Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 30

De generatione Filii.
1

QUAESTIO XXX. De generatione Filii.

Membrum 1

Utrum in divinis sit generatio
2

MEMBRUM I Utrum in divinis sit generatio?

3

Primo ergo queritur, An in divinis sit generatio ?

4

Probant enim quidam Philosophorum, quod generatio non potest esse in divinis.

5

1. Generatio enim non est nisi in his in quibus divinum bonum in uno non est perfectum, et nititur naturam tenere in successione multorum, quod in uno simul et totum possidere non potest: propter quod generatio motus est. In esse autem divino in uno totum esse divinum possessum est, et perfectissimo modo, ut in questione de e#xternitate probatum est . Ergo in divinis generatio esse non potest.

6

2. Adhuc, Quod omnino et penitus actus est, nullo modo in potentia esse potest. Ens divinum omnino et penitus actus est et primus, Ergo nullo modo potest esse in potentia. In omni generatione generantis aliquid in potentia est. Ergo in divinis generatio esse nullo modo potest.

7

3. Adhuc, In omni generatione gene- rantis natura divisibilis est. Ens divinum penitus indivisibile est. Ergo ens divinum generationis susceptibile non est.

8

4. Adhuc, Tres sunt cause assignate a Philosophis, propter quas aliquid ingenerabile est, scilicet si immobile est: si id quod est in ipso, indivisibile est: et si est ex materia sua tota. Et hoc ultimum exponitur a Philosophis, si totum illud in quo possibile est formam suam esse, intra ipsum est. Hac omnia tria conveniunt in esse divino: hoc enim immobile est, hoc est id quod indivisibile est, et totum in quo possibile est formam divinam esse, intra ipsum est. Ergo generationis susceptibile non est. Exemplum primi secundum Philosophos, est causa prima que re immobilis est, et movens sicut immobile. Exemplum secundi est intelligentia secundum Philosophos, et Angeli secundum Theologos, in quibus licet sit quod est et quo est, tamen quia quod est indivisibile est, generationem non suscipiunt nec Angelus nec intelligentia. Exemplum tertii est sol et cetera celestia, que licet mobilia sint, tamen quia sunt ex materia sua tota, et totum in quo possibile est esse formam, intra est, generationem non suscipiunt.

9

5. Adhuc, Videtur quod generatio repugnet rationi divini esse. Generatio enim, ut dicit Philosophus in II Physicorum, est via de non esse in esse. Et hoc repugnat divino esse. Si enim illud de non esse venit in esse, jam non est esse divinum: sequitur enim, quod non sit purum et primum.

10

Istis rationibus et similibus quidam philosophantes negant generationem esse in divinis.

11

In contrarium hujus est, quod 1. Generatio communicatio est nature :illi ergo maxime convenit, quod maxime communicabilis nature est: sed summum bonum maxime communicativum est sui, ut in prehabitis probatum est: ergo sibi maxime convenit generatio. Hujus probatio est quod dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus, quod "exstasis amoris summi boni non sinit ipsum sine germine esse’." Germinare autem generare est.

12

2. Si forte aliquis dicat, quod divinum generat equivoce, in diversitate forme scilicet et nature. Contra: Ex quo generatio est communicabilis nature diffusio, et hac est actus boni ipsius, sicut prehabitum est, quod boni est bona adducere, et optimi optima, consequens est, quod optima nature communicabili optima attribuitur communicatio: haec autem est per generationem univocam: Deo ergo secundum naturam attribuetur generatio univoca.

13

3. Adhuc, Constat, quod in tota natura corruptibilium et incorruptibilium, boni proprius actus est communicare esse et bonum per diffusionem. Hoc enim videmus in intelligentiis per influxionem superiorum in inferiora. Hoc videmus in Angelis per purgationem, illuminationem, et perfectionem. Hoc videmus in stellis per applicationem inferioris ad superiorem ut formetur ab ipsa, et,quasi conceptio luminis superioris ad boni diffusionem impregnetur. Et videmus hoc in generabilibus, in quibus bonum nature per generationem diffunditur. Quod ergo sic generaliter est in omnibus proportionabiliter unicuique inherens, secundum doctrinam Aristotelis in secundo primx philosophiae, oportet quod sit in uno primo quod sit causa et exemplar omnium aliorum. Est autem probatum in philosophia, quod xquivocum non potest esse primum, oportet ergo quod primo, quod causa generationis est omnis et exemplar, attribuatur generatio univoca. 4. Hoe expresse vult Dionysius in libro de Divinis nominibus2, tractans illud Apostoli ad Ephes, ur, 14 et 13: Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in celis et in terra nominatur. Dicit enim, quod ex hoc accipitur, quod "omnis paternitas et omnis filiatio, ex qua et deorum patres et deorum filii, sive in ccelo, sive in terra, est ex patriarchia et filiarchia omnibus preposita."

14

5. Hoc expresse probatur per illud Isaie, txvi1, 9: Siego qui generationem ceteris tribuo, sterilis ero? ait Dominus Deus tuus.

15

6. Adhuc Aristoteles in quinto primx philosophie dicit, quod "natura est ex qua pullulat pullulans." Vis ergo principalis nature et generalis pullulare est: hanc enim accipit a prima omnium et generali causa. Oportet igitur, quod haec vis sit in causa prima. Quod enim dicit philosophus in libro de Causis, quod secunda causa, et quod est, et causa est, habet a prima causa, generaliter verum est in omni causarum ordine. Vis ergo pullulandi unum ex alio secundum analogiam sibi convenientem erit in Deo qui causa prima est. Et propter hoc est, quod Dionysius in libro de Divinis nominibus, Filium et Spiritum sanctum vocat divinos flores, et divina luminaria: quia ex Patre pullulant ut flores et lumina. Unde etiam Boetius dicit, quod "natura est vis insita rebus, ex similibus similia procreans."

16

7. Adhuc, Philosophus, "Unumquodque perfectum dicimus, cum potest facere alterum quale ipsum est." Si hoc est actus et signum perfecti, ‘attribuetur summe perfecto maxime quod est Deus: non autem facit tale alterum quale ipsum ost nisi per generationem :] ergo Deo convenit generare.

17

Sotvtio. Dicendum, quod in creaturis duplex est generatio: materialis, et formalis. Materialis est cum motu, et est finis motus et forma semper, et est cum divisione materie, que potentia est ad formam: et ideo est exitus de potentia ad actum, et de non esse ad esse, nec convenit alicui, nisi ei in quo divisibile est id quod est, et quod non est ex materia sua tota. Et talis nullo modo est in divinis, nec potest esse. Formalis autem duplex est, scilicet creature corporalis, et ‘creature spiritualis. Creature: corporalis, ‘sicutvidemus lucem in corpore luminoso quod est sol, ex se gignere globos lucis et radios, quorum 'globorum quilibet tantus est, quantus est 7sol, quos ex se gignit sine sul divisione et mutatione: et formaliter cjusdem sunt essentie lucis cum sole. amen quia procedendo a sole distant ab ipso, pyramidaliter enim descendunt et illuminant hemispherium, aliquam similitudinem habent cum? generatione divina, sed non perfectam. In divinis enim Pater est in Filio, et Filius in Patre per unitatem essentie, nec aliqua distantia potest esse inter eos. In hoc tamen aliqua similitudo est, quod sine sui mutatione et divisione tantos ex se gignit globos lucis, quantus ipse est sol, ct quod globus genitus ex sole coevus est soli, et quod inter generantem solem ct genitum globum non est spatium, quo alter sit prior altero, sed tantum ordo nature, quo alter ex altero, hoc est, globus ex globo.

18

In creatura autem spirituali duplex attenditur generatio, scilicet secundum intellectum possibilem, et secundum intellectum agentem, Secundum intellecium possibilem fit generatio in ipsum intellectum possibilem. Per hoc enim quod forma efficitur in lumine intellectus agentis per abstractionem, generatur in possibili intellectu: sicut forma visibilis in actu lucis accepta, generatur in visu. Et talis generatio quamvis sine motu sit proprie loquendo, et sit tota formalis, eo quod receptio possibilis intellectus non est receptio materi, ut dicit Aristoteles contra Theophrastum disputans, tamen quia est ex alio quodam agente in aliud, non habet similitudinem cum divina generatione. Ea autem generatio que est secundum intellectum agentem, duplex est. Est enim agens imperfectum, et agens ex seipso perfectum. Agens imperfectum est, quod non agit nisi secundum virtutem quam per inventionem et doctrinam, et generationem et augmentum accipit in ipso: sicut est activus intellectus in nobis, qui per artem agit, quam per inventionem et doctrinam et studium et generationem et augmentum accipit. Et hoc etiam quia aliena virtute fit et quasi forma aliena generata in agente, habet quidem aliquam similitudinem cum divina generatione, sed non perfectam. Et ideo in Glossa super principium Joannis, tam Augustinus quam Beda ad generationem Verbi ponunt similitudinem de forma arce, que ex mente generatur artificis, et vivit in ipsa.

