Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 31

De processione aeterna Spiritus sancti.
1

QUAESTIO XXXI. De processione aeterna Spiritus sancti.

2

Deinde queritur de processione Spiritus sancti.

3

Et quia due sunt processiones ejus, una scilicet eterna, et altera temporalis: primo de eterna, secundo de temporali querendum est.

4

De eterna quatuor inquirenda sunt. Primo, An procedat a Patre et Filio Spiritus sanctus ? Et secundo, Qualiter procedat ? Et tertio, A quo procedat, sive a quibus, utrum simul procedat a Patre et Filio ? Et quarto, Cujus sit proprium procedere ?

Membrum 1

Utrum Spiritus sanctus procedat a Patre et Filio?
5

MEMBRUM I. Utrum Spiritus sanctus procedat a Patre et Filio?

6

Ad primum rationes convenientie mul- tas ponit Richardus in libro de Trinitate, que omnes sumuntur ex ratione summi boni, cujus est optima adducere.

7

1. Et prima quidem est: quia sicut summo bono deesse non potest diffusio nature per generationem, ita dulcedini summi boni deesse non potest diffusio boni per voluntatem: quia aliter non esset in eo summa delectatio. Intima autem et dulcissima diffusio per amorem est. Amor ergo diffunditur a sum mo bono. Sed regulariter est verum, quod procedens a Deo, manens in Deo Deus est. Et per hoc quod est ab alio, existendi modum habet proprium quo distinguitur ab eo a quo est. Ergo amor ille sic procedens et Deus est, et persona personali proprietate distincta ab eo a quo est: ergo persona divina est, et sic Spiritus sanctus procedit, et processio sua est.

8

2. Adhuc, Omne bonum in Deo, in summo est, quando in summa diffusione est. Summa autem diffusio est, quod ex se per generationem producat equalem sibi: quia diffundere se, definitivum est boni, et essentialis actus ejus. Ergo cliam ex parte voluntatis summum bonum summo affectu et optimo erit diffusivum sui, et productivum sibi equalis: quia aliter non esset saummum. Producet ergo amorem, qui ex hoc quod est ab alio, proprium habebit existentiae modum: per hoc autem quod in Deo est, et ei a quo producitur, zqualis, oportet quod Deus sit: et per hoc quod non per generationem producitur, sed per voluntatis affectum, oportet quod non Filius sit. Talis igitur amor sic procedens ab amante, et distinctus est personali proprietate, et Deus est, et Pater non est, neque Filius, sed utrique equalis: et talem processionem vocamus processionem Spiritus sancti.

9

3. Adhuc, Constat, quod summum bonum summe largum est: sive (ut proprie loquamur) magnificum. Dicit autem Philosophus in [V Ethicorum, quod largi et magnifici est in amore et delectatione dare. Oportet ergo, quod ante omne donum quod dat, amor et delectatio procedant ab ipso: quia aliter non esset commendabilis largitas et magnificentia ejus, nec essent secundum optimum bonum. Ergo a summe largo et magnifico ante donum ejus procedit amor et delectatio. Unde etiam Augustinus dicit, quod amor est donum, in quo omnia alia dona donantur. Et inde arguatur ut prius, scilicet quia procedit ab alio, singularem habet existentie modum: et quia amanti intrinsecus est, necesse est esse Deum: quia nihil est in Deo nisi Deus: et quia summus est, de necessitate ei a quo est, equalis est.

10

4, Adhuc, Dicit Richardus: "mo bono summa et perfecta charitas deesse non potest." Summa autem charitas non est ubi privatus amor. Oportet ergo ad hoc quod perfecta sit charitas, ut in dilecto velit habere condilectorem. Aut igitur potuit habere et voluit talem condilectorem, et sic profecto habuit. Aut voluit, sed non potuit: et sic impotens esset summum bonum. Aut potuit, sed non voluit: et sic sequeretur, quod esset invidum. Impotentia autem et invidia longe a summo bono relegata sunt, ut dicit Plato. Cum igitur Pater diligat Filium, et Filius Patrem, uterque, ut perfecta sit sua charitas, in dilecto vult habere condilectorem, qui tantum diligat eumdem, quantum ipse dili- | git: quia sic et non aliter perfecta charitas erit. Et sic tres sunt, ut dicit Augustinus in libro XV de 7rinitate, unus scilicet diligens eum qui ab ipso est, et alter diligens eum a quo ipse est, et ipsa dilectio, que persona est propter. existendi modum ‘proprium: et Deus est, eo quod divinitati intrinseca est.

11

5. Adhuc, Aristoteles in IX Ethicorum consummationem sive perfectionem dilectionis ponit in tribus. Quod autem perfectionis amicitiae est, summo bono attribuendum est. Maxime ergo amicitia boni summi in tribus est, in uno scilicet qui dilectionis principium est, in alio qui dilectionem rependit diligenti, et in tertio qui vinculum. et nexus est utriusque. 6. Adhuc; Due diffusiones boni inveniuntur in natura rationali, nature scilicet per generationem, et amicitie per voluntatem. Quarum altera, ut in VIII Ethicorum dicit Aristoteles, scilicet amicitia, tam utilis et tam dulcis est, quod maxime necessaria est in vita. Sine amicis enim nullus utique eligeret vivere habens reliqua bona omnia. Utraque ergo istarum a summo bono exemplata est, et nature rationali indita: ergo in summo bono talis amicitie diflusio est, etsummi boni summa amicitia est: et haec est inter tres, ut dictum est: ergo in divinis preter Patrem qui ingenitus est, et Filium qui genitus est, est alia processio ejus qui est tertius et duorum nexus.

12

7. Adhuc, Objicit Richardus, quod dilectione nihil dulcius est. Et hoc idem dicit Augustinus in libro Confessionum: "Nihil dulcius quam amare et amari." Dulcedinis autem charitatis, est velle habere condiligentem in amato: et infirmitatis est et amaritudinis, in amato non posse pati condilectorem. Quod autem optimum est, Deo attribuendum est. Summe ergo charitati attribuendum est, quod sit inter tres, scilicet inter diligentem, et dilectum, et condilectorem.

