Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 20
Quis ceciditMembrum 1
Utrum superiores vel inferiores fuerunt Angeli cadentes1. Gregorius in homilia super illud Evangelii Matthei. xvi, 1: Accesserunt adJesum Pharisei, tractans illud verbum Ezechielis, xxv, 12 et 13: Tu si gnaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore: in deliciis paradist Dei fuisti, dicit sic: "Notandum, quod Angelus non ad similitudinem Dei factus dicitur, sed ad signaculum similitudinis Dei: ut quo in eo subtilior est natura, eo in illo imago Dei similius in sinuelur expressa. Quo in loco mox subditur: Omnis lapis pretiosus operimentum iuum: sardius, topazius, et jaspis, chrysolithus, et onyx, et berillus, sapphirus, et carbunculus, et smaragdus. Ecce novem dixit nomina lapidum, quia profecto novem sunt ordines Angelorum: quibus nimirum ordinibus ille primus Angelus ideo ornatus et opertus exstitit, quia dum cunctis Angelorum agminibus prelatus est, ex eorum comparatione clarior fuit."
2. Adhue, Super illud Isaie, xiv, 12: Quomodo ceeidisti de celo, Lucifer, qui mane oriebaris ? Glossa dicit sic: "Diabolus in exordio mundi creatus, inter Angelos gloriosior fuit."
3. Adhuc, Accipiantur verba Magistri in cap. illo, Preterea sciri oportet, inducta, ubi sic dicit: "Sicut de majoribus et de minoribus quidam persliterunt, ita de uftroque gradu quidam corruerunt. Inter quos unus fuit omnibus aliis cadentibus excellentior, nec inter stantes aliquis fuit eo dignior." Et inducit illud Job, xt, 14: Jpse est principium viarum Der. Et illud quod ante dictum est de Ezechiele et Gregorio. Et subdit, quod per illam excellentiam vocatus est Lucifer. Inducit etiam illud quod dictum est de Isaia'.
4, Adhuc, Isidorus, "Lucifer postquam creatus est, eminentiam nature et profunditatem scientie sux perpendens, in suum Creatorem superbivit, in tantum quod etiam Deo se equare voluit, ut in Isaia dicitur: In celum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum... Similis ero Altissimo’. Similis quidem Deo esse voluit, non per imitationem, sed per equalitatem potenlia."
3. Adhuc, Idem videtur per rationem: Angelus enim cum intellectualis esset, deiformi intellectu altitudinem squalitatis Dei non concupisceret, nisi omnibus excellentior esset, et ex hoc se dignum tanta altitudine reputaret: ergo videtur, quod Lucifer omnibus fuit excellentior.
Contra: 1. Damascenus in libro II de Fide orthodoxa: Ex angelicis virtutibus ile qui preerat terrestri ordini, et cui a Deo terre custodia commissa erat, non natura mala facta sed bona existens, eta bono erat facta, et nequaquam in seipsa a conditore malitie semitam habens: non ferens illuminationem et honorem quem ipsi conditor largitus fuerat, liberi sui arbitrii electione demutata est ab eo statu qui secundum naturam, in eum qui contra naturam, hoc est, in malitiam °
Adhuc, Idem penitus dicit Gregorius Nyssenus: "Si terrestri ordini nullus preficitur superiorum secundum ordinem hierarchi#: ergo Lucifer qui terrestri ordini preerat, de superioribus non erat, sed de infimis."
2. Adhuc, Augustinus in libro XJ super Genesim ad litteram, tangens hane questionem, dicit disputandg: "Nune sufficiat ista complexio: aut ab initio creationis sue diabolum a beatitudine, quam si voluisset percepturus fuerat, impia superbia cecidisse: aut alios esse Angelos inferioris ministerii in hoc mundo, inter quos secundum eorum quamdam non presciam beatitudinem vixerat, et a quorum societate cum subditis sibi Angelis suis tamquam Archangelus cecidit per superbam impie tatem: sed hoc nullo modo asseri potest, illud mirum si potest’." Ex hoe accipitur, quod ad minus dubium est, utrum fuerit de superioribus, vel de inferibus, et quod neutrum asseri potest,
3. Adhuc, Sicut paulo ante dictum est, Magister dicit in preinducto capitulo, quod de cadentibus sicut de persistentibus quidam fuerunt de superioribus, quidam de inferioribus. Et hoc etiam dicit communis sententia. Dicit enim, quod non unus ordo cecidit, sed de quolibet ordine tot, quot unum ordinem efficerent secundum numerum.