19

Et est generatio secundum intellectum agentem qui est ex seipso, et lumine essentiali suo profert formas quas pro ducit in actum et in opus, que formatz ex ipso et indistanter in ipso accepte, sunt omnium que operantur rationes indistantes ab ipso per essentiam et lo= cum, et tamen formate ex ipso et sibi coequeve et coessentiales. Et haec generatio inter omnia majorem similitudinem habet cum divina generatione, quamvis non perfectam: eo quod in creaturis nihil perfecte simile invenitur creatori. Et ad hoc respiciens Plato, posuit paternum intellectum, et formam ex ipso formatam dixit esse archetypum ad omne opus ejus. Non enim negari potest, quin formatum ex intellectu distinctum sit ab ipso relatione originis: et cum non formetur nisi ab ipso, negari non potest quin sit coessentiale et indistans ab ipso. Et ad hoc videtur respicere Augustinus, dicens quod "Filius est ars Patris plena ratione omnium viventium." Non enim dicitur plena ratione, nisi quia in ipsa sunt rationes operum. Nec dicuntur viventes, nisi quia sunt vita Patris. Nobilissima enim vita est intelligere, et maxime intelligere secundum universaliter agentem intellectum. Ad hoc etiam respiciens Augustinus, exponens illud Genesis, 1, 3: Dixit Deus: Fiat lux: sic dicit, Dixit, hoc est, Verbum genuit, in quo erat ut fieret. Dicit enim Damascenus, quod "verbum dividitur in endiadentum, hoc est, interius dispositum sermonem, et in verbum prolatum exterius, quod est augelus, sive nuntius intelligentiae ‘." Verbum igitur interius dispositum et ex intellectu agente formatum, procedens et generatum ab intellectu, similiorem habet inter omnia generationem cum generalione divina: non tamen idem est omnino, vel perfecte simile, sicut patebit in sequentibus. Et ideo dicit Augustinus in libro VI de Trinitate, quod "eo est verbum quo est Filius, et eo Filius quo verbum ?"

20

His waviris, planum est respondere objectis.

21

Quod enim in divinis sit generatio et perfectissima et prima, concedendum est.

22

Et rationes ad hoc inducte procedunt de necessitate, ex modog quo dicit Anselmus, quod "omne conveniens Deo, est necessarium: et omne inconveniens, impossibile,"

23

Prima autem philosophica argumenta quinque non removent ab esse divino, nisi materialem generationem que cum motu est et materia: et hec generatio imperfecta est,et imperfecti actus. Et hac difinitur in II Physicorum. Generatio autem secundum quod est actus perfectissimi communicantis bonum nature quod est in ipso, per illa argumenta non removetur a Deo: quinimo maxime convenit Deo et primo. Non enim, sicut dicit Philosophus, motus esset actus imperfecti et imperfectus, nisi prius natura ratione, et tempore esset actus perfectus et perfecti. Est enim actus moventis prius, quam mobilis. Et similiter generatio non posset esse actus imperfecti, nisi prius natura, ratione,.et tempore esset actus perfectissimi.

24

Et per hoc patet solutio ad totum.

Membrum 2

Qualis sit generatio in divinis
25

MEMBRUM II. Qualis sit generatio in divinis ?

26

Secundo queritur, Si in divinis est generatio, qualis sit illa generatio?

27

Et videtur per prehabita, quod sit talis, qualis est generatio prime intelligentia agentis per seipsam et ex seipsa.

28

1. Hoc enim intelligitur in principio Joannis, 1, 4: "In principio erat Verbum". Ibi enim, ut dicit Chrysostomus, per principtum intelligitur intellectus prime cause et Patris. Ile autem intellectus cum intelligit se, speciem suam, et similitudinem indistantem et perfectam, et imaginem per omnia similem et coequalem et coessentialem formando et principiando producit seipso et in seipso. Hee au tom generatio Filii est, ut dicit Chrysostomus. Ergo generatio eterna non est nisi generatio prime intelligentia, quando endiadento ad seipsam conversa, principiat et format ex seipsa.

29

2. Adhuc, De tali generatione Verbi dicitur, Joan. 1,3: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est. Nullum autem est quod sit ars et virtas ad omnia facienda, nisi solum endiadentum prime intelligentie. In sola ergo tali generatione distinctum profertur verbum, quod est Filium generari a Patre, ut dicunt Chrysostomus et Augustinus. Propter quod etiam Augustinus dicit, quod "Filius est forma qua facta sunt omnia."

30

3. Adhuc, Idem Joannes 1, 4, dicit, quod que facta sunt, in ipso Verbo sunt vita et lux ‘. Nullum autem est verbum, in quo omnia sint vita et lux, nisi quod procedit ex intelligentia prima et causa prima. In illa enim omnia splendent ratione veritatis, et omnia vivunt ratione vite intellectualis. Ergo generatio eterna talis intellectus, intellectualis est verbi formatio et productio.

31

4, Adhuc, Hee sola intelligentia que prima est omnium, et causa prima, sic speciem suam et similitudinem simpliciter format ex seipsa,etin nullo distat a scipsa. Omnis autem alia intelligentia cujuscumque ordinis, sive humani, sive ceelestis, ex se similitudinem non format, nisi per influentiam luminis superioris: et sic inclinata ad aliud distat a seipsa. Generatio ergo eterna non est aliud, nisi primam essentiam intellectualem sic intellectualiter ex seipsa producere speciem et similitudinem..

32

5. Si forte quis dicat, quod talis intellectualis speciei et similitudinis ab intelligentia processio, per similitudinem appropriabilis est divine generationi, sed non est ipsa. Contra: Istud est primum quod intelligi potest in processibus qui fiunt a prima intelligentia agente. Ergo non est appropriabile ad aliud, sed alia possunt ad ipsum appropriari. Primum enim necesse est, quod sit proprium, et non appropriatum. Omne enim appropriatum ante se ponit proprium secundum intellectum: omnis enim appropriatio fit per convenientiam ad proprium. Videtur ergo, quod generatio divina non sit aliud, quam tallis processio speciei et similitudinis ab intelligentia agente, que est omnium prima et universalis causa.

33

6. Adhuc, Hoc videtur ex verbis Anselmiin Monologio. Dicit enim, quod "essentia prima cum intelligit se, dicit se." Et intelligentiam divinam dicere se, est, Patrem generare, et Filium generari.

34

7. Hoc etiam videtur sentire Augustinus in libro super Genesim ad litteram. Dicit enim, quod "Deum dicere verbum, est Patrem generare Filium." Et constat, quod nonloquitur de dictione exteriori et corporali, sed spirituali et intellectuali que est in verbo, quod endiadentum dicitur.

35

In contrarium est, quod 1. Intelligere in divinis non dicit nisi essentiam, et absolutum est secundum intellectum: generatio fit secundum intellectum relativum et ad aliquid dictum: ergo generatioin divinis, nec est intelligere se, nec dicere se.

36

2. Adhuc, Intelligens sic intelligit seip- sum ut dicit seipsum. Nihil sive in Deo sive in creaturis generat seipsum, ut dicit Augustinus, nec hoc potest intelligi, quod aliquid generet seipsum. Ergo sic intelligere vel dicere non est. generare.

37

5. Adhuc, Qualibet persona sic intelligit se et alias: solus autem Pater generat Filium: ergo sic intelligere vel sic dicere non est generare.

38

Soxutio. Dicendum, quod procul dubio generare proprie loquendo in divinis, nec sic intelligere, nec sic dicere est: tamen cum tali intelligere, et cum tali dicere, et est prius eis secundum naturam et secundum rationem intelligentiae, sicut proprium est prius appropriato. Generatio enim substantialem nature communicabilis dicit diffusionem, et ideo numquam est sine pluralitate personarum in intellectuali natura. Intelligere autem sic vel dicere, secundum ipsam rationem nominis vel vocis nec dicit substantialem diffusionem nature communicabilis, nec ponit personarum pluralitatem. Et ideo vere loquendo intelligere sic et dicere, non est generare, tamen unum non est separatum ab altero, et sicut dictum est, generare aliquid illius est, sed non est illud.