13

Ex omnibus his rationibus convenientie probatur, quod Spiritus sanctus procedit in divinis, et est persona distincta.

14

In contrarium autem hujus est, quod 1, Istae rationes non videntur de necessitate concludere. Quia si dicatur summi boni esse, diffundere seipsum: tunc videtur, quod quanto in plures se diffundit, tanto major est diffusio et nobilior: et sic diffusio illa non staret tribus.

15

2. Adhuc, Cum constet Spiritum sanetum esse summum bonum, videretur secundum istas rationes, quod et ipse deberet se diffundere in alium, et ille in alium, et sic in infinitum multiplicarentur persone.

16

3. Adhuc, Quod dicitur charitas esse amor communis, falsum videtur esse. Cum enim dicat, Matth. xxm, 39: Diliges proximum tuum sicut teipsum, dicit Glossa, quod "datur nobis principalitas, ut nosipsos plus diligamus:" videtur quod aliquis seipsum diligit charitate: et sic charitas est in uno solo.

17

4. Adhuc, Si divina essentia intelligatur absque personis, adhuc diliget seipsam charitate, et samme et summa charitate diliget seipsam: et sic summa charitas non exigit pluralitatem personarum.

18

Solutio. Rationes precipue quibus probatur Spiritum sanctum a Patre et Filio procedere, sumuntur ex verbis Dionysii in libro de Divinis nominibus, ubi dicit, quod etiam in Deo exstasim facit divinus amor, non sinens ipsum sine germine esse. Si enim non sinit eum sine germine esse, consequens ts! ut non sinat ipsum esse sine germine perfecto: germen autem perfectum non est, quod non procedit ad equale generanti in substantia et virtute sive polestate. Et si facit hoc amor in germine nature, consequens est, ut etiam faciat hoc in germine voluntatis sive actus. Mt ideo dicitur, quod Filius et Spiritus sanctus ex Patre sunt sicut divini flores et divina germina. Hoc etiam consonat verbis Augustini in libro XV de 7rinitate, quia in imagine similitudinis mens gignendo notitiam sui, que est sicut verbum intrinsecum, statim in ipsum verbum dilfundit amorem tantum quanta est mens et quanta est notitia: et quod est in imagine, necesse est quod sit in primo exemplari, quod Joannes Damascenus vocat prototypum. Et ideo necesse est in divinis procedere Spiritum sanctum, sicut generari Filium.

19

Preterea, Supra de summo bono inquirentes, ex rationibus Richardi ostendimus, quod ex convenientibus summo bono est, quod admittat personarum pluralitatem. Et ideo concedimus, quod Spiritus sanctus procedit sicut Filius in divinis: quod et hoc convenientissimum est: et secundum hoc quod dicit Anselmus, quod "quod conveniens Deo necessarium est, etiam necessarium potest dici."

20

Unde rationes ad hoc induct procedunt.

21

Ad primum ergo quod contra hoc est, dicendum quod diffusio in multa, propter nature est imperfectionem: sed diffusio in tot quot exigit ordo nature, quo alter est ex altero, non quo alter est prior altero, est nature perfecte. Et hic ordo ulterius non potest multiplicari formaliter nisi in tres, quorum unus sit non ab alio per abnegationem principii, alius qui ab alio a quo alius, ac alius qui ab alio a quo nullus. Cum enim principium sit secundum completam rationem principii quod non ab alio, quod ab alio a quo alius, et quod ab alio a quo nullus. Non potest multiplicari ultra tres: ut secundum completam rationem sit in uno Patre, secundum diminutam autem sit in duobus: et secundum quod deficit ab eo quod est non esse ab alio, st in Filio: secundum autem quod delicit ab eo quod est alium esse ab ipso, est in Spiritu sancto. Nec sunt plures differentia posite in ratione principii: et ideo pluribus modis non potest multiplicari formali multiplicatione. Hoc autem dictum est de principio quo persona dicitur esse principiataa persona, non de principio quo tota Trinitas principium est creaturarum.

22

Si quis autem dicat, quod posset multiplicari materialiter. Jam dictum est, quod materialis multiplicatio non est nisi nature deficientis, et ideo perfectissime nature non convenit.

23

Ad aliud dicendum, quod ex modo existendi proprio Spiritus sanctus non potest diffundere alium a se: est enim in termino ordinis sui secundum suum proprium existendi modum, qui est esse ab aliis a quo nullus.

24

Ad aliud dicendum, quod nemo diligit seipsum solum nobilissimo modo dilectionis: possidet enim privatim quod jucundius aliorum societate possidetur.

25

Eodem modo respondendum est ad sequens. Si enim divina essentia sine personis intelligeretur, non jucundissime suo bono frueretur per se solitaria.

Membrum 2

Qualiter Spiritus sanctus procedat a Patre et Filio?
26

MEMBRUM II. Qualiter Spiritus sanctus procedat a Patre et Filio' ?

27

Secundo queritur, Qualiter procedat?

28

Videtur autem, quod procedat per generationem: quia 1. In inferioribus persona non procedit a persona nisi per generationem. Dicit autem Augustinus in libro I de Trinitate, quod "heresis est credere de Deo, cujus exemplum in nulla natura invenitur." In nulla autem natura invenitur, quod persona procedat a persona nisi per generationem: ergo hoc de Deo non est credendum.

29

2. Adhuc, Definitio generati est, quod productum sit in similitudine speciei et forme et substantie: Spiritus sanctus producitur in similitudine speciei et formz substantie et nature: ergo videtur, quod per generationem producitur.

30

3. Adhuc, In nulla natura est, quod si duo per omnia similes producuntur ab uno, quod unus uno modo producatur, et alius alio modo: Filius et Spiritus sanctus per omnia sunt similes in substantia et natura: ergo videlur,quod per unum modum procedunt a Patre.