4, Adhuc, Beatus Gregorius dicit, quod homines assumuntur secundum ordines Angelorum: ita quod quidam ascendunt ad superiores, quidam ad medios, qnidam. ad inferiores. Et inducit illud Deuteronomii, xxxu, 8, secundum translationem Septuaginta: "Statuit termimos populorum juxta numerum Angelerum Dei." Si ergo ex hominibus assumptis reparatur ruina Angelorum, oportuit quod de quolibet ordine quidam caderent.
Solutio. Dicendum, quod de quolibet gradu (sicut dicit Magister in Sententiis) quidam ceciderunt: sed Lucifer princeps cadentium, omnibus et stantibus et cadentibus ante casum excellentior fuit in omnibus que attributa sunt nature angelice, ut expresso dicit Gregorius in auctoritatibus inductis.
Ad id quod contra objicitur de Damasceno et Gregorio Nysseno, dicendum quod Lucifer non dicitur terrestri ordini prefuisse, ut ordinatus in illo ordine cui terre custodia commissa est: ille enim est infimus ordo, qui Angelorum vocatur, qui ministrant circa nos, et custodiunt homines: sed dicitur ter restri ordini prefuisse, ul per quem illuminationes in terrestrem ordinem descenderent, per quas Angeli custodientes homines, melius ad voluntatem Dei custodirent. Et hoc est simile huic quod dicitur, Isa. vi, 6, secundum expositionem Dionysii in Celesti hierarchia 2, ubi dicitur, quod Seraphim volavit ad Prophetam, et purgavit labia ejus calculo, quem forcipe de igne altaris tulerat: ubi dicit Dionysius, quod ille non fuit de ordine Seraphim, qui purgavit Prophetam, sed de ordine inferiori, in quem a Seraphim illuminatio ignita descendit, qua Prophetam purgaret. Et sunt hee ejus verba: "Summus autem sacerdos et post Deum dux, ipse prestantium essentiarum ornatus, a quo ego purgare deiformiter eruditus sum. Ipse igitur est per me te purgans, per quem providas et proprias acliones ex occulio in nos produxit." Inferiores enim cum actiones et officia accipiunt superiorum, etiam nomina eorum sortiuntur: quia, ut dicunt Gregorius et Beda, ex officiis nomina sortiuntur.
Ad dictum Augustini dicendum, quod ptima pars divisionis suz vera est, quod scilicet Lucifer ab initio, hoc est, statim post initium conditionis sue de clo cecidit impia superbia, sicut expresse, Isa. xiv, 12: Corruisti de calo in terram. Et, Luc. x, 18: Videbam Satanam sicut fulgur de celo cadentem. Et, Ezechiel. xxvii, 17: dn ¢erram project te: ante faciem regum dedi-te ut cernerent te.
Alia pars divisionis Augustini non asseritur ab Augustino: sed dicit eam aliorum errorem recitando, qui hoc quod dicunt, probare non possunt. Et licet Augustinus non asserat aliquid de Angelis, tamen Gregorius et alii sancti hoc expresse dicunt, quorum dicta xqualis auctorilatis sunt cum dictis Augustini, Ad dictum Magistri patet solutio per dicta in principio hujus solutionis.
Per noc etiam patet solutio ad dictum Gregorii sequens: quia hoc verum est. Unde Apostolus, ad Ephes. vi, 12, loquens de demonibus cadentibus, nominat quosdam de media hierarchia, sic dicens: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, Potestates enim secundum ordinem beati Dionysii, de media hierarchia sunt, Principes de infirma.
Membrum 2
Utrum unus eorum aliis suam voluntatem persuaserit, vel quilibet eorum propria voluntate cecideritMEMBRUM II. Utrum unus eorum alits suam voluntatem persuaserit, vel quilibet eorum propria voluntate ceciderit | ?