39

Ad primum ergo dicendum, quod per hoc non probatur, nisi quod simile est geherationi eterne et appropriabile: sed cum nullam dicat oppositionem inter intelligentem et intellectum, et dicentem et dictum, cum sola oppositionis relatio multiplicet Trinitatem, ut dicit Boetius, non per propria determinat generationem, secundum quod ipsa generatio est transfusio et communicatio nature a generante in genitum, per quam transfusionem oppositis relationibus determinantur generans et genitus, ut unus est Pater, et alter Filius. Talia enim relativa secundum rationem intelligentie, non fiunt nisi ex tali naturali operatione, qua unus naturam communicabilem producit in alterum: ex tali enim actione unus est Pater, et alter Filius.

40

Ad aliud dicendum, quod per hoc non probatur, nisi quod Filius est Verbum: tamen processus proprius verbi ab intellectu, qui est sic intelligere se, vel dicere se, secundum intentionem vocis non dat ei.quod sit Filius: sed emanatio substantialis Filii a Patre secundum nature communicabilitatem in perfecta similitudine speciei et forme, dat ei quod sit Filius, et quod generans ipsum sit Pater. Quodcumque enim horum trium desit, scilicet quod, aut non sit ex alio, aut non sit substantialis emanatio, aut non sit ad per- fectam similitudinem speciei et forma cl nature secundum omnem nature potestatem: tunc deficit a generationis perfecta ratione. Et per hoc patet, quod intelligere se, et dicere se non dicunt rationem perfecte generationis, sed aliquid simile appropriabile illi.

41

Ad aliud dicendum, quod Verbum non est nisi Filius: quia, sicut dicit Augustinus, "eadem ratione relationis dicitur Verbum qua dicitur Filius:" sed cum omnia dicuntur esse in Verbo vita et lux, hoc altribuitur Verbo in quantum est ars universalis, plena rationibus omnium factorumfet fiendorum splendentibus et viventibus in ipsa. Et quamvis Verbum sit proprium, tamen artem talem esse, est appropriatum et essentiale et commune tribus: non enim possumus dicere, quod rationes factorum non sint lux et vita in Patre, sicut in Filio, et in Spiritu sancto. Similiter, licet hoc per convenientiam majorem attribuatur Filio, sicut et sapientia attribuitur Filio, licet Pater et Filius et Spiritus sanctus sint una sapientia, sicut una essentia.

42

Ad aliud dicendum, quod talis productio sue speciei ex prima intelligentia, simillima est generationi, et est semper cum ipsa: sed non dicit totum esse generationis: sic enim prima intelligentia dicit se: nihil autem, ut dicit Augustinus, genérat seipsum ut sit.

43

Ad aliud dicendum, quod aliud est primum in processibus simpliciter et generaliter, et aliud primum in processu substantial. Et licet conversio sui ad se, et productio sue similitudinis ex seipso, sit primum in ordine causantium intelligentiarum, quo ordine causantur res create ab ipsa intelligentia: tamen in emanatione substantiali, qua in natura communicabili alter est ex altero, non alter prior altero, non est prima, sed omnium emanationum secundum causam intelligentiae in tali ordine nature prima est generatio: sicut communicare substantiam et naturam, secundum modum intelligendi prius est, quam ad se conver- ti per lumen intellectus, et ex se producere speciem et similitudinem in intelligendo se.:

44

Ad dictum Augustini et Anselmi est una solutio, scilicet quod dicere se per intellectum dicitur duobus modis, communiter scilicet, et proprie. Communiter ilicere per intellectum, est manifestare in lumine intellectus. Et sic Pater dicit se, Filius dicit se, et Spiritus sanctus dicit so, in lumine intellectus se manifestans. Et sic Spiritus sanctus dicit Patrem et Killum, et dicitur ab eis, et Filius dicit Patrem, ete converso: quia sic dicere ost essentiale: et sic dicere non ponit aliquam proprietatem in dicente vel dicto.Proprie autem dicere per intellectum, est ex se formatum et distinctum ab intcllectu dicente proferre sive producere verbum, quod sui similitudo sit secundum speciem, et imago perfecta secundum substantiam et omnia substantialia. Kit sic dicens principium est verbi dicli, et verbum dictum principiatum a dicente: et est inter ea oppositio relationis. Unde hoc modo solus Pater dicit Vilium, et nulla persona dicit seipsam, et nulla dicit aliam, nisi Pater solus dicit Kilium: quia sic dicere est notionale, et non essentiale, et soli convenit Patri. Et soli Filio convenit esse verbum: quia sic eadem relatione est verbum et Filius, eteadem relatione dicens et Pater. Sic enim dicere est generare. Et iste est intellectus verborum Anselmi et Augustini.

Membrum 3

Cujus sit generare et generari, utrum essentiae, vel personae, vel utriusque
45

MEMBRUM III. Cujus sit generare et generari, utrum essentie, vel persone, vel utriusque ?

46

Tertio queritur, Cujus est generare et generari, utrum scilicet essentiae, vel personae, vel utriusque ?

47

Et circa hoc queruntur duo. Primo, Utrum aliquo modo concedi possit quod dixit abbas Joachim, quod scilicet essentia divina generat et generatur, sive in se, sive in persona accepta ?

48

Secundo, Si hoc nullo modo concedi potest, cui persone conveniat generare, et cui generari, et qualiter?

Articulus 1

An divinae essentiae sit generare, vel generari
49

MEMBRI TERTHIL ARTICULUS I. An divinae essentiae sit generare, vel generari

50

Primo ergo queritur, An essentie divine sit generare, vel generari?

51

Et videtur, quod non: 1. Per probationes Augustini, quas ponit Magister in libro I Sententiarum, dislinctione V. Et est una probatio: quia si divina essentia generaret vel generaretur, divina essentia relative diceretur: et quod relative dicitur, non significat substantiam, ut in quinto libro de Zrinitate dicit®. Et ex hoc ulterius concludit, quod secundum hoc divina essentia sive natura nec esset, nec Deus -esset,: sed ad alterum tantum esset. Secundum quod concludit, est quod si natura divina generaret, vel generaretur, cum divina natura sibi causa sit secundum rationem intelligendi quod est, ab eo quod generaretur ab ipsa, causaliter esset: et hoc non capit intellectus, quod aliquid causaliter sit ab eo quod generatur ab ipso: natura ergo divina nec generare nec generari potest.

52

2. Adhuc, Omne generans et generatum in divinis distinctum est relatione originis: natura divina penitus indistincta est, sed semper tribus communis: natura ergo divina nullo modo generatur.

53

3. Adhuc, Omne generans et generatum tam in divinis quam in creatis, est existens per sesolum secundum singularis existentia modum: natura numquam est existens per se solum, sed semper in communicatione alterius accepta, et ab illo nec divisa, nec separata, ut existentie simpliciter modum habere possit: ergo impossibile est essentiam divinam sive naturam vel generare vel generari.

54

4, Adhuc, Communi secundum quod commune est, non convenit determinari proprio: aliter enim opposita essent in eodem, scilicet communicabile esse, et incommunicabile esse. Natura sive essentia divina semper communis manet: igitur nulla proprietate determinabilis est. Omne generans et generatum singulari proprietate determinatum est: ergo natura divina numquam potest esse generans vel generata.

55

5. Adhuc, In omni generatione, sicut vult Aristoteles in V Phystcorum, hic generat hunc per se: et quia hic generat, est pater: et quia hic generatur, est filius. Si ergo essentia divina vel natura generaretur vel generaret, primo sequeretur, quod essentia divina esset hic vel hoc singulare, et non commune. Secundo sequeretur, quod esset pater vel filius. Et. ex hoc ulterius per divisionem sequeretur, quod esset pater vel filius suiipsius vel alterius. Si suiipsius: idem sibi esset pater vel filius, quod nullus capit intellectus: nec exemplum hujus vel simile invenire potest aliquis in tota natura secundum omnem modum generationis nature, sive corporalis sive spiritualis, sive materialis sive immaterialis. Si autem alterius esset pater vel filius: aut alte- rius in natura, aut alterius in persona. Non alterius in natura: quia pater et filius semper sunt unius nature in omnibus. Nec alterius in persona: quia tunc sequeretur, quod natura divina esset persona, et communicabile et incommunicabile, et distinctum et indistinctum, ec! multa alia inconvenientia.