31

4, Adhuc, Queratur causa, quare Spiritus sanctus non dicatur esse genitus ? Si dicitur, quod per hoc, quod a Filio procedit, et Filius similior est Patri quam Spiritus sanctus a quo non procedit aliquis. Contra: Non oportet, quod genitus similis sit generanti, nisi in naturalibus et quecumque naturam consequuntur, et non in existentiae modo: quia hoc est impossibile: numquam enim unum existentiz# modum habent genitus et generans. Videtur ergo, quod hoc non impediat, quin Spiritus sanctus possit dici genitus: quod enim dicitur, a quo nullus, ad modum existendi pertinet, et non ad naturam secundum intelligentie rationem.

32

5. Adhuc ulterius queritur, Gam communiter dicatur, quod Spiritus sanctus spirando procedat, et non generando, quid sit hoc dictum ?

33

Videtur enim, quod talis processio non sit constitutiva persone in esse persone, sed potius productiva ejus quod est in persona una in personam aliam, sicut amoris, vel affectus, vel alicujus hujusmodi.

34

6. Adhuc, Si propter hoc dicatur spirando procedere, quia per modum amoris procedit, videtur non esse conveniens: dicit enim Augustinus: "Nescio quare sicut sapientia dicitur Pater, sapientia Filius, sapientia Spiritus sanctus, et simul omnes non tres sapientie, sed una sapientia: ita non dicitur, charitas Pater, charitas Filius, charitas Spiritus sanctus, et simul omnes non tres charitates, sed una charitas." Non ergo proprium est Spiritus sancti per modum charitatis procedere: quia charitas communis est toti Trinitati.

35

7. Adhuc, Si alicui persone appropriatur charitas sive amor, illi appropriabitur cujus est amor magis gratuitus: sed dicit Richardus, quod "in Patre est amor gratuitus, in Filio autem amor debitus, in Spiritu sancto amor ex gratuito et debito permixtus:" maxime ergo appropriatur Patri, et minus Filio, et minime Spiritui sancto: existendi ergo modus per modum amoris non videtur convenire Spiritui sancto.

36

Si dicatur, quod ideo dicitur Spiritus, quia spirando datur ut primum donum a quo omnia generantur. Non videtur esse verum, nec proprium: quia sapientia primum donum est quod in spirando datur. Job, xxxu, 8: Inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam. Spirando ergo magis datur intelligentia vel sapien- tia, quam amor: et sic nullo modo vi detur convenire Spiritui sancto prime, etiamsi dicatur amor.

37

8. Adhuc, Si trinitatem imaginis re feramus ad Trinitatem increatam: tunc primum quod spirat mens, est notitia; et in illam secundo spirat amorem: et sic videtur, quod spirari magis convenit Filio, quam Spiritui sancto.

38

9. Adhuc, Si secundum Philosophos, Platonicos scilicet, generationem Pili sumamus a generatione verbi intellectus universaliter agentis, formantis in se similitudinem sue speciei, spiritus processionem accipiemus a spiritu vehente verbum in omnia que per verbum fiunl, sicut per artem operativam: sic Spiritus sanctus non procedit per modum amoris, sed per modum vectoris forme verbi et virtutis: et sic non est ratio quare Spiritus sanctus dicatur per modum amoris procedere.

39

10. Adhuc, Spiritus sanctus ab Augustino in libro VI de Trinitate dicitur unitas Patris et Filii, sive communio consubstantialis, et cowterna, sive nexus. Videtur ergo procedere ut communio, sive unio, sive nexus. Et sic videtur multos habere existendi modos: et cum per existendi modum multiplicentur persone, videntur esse multi Spiritus sanctus: quod non est verum.

40

In contrarium, hujus est, quod i. Pater et Filius seipsis natura una uniuntur: videtur ergo, quod unio eorum non sit Spiritus sanctus, vel nexus.

41

2. Adhuc, Nexus vel vinculum semper in ratione medii est: jam autem habitum est, quod ordine nature quo alter est ex altero, Spiritus sanctus extremum est, et Filius medium: procedere ergo per modum nexus et vinculi magis convenit Filio quam Spiritui sancto.

42

Solutio. Dicendum est, quod procul dubio et Spiritus sanctus procedit per modum vectoris verbi, et per modum amoris, et per modum doni, et per modum nexus sive vinculi a Patre et Filio: sed prima ratio processionis ejus, est per modum amoris sive charitatis. Amor enim quantum ad effectum proprium, vinculum est et nexus: quantum ad effectum consequentem multiplicativus est xpiritus et emissivus: ut cordis bonam quod in corde est conceptum et formatum, vehat in dilectum. Et hoc possumus videre in lenocinio carnalis amoris. Docet enim Dionysius similitudines accipere a lenocinio carnali ad lenocinium spirituale. In amore enim qui dicitur tows, quando aliquis egrotat amore tali, et nescitur qua sit quam amat, docent Gialenus et Avicenna, quod medicus venam pulsantem tangat, et multas nominet, et nominata illa quam diligit, statim vena velocius et frequentius et fortius pulsat. Ex quo patet, quod amor multiplicativus et citativus est spiritus. Et ex hac similitudine prima ratio processionis spiritus, est processio amoris, et per consequens per modum nexus vel vinculi: quia hoc convenit ei secundum seipsum: et tertio per modum spiritus, quia hoc convenit ei per effectum, qui a beato Dionysio dicitur exstasis.

43

Adhuc recolenda sunt que dicta sunt in tractatu de bono, quod idem motus est boni ut moventis, et amantis in bonum tendentis, sed est boni ut moventis, et amantis ut moti. Propter quod omnis amans tendit et procedit in amatum ut bonum, et processio ejus est amor ejus, et processio ejus est processio spiritus, et non localis motus alicujus. Et ideo processio secundum primam et simplicem rationem processionis attribuitur Spiritui sancto: eo quod nihil addit quo in speciem trahatur processio, sicut addit generatio, in cujus intellectu est, quod sit processio nature in similitudinem speciel et forme. In processione autem Spiritus nihil talium est secundum intellectum: et ideo generale nomen obtinuit processionis.

