me nihil potestis facere. Et, Isaie, xvi, 12: Omnia opera nostra operatus es nobis, Domine.

Articulus 6

De speciebus inanis gloriae, et de opposilo ejus.
91

MEMBRI SECUNDI ARTICULUS VI. De speciebus inanis gloriae, et de opposilo ejus.

92

Ulterius, Queritur de speciebus inanis gloriae quas quidam ponunt.

93

Et dicunt eas esse quatuor, scilicet affectationem libertatis, auctoritatis, potestatis, et prelationis. Hac enim solent appetere inaniter gloriantes. Unde quidam etiam dicunt, quod he sunt filie inanis glorie et neptes superbie.

94

Et contra hoc objicitur sic: 1. Libertas est de expetibilibus per se, ut dicit Tullius, sicut et nobilitas; gloriari ergo in illa non est inaniter gloriari, sed vere.

95

2. Similiter gloriari in auctoritate videtur potius esse ambitionis quam inanis glorie.

96

3. Adhuc, Gloriari in potestate super alios potius videtur esse superbie quam inanis gloriz.

97

4. Adhuc, Gloriari in prelatione direcle videtur esse superbie et tumoris: videtur ergo, quod non sit species inanis gloria.

98

Sotvurio. Dicendum, quod species inanis glorie dupliciter distinguuntur, formaliter, et materialiter. Formaliter non accipiuntur, nisi secundum diversitatem laudis inanis in linguis adulantium et placentia loquentium: quia talis laus pe nitus inanis est: et qui gloriatur in ea,. vaniter gloriatur. Materialiter autem distinguuntur species ejus secundum diversitatem eorum in quibus quis vane querit gloriari: et sic sunt quatuor que inducte sunt: unde materiales ejus species sunt, non formales.

99

Ulterius Queritur de opposito inanis gloriz, propter verbum Augustini in libro de Conflict vitiorum et virtutum, ubi sic dicit: "Timor opponilur inani glorie, sicut humilitas superbiz.",

100

Et hoc videtur falsum esse; quia vide- | tur, quod inanis gloria que falsa gloria est, opponatur vere glorie, que est in conscientia, de qua dicitur, If ad Corinth. 1, 12: Gloria nostra hec est, testimonium conscientie nostre. Et, Jerem, 1x, 24: In hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me,

101

Solutio. Ad haec et hujusmodi facile est respondere: ea enim que opponuntur, dupliciter opponuntur. Quedam enim ut forme contrariae et sicut species: et sic inani gloria opponitur vera gloria, que est in conscientia et in Dev. Quadam opponuntur ut dispositiones ad contraria inclinantes: et sic timor opponitur inani gloria. Ad Roman. x1, 20: Noli allum -sapere, sed time. Et Eecli. u, 1: Sta in justitia et timore, et prepara animam tuam ad tentationem. Et Bernardus super Cantica: "Experimento didici, quod nihil tantum valet ad gratiam Dei acquirendam et retinendam et recuperandam, quantum numquam altum sapere, sed timere semper. Scriptum est enim, Jacobi, iv, 6: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Et, Judith, 1x, 16: Nee superbi ab initio tibt placuerunt: sed humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecalito." Et haec dicta de superbia et inani gloria sufficiant.

Articulus 7

De reliquis filiabus superbiae, quae sunt praesumptio, arrogantia, et jactantia.
102

MEMBRI SECUNDI ARTICULUS VII. De reliquis filiabus superbiae, quae sunt praesumptio, arrogantia, et jactantia.

103

Post haec de aliis filiabus superbie que sunt presumptio, arrogantia, jactantia, sub ino quaestionis articulo inquiremus: quia plura de talibus querere magis est curiosum, quam fructuosum.

104

Prima est presumptio, quando aliquis presumit aliquid habere ex se, quod non habet nisi ex Deo.

105

Secunda est arrogantia, quando adscribit propriis meritis quod non habet nisi ex gratia Dei.

106

1. Et videtur prima non esse peccatum, nec filia superbiae: quia quod homo habet ex se, si adscribit sibi, non videtur esse peccatum, sed potius debitum: nec videtur esse superbia, sed veritas.

107

2. Similiter, Secunda non videtur esse peccatum: multa enim merentur homines et sibi et aliis: et si adscribunt illa meritis, non videntur peccare, nec superbire in aliquo.

108

Contra: 1. I ad Corinth. iv, 7: Quid habes quod non accepisti? si autem accepisti, guid gloriaris quasi non acceperis ? Ergo cum nihil habet a se, peccat si aliquid sibi adscribit.

109

2. Similiter, Objicitur contra secundam, quod sit peccatum. I ad Corinth. xv, 10: Non ego autem, sed gratia Dei mecum. Et ibidem, Gratia Dei in me vacua non fuit. Qui ergo sibi adscribit quod gratiae Dei est, peccat, et superbit contra Deum.

110

3. Adhuc, If ad Corinth. m, 5: Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ez Deo est. Qui ergo aliquid adscribit propriis meritis, peccat et superbit contra Deum: usurpat enim sibi quod Deiest.

111

4. Adhuc, Job, xxx1, 27: Si oseulatus sum manum meam ore meo. Ibi Gregorius in Glossa: "Osculari manum, est bona que habet homo, vel que facit, sibi vel propriis merilis adscribere" et hec est iniquitas maxima, ut ibidem dicit textus, et negatio contra Deum altisstmum. Videtur, quod hoc non tantum sit peccatum superbie, sed etiam infidelitatis.

112

5. Adhuc, Joan. xv, 5: Sine me nihil potestis facere. Glossa: "Nihil, hoc est, peccatum, illud potestis facere sine me, et nihil boni." Joan. 1, 3: Sine ipso faetum est nihil,

113

Simititer, Objicitur de jactan ia, scilicet quando aliquis jactat quod non habet, et in hoc superbit; hoc enim videtur potius esse filia mendacii quam superbia.

114

Juxra hoc hic quieritur de extollentia que plus omnibus jactat se: hec enim videtur non esse peccatum, cum dicat Apostolus, I ad Corinth. xv, 10: Abundantius illis omnibus laboravi.

115

Contra:

116

1. Hoc est Antichristi proprium: ergo est peccatum. Il ad Thessal. ir, 4: Ertollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur.

117

2. Adhuc, Eecli. xxvi, 12: Fornicatio mulieris in extollentia oculorum: Glossa, hoc est, fornicatricis anime. Job, XLL, 25: Omne sublime videt: ipse est rex super universos filios superbix. Et propter hoc superbia dicitur maximum peccatum. Psal. xvitt, 14: Fé emundabor a delicto maximo, Glossa, id est, a superbia,

118

Solutio. Dicendum, quod omnes ille iliae sunt superbie.

119

Et quod objicitur de prima, dicendum quod homo nihil habet ex se, ut sepe dictum est, et probatum per auctoritatem Apostoli, | ad Corinth. iv, 7: Quid habes, etc. Et ideo magna presumptio est, adscribere sibi donum quod non suum est, sed Dei. Unde, f Paralip. xxix, 14: Que de manu tua accepimus, dedimus tibt. Quasi diceret Propheta: Nihil a nobis habemus..

120

Ad aliud dicendum, quod duplex est meritum ex congruo, et ex condigno,. Ex congruo potest aliquis aliquid facere, unde magis congruat sibi dari gratiam, quam alii, sed ex condigno nihil. Et hoc: notaturin auctoritate preinducta que ests: De manu tua accepimus. Etin Psalmo; cxLiv, 16: Aperis tu manum tuam, et; imples omne animal benedictione. Et de: hoc antiqui fecerunt versum, Preepositi-: vus scilicet, "Quidquid habes meriti praeventrix gratia donat, Nil Deus in nobis preter sua dona coronat."

121

Unde homo nihil potest facere ex condigno, unde Deus efficiatur sibi debitor: et si adscribit sibi, arrogantia est et superbia.

122

Ad aliud dicendum, quod jactantia mendacium est in actu, sed radix inclinans ad hoc superbia est: et ideo superbia mater est jactantia.

123

Ad id quod ultimo objicitur de extollentia, dicendum quod peccatum est imitatio primi peccati damonis, qui voluit esse sicut Deus, et extolli super alios Angelos. Et quod dicit Apostolus ', non est contrarium. In labore enim semper debemus crescere, et non in extollentia animi: sed dicere illud Luce, xvi, 10: Servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecomus.

PrevBack to TopNext