56

6. Adhuc, Actus in omnibus particularium sunt: generare autem et generari actus sunt: ergo particularium, Nulla persona particularis est in 'quantum natura est; nullius ergo nature in quantum est natura, generare vel generari est: divina ergo natura nec generat, nec generatur.

57

In contrartum hujus videtur esse, 1. Quod dicit Augustinus in libro VII de Trinitate, quod "Pater et Filius simul sunt una sapientia: quia una essentia, et sigillatim sapientia de sapientia, sicut essentia de essentia." Sed cum dicitur, essentia de essentia, preepositio de notio- nalis est: ergo notat habitudinem generantis ad genitum: essentia est ergo generans et essentia genita.

58

2. Adhuc, Augustinus in libro de Fide ad Petrum: "Sic Christum Dei Filium unam in Trinitate personam Deum ve- rum crede, ut divinitatem ejus de natura Patris naturam esse non dubites!." Ex hoc accipitur expresse, quod divinitas est generans, et divinitas nata: ergo natura est generans, et natura genita.

59

3. Adhuc, Augustinus in libro XV de Trinitate: "Dicitur Filius consilium de consilio, et voluntas de voluntate: sicut dicitur substantia de substantia, et sapientia de sapientia®." Si autem substantia de substantia, et prepositio de notat habitudinem generantis ad genitum, tunc substantia est generans, et substantia genita.

60

4, Adhuc, Hilarius in libro IV de 7rinitate: "Nihil nisi natum habet Filius." Sed habet naturam divinam. Ergo habet eam natam sive genitam: natura ergo divina genita est.

61

5. Adhuc, Hilarius in libro IX de Trinitate: "Ex Patre ejusdem generis genitam naturam in Filio naturaliter in se gignentem habuisse naturam predicamus." Hic expresse dicit Hilarius naturam gignentem et naturam genitam.

62

6. Adhuc, Hilarius, ibidem, "Ex innascibili Deo nativitas unigenita in naturam unigenitam subsistit." Hic expresse dicit naturam esse unigenitam: ox quo sequitur genitam: quia omne unigenitum, genitum est.

63

7. Per rationem probatur idem: Generatio inferiorum et perfectorum animalium, sicut hominum, exemplata est a generatione divina: sed in hominibus generatis generatur natura, et quidquid est naturalium in ipsis: ergo in divinis similiter est, quod generato Filio, natura divina generatur in ipso.

64

8. Adhuc, Constat, quod potentia generandi naturalis potentia est tam in divinis quam in humanis. Potentia autem naturalis id natura radicata est. Ergo potentia generandi natura est divine. Et generaliter verum est quod dicit Philosophus, quod cujus est potentia, ejus est actus. Ergo et actus generandi nature est: et sic natura generat.

65

9. Adhuc, Natura divina est Pater, et ce converso Pater natura divina est, et non est predicatio per accidens: et Pater generat, nec hec predicatio per accidens est: videtur ergo sequi, quod natura divina generat.

66

10. Adhuc, Videtur sequi inconveniens, si dicatur, quod divina natura nec est gignens, nec genita. Secundum hoc enim in Trinitate res est gignens non genita, quia Pater: et est ibi res genita, quia Filius: et est ibi res procedens, nec gignens, nec genita, quia Spiritus sanctus: et est ibi res nec gignens, nec genita, nec spirans, nec spirata, quia essentia sive natura divina: ergo in Trinitate sunt quatuor res: et sic quaternitas debet dici, non Trinitas.

67

11. Adhuc, Est objectio abbatis Joachim: Conceditur enim hec, Deus Deum genuit: et tamen Deus nomen essentize est sive nature. Queratur ergo, aut se Deum genuit, aut alium Deum.. Si se: tunc aliquid dicitur generare se: et sic essentia potest dict generare essentiam. Si alium Deum: tunc generans et genitus non sunt unus Deus, sed duo essentialiter differentes, quod est heresis Arii.

68

Solutio. Prima pars hujus disputationis concedenda est: quia hac est Catholica fides, quod natura divina, nec generans, nec genita est, nec spirans, nec spirata.

69

Et rationes ad illam partem inducte, procedunt.

70

Ad intelligentiam autem eorum que sequuntur et in contrarium adducuntur, intelligendum regulariter, quod essentia divina secundum modum significandi per nomen tripliciter designari solet. Aliquando enim abstracte et absolute designatur et simpliciter prout est in seipsa, sicut cum dicitur, essentia. Aliquando autem quasi per modum concretionis designatur, sive per modum ejus quod est. Et hoc dupliciter, scilicet secundum intellectum et inclinationem ad actum substantialem, qui proprie est suppositi et non essentie, sive nature per se, sicut cum dicitur, substantia. Aliquando autem per ipsum actum suppositi substantis, quod sicut id quod est, substat nature communi, sicut cum dicitur, Ade Deus, sicut, Deuter. xxx, 4, secundum translationem Septuaginta dicitur: "Hic Deus noster, in quo non est iniquitas ." Et,Baruch, m1, 36: Hic est Deus noster, ef non exstimabitur alius adversus eum. Hic enim de essentia communi non satis convenienter dicetur. Non enim demonstrabile est per hoc nisi suppositum. Hoc enim secundum modum significandi de- monstrat aliquid formatum et suppositum sub natura communi. Aliquando significatur ut relata ad actum, ut cum dicitur, natura, vel virtus, vel vita, vel lumen, vel sapientia. Et quando istorum modorum aliquo significatur, preter per primum, per notionalem prepositionem designantem ordinem nature, secundum originem trahitur ad standum per persona. Et hoc est ideo, quia nihil in divinis, nec etiam in aliis supponibile est, vel etiam substans actu, nisi hypostasis, vel persona: et nihil proprie agit sive actum habet, nisi particulare vel personale. Et ideo in dictis Sanctorum frequenter invenitur, substantia de substantia, Deus de Deo, lumen de lumine, vita de vita, natura de natura, virtus de virtute, sapientia de sapientia, et hujusmodi:eo quod haec nature non primo secundum se conveniunt, sed nature secundum quod est in hypostasi. Rarissime autem invenitur, essentia de essentia: eo quod essentia absolute significat commune quo est, et non per modum hypostasis sive subsistentis, nec significat naturam ordinatam ad actum, sed absolute in simplicitate consistens. Et quando invenitur a Sanctis, essentia de essentia, ex causa dictum est, et sub figura locutionis que dicitur emphasis, hoc est, expressio, Ex causa quidem, quia propter hereticos, precipue Arianos et Nestorianos, qui dixerunt Patrem et Filium esse diverse essentia. Et tunc Sancti occurrentes illi heresi, in oppositum extendendo locutionem dixerunt essentiam de essentia, ut unam essentiam Patris et Filii significarent: quia sicut una est essentia in omni generatione univoca genitoris et geniti, una (dico) et communis secundum rationem et esse in una re, si tanta esset simplicitas, quod in natura illa non esset universale et particulare: ita in divinis, ubi maxima simplicitas est, ne- cesse est unam re et numero esse essentiam genitoris et geniti, sive Patris et Filii. Et ad hoc respicientes dixerunt essentiam de essentia. Emphatice autem dico, quia sic propter expressionem alquando dicimus et ponimus abstractum pro concreto, et in bono et in malo. In malo, sicut, II ad Thessal. mn, 3, Antichristus dicitur filius perditionis: ov quod nihil in eo apparet nisi perditio: et Judas etiam dicitur filius perditionis'. Et dicitur adhuc diabolus’, non quod perditio habeat filium vel diabolus, sed quod perditio et diabolus eum totum traxerunt in formam suam. In bono, sicut usitate dicimus, Rogo paternitatem tuam, vel bonitatem, vel clementiam, hoc est, rogo te patrem, bonum et clementem, quem paternitas, bonitas, et clementia, totum in formas suas traxerunt. Et in hoc Sancti, ut dicit Aristoteles in WI Ethicorum, aliquid simile fecerunt his qui tortuosa lignorum dirigunt. Tili enim non tantum tortuosum lignum dirigunt ad rectum, sed incurvant ad oppositum, ut amissa curvitate indebita, per naturam in rectum redeat. Unde tales locutiones non sunt extendende per exemplum, sed (sicut dictum est) excusande. Unde cum dicitur essentia de essentia, sensus est, Filius qui est essentia, est de Patre qui est eadem essentia. Et sic excusatur illud dictum Augustini in libro de Fide ad Petrum: "Deus Pater qui verissime se indicare animis cognituris et voluit et potuit, hoc ad seipsum indicandum genuit, quod est ipse qui genuit."