44

Et quod quidam dicunt, quod Filius dicatur Filius et genitus, quia sit imago Patris in hoc quod alius est ab ipso sicut a Patre, Spiritus autem sanctus non dicitur Filius vel genitus, quia dissimilis sit Patri in hoc quod nullus est ab ipso, a Patre autem aliquis. Aliquam quidem convenientiam habet ad hoc, quod Filius sit imago, et non Spiritus sanctus: sed nihil rationis affert, quare Spiritus sanctus non dicatur Filius vel genitus, sicut in objiciendo probatum est. Non enim exigitur ad id quod aliquis sit filius, quod in modo existendi conveniat cum patre, sed quod conveniat in natura et specie.

45

Istis sic prenotatis, respondendum est ad objecta.

46

Ad primum ergo dicendum, quod in. inferioribus quod non procedit persona a persona per amorem, ex defectu et materialitate est personarum: scilicet quia non quidquid est in ipsis, est idem eis. Et ideo non procedit persona a persona, nisi divisione alicujus ab ipsis, quod universaliter accipit virtutem ad formandum totum. Et amor qui est in inferioribus, non est idem eis, sed passio quedam. Sed in Deo quidquid est, Deus est: et ideo cum aliquid procedit ab ipso, tali in procedendo communicat naturam divinam, et modo emanationis proprium accipit existendi modum quo persona est.

47

Ad aliud dicendum, quod modus emanationis amoris secundum communem modum intelligendi non dicit emanationem nature, sed voluntatis: et quod productum per modum amoris, in similitudinem substantie et speciei cum producitur, non est ex ratione emanationis, séd ex simplicitate natura procedentis, in qua nihil est nisi quod est ipsa.

48

Ad aliud dicendum, quod in nulla natura composita potest hoc esse: sed in natura que est in fine simplicitatis necesse est, quod ita sit.

49

Ad aliud quod objicitur contra dicta quorumdam, patet solutio per paulo ante dicta.

50

Ad aliud quod ulterius queritur, dicendum quod causa hujus patet per ea que in principio hujus solutionis dicta sunt: et quod talis modus constitutivus est persone, hoc est nature que est in fine simplicitatis: quia negari non potest, quin procedens existentia sue proprio modo distinguatur ab eo a quo procedit: et propter simplicitatem negari non potest, quin sit in eadem natura cum ipso.

51

Ad id quod queritur de amore, antiqui responderunt satis convenienter, distinguentes duplicem amorem, fruitionis scilicet, et amicitie. Fruitionis amor in gustu proprii boni est, qui nec tendit in alterum procedendo, nec citat nec multiplicat spiritum, sed delectatione diffunditur in gustu boni. Amor autem amicitia semper procedit in alterum, et per modum processionis sue, proprium et singularem accipit existentis modum. Eta similitudine illius processio amoris dicitur processio Spiritus sancti. Ad similitudinem amoris fruitionis in divinis, dicitur amor essentialiter, et convenit toti Trinitati. Ad similitudinem amoris amicitie, dicitur amor notionaliter, et convenit soli Spiritui sancto.

52

Ad aliud dicendum, quod diversis conditionibus nihil prohibet charitatem sive amorem diversis appropriari personis: sicut ex hoc quod gratuitus est, appropriatur Patri: ex hoc quod debitus est, appropriatur Filio: ex hoc quod mixtus, Spiritui sancto, ut dicit Richardus. Sed si attendatur modus existentiae, per processionem notionalis erit amor et proprius Spiritui sancto, ut patet per antedictum.

53

Ad aliud dicendum, quod licet spirando notitia procedat a mente, tamen amor. faciens est primam spirationem, et procedens amor amicitie secundum ordinem nature quo alter sit ex altero, spirando procedit amor jam generata notitia, qua per exstasim amoris diligens ponatur in dilecto. Notitia enim non dicit processum, sed vel motum ad noscentem, vel conversionem noscentis super notum: quorum neutrum dicit exi- stentiae modum vel processionem. Mt iste est etiam intellectus Trinitatis increate: quia modum Trinitatis increatw accipimus ex modo trinitatis creatx in mente.

54

Ad aliud dicendum, quod procul dubio quidam Philosophorum sic acceporunt spiritum. Distinxerunt enim duplicem spiritum, corporeum scilicet, et incorporeum. Corporeum, qui movetur ad modum luminum in mundo, sicut divit Constabenluce, quem quidam Constabulum vocant, in libro de Differentia spiritus et anime. Incorporeum autem dixerunt esse intellectualem voluntatem, sive amorem pure bonitatis et prima producendi bona, ducendo formas archetypi in operata que per iniellectum agentem fiunt. Et hoc vocat exstasim amoris beatus Dionysius, qui non sinit summum bonum sine germine esse. Unde patet, quod etiam secundum illos spiritus procedit per modum amoris. Amor enim intimus et simplicissimus et primus spiritus est intellectualis nature, qui procedit ab ipsa, et modo processionis proprio singularem accipit existentia modum, ac per hoc accipit esse personale.

55

Ad aliud dicendum, quod Spiritus sanctus, sicut dictum est, propter hoc quod amor est, ex conditionibus amoris multa habet sibi appropriabilia, sicut quod nexus est et vinculum amantium, et unio consensus amantis et amati, et quia complacent sibi in seipsis, et dilectio est in complacito.Est etiam dilectio utriusque. Tamen licet haec habeat causaliter, ex his non accipit proprietatem personalem, sed tantum ex modo excessionis, quo scilicet procedit ex alio in alium, hoc est, a Patre in Filium, eta Filio in Patrem essentialis amoris diffusione: et sic procedendo ordine nature distinguitur ab utrogue a quo procedit, et singularem accipit existentie modum in intellectuali natura, eo modo quo dicit Richardus, quod nec natura patitur, nec intellectus admittit eum qui est ab alio, esse cumdem cum illo a quo est. Amorem autem illum esse aliquem ex hoc necosse est, quod ex Deo procedit et Deus est. Ex processu enim singularem habet existentie modum: ex communicatione autem nature divine habet, quod est nature divine suppositum. Existens autem nature intellectualis. supposilum, vera persona est. Unde Spiritus sanctus notionali amore procedens persona est.