Secundo queritur. Utrum unus eorum aliis suam voluntatem persuaserit, vel quilibet eorum propria voluntate ceciderit ?
Hanc enim questionem tangit Magister in libro 11 Sententiarum, distinct. VI, cap. Et tantz superbize merito.
1. Damascenus in libro If de Fede orthodoxa sic dicit: "Simul autem cum eo, scilicet Lucifero, evulsa est que secuta est eum, multitudo infinita eorum, qui sub ipso ordinati erant Angelorum 2." Ex hoc accipitur, quod inferiores secuti sunt eum: ipse ergo fuit primus, et alii suasioni ejus consenserunt.
2, Adhuc, Apocal. xn, 3 et 4, Draco qui de celo projectus est in terram, cauda tertiam partem stellarum traxit, Glossa ibidem: "Cauda est deceptio, per quam celatur iniqua voluntas." Sed quod trahitur, in rationali-creatura: ergo videtur, quod Lucifer stellas secum cadentes, hoc est, Angelos suasione traxerit in consensum sue male voluntatis.
3. Adhuc, Isidorus: "Lucifer ille major aliis non solum cecidit, sed cum eo multi qui in malitiam consenserunt," Consensus non est nisi postquam fit persuasio. Ergo videtur, quod ante persuaserit, et persuadenti illi alii consenserunt,
4. Adhuc. Matth. xxv, 41: Discedite ame, maledictt, in ignem externum, qui paratus est diabole et angelis ejus, Constat, quod Angeli ejus non dicuntur per creationem vel possessionem: restat ergo quod dicantur Angeli ejus per consensum malitie: et tune sequitur idem quod prius.
Contra: Si Angelus persuasit aliis iniquam voluntatem suam, ad persuasionem illam exigebatur mora, in qua id quod persuadere voluit, conciperet et ordinaret, et alium ad consensum inducerct: ergo aliquo tempore malus in ceelo exstitit, quod est contra Augustinum, qui dicit, quod mox superbie merito depressus fuit.
2. Adhuc, Secundum hoc inferiores Angeli per alium peccassent, et non per se. Dicit autem Augustinus, quod "qui per alium peccat, per alium potest redimi." Ergo inferiores Angeli possunt redimi, sicut homo qui per alium peccavit. Et hic est error qui condemnatus est in Origene, sicut dicit Hieronymus contra Rufinum.
Sotvutio. Dicendum, quod Lucifer, princeps demonum, nulli actualiter per suasit suam voluntatem: sed unusquisque propria voluntate consensit ei. Videntes enim decorem ejus in nalura libus, dignum equalitate Dei reputaverunt, et quod propria potestate regcret et seetalios, nulli subjcctus: et hoc fuit peccatum eorum. Nec fuit ibi persuasio, nisi occasionaliter, scilicet quod excellentia decoris ejus quilibet finferiorum persuasus esse dicitur. Propter quod dicit beatus Bernardus super Cantica, quod "in lumine divino previdit tantam esse Dei benignitatem, quod aliquam creaturam rationalem Deus assumpturus erat in sue persone unitatem et pictatem: ef decorem suum considerans, putabat se esse illam, et propria potestate delectatus,qua per se sub nullo esse voluit, xqualitatem Dei concupivit, et esse super alios, et quod hoc haberet a se, et non a Deo’."
Ad primum ergo dicendum, quod ipse primus fuit qui consensit, et voluit csse aequalis Deo: aliis autem non persuasit, nisi occasione rei, quia scilicet considerato decore ejus, reputabant eum esse dignum Dei xqualitate.
Ad aliud dicendum, quod tractus caude draconis vocatur ibi illa occasionalis et realis persuasio, qua quilibet persuasus in seipso consensit in malitiam sue prave voluntatis: hoc enim modo rationalis creatura sepissime persuadetur ex ipsa re.
Eodem modo dicendum est ad dictum Isidori: persuasi enim sunt ex ipsa re, non intelligib'li sermone Luciferi.