71

Si objicitur de dicto Augustini qui dicit in libro IV de Trinitate, quod "Pater est principium totius divinitatis: non autem potest esse principium nisi generando vel spirando: et sic divinitatem vel genuit, vel spiravit ‘." Dicimus, quod loquitur contra Arianos et Nesto- rianos, Ariani enim dixerunt Filium non esse in divinitate Patris, Nestoriani autem negaverunt hoc de Spiritu sancto. Volens autem Augustinus elidere hunc crrorem, dixit quod est principium tolius divinitatis in Filio, prout dicit Philosophus in II] Physicorum, "Totum et perfectum idem dico.." Et est sensus, Pater est principium, quod divinitas perfecte sit in Filio, et quod divinitas perfecte sit in Spiritus sancto: ita quod principium sit respectu Filii per generalionem, et respectu Spiritus sancti per spirationem, et non respectu essentie vel divinitatis, a qua non distinguitur Pater. Sed divinitas in obliquo ponitur ibi, ut notetur ibi communicatio nature divine, in qua perfecte communicant Pater et Filius et Spiritus sanctus: quamvis enim respectu creaturarum essentia sit principium et causa agendi sicut persona, eo quod essentia divina agit et creat: tamen respectu actuum personalium non potest esse principium: unde nec generandi, nec spirandi potest esse principium. Et hujus causa est, quia generare et spirare proprietates personales dicunt ut actus: proprietates autem personales per oppositionem relationis distinguunt personas et determinant: essentia autem divina vel natura nec ad seipsam, nec ad personam aliquam distinguitur vel determinatur: et ideo talium proprietatum nullo modo potest esse causa susceptibilis. Causa autem et causatum licet dicant relationem, tamen in-intellectu suo non ponunt tales proprietates: et ideo non distinguunt. Et haec eadem est causa, quod quamvis oppositio contradictionis major sit quam relationis, tamen in divinis non facit distinctionem sicut oppositio relationis. Est enim persona ens distinctum proprietate, et essentia ens non distinctum: et tamen essentia est persona, et persona essentia: et Pater est persona proprietate distincta, scilicet paternitate: et Filius persona distincta opposita proprietate, filiatione scilicet et ideo Pater non est Filius, nec Filius Pater. His itaque suppositis, facillimum est respondere ad objecta.

72

Ad primum ergo dicendum, quod sa- Adobject.1. pientia dicitur de sapientia, et essentia de essentia propter indifferentiam et indistinctionem sapientie et essentia in Patre et Filio. Et sensus est: Filius qui est sapientia et essentia, est de Patre qui est sapientia et essentia: ita quod notio quam |importat prepositio, notat habitudinem persone ad personam, et habitudo inter nominativum et ablativum notat consubstantialitatem.

73

Sic ertam ad secundum respondendum Ad object.2, est: quia Filius qui est divinitas, natus est.

74

Ad Tertium jam patet solutio. In om- nibus enim substantialibus substantiale trahitur ad personam virtute prepositionis, et habitudo ablativi ad nominativum notat consubstantialitatem, quam negabant heretici. Consilium enim et sapientia relationem dicunt ad actum, qui persone est proprie: nomen autem substantie ab actu substandi imponitur, quod proprie convenit hypostasi.

75

Ad primum quod objicitur de Hilario, antiqui satis bene responderunt. Cum enim dicitur, "Nihil nisi natum habet Filius," sensus est, nihil habet Filius nisi quod nascendo accepit: licet enim divinitas non distinguatur proprietate generationis, tamen Filius proprietate generationis distinctus, habet eam a Patre ut communem Patri et Filio, sicut dicitur, Joan. x, 29: Pater meus, quod dedit mihi, majus omnibus est. Ad Philip. u, 9: Donavit illi nomen quod est super omne nomen. Glossa: "Aiterna generatione dedit illi, ut verus Deus sit et nominetur."

76

Ad secundum dicendum, quod natura Adcbject.s dicitur genita esse modo qui prius dictus est, scilicet quia per generationem ili est accepta.

77

Sic Etiam ad tertium dicendum: dicitur enim nativitas sive natura unigenita, quia ab Unigenito accepta.

78

Ad primum quod per rationem objicitur, dicendum est, quod aliter est in humanis, et aliter in divinis. In humanis enim natura non repugnat distinctioni et divisioni: quinimo in generante et genito realiter et secundum esse distinguitur et dividitur. Quod nullo modo potest esse in divinis, propter hoc quod natura divina est in fine simplicitatis.

79

Et quod objicitur, quod generatio humana exemplata est a divina. Dicendum, quod verum est: sed exemplar totum exemplatum implere non potest, sed imitatur quantum potest, in hoc scilicet potissime, quod est ad similitudinem speciei et forme. Sed in hoc quod est eadem natura in generante et genito, non potest imitari: quia in humanis quiddam est per se generans et quiddam genitum per se, et quiddam generans et genitum per accidens, et quiddam generans et genitum per consequens. Per se enim hic generat hunc. Per accidens autem, quia generans est homo, et genitus est homo, generans est pater, et genitus est filius: et sic pater generat filium. Per consequens autem, quia hic generans est homo, et hic genitus est homo: ideo generat homo hominem. In divinis autem non sic: ibi enim totum est per se et substantiale. Pater enim non per accidens est Pater,, quia paternitas sua est essentia sua: et paternitas non differt a generatione: quinimo paternitas eamdem proprietatem dicit quam generatio: sed dicit eam ut actum, paternitas autem ut proprietatem: et hec duo non faciunt rem differre a re, sed faciunt differentiam in modo significandi vel dicendi eamdem rem. Et similiter estin Filio de filiatione et generatione passiva, quod quia in tanta simplicitate non est particulare et universale, nihil generatur ibi per consequens: quia cum dicitur, Pater est Deus, idem penitus est in predicato et subjecto sub alio modo significandi: quem diversum modum significandi, antiqui vocabant diversum modum aittribuendi, et diversum modum supponen- di: quia scilicet supposito uno non supponitur alterum: et aliquid attribuitur uni quod non attribuitur alteri: Deus enim significat aliquid indistincte, Pater autem distinctum proprietate paternitatis.

80

Ad aliud dicendum, quod cum dici tur, potentia generandi, triplex est locutio, ex hoc quod gerundivum generandi potest sumi a verbo personali activo, vel a verbo personali passivo, vel potest sumia verbo impersonali. Si sumatur a verbo personali activo; tunc potentia generandi est potentia qua quis generat: et hoc non radicatur in natura, sed in Patre. Si autem sumatur a verbo personali passivo: tunc potentia generandi est potentia qua quis generatur: et hoc nec in Patre nec in natura radicatur, sed in Filio. Si sumatur a verbo impersonali: tunc potentia generandi est, qua potentia ab aliquo fiat generatio: et hoc solo modo radicatur in natura, quantum ad hoc, quod natura communicabilis est per generationem. Et tunc eadem potentia generandi est in Patre et in Filio. Et quod dicit- Philosophus, quod "cujus est potentia, ejus est actus," verum est de primo et secundo modo dicta potentia generandi: sed de tertio modo non est verum: quia verbum impersonale a. quo sumitur, non determinat potentiam cujus sit actus, cum tamen omnis actus certe persone sit.

81

Ad aliud dicendum, quod licet in divinis non sit predicatio per accidens, ut dictum est, tamen modus supponendi diversus est, et attribuendi et significandi. Unde cum dicitur, Pater generat: Pater est natura divina: ergo natura divina geperat: incidit fallacia figure dictionis: mutatur enim quis in quid, ac si idem attribuatur ei quod est quid, quod attribuitur ei qui est Deus.

82

Ad aliud dicendum, quod ab insufficienti procedit: deberet enim addere, quod res nec gignens nec genita, nec spirans nec spirata, non est eadem: sed in numerum ponit cum re gignente non. genita, et cum re genita non gignente, et cum re spirata nec gignente nec genita. Et hoc falsum est: eadem enim est essentia cum personis. Unde in argumento incidit fallacia consequentis..