56

Ad id quod objicitur, quod Spiritus sanctus non sit unio, vel nexus, dicendum per Hilarium, quod Pater et Filius preter unionem essentialem qua in essentia uniuntur, habent unionem Spiritum sanctum tribus de causis. Prima est, quia Spiritus unus quem spirant Pater et Filius, ostendit unitatem essentie in ipsis. Si enim diversarum essent essenliarum sive naturarum, impossibile esset spirare Spiritum unum ‘et eumdem. Secunda est, quod unus Spiritus signum est unionis Patris et Filii in spirando: quamvis enim daretur, quod unius nature essent Pater et Filius et non unum essent in spirando, non posset unus Spiritus ab utroque procedere. Et ista unio notionalis est: una enim spiratione que est in Patre et Filio, sunt Pater et Filius spiratores Spiritus sancti. Tertia causa est, quod ostendit unionem consensuum, ut dicit Hilarius. Quod etiam dicit Tullius in libro de Amicitia, quod "amicorum est idem velle et idem nolle." Dissentientes enim diversos spirant spiritus.

57

Ad ultimum dicendum, quod ordine nature nihil prohibet Spiritum sanctum extremum esse: quia sic ab aliis est, a quo nullus est: et stat in ipso personarum multiplicatio: et tamen cum hoc in quantum amor est, nihil prohibet esse medium, in quantum unio et nexus est duorum, significans tribus modis unionem duorum, sicut jam dictum est.

Membrum 3

A quo procedat Spiritus sanctus, sive a quibus, utrum simul procedat a Patre et Filio
58

MEMBRUM III. A quo procedat Spiritus sanctus, sive a quibus, utrum simul procedat a Patre et Filio ?

59

Tertio queritur, A quo Spiritus sanctus procedit, sive a quibus, utrum simul procedat a Patre et Filio?

60

Et videtur, quod non. 1. Joan, xv, 26: Spiritum qui a Patre procedit. Cum enim Evangelium integram fidem contineat, et non dicat, quod a Filio procedat, videtur quod non procedat nisi a Patre.

61

2. Adhuc, In vita beati Andre, quam, sicut dicitur in prologo ejusdem, discipuli ejus descripserunt, dicitur, quod audierunt eum dicentem, quod Spiritus sanctus a Patre procedit, et in Filio requiescit. Ergo non est dicendum, nisi quod procedat a Patre.

62

3. Adhuc, Joannes Damascenus dicit de Spiritu sancto, aa Patre procedentem etin Filio requiescentem. Videtur ergo, quod non procedat a Filio.

63

4, Adhuc, Hoc Greci trahere volunt de Evangelio Joannis, 1, 33: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat. Et paulo post, ¥. 34: Et ego vidi, scilicet Spiritum descendentem, et manentem super eum. Constat autem, quod descen- sus processionem significat a Patre, sicut spirituale significari potest in corporali, et eternum in temporali. Mansio autem requiem Spiritus significat, non processionem. Si ergo recte ex Evangelio instruimur ad fidem, videtur quod a Patre procedit, et in Filio requiescit.

64

5. Adhuc, In Nicwno symbolo, quod precipue contra hereticos qui negabant Spiritum sanctum esse Deum, editum est, quod et Leo Papa propter reverentiam Catholice fidei in tabulis argenteis exarari fecit, et ad altare sancti Pauli Rome affigi ob perpetuam memoriam (ut dixit) Catholice fidei, et omni dominica et precipuo festo in missa cantari, non est positum, nisi quod "a Patre procedit," et quod "cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur." Et quod additur, Filioque, a Latinis additum est, non a concilio. Propter quod etiam Greci dicunt Latinos anathema incurrisse: quia concilium anathematizavit omnes aliquid addentes, vel minuentes.

65

6. Adhuc, Per rationem probatur idem: quia nihil unum simplex potest intelligi esse a duobus principlis eque immediatis, et secundum unum modum causalitatis causantibus. Dicit autem Augustinus in primo de Trinitate, quod "heresis est attribuere Deo, cujus exemplum in nulla creatura, sive corporali, sive spirituali, invenitur." Cum ergo Spiritus sanctus sit unum simplex, a Patre simul et Filio et secundum unum modum principiandi et aque immediate videtur non posse procedere..,

66

In conTrariom hujus est, quod 1. Spiritus dicitur Filii. Ad Roman. vil, 9: Si quis Spiritum Christi non ha- bet, hic non est egus. Et iterum, ¥. 11: Quod si Spiritus egus qui suscitavit Jesum amortuis habitat in vobis, qui suscitavit Jesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis. Et queratur de habitudine quam notat nominativus regendo genitivum. Illa enim est alicujus cause: et constat, quod non est cause materialis: Spiritus enim non est materia Filii. Nec est habitudo cause formalis: quia Spiritus non est forma Filii. Nec est habitudo cause finalis: quia Spiritus non est ad hoc, quod sit Filius. Relinquitur ergo, quod sit habitudo cause efficientis: et sic sensus est, Spiritus Fili, Spiritus a Filio: et non potest esse nisi processive: ergo Spiritus procedit a Filto.

67

2. Adhuc, Joan. xv, 26: Cum venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre. Constat, quod non mittitur, nisi qui ab alio est. Omnis enim missus, al alio quodam mittente est missus: et por ipsam missionem cognoscitur, quia ab alio est, et ab alio procedit, ut dicit Augustinus in libro IV de 7rinitate', et non nisi a mittente eum. Ergo cum a Filio mittatur, a Filio procedit. Licet enim aliquis a seipso detur, sicut Pater dat so, Filius dat se, Spiritus. sanctus dat se: tamen impossibile est aliquem a seipso mitti: quia mitti dicit processionem missi a mittente: et sic mittere et milli eidem convenire non possunt.

