Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

An theologia sit scientia?
1

QUAESTIO I. An theologia sit scientia?

2

Primo ergo queritur, An theologia rit scientia ?

3

Et sex modis arguitur, quod non sit scientia.

4

1. Primus accipitur ex eo de quo est. Est enim de gestis singularibus Dei et sanctorum Veteris et Novi Testamenti, que gesta historialiter describuntur. De quibus dicit Augustinus in libro LXXXIT Questionum, quod "historie rerum semper creduntur, et numquam intelliguntur ." Sed de his que numquam intelliguntur, non potest esse scientia: omnis enim scientia ex intelli gibilibus accipitur, ut docet Aristoteles in I Posteriorum: de intelligibilibus autem meliorem habemus acceptionem quam sit scientia. Cum igitur ea ex quibus accipitur theologia non sint intelligibilia, videtur quod theologia non sit scientia.

5

Hoc confirmatur per hoc, quod omnis scientia ex universalibus est: gesta autem historica particularia sunt per hic et nunc determinata, ut Philosophus in I Metaphysice dicit, quod ex multis particularibus similiter acceptis experientia fit, hoc est, experimentalis cognitio. Et ibidem post pauca dicit: "Universale artis et scientiz# principium est."

6

2. Secundo, Objicitur ex consideratione ejus de quo est. Est enim de trinitate personarum in una natura, et diversitate naturarum in una persona Christi, et effectibus istorum. Cum enim intellectus noster possibiliter sit, non potest accipere scientiam, nisi per propositiones primas, quas habet apud se, eta nullo accipit Doctore, quibus tamquam instrumentis de potentia ducitur ad actum, et contrarium illis nihil accipit, sicut est de quolibet affirmatio vel negatio vera, et quod nomina et voces non significant infinita, et hujusmodi que ponit Aristoteles in IV prime philosophiae. Inter has autem est, quod una natura simplex per esse numeratur in diversis hypostasibus, et quod diversarum naturarum substantia et potentia et proprietate dilferentium, diverse sunt hypostases, et quod non est idem corruptibile et incorruptibile, sicut et probat Aristoteles in Ide Celo et Mundo. Si enim potentia semper essendi in eodem subjecto sit cum potentia corrumpendi, sequitur quod idem subjectum erit, et non erit aliquando, quod est impossibile. Ista ergo principia que intellectus apud se habet, non permittunt quod scientia generatur in ipso vel de fide Trinitatis et unitatis, vel de fide incarnationis et passionis, vel de fide resurrectionis et ascensionis: que potis— sima sunt in scientia theologie. Ergo videtur, quod scientia theologica non sit scientia.

7

3. Tertio, Arguitur ex hoc, quod tres sunt acceptionis partes, ut dicit Philosophus. Ex probabilibus enim est opinio. Ex credibilibus fides, et hac etiam innata rationibus ex probabilibus nascitur. Ex intelligibilibus autem generatur scientia, Cum ergo sacra Scriptura ex credibilibus sit, videtur quod non sit scientia de theologicis, sed fides. Unde Augustinus in libro XIV de Trinitate: "Non quidquid sciri ab hominibus potest in rebus humanis huic scientiae tribuo, ubi plurimum supervacuae vanitatis et noxiae curiositatis est, sed illud tantummodo quo fides saluberrima, quae ad veram beatitudinem ducit, gignitur, nutritur, defenditur, roboratur". Videtur ergo, quod de theologicis sit fides et non scientia.

8

4. Quarto: quia dicit Richardus de sancto Victore quod "fides est supra opmionem, et infra scientiam veritatis." Videtur ergo, quod de credibilibus non sit scientia, sed aliquid infra scientiam.

9

3. Quinto: quia si scientia est, evacuat meritum fidei. Dicit enim Gregorius in homilia sua paschali, quod "fides non habet meritum, cui humana ratio prebet experimentum." Et cum omnis scientia que est in nobis, ex humana ratione sit, videtur quod doctrina fidei non sit scientia.

10

6. Sexto, Arguitur ex hoc quod dicit Boetius, et Ptolemezus in Almagesto, in principio, quod "quedam propter nimiam suam perfectionem perfecto intellectu intelligibilia non sunt, ut Deus, et substantia separate." Sed de quibus non est perfectus intellectus, non generatur perfecta scientia. Et hoc confirmat Dionysius in libro de Divinis nominibus, dicens, quod "cum ad divina venimus, perfectam invenimus trrationabilita tem." Et hoc est etiam quod dicit Philosophus in libro de Causis, quod "prima causa est super omne nomen, et super omnem rationem, et numquam sufficiunt lingue ad narrationem = ejus, propter excellentiam esse ejus." lad Timoth. vi, 16: Lucem inhabitat inaccesstbilem.

11

Contra hoc est, quod 1. Illud quod scitur ex primo, verius scitur quam id quod scitur ex aliquo secundorum: sed quod scitur per inspirationem, scitur ex primo: ergo verius scitur quam aliqua alia causa.

12

2. Adhuc, Quod scitur ex immobilibus et immobilissimis, verius scitur quam quod scitur ex mobilibus vel minus immobilibus: quod autem per revelationem scitur, ex immobilissimis scitur: ergo illa verissime scientia est.

13

Solutio. Ad hoc dicendum, quod theologia verissima scientia est, et quod plus est, sapientia: eo quod per altissimas causas est, quas difficile est homini scire: talia enim cognoscentem Philosophus dicit esse sapientem in primo prime philosophiz: et talem scientiam vocat sapientiam.

14

Ad primum ergo dicendum, quod scientia theologie de particularibus est, non quia sit in particularibus particulariter consideratis, sed quia scientia est secundum pietatem, ut dicitur,ad Titum, 1, 1 2, ct informans ad fidem meritorum et operum. Talis autem scientie perfectio ultima in operibus particularibus particulariter operantibus est.

15

Adhuc autem: quia talis scientia magis creditur eis qui talia amant opera et faciunt, quam propter persuasionem, ut dicit Philosophus in libro IX Ethicorum.

16

Adhuc arguitur: quia in particularibus proposita, plures quisecundum sensum judicant, instruit et informat ad pie- tatem: ideo in libris suis in particularibus proponitur. Unde Hieronymus in suo Prowmio galeato: "Nolo ut offendaris in Scripturis sanctis simplicitate et quasi vilitate verborum, que vel vitio interpretum, vel de industria sic prolata sunt, ut rusticam concionem facilius instruerent, et in una eademque sententia aliter doctus, aliter sentiret indoctus ." Singulare enim potentia universale est aliquando: quia sicut in uno similiter se habet in omnibus aliis. Propter quod sequitur, si anima Petri est immortalis: ergo anima omnis hominis. Et similiter, si fides, spes et charitas in Abraham accepta est, in omnibus hominibus accepta erit. Et si revelatum a Spiritu veritatis in uno verum est, in omnibus verum erit. Propter quod particularia sacre Scriplure potentia universalia sunt, ut ex ipsis sicut ex universalibus arguatur. Si enim semel interpositio terre, recto diametro semel faciat eclipsim, sequitur quod semper facit. Sic igitur et hac de causa theologia in particularibus proponitur, cum tamen verissime scientia sit universalis.

17

Quod autem quidam hic distinguunt, quod quatuor modis dicitur universale. Preedicatione scilicet, quod de pluribus potentia vel actu vel utroque modo pradicatur, ut homo, domus heptangula, que forte numquam fuit, sed tamen esse potuit, ut dicit Avicenna. Et sol qui universale est, quamvis non nisi de uno actu predicatur. Secundo modo universale est, ut dicunt, quod exemplariter ad multa refertur, ut sigillum, et actus exemplaris Sanctorum. Tertio modo universale est significando ad multa relatum, ut mors Abel ad mortem Christi in se et in omnibus martyribus suis. Propter quod dicitur, Apocal. xm, 8: Agnus gut occisus est ab origine mundi. Quarto modo dicunt universale esse causando ad multa relatum, sicut prima causa universalis dicitur esse. Hac quidem bene dicta sunt, quamvis ad propositum nihil: quia scientia non est de universalibus exemplificando, vel significando, vel causando, sed predicando tantum.

18

Et quod dicit Augustinus, quod talia "semper creduntur, et numquam intelliguntur," intelligitur de gestis humanis, in quibus nonsicut in uno, sic in omnibus aliis est.

19

Ad id quod secundo objicitur, dicendum quod noster intellectus perficitur luminibus et elevatur: et ex lumine quidem connaturali non elevatur ad scientiam Trinitatis et incarnationis et resurrectionis. Ex Jumine autem fluente a superiori natura, ad supermundana elevatur, que potentia sola divina et voluntate sunt, ut dicit Chrysostomus. Et his lumine desuper fluente assentit: et certius ea scit, quam ea que ex lumine sibi connaturali accipit.

20

Ad id quod tertio objicitur, dicendum quod sunt credibilia que intelligibilia esse non possunt, sicut gesta humana, que potentiam universalitatis non habent. Et haec non generant nisi opinionem, vel fidem, non secundum quod fides est virtus, sed secundum quod dicit Philosophus in IIT de Anima, opinio innata rationibus fit fides. Et sunt credibilia que per inductionem luminis superioris fiunt intelligibilia: et hac faciunt certissimam scientiam. Isaie, vu, 9, secundum translationem Septuaginta interpretum: "Nisi credideritis, non intelligetis '." Et Dionysius dicit in libro de Divinis mominibus, quod "fides est lumen locans credentes in prima veritate, et primam veritatem in ipsis immobilibus ." Et ideo sub lumine illius accipitur quod sub lumine naturali non potest accipi. Dicit enim Boetius, quod "quid- quid potest potentia inferior, potest superior, et amplius."

21

Ad quantum dicendum, quod Richardus vocat opinionem omne id quod humana estimatione vel ratione acceptum est: scientiam vero veritatis id solum quod in visione Dei faciem ad facie perspectum est. Et sic verum est, quod fides est media inter opinionem et scientiam veritatis. I ad Corinth. xm, 12: Videmus nunc per speculum in egnimate: tunc autem facie ad faciem. Sed secundum quod scientia est acceptio veritatis per certas rationes et immobiles de credibilibus fidei, potest esse et est vera scientia.

22

Ad quintum dicendum, quod si esset ex humana ratione, teneret objectum: nunc autem quia ex rationibus fidei est, non tenet.

23

Et quod dicitur, quod omnis nostra scientia est ex humana ratione, falsum est, nisi intelligatur humanitus non divinitus accepta.

24

Ad sextum jam patet solutio. Perfectissima enim lumine humani intellectus non perfecte intelliguntur, lumine autem superioris nature vere possunt intelligi et perfecte, perfectione vie, et non patrie, nisi paucis, ut Paulo in Ta: ptu hoc concessum fuit per privilegium speciale. Job, xxxv1, 25: Omnes homines vident eum: unusquisque intuetur procul, I ad Corinth. xm, 12: nunc cognosco ex parte: tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum.

25

Ex his patet, quod credibile tribus modis se habet ad intellectum, ut dicit Augustinus in libro LXXXIII Quaxstionum: "Impossibiliter, ut in gestis hominum, que semper creduntur et numquam intelliguntur. Antecedenter, ut in gestis divinis, que non intelliguntur nisi prius credantur. Consequenter, ut in rationibus disciplinabilibus, que mox ut intelliguntur, statim creduntur".

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1