83

Ad Hoc autem quod ulterius objicitur, satis respondet Magister in I Sententiarum, distinctione IV. Cum enim dicit, autse Deum genuit, aut alium Deum, relativum diversitatis quod est, alium, potest esse substantivum, vel adjectivum. Si substantivam: tunc non notat diversitatem nisi inter duo supposita generantis et geniti: et tunc concedendum est, quod alium Deum, hoc est alium qui est Deus. Si autem sit adjeclivum: tunc ponit formam diversitatis quam significat circa substantivum quod est Deus: et tunc locutio falsa est: quia idem Deus, neutraliter accipiendo idem, non masculine, ut dicit Augustinus, sunt Pater et Filius. Et sub hoc sensu dicit Augustinus, quod Deus Pater de se genuit alium se, hoc est, alium qui est idem sibi.

84

Et sic patet solutio ad totum.

Articulus 2

Cujus persone sit generare, utrum scilicet Patris, et qualiter
85

MEMBRI TERTII ARTICULUS II. Cujus persone sit generare, utrum scili cet Patris, et qualiter ?

86

Secundo queritur, Cujus persone sit generare, utrum scilicet Patris, et qualiter ?.

87

Propter questiones Augustini contra Felicianum, quas ponit Magister in libro I Sententiarum, distinctione VI, que sunt iste: An Pater genuit Filium voluntate, vel necessitate ? Et, distinctione VII: An potuerit vel voluerit gignere Filium ?

88

Et propter tertiam quam ponit in distinctione V: An Pater de sua substantia, vel de nihilo, vel de aliquo genuerit Filium ? Quam questionem Augustinus tractat in libro contra Maximinum. Ex his questionibus probare volebant heretic! Patrem non gignere Filium,

89

Quantum ad primum scilicet, An Pater genuit Filium voluntate, vel necessitate ? sic objiciebant:

90

1. Pater aut voluntate, aut necessitate genuit Filium. Si necessitate, necessitas cadit in Deum: quod miseria est: et hoc absurdum est, quod miseria cadat in Deum. Si autem voluntate: cum omnis voluntas precedat volitum, voluntas Patris preiret generationem Filii: quod esse non potest: quia secundum hoc generatio esset opus voluntatis. Sed sicut dicit Damascenus distinguens inter generationem et creationem, quod "generatio est opus nature existens, creatio autem opus voluntatis, non nature," sequeretur quod Filius esset factus per creationem, sicut dixit Arius, etnon esset Patri cozeternus.

91

2. Adhuc, Objicitur de responso Augustini qui dicit, quod nec necessitate, nec voluntate: quia necessitas in Deo non est, et voluntas sapientiam preire non potest: et cum Filius sit sapientia Patris et verbum, voluntas preire generationem Filii non potest. Hoc enim falsum videtur, In omnibus enim in quibus sapientia nascitur per acquisitionem, vel considerationem, pracedit voluntas querendi et inveniendi, et sic voluntas precedit sapientiam. Unde Augustinus in libro IV de Trinitate: "Partum mentis preit quidam appetitus querendi et inveniendi: et sic proles nascitur, que es mentis notitia."

92

3. Adhuc, Anselmus dicit, quod "vo- luntas non tantum potentia est ad actum specialem, sed generalis motor omnium aliarum potentiarum ad actus suos." Unde cum dicitur, Possum ambulare, intelligitur, si volo: possum loqui, si volo: possum intelligere, sivolo. Falsum ergo est, quod voluntas sapientiam preire non possit. Et sic videtur stare objectio heretici, quod scilicet generatio Filii sit opus voluntatis, et non nature.

93

4. Adhuc, QObjicit Arius et discipuli sui, Maximinus, et Eunomius, et Felicianus: Pater aut voluntarie genuit Filium, aut involuntarie. Si involuntarie: cum involuntarium, sicut dicit Aristoteles in IL Fthicorum, et Joannes Damascenus ', et Gregorius Nyssenus in libro de Anima, non sit nisi dupliciter, scilicet per violentiam, et ignorantiam, sequeretur quod in Deum vel violentia vel ignorantia caderet, quod absurdum est. Si autem genuit voluntarie, putant sequi ‘sui erroris propositum, quod scilicet generatio Filii opus sit voluntatis, non nature, et quod Filius creatus sit et Patri non coeternus.

94

Anuuc, idem volunt habere ex alia divisione, querentes scilicet, An Pater potuerit, vel voluerit gignere Filium ?

95

4, Si enim voluit, concludunt statim, quod Filius est opus voluntatis. Si potuit: cum omnis potentia precedat actum, ut dicit Aristoteles in IX Metaphysice, sive sit activa, sive passiva, dummodo potentia et actus in eodem accipiantur, concludunt iterum propositum errorem, quod scilicet Filius de potentia exivit ad actum, et sic cowternus Patri esse non potest.

96

2. Si dicatur hereticis, quod divisio non est sufficiens, probant suam intentionem per hoc quod dicitur ab Aristotele in IL Physicorum, quod "omne quod fit, aut fit a proposito, aut a natura." Et vult, quod hec duo principia sunt agendi, et non plura. Et si fit a proposito: cum propositum, ut dicit Avicenna, et omnis potentia propositi sit ad opposita, scilicet ad agere, et ad non agere: quod autem per naturam fit, de necessitate fit: volunt propositum habere, quod aut necessitate, aut voluntate genuit Filium: et sic sequentur ea qua supra conclusa sunt.

97

3. Adhuc errorem suum confirmant: quia omne quod fit, aut contingenter fit, aut ex necessitate fit. In divinis autem nihil est contingenter, et sicut habitum est, necessitas in Deum non cadit: generatio ergo Filii a Patre, nec contingenter fit, nec ex necessitate: et sic generatio Filii a Patre esse non potest.

98

Ipem volunt habere per aliam divisionem, querentes, Si Filius generatur a Patre, aut de aliquo generatur, aut de nihilo ? ?

99

Si de nihilo: tunc Filius de nihilo factus est, et creatura est: et sic habetur propositum. Si de aliquo: aut de materia, aut de substantia generantis. Si de materia: tunc sequitur, quod de materia factus est Filius, et sic iterum creatus est, et non genitus a Patre.

100

Si autem dicatur natus de substantia Patris, querunt dividentes, utrum de tota substantia, vel de parte. Si de tota: tunc nihil substantialium est in Patre quod non sit in Filio: et hoc falsum est, ut dicunt: quia sic dicitur, Joan. xiv, 28: Pater major me est: quod non posset dici, nisi aliquid esset in Patre, quod non esset in Filio.

101

Adhuc, Hoc esset contra habitudinem prepositionis de, que participationem notat. Si autem est de parte: tunc substantia Patris partibilis est: et tunc non est summe simplicitatis, et non ejusdem substantie sunt Pater et Filius.

102

Propter hec et similia sophismata dixit Arius, sicut in libro Arii legitur, quem ipse ad confirmationem erroris sui scripsit, quod Filius est creatura et opus voluntatis sieut cetera creata: sed est creatura in qua est virtus, verbum, et sapientia prime cause. Dicit enim, sicut ego ipse in libro Arii legi, quod Filius est intellectus sive intelligentia ante mundum creata, et ante omnem ordinem intelligentiaram, que ordinibus ccelestibus mobilibus sunt attribute: in quem intellectum sive intelligentiam influxit Deus mentale verbum, quod est forma, ct virtus, et sapientia, et ars omnium creatorum. Et hoc dixit esse quod dicitur, Joan. 1, 3: Omnia per ipsum facta sunt, ef sine ipso factum est nihil quod factum est. Et hoc est quod dicitur, Joan. v, 17: Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Et dixit, quod ideo dicitur Filius, quia in similitudine forme et speciei est divine, per potentiam inclinationis ad corpus a simplicitate et forma Dei non dissimilis.

103

Et in libro illo omnes rationes que induct sunt, inveni conscriptas.

104

Sozurio. Ad hoc quod objiciunt heretici, non est difficile solvere.