68

3. Sidicatur, quod temporali processione non negatur, quin Spiritus sanctus procedat a Filio: sed eterna processione non procedit ab eo. Contra: Temporalis processio, ut dicit Augustinus de columba loquens in qua visibiliter Spiritus. sanctus processit, propria est Spiritui sancto: et. hoc non potest esse, nisi in temporali intelligatur eterna: ergo sicut designat temporalis, sic est intelligendum de wterna: designat autem temporalis Spiritum sanctum procedere a Filio: ergo de aterna processione credendum est, quod Spiritus procedit a Filio.

69

4. Adhuc, Objicit Anselmus, supponens idem quod dicit Boetius in libro de Trinitate, quod persone divine in omnibus exdem sunt, nisi ubi distinguit inter eas oppositionis relatio. Constat autem, quod paternitate et filiatione non distinguitur Spiritus sanctus a Patre et Filio: quia ille relationes non dicunt oppositionem ad Spiritum sanctum. Nec spiratione activa qua Spiritus sanctus spiratur a Patre, distinguitur a Filio, sed a Patre: quia per illam non habet oppo- sitionem nisi ad Patrem. Relinquitur ergo, quod nisi sit oppositio relationis inter Filium et Spiritum sanctum, eadem persona sunt Filius et Spiritus sanctus. Oppositio autem relationis non, potest esse inter Filiam et Spiritum sanctum, nisi vel Filius sit a Spirita sancto, vel Spiritus sanctus a Filio. Nullus autem umquam dixit Filium esse a Spiritu sancto. Relinquitur ergo dicendum Spiritum sanctum esse a Filio.

70

Ulterius querit Anselmus ', Secundum quid Pater et Filius spirant Spiritum sanctum ?

71

Aut enim spirant eum in quantum sunt unus Deus,aut in quantum sunt Pater et Filius? Si primo modo: tunc cum Spiritus sanctus sit cum Patre et Filio unus Deus, sequetur etiam, quod Spiritus sanctus spiret Spiritum sanctum, quod est hereticum.

72

Praterea, Secundum hoc deitas in Patre et Filio spiraret Spiritum sanctum: et cum spirare relationem originis includat in se, qua spirans distinguitur a spirato, sequeretur quod essentia divina in Patre et Filio distingueretur a Spiritu sancto: et sic Spiritus sanctus non esset essentia divina que in Patre est et Filio: quod ponitur absurdum esse, et Catholice fidei contrarium.

73

Si autem in quantum Pater et Filius sunt, spirant Spiritum sanctum, tria inconvenientia sequuntur. Quorum uuum est, quod in quantum sunt Pater et Filius, unus est genitor, et alius genitus: et quod sic procedit ab eis, natum est, et non spiratum: Spiritus ergo sanctus natus esset, quod falsum est. Hieronymus enim dicit Spiritam sanctum esse ingenitum, hoc est, non genitum. Et Hilarius, quod natura viventis et subsistentis Patris est in Filio generatione, et est in Spiritu sancto non generatione, sed processione. Secundum inconveniens est, quod si Pater et Filius in quantum sunt Pater et Filius, spirarent Spiritum santum, tunc unus et idem simplex Spiritus spiraretur a duobus in quantum oppositi sunt, quod nullus capit intellectus. Tertium autem inconveniens, quod dicit Anselmus, quod ridiculum est credere vel dicere, quod per relationem Patris ad Filium, et Filii ad Patrem, divina natura sit in Spiritu sancto.

74

Ulterius queritur de verbis que ponit Magister in 1 Sententiarum, distinct. XI, utrum scilicet Spiritus sanctus prius vel plenius procedat a Patre quam a Filio? ? ubi inducit Augustinum in libro XV de Trinitate dicentem, quod "Spiritus sanctus principaliter procedit de Patre:" Hieronymum in expositione Catholice fidei Nicenique symboli dicentem, quod "Spiritus sanctus vere ac proprie de Patre procedit." Et paulo post inducit Hilarium dicentem sic in libro XII de 7rinitate ad Deum Patrem: "Ante tempora unigenitus tuus ex te natus manet, ita quod ex te per eum Spiritus stans tuus est." Et ibidem in oratione dicit: "Conserva, oro, hanc fidei mee religionem, ut quod in regenerationis mee symbolo professus sum, semper obtineam, te Patrem scilicet et Filium tuum una tecum adorem: Spiritum sanctum tuum, qui ex te per unigenitum tuum est, promerear."

75

Queritur ergo, Quis sit intellectus horum verborum, si Spiritus sanctus equaliter a Patre et Filio procedat?

76

Solutio, Ad primam partem questionis dicendum, quod indubitanter Spiritus sanctus procedit a Patre et Filio, sicut objiciendo contra Gracos probatum est.

77

Ad primum pro Grecis inductum, respondet Magister in Sententiis, quod "Filius dicit, quod a Patre procedit:" quia ad Patrem solet referre etiam quod | suum est: eo quod esse Filio a Patre est. Unde, Joan. vn, 16: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me: cum tamen non dubitaret suam doctrinam esse suam: sed hoc ipsum quod sua est, habet a Patre. Et similiter hic dicit Spiritum a Patre procedere, et non negat quin etiam a se procedat, sed vult referre ad Patrem hoc ipsum quod ab ipso procedit.

78

Ad aliud dicendum, quod doctrina beati Andree non intendit significare, quod Spiritus sanctus non procedat a Filio, sed quod non recedat a Filio, sed requiescat in ipso, sicut frequenter ab aliis hominibus recedit. Et idem modus loquendi est Isaiw, x1, 2: Reguiescet super eum. Spiritus Domini.

79

Ad aliud dicendum, quod si verum est dictum Damasceni, oportet quod per eumdem intellectum sit verum. Dixerunt tamen aliqui antiquorum ad hoc, quod. potest sumi spiritus procedens ad verbum interius, .et spiritus procedens ad verbum exterius quod dicitur angelus intelligentie. Si sumatur primo modo, dicit Augustinus in libro X de TZrinitate, quod "verbum quod insinuare intendimus, cum amore notitia est !." Ex mente enim gignitur et formatur notitia, in quam statim mens spirat amorem, et notitia amorem reflectit in mentem. Et hac similitudine inducti, quae vera et prima et propria est, Latini dixerunt, Spiritum qui amor est, a Patre et Filio procedere. Si secundo modo comparetur spiritus ad verbum exterius sonans: tunc spiritus a mente procedit ut in ipso corporaliter formetur verbum, et sic verbi vehiculum est. Et sic a solo dicente procedit spiritus, et in verbo est sicut in termino. Et hac similitudine inducti dixerunt Greci, quod a solo Patre procedit Spiritus. Sed hac sententia mihi non placet: quia secundum hoc significatur. Verbum generari in Spiritu et ex Spiritu, quod omnino fidei contra. rium est

80

Preterea jam habitum est, quod primus et intimus amor, est unio et nexus Patris et Filii et delectatio, ad que nihil convenientie ponit spiritus exterior: ot ideo illa sententia non valet.

81

Per vem patet solutio ad id quod ob- jicitur de Joanne, 1, 33. Per mansionem enim voluit significare coessentialitatem Spiritus cum Filio, per quam ab ipso recedere non posset, sed fontali plenitudine in ipso maneret, et non sicut in his in quibus aliquando est. per inhabitantem gratiam, et aliquando recedit ab eis. Ad 1D quod de concilio objicitur, sufficienter respondet Anselmus dicens ° quod in illo primo symbolo non omnia credenda continentur explicite: quia non continetur ibidem, quod descendit ad inferna Christus: quod tamen continetur in symbolo Apostolorum: et similiter’ quod Spiritus sanctus procedit a Filio, nec affirmatur, nec negatur in symbolo illo. 2

82

Et ad idem quod adducitur de anathemate addentium, respondet Magister in Sententiis , et etiam Anselmus, dicentes quod non est addere, quando id quod per intellectum intus est, extrinsecus per interpretationem apponitur. In hoc autem, quod Filius dicit a se mitti Spiritum, intelligitur Spiritum a Filio procedere, sicut objiciendo probatum’ est. Et ideo hoc in necessitate licuit Latinis addere. Quanta autem necessitas expositionis hujus fuit, ipsi probant Greci, qui hoc negant. Addere autem proprie, est alienum quod per intellectum intus non est, de novo apponere. Et eos qui sic addunt, involvit anathema synodi.

83

Ab RATIONEM ultimo inductam, dicendum quod a duobus que a nullo unum sunt, quamvis secundum eumdem modum causalitatis causent, unum simplex procedere non potest. Et hoc modo Pater et Filius non sunt principium Spirilus sancti, sicut statim patebit in solutione sequentis partis questionis, sed potius in quantum sunt unus Deus principium inspirationis.

84

Et gua in contrarium hujus adducta sunt, procedunt.

85

Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod Pater et Filius non spirant Spiritum sanctum in quantum Pater et Vilus. Nec sufficienter ratio redditur, cum dicitur, quod spirant eum in quantum unus Deus, sicut probant inconvenientia adducta. Sed spirant eum in quantum sunt unus Deus, unum spirandi principium, ita quod unus Deus dicatur propter nature communicabilitatem, qu in Spiritum sanctum spirando transfunditur, ut dicit Hilarius: et unum principium dicatur, propter proprietatem relativam una oppositione distinguentem personas Patris et Filii a persona Spiritus sancti. Unde licet duo dicantur esse spiratores Spiritus sancti, eo quod actus spirandi geminatur secundum quod est in spirantibus: tamen unum principium sunt spirandi, et unus simplex Spiritus est qui spiratur ab ipsis. Et sic ex illis duobus, scilicet quod sunt unus Deus, et unum principium = spirandi, sufficiens ratio habetur de eo quod queritur, Secundum quid Pater et Filius spirant Spiritum sanctum ?

86

Et per hoc patet solutio ad omnia que objecta sunt contra hoc.

87

Ad wm quod in tertia parte questionis queritur, dicendum quod Spiritus san-

88

ctus nec prius nec plenius procedit a Patre quam a Filio. Non privs: quia ab utroque procedit ab eterno, Non plenius: quia inter Patrem et Filium nulla est inequalitas. Tamen quia hoc ipsum, quod Spiritus sanctus procedit a Filio, habet Filius a Patre, et sic originaliter auctoritas processionis in Patre est, et a Patre: propter hoc dicit Augustinus, quod principaliter procedit a Patre, et Hieronymus, quod proprie. Non tamen addunt, quod a Filio procedit secundario, vel improprie: eo quod hoc non referunt ad essentiam divine nature, sed ad originis auctoritatem, ut dictum est.

89

Et ad dictum Hilarii dicendum, quod ex modo loquendi Hilarius vocat principium medium, vel quasi medium esse Filium ad processionem Spiritus sancti. Media enim causa est, quae causatur ex alia causa quam ante se habet. Et hac similitndine Joquitur Hilarius Pater enim principium Spiritus sanct est, et hoc habet a seipso. Filius principium ejusdem est, et hoc habet a Patre: et sic quasi medium est principium, quod a Theologis vocatur principium de principio.

90

Et per hoc patet, quis est intellectus verborum Augustini, Hieronymi, et Hilarii.

Membrum 4

Cujus sit procedere?
91

MEMBRUM IV. Cujus sit procedere?

92

Qvuarro queritur, Cujus sit proprie procedere ? quia jam habitum est, secundum quid procedat a duobus.

93

Videtur autem, quod Filii proprie sit procedere, et magis proprie quam Spiritus sancti.

94

1. Propriissima enim processio que in aliqua natura esse potest, est secundum nature diffusionem: et hec est per generationem: et illa procedit Filius: Filii ergo magis est. procedere, quam Spiritus sancti.

95

2. Adhuc, Si quis dicat, quod processio Filii non est simplex processio, sed specificata per generationem, et sic in genere Spiritui sancto convenit procedere, et non Filio. Non solvit: quia sicut Filius procedit per generationem, ita Spiritus sanctus procedit per spirationem: et ita specificatur processio Spiritus sancti sicut Filii: et redit eadem questio, quare scilicet spiratio Spiritus sancti simpliciter dicatur processio, et non generatio Filii ?

96

3. Adhuc, Si quis dicere velit, quod Spiritus sanctus procedit a duobus, Fi- lius autem ab uno: et sic Spiritui sancto magis convenit procedere, quam Filio. Frivolum esse videtur: quia procedere ab uno vel duobus, nihil auget de ratione processionis. Et sic videtur, quod non propter hoc procedere convenit magis Spiritui sancto, quam Filio.

97

4. Adhuc, Sunt quidam qui dicunt processionem Spiritus sancti ex hoc quod procedit a duobus, magis esse. similem generationi, quam processionem Filii: eo quod in perfectis animalibus, sicut est homo, leo, et hujusmodi, processio que est ad multiplicationem nature, semper est a duobus, quorum unum est generans in alio ex substantia et virtute propria, aliud vero generans in seipso ex substantia et virtute aliena. Et simile est, ut videtur quod dicitur de Spiritu sancto: procedit enim a Patre qui habet hoc a seipso,etab alio qui habet hoc ab alio:et sic similior videtur esse generationi processio Spiritus sancti, quam Filii.

98

Utteais queritur, Si processio dicta de Filio et Spiritu sancto dicatur univoce, vel equivoce, vel secundum analogiam ? et si secundum analogiam, cui per prius conveniat ?

99

Solutio. Dicendum, quod spiritus in quantum est spritus, sive sit corporeus, sive incorporeus, proprium est semper procedere. Et ideo incorporeus spiritus etiam secundum Philosophos procedendo ab intellectu agente per voluntatem, omnibus operatis invehit formas agentis intelligentiae,sicut spiritus artificis procedens a mente artificis, formas artis continue procedendo invehit manibus securi, dolabra, et lapidibus, et lignis. Et ad hance similitudinem dictum est illud Sapientie 1,7: Spiritus Domini replevit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis. Et, Job, xxvi, 13: Spiritus egus ornavit celos. Et illud Psalmi xxxn, 6: Verbo Domini cali firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. /

100

Similiter amoris, sive spiritualis, sive carnalis, semper est procedere et emanare et numquam stare. Et propter hoc dicit Chysostomus, quod "cum Spiritus sanctus in cor hominis intravit, omni fonte magis manat: et non stat, sed proficit." Et, Joan. vir, 388: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre egus fluent aque vive. Et subdit. Evangelista, ¥. 39: Hoc autem dixit de Spiritu. Et ideo etiam dicit Dionysius, quod est exstasim faciens divinus amor, hoc est, transpositionem :. transponit enim amantem in amatum, et non sinit eum manere in seipso. Et ideo est, quodetiam apud grammaticos hoc ver- bum, amo, vehementis dicitur esse transitionis. Quia ergo Spiritus sanctus, et est spiritus, et est amor spiratus, proprium ejus est simpliciter procedere: et geniti secundum quod est genitum, non est proprium procedere, sed eéxistere in natura accepta.

101

Unde quod primo objicitur, jam solutum est: processio enim sonat dilatationem et quasi motum in alterum, quod non dicit generatio: et ideo generatio non simpliciter est processio, sed processio quedam. Et spiratio licet processio sit specificata sicut generatio, tamen

102

simpliciter est processio: quia spiritus et amoris proprius actus est procedere. Et bene concedimus, quod procedere ab uno vel duobus nihil facit ad rationem processionis.

103

Et quod dicitur de similitudine ad generationem que esta masculo ad foemiham, dicimus quod nihil valet, et tante munditie valde incongruum est exemplum, et certe temerarium videtur: quia in tali generatione, ut dicunt Philosophi, gutta maris comprehendit gultam fcemine, et intrat in eam sicut spiritus in corpus: et per formativam que est in gutta aris, formatur gutta feemine: et valde lemerarium esset et immundum cogitare vel credere, quod virtus spirativa in Filio haberet se ad virtutem spirativam que est in Patre, sicut se habet virtus foemine ad virtutem masculi in generatione. Unde ratio illorum nihil valet.

104

Ad id quod queritur, Si procedere dicatur equivoce, vel univoce ?

105

Dicendum, quod si simpliciter accipiatur procedere: tunc dicit motum secundum locum ab uno in alterum, et motum voluntarium. Propter quod etiam animalia per appetitum mota et voluntatem, motu processivo moveri dicuntur in III de Anima. Et secundum hune mo- tum simpliciter procedere convenit Spiritui sancto: quia et a voluntate, et quasi processive procedit amor et etiam spiritus. Et tunc processio non convenit Filio, nisi sub determinatione.

106

Si autem dicatur processio ad similitudinem processus causati de causa, sicut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus ', quod "que sunt multa processibus, sunt unum principio:" tunc elargato nomine dicitur processio, et tunc communiter convenit generationi Filii et spirationi Spiritus sancti: et tunc nihil prohibet, quod secundum aliquem modum conveniat Filio et secundum alium conveniat Spiritui sancto: et quod modus secundum quem convenit Filio in natura creata, in qua potest esse prius et-posterius, principalior sit, quam modus secundum quem convenit Spiritui sancto: quia processus per generationem est in esse, processus autem amoris in tali natura non est nisi in bene esse. Sed hoc in divinis nihil est: quia nihil est ibi principale et secundarium: et sicut Vilio per generationem est esse a Patre, ita Spiritui sancto per spirationem est esse a Patre et Filio: et ideo processio per hunc modum dicta, sub diverso modo aequaliter convenit Filio et Spiritui sancto.

PrevBack to TopNext