105

Ad hoc enim quod prima questione querunt, Utrum Pater voluntate vel necessitate genuerit Filium ? satis responderunt antiqui, Magister scilicet in Senlentiis, Prepositivus, et Gulielmus de Altisiodoro, distinguentes voluntatem, et distinguentes necessitatem, quod scilicet est voluntas preecedens, et est voluntas concomitans. Voluntate pracedente non genuit Pater Filium: quia sic sequeretur, quod esset opus voluntatis. Voluntas autem concomitans duplex est, seilicet concomitans actum interiorem substantialem et naturalem, qui involuntarius esse non potest in Deo, et actum exteriorem, qui concomitatur actum crea- tionis, qui in diversitate essentie est, et terminatur ad opus creatum. Voluntate igitur concomitante actum interiorem generationis in eadem substantia genuit Pater Filium, sed non voluntate concomitante actum exteriorem qui est in diversitate essentia. Et ex hoc non sequitur, quod Filius sit opus voluntatis, sed opus nature quod concomitatur voluntas.

106

Similiter distinguebant necessitatem, que multiplex est, secundum omne genus cause. Est enim necessitas coactionis, secundum causam efficientem. Et est necessitas obligationis, secundum causam materialem, secundum quod dicit Philosophus in IV de Celo et Mundo, quod "id in quo vincit terra, de necessitate descendit a tribus elementis, igne scilicet, aere, et aqua." Et est necessitas inevitabilitatis dicta, secundum causam formalem, sicut necesse est lucem illuminare, et intellectum intelligere. Et has tres necessitates in Deum, qui summe liber est et libera causa omnium operum suorum, impossibile est cadere. Ex prima enim necessitate sequeretur, quod cogi posset: ex secunda, quod obligatus esset: ex tertia, quod coarctatus ad unum: que omnia prejudicium facerent summe libertati. Dicitur quarto modo necesssitas secundum causam finalem, quam Boetius vocat necessitatem suppositionis, secundum quam dicimus, si foemina honesta esse debeat, necesse est castam esse: et secundum quam dicitur, Luc. x, 42: Unum est necessarium: et, Joan. 1x, 4: Me oportet operart opera ejus qui misit me, donec dies est. Et hoc modo dicimus, quod Pater necessitate genuit Filium; quia si summum bonum esse debeat, necesse est quod summa et perfecta diffusione seipsum diffundat et communicet. Summa autem diffusio est per generationem: quia nisi sic se diffunderet, deficeret a ratione summi boni, et sic esset mutabilis. Unde hec etiam necessitas dicitur necessitas immutabilitatis ad finem.

107

Similiter distinxerunt potentiam in eodem acceptam cum actu, scilicet in potentiam precedentem, et in potentiam concomitantem. Et cum dicitur, quod Deus potuit generare Filium, conceditur hoc de potentia concomitante: et ex hoc ‘non sequitur, quod Filius sit potenti Filius, et quod generatio opus sit potentie preeuntis, sed quod sit opus nature quod concomitatur potentia. Ex hoc etiam non sequitur, quod Deus sit impotens si non habet potentiam actum preeuntem.

108

Per hoc patet solutio ad omnia que inducunt heretici ad primas duas questiones confirmandas.

109

Ad id quod querunt, An Deus Pater Filium de aliquo, vel nihilo genuerit ?

110

Respondendum est per Hilarium in libro XIV de Trinitate, ubi sic dicit: "Unigenitus Deus cum natus sit, Patrem testatur auctorem :; cum ex manente natus est, non est natus ex nihilo: et cum ante tempus natus est, omnem sensum prevenit nascendo." Distinguendum ergo, quod propositio de, vel ex, cum dicitur, hoc est ex nihilo, triplicem notat habitudinem, scilicet originis secundum quod initiata est res illa post nihil, sicut dicit Philosophus: Ex his sive ludis olympia, hoc est, post hos ludos sunt olympia. Et sic notat habitudinem nullius ex quo fiat presuppositi. Et hoc secundum Philosophos dicitur creatum, secundum quod ens dicitur creatum primum. Aliquando notat habitudinem negationis principii materialis tantum, sicut animam et Angelum dicimus facta ex nihilo. Nullo istorum modorum vel Pater vel Filius vel Spiritus sanctus est ex nihilo. Non enim sunt post nihil, nec sunt creata prima, nec per abnegationem principii materialis hoc modo sicut anima et Angelus dicuntur esse ex nihilo: quia quod hoc modo ex nihilo est, initium habet esse et durationis. Similiter cum dicitur hoc esse de aliquo, prepositio de in triplici est habitudine, scilicet originis tantum: et sic. Filius et Spiritus sanctus sunt de aliquo, et Pater non de aliquo. Sed ex hoc non sequitur, quod Pater sit ex nihilo propter habitudinem ordinis que remanet in prepositione, cum dicitur, hoc est ex nihilo, hoc est, post nihil.

111

Notat etiam habitudinem cause materialis, sicut cum dicitur cultellus de ferro. Et tunc aliquando est partitiva prepositio, et aliquando notat indistinctionem substantie materialis in materiato, Et nullo istorum modorum dici potest, quod Pater vel Filius vel Spiritus sanctus sint de aliquo.

112

Aliquando simplicem notat habitudinem substantiae ad habens substantiam illam. Et sic dicitur Filius de substantia Patris, et Spiritus sanctus de substantia Patris et Filii, secundum quod diximus, quod habitudo originis que est in prepositione de, notat habitudinem persone ad personam: et habitudo obliqui ad rectum, cum dicitur Filius esse substantia de substantia, vel Filii substantia de substantia Patris, non notat nisi indistinctam coessentialitatem. Et sic dicimus Filium esse de tota substantia Patris, et non de Patre, hoc est, totam habere Patris substantiam, et Spiritum sanctum de tota substantia Patris et Filii.

113

Et quod Filius dicit: Pater major me est ', secundum Augustinum et Hilarium non refertur nisi ad auctoritatem principii que est in Patre, et non ad substantia particularitatem. Unde non sequitur, si Pater major est, quod Filius minor sit: quia generatio et etiam processio nature ponunt equalitatem in eo a quo procedunt Filius et Spiritus sanctus, et in eis qui procedunt. Natura enim cum simplicissima sit, quando communicatur per actum substantialis processionis, necesse est, quod tota communicetur. Unde per majoritatem illam non notatur nisi au- ctoritas que est in Patre, qui est principium non de principio: que in Filio esse non potest, cum sit principium de principio: nec in Spiritu sancto esse polest, cum sit principium de utrogne principio. Minor tamen non potest. esse Filius vel Spiritus sanctus: quia generatio et processio non sunt productiones, quibus quis ex se proferat minus, sed wquale per omnia, sicut probatur verbis Augustini in libro XIV de Trinitate ', que ponit Magister in I Sententiarum, distinct. IL, ubi loquitur de equalitate mentis et intellectus et voluntatis, ex quibus vult probare coessentialitatem Trinitatis et equalitatem..

114

Et per hoc patet solutio ad totum hoc quod adducunt ad tertiam questionem pro sui erroris confirmatione.

Membrum 4

Utrum uni vel pluribus personis in divinis conveniat generare ? et, Utrum semper, vel aliquando ?
115

MEMBRUM IV. Utrum uni vel pluribus personis in divinis conveniat generare ? et, Utrum semper, vel aliquando ?

116

Quarto queritur, Si persone convenit generare, cui persone conveniat, utrum uni, vel pluribus, et utrum semper, vel aliquando ?

117

Et hoc est querere, Utrum necesse sit generationem divinam inquietam esse et infinitam per successionem.

118

Quam questionem tractat Augustinus in libro contra Eunomium hereticum, ct Magister tangit eam in libro I Sententiarum, distinct. VII.

119

Et iterum, Utrum generatio divina continue fiat secundum omne tempus, vel et facta sit aliquando, et aliquando futura, vel praesens ?

120

Ad prima partem questionis objicitur sic:; 1. Nulla potentia est in Patre, que non sit in Filio: potentia generandi est in Patre: ergo potentia generandi est etiam in Filio: ergo “sicut "Pater potest generare, ita etiam et Filius. Sed dicit Philosophus in 1X prime philosophiae, quod in rebus perpetuis sive eternis idem est esse et posse: si ergo Filius habet potentiam generandi, generat Filium, et ille Filius alium, et sic in infinitum per successionem, et ita non finitur generatio.

121

2. Adhuc, Generatio humana ‘ exemplata est a divina: generatio autem humana non stat in filio, quinimo filius generat sicut et pater: Filius ergo in divinis generabit Filium, et ille alium, et non stabit generatio per successionem, sicut quidam poetarum videntur dicere.

122

In contrarium hujus est, quod 1. Si Filius generabit filium alium, ille erit nepos primi Patris: non ergo conjungetur avo nisi per filium: et sic per medium: et tamen erit persona divina: non ergo summa germanitas et propinquitas est inter personas divinas: quod est inconveniens.

123

2. Adhuc, Anselmus in libro de Processione Spiritus sancti contra Grecos, volens probare Spiritum sanctum procedere a Filio sicut a Patre, supponit illud Boetii in libro de Trinitate, quod "sola oppositio relationis distinguit Trinitatem: et ubi non est oppositio relationis, manet unitas et identitas." Spiritus autem sanctus per hoc quod procedit a Patre, relative non opponitur Filio. Ergo cum Filio manet unus et idem, nisi etiam a Filio procedere dicatur, ut relativam ad ipsum habeat oppositionem.

124

3. A simili arguitur sic: Nepos per hoc quod generatur a Filio, relativam oppositionem nec ad Patrem habet, nec ad Spiritum sanctum: a neutro ergo distinguitur in persona: unus ergo erit et idem cum Patre et Spiritu sancto: quod absurdum valde est et omni intellectui contrarium: sic ergo Filius generando Filium, generaret Patrem et Spiritum sanctum.

125

4, Adhuc, Si Filius generaret filium, ille filius proprietate filiationis erit filius, et persona divina: et similiter primus fililus proprietate filiationis erit filius et persona divina: quero, secundum quid differant iste filiationes ? Constat, quod non differunt per materiam in qua individuentur: quia materia in divinis nec esse potest, nec est: Nec differunt per essentiam: quia proprietas in divinis ab essentia nullam facit distinctionem. Nec formaliter differunt: quia unius speciei sunt, et definitionis, et forme, sicut omnis albedo cum omni albedine. Ergo exdem sunt filiationes iste: quia dicit Philosophus in VII Topicorum, quod "eadem sunt,in quibus non est differentia :" sed eadem proprietates personales easdem constituunt personas: ergo primus filius cum secundo erit una persona et eadem erit per eamdem rationem: et si in infinitum multiplicentur, idem sequetur: et sic sequitur, quod idem generat seipsum: quod dicit Richardus esse contra omnem intellectum, quod scilicet ille de quo aliquis est, sit ille qui est de ipso, vel sit ab eo qui est de ipso.

126

Ad id quod secundo queritur ', sic proceditur:

127

Videtur enim, quod Filius non semel, sed continue nascilur de Patre: et sic generatio ejus sit inquieta et infinita. Origenes super Jeremiam: "Salvator noster est sapientia Dei: sapientia vero est splendor eterne lucis ." Ad Hebr. I, 3: Qui cum sit splendor gloria. Splendor autem non semel nascitur, ot desinit: sed quoties ortum fuerit lumen ex quo splendor oritur, toties etiam oritur splendor claritatis. Unde ait in libro Proverbiorum, vin, 25: Ante omnes colles generat me Dominus: non, ut quidam male legunt, generavit me 3. Kx his verbis accipitur, quod continue per temporis successionem generetur Filius: et sic infinita et inquieta sit ejus generatio.

128

In contrarium hujus est, 1. Quod dicit Gregorius in Moralibus, super Job sic dicens: "Dominus Jesus in eo quod virtus et sapientia Dei est, de Palre ante tempora natus est: vel potius quia nec ccepit nasci, nec desiit, dicamus verius, semper nalus: non autem possumus dicere, semper nascitur, ne imperfectum esse videatur. At vero ut eternus designari valeat et perfectus, et semper dicamus, et natus, quatenus et natus ad perfectionem pertineat, et semper ad eternitatem ‘."

129

2. Ad idem, Augustinus in libro LXXXUL Questionum de semper nato disserens sic ait: "Melior est semper natus, quam qui semper nascitur: quia qui semper nascitur, nondum est natus: et numquam natus est, vel natus erit si semper nascitur. Aliud enim est nasci, aliud natum esse. Ac per hoc numquam Filius est, si numquam natus est. Filius aufem est, quia natus: et semper Filius: semper igitur natus."

130

Sorunio. Ad primam questionem dicendum, quod sicut probant rationes inducte, Filius non generat alium filium: et secundum quod dicit Anselmus, quod omne inconveniens Deo impossibile est: impossibile est ergo Filium generare lium filium.

131

Ad primum autem quod objicitur contra hoe, dicendum quod quecumque potentia est in Patre, est in Filio, sed non ad idem, nisi in genere: et, potenlia generandi, secundum quod gerundivum sumitur a verbo impersonali, eadem est in Patre et in Filio. Sed in Patre est ad hoc quod generet, in Filio autem ad hoc quod generetur. Et haec solutio est Magistri in primo Sententiarum, distinct. VII, et ratio solutionis.

132

Tnnuit tamen etiam aliam solutionem. Cum enim dico, potentia generandi, duo dico, scilicet potentiam, et hoc nature est: et generandi, quod secundum Donatum verbum,est, quia actionem significat et agere: secundum Priscianum autem nomen verbale: et sic iterum refertur ad actionem et ad agere: et hoc est notionis sive proprietatis. Unde quod nature est, scilicet potentia, unum est in Patre et Filio: sed quod notionis sive proprietatis est, est in Patre et Filio diversum: Patri enim proprium est ut generet, Filio autem ut generetur.

133

Ad aliud dicendum, quod in generatione hominis vel animalium, potentia generandi a patre transfunditur in filium hac de causa: quia in tali generatione pater imperfectum esse largitur filio per generationem: quod quia per se imperfectum est, et deficit in seipso, non in uno et simul possidens se totum, oportet quod apprehendat et teneat se per successionem in esse divino, quod desiderare omni nature est inditum. Secus autem est in divinis, ubi Pater perfectum esse largitur Filio, quod se totum in uno possidet et simul: et ideo successio esset ibi inconveniens. Nec generatio humana exemplificare potest generationem divinam in omnibus: sed in hoc exemplificat, quod ex potentia naturali est, et in simile speciei et formae.

134

Ad aliud partem questionis dicen- dum, quod Sancti non intendunt dicere, quod generatio divina temporibus vel differentiis temporum subjaceat, sed quod eteraa sit, et nulli desit differentiae temporis, ut dicit Hieronymus. Unde proprie loquendo verba motus temporales significantia, ad esse resolvenda sunt: quia in differentiis temporum se- cundum esse duo invenimus perfecta, preteritum scilicet, et prasens: preteritum enim necesse est esse, presens autem non totum. Est autem cavendum, quia duplex est presens, scilicet impartibile, et partibile. Impartibile totum simul est, de quo dicit Aristoteles in III Physicorum, quod de tempore non est accipere nisi nunc temporis: et hoc est substantia temporis. Et aliud presens de quo dicit Priscianus, cujus pars preteriit, pars in instanti est, et pars futura: et hoc est accidens verbo quod agere et pati significat: quia probat Aristoteles in VI Physicorum, quod quidquid movetur, movebatur, et movebitur. Et sic est de omnibus successivis passionibus et actionibus. Unde nihil talium est, nisi dum fit: et dum fit, est imperfectum. Et hoc presens a divina generatione intendunt excludere Gregorius et Augustinus. Unde Gregorius: "Non dicamus, semper nascitur, ne imperfectum esse credatur." Et Augustinus: "Quod semper nascitur, numquam natum est." Presens autem impartibile quod totum est simul, intendit adstruere Origines de divina generatione: et ideo dicit: "Non semel oritur et desinit," intendens, quod in ortu continue est.

135

Similiter loquentes de preterito, non accipiunt preteritum in hoc quod preteriit, quia in hoc non est: sed accipiunt preteritum in hoc quod perfectum, quia in hoc ex preteritione sua non preteriit,ut dicitur in Sex principiis, sed in necessitate manet et stat. Et hoc innuit Gregorius dicens: "Et semper dicamus, et natus, quatenus et natus ad perfectionem pertineat, et semper ad eternitatem."

136

Futurum autem quia totum in potentia est, ad generationem divinam referri non potest, nisi per abnegationem oppositi, ut dicit Augustinus, quod "erit, quia numquam deerit '."

137

Propria enim verba de tam excellenti re habere non possumus, ut dicit Gregorius: sed ut possumus balbutiendo potius quam loquendo divina resonamus. Et Dionysius in libro de Divinis nominibus: "Cum ad divina venimus, perfectam invenimus irrationabilitatem ?." Et Ambrosius: "Ego non possum scire generationis secretum: silet vox non mea tantum, sed etiam Angelorum." Unde, Isa. um, 8: Generationem ejus quis enarrabit ? Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext