Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 110

De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
1

QUASTIO CX. De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam.

2

Deinde ratione ejus quod dicitur a Magistro in libro II Sententiarum, distinct. XXX, in illo cap. Ad hoc autem guod dizimus in Adam futsse omnes homines 4, queritur de veritate humane nature que propagata est ab Adam.

3

Et queruntur tria. Primum, An tota veritas humane nature que propagata est in omnes homines, fuit in Adam secundum corpulentam substantiam ? Secundum est, De modo propagationis ex uno in omnes, Tertium est, Utrum ex cibis aliqua veritas humane nature fiat in homine ?

Membrum 1

Utrum tota veritas humane nature que propagata est in omnes homines, fuit in Adam secundum corpulentam substantiam
4

MEMBRUM I. Utrum tota veritas humane nature que propagata est in omnes homines, fuit in Adam secundum corpulentam substantiam ?

5

Ad primum sic proceditur: 1. Dicit Augustinus in libro XIII de Civitate Det: "Omnes fuimus in illo uno quando fuimus ille unus, qui per peccatum lapsus est." Ergo videtur, quod omnes fuimus ibi secundum corpulentam substantiam: quia constat, quod li Sententiarum, Dist. XXX, cap. M. Cf. editionem nostram Operum B. Alberti, Tom, non fuimus secundum animam: ergo secundum corpulentam substantiam.

6

2. Adhuc, Anselmus in libro de Conceptu virginali: "Quia tota in primis parentibus erat humana natura, et extra ipsos nihil erat de illa, tota in ipsis infirmata et corrupta est." Ergo omnes fuimus ibi secundum corpulentam substantiam,

7

Contra hoc objicit Magister, 1. Et dicit tales esse verborum et non rerum sectatores, qui dicunt: Si omnes homines secundum corpulentam substantiam fuissent in Adam, oportuisset corpus Adz multo majoris quantitatis fuisse quam fuit: in quo nec tot etiam atomi fuerunt, quot ab eo homines descenderunt.

8

2. Adhuc, Generatio (ut dicunt Philosophi) non fit ex eo quod actu est pars hominis, sed ex superfluo nutrimenti quarte digestionis que fit in membris: ergo quod descendit ab Adam per generationem, non fuit corpulenta substantia que esset pars ipsius, sed nutrimentum: ejus: falsum est ergo, quod fuimus ita in Adam sic, quod fuimus idem quod | ipse.

9

3. Adhuc, Objiciunt quidam: Quod, actu pars est, non separatur a toto nisi cum dolore magno: quia Aristoteles dicit in libris de Animalibus, quod est sensus divisionis continui. Unde si in coitu separaretur corpulenta substantia, que esset actu pars coitus, esset cum magno dolore. Nunc autem est cum delectatione vehementi, ita quod Sancti dicunt, quod spiritus descendit ibi sub carnem et suffocatur carnali delectatione, ita quod beatus Gregorius dicit, quod "cum prophete et patriarche essent in illo opere, Spiritus sanctus non tetigit corda eorum." Ergo nihil (quod sit actu pars sive corpulenta substantia, descinditur a generantibus in coitu: ergo non descendimus ab Adam per corpulentam substantiam, que fuit actu pars ejus.

10

4, Adbuc, Instituta sunt patrum sanctorum, prophetarum, et patriarcharum, et etiam sanctorum Novi Testamenti, quod temporibus quando Deo supplicandum est, vacandum est ab amplexibus, Joel, u, 16: Hgrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo. Et, Tad Corinth. vir, 5: Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi bi Glossa dicit, quod tempore orationis vacandum est ab amplexibus: quod non diceret, nisi coitus esset cum magna delectatione: et hoc non fieret, si separaretur actu pars a corpore: videtur ergo, quod secundum corpulentam substantiam que fuit actu pars Adz, non descendimus ab Adam:

11

Solutio, Dicendum, quod sic propter verba Sanctorum, quorum (sicut dicit Augustinus) major est auctoritas quam sit omnis humani ingenii perspicacitas. Dicit autem Scriptura expresse, ad Roman, 1,3: Qui factus est ei ex semine David, secundum carnem. Unde oportet, quod Christus secundum corpulentam substantiam fuerit ex semine David, et per consequens ex semine Adz. Similiter, ad Hebr. vi, 10, super illud: Adhuc in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech, dicit Glossa, quod Christus secundum corpulentam substantiam fuit in lumbis Abrahe, et in lumbis Ada, sed non secundum legem concupiscentie descendit. Omnes autem alii secundum totam naturam corpulente substantie fuerunt in Adam, et secundum legem concupiscentie descenderunt ab ipso: et ideo originale traxerunt ex corrupta natura.

12

Unde sequendo Sanctorum dicta dicimus, quod tota natura generis humani fuit in Adam tripliciter, scilicet perfecte, materialiter, et integraliter. Dicit enim Philosophus in HI Physicorum: "Totum et perfectum idem dico." Perfectio autem humane nature consistit in corpore et anima: corpore dico organizato, et anima que est actus corporis organici. Unde quia Adam habuit corpus organicum perfectissimum, et animam perfectissimam que est actus ejus, hac totalitate qua dicitur totum perfectum, habuit totam humanam naturam in se. Materialiter habuit etiam totam in se: quia nihil fuit corpulente substantie humane nature, quod non esset in ipso quando peccavit: ita quod Augustinus dicit expresse, quod omnes fuimus idem ipse: et idcireo peccante eo, omnes peccavimus: et corrupto eo, omnes corupti sumus: quia corpulenta substantia que eratin Adam, divisa est in omnes homines. Fuit etiam integraliter tota natura in ipso. Totum enim integrum dicitur, cujus partes uniuntur et ordinantur ad formam totius tam in naturalibus quam in artificialibus. Unde tunc quia omnes fuimus in Adam uniti sub forma ipsius, integraliter fuit in ipso tota natura humana. Et ex hoc sequitur, quod etiam quarto modo, hoc est, formaliter tota natura fuit fh ipso: quia aliquando fuit ipse solus homo antequam fabricaretur Heva de latere ejus, et tunc salvabatur tota species hominis in ipso. De qua dicit Boetius, quod "species est totum esse individuorum." Et Porphyrius: "Participatione speciei plures homines sunt unus homo." Et sic quadrupliciter tota natura humana fuit in Adam.

13

Ab so.uTionem autem objectorum oportet prenotare, qualiter nutrimentum fiat et semen generationis in homine. Dicimus igitur secundum auctores scientiz naturalis, quod chymus qui primam digestionem accipit in stomacho, non trahitur ad hepar nisi per aliquid hepatis: humor enim qui est in hepate et virtutem hepatis habet, per venas mesaraicas immittitur in chymum, sive in massam thisavariam, que est in cibo: et humor hepatis vaporabiliter dispergitur per totam substantiam chymi, et obtinet totum sicut coagulum lac, et fermentum pastam: et dat ei virtutem et motum hepatis ex materiali et substantiali humido hepatis, quod transivit in ipsum cum tali virtute. Deinde a gibbo hepatis elevatur ad medium thalamum cordis: et ibi iterum a medio thalamo cordis descendente humido cordis in ipsum, quod humidum corporalis substantie est, et est aliquid cordis quo vaporabiliter diffundente se in ipso, accipit virtutem cordis et motum ad membra omnia. Et haec est tertia digestio: quia prima fuit in stomacho, secunda in hepate, tertia distribuitur singulis membris per motum qui est a virtute cordis. Cor enim, sicut dicit Aristoteles, membrum universale est, ad quod omnes motus membrorum referuntur: et ibi accipit albedinem que cambium dicitur: nec ibi influit statum membro per seipsum, sed potius per humidum radicale quod est in membro a membro corporaliter descendente in ipsum, et comprehendente ipsum totum, sicut lac comprehenditur a coagulo, accipit virtutem illius membri et motum, et sic unit se ei, et influit in ipsum. Et hec est quarta digestio, cujus superfluum est semen generationis, ut dicunt Philosophi. Et patet, quod non est simplex humor nutrimentalis, sed est humor quidam commixtus ex humido nutrimentali, et ex corporali humido hepatis, cordis, et omnium membrorum, que virlute comprehendunt ipsum totum et formant. Unde corporaliter in semine sunt humiditates omnium membrorum et virtutes: et sic fit decisio seminis ab ipso. Propter quod dicit Plato, semen esse parvum animal, ut recitat Aristoteles in libris de Animalibus de ipso. Et licet quelibet humiditas cujuslibet membri parva sit quantitate, tamen virtute comprehendit totum: sicut parva stilla balsami in magnum vas immissa, totum comprehendit virtute sua. Et hoc modo corpulenta substantia Ade totum semen generationis totius humani generis comprehendit, et fuit in ipso etiam secundum corpulentam substantiam.

14

Ad prima ergo que hoc probant, dicendum quod procedunt, et veritatem concludunt.

15

Ad primum quod in contrarium est, dicendum secundum Augustinum, quod quodlibet continuum divisibile est in infinitum. Unde nihil prohibet, quod humidum radicale quod fuit in corpore Adz, quantitate quidem parvum, virtate autem maximum, quantitale corporali divideretur in infinitum in omnes qui nascituri erant de Adam, etsi infiniti sunt, et toti generationi humane daret virtutem formativam, et comprehenderet ipsam: nec oportuit propter hoc majus esse corpus Adz quam fuit: quia corpus parvum divisibile est in infinitum sicut et magnum. Tamen Magistri in Sententiis opinio est, quod factum est hoc per multiplicationem corporis Ade in seipso, sicut multiplicavit Dominus quinque panes in satietatem quinque millium hominum. Sed quia ex hoc sequitur, quod totum opus nature quod fit per generationem, esset miraculosum, ideo primum dictum Augustini probabilius est, quod scilicet fiat per divisionem in infinitum corpulente substantia, que fuit in Adam.

16

Ad aliud dicendum, quod superfluum 4a quarte digestionis non est unum humidum simplex, sed ex multis humidis radicalium membrorum mixtum, quorum quodlibet divisibile est in infinitum secundum corpulentam substantiam, que est in ipso per actum generationis.

17

Ad aliud dicendum, quod hoc argu- aa. mentum provenit ex ignorantia philoso- — phi: quia delectationem in operatione non facit, quod sit actu pars vel potentia separata vel conjuncta sive divisa vel unita: sed quod sit operatio secundum proprium et connaturalent habitum non impedita, ut dicit Aristoteles in X Ethicorum., Titillationem autem in coitu facit confricatio seminis ad nervos sensibiles in exitu.

18

Et ad id quod objicitur de dolore sensus divisionis continui, dicendum quod est divisio violenta, et illius sensus est dolor. Et est divisio communicationis et propagationis, et illius sensus est maxima delectatio: quia, sicut dicunt Philosophi sic: "Coitus est res divina,in quo natura posuit delectationem ut appetatur propter esse divinum et conservatio nem speciei."

19

Ad vuLtimum dicendum, quod in hoc probatur unitas anima secundum substantiam: quia quando intense est in actu unius potentia, non potest esse in+ tense in actu alterius: et cum delectatio maxima sit in coitu, et delectatio, ut dicit Plato, est generatio in sensibilem animam, non potest cum hoc esse in intensa delectatione devotionis: et ideo Sancti prohibuerunt amplexus tempore devotionis.

Membrum 2

De modo propagationis ex uno in omnes.
20

MEMBRUM II. De modo propagationis ex uno in omnes.

21

Secunno, Queritur de modo propagationis ex uno in omnes.

22

Et hoc queritur ratione ejus quod dicit Magister in illo cap. ibi, Quibus responderi potest.Ubi sic dicit, quod "materialiter et causaliter, non formaliter, dicitur fuisse in primo parente omne quod in humanis corporibus naturaliter est, descenditque a primo parente lege propagationis, etin se auctum et multiplicatum est, nulla exteriori substantia in id transeunte, et ipsum in futuro resurget. Fomentum quidem habet a cibis, sed non convertuntur cibi in humanam substantiam, que scilicet per propagationem descendit ab Adam. Transmisit.enim Adam modicum quid de substantia sua in corpora filiorum, quando eos procreavit, id est, aliquid modicum de massa substantie ejus divisum est, et inde formatum corpus filii, suique multiplicatione sine rei extrinsece adjectione auctum est: et de illo ita augmentato aliquid inde separatur, unde formantur posterorum corpora et ita progreditur, procreationis ordo lege propagationis usque ad finem humani generis. Propter quod constat omne genus humanum secundum corpulentam substantiam in Adam fuisse." Ex hoc concluditur, quod modus propagationis descendendi ab Adam per multiplicationem seminis, est in seipso sine additione rei extrinsece.

23

2. Adhuc, Beda super illud Matthei, xv, 17: Non inielligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur? "Nihil extra hominem introiens in eum est, quod possit ipsum coinquinare: quia ad primum tactum liquidior cibus et potus ad membra diffunditur, quamvis tenuissimus humor et liquens esca cum in venis et artubus cocta fuerit et digesta, per occultos meatus, quos Greci poros vocant, ad inferiora dilabitur, et in secessum emittitur, non cedit in naturam ejus quod alitur." Est ergo modus propagationis secundum hoc per multiplicationem ejus in seipso quod.descendit a primo parente.

24

3. Adhuc,Augustinus in libro XXII de Civitate Dei querit, Si unus comedatur ab alio, in quo resurgat caro comesta? Et solvit dicens, quod resurget in eo in quo prima caro humana esse ceepit, et non in eo qui comedit: quia ab illo in alimentum quasi mutuo est accepta. Et sic patet, quod non convertitur in humanam naturam nutrimentum secundum veritatem humane nature: ergo nihil est de veritate humane nature nisi quod per propagationem descendit ab Adam.

25

4. Adhuc, Augustinus, ibidem?, querit, In qua quantitate parvuli resurgant ? Et solvit, quod resurgent in quantitate que fuit in virtute seminali. Omnis enim illa quantitas que per incrementa etatis apparet in hominibus, primo fuit in virtute seminali, in qua etiam fuerunt dentes in his qui moriuntur sine dentibus, sicut abortivi. Ex quo videtur, quod solum illud sit de veritate humane nature, quod est in virtute seminali, et quod decisum est a primis parentibus.

26

Contra objiciunt quidam ex his que fiunt circa naturam et in natura per simile.

27

1. Dicunt enim, quod licet in grano sit virtus augmentandi se, tamen non augmentat se nisi per conversionem alterius in ipsum, sicut per humidum nutrimentale. Cum ergo in omnibus que augmentantur, una ratio sit augmenti, ut dicit Philosophus in libro II de Anima: "Omnium natura constantium terminus est et ratio magnitudinis et augmenti:" videtur, quod aliquid extrinsecum convertatur in veritatem nature hominis, per quod augmentatur et crescit.

28

2. Adhuc, In primo de Generatione et Corruptione, cap. de augmento, determinat Philosophus, quod in augmento et nutrimento additio fit cuilibet parti secundum formam, et non cuilibet secundum materiam: pars autem secun dum formam de veritate humane nature est: ergo in augmento et nutrimento additio fit ei quod negatur nature humane: ergo dliquod extrinsecum per augmentum et nutrimentum videtur converti in veritatem humane nature.

29

3. Adhuc, Opus multiplicationis rei in seipsa miraculosum opus est, et soli Deo attribuendum, natura enim non potest in illud: propagatio autem opus nature est: ergo non est ex multiplicatione rei alicujus in seipsa.

30

4, Adhuc, Quidam objiciunt ex hoc quod dicit Magister Hugo in Sententiis, sic: "Sane sex sunt opera quibus omnia que fiunt, ad effectum producuntur. Primum est, de nihilo aliquid facere: et hoc soli Deo convenit. Secundum est, de aliquo aliqua facere secundum substantiam et quantitatem in majus: et est opus augmentationis. Tertium est, de aliquo aliqua facere et secundum substantiam et quantitatem in minus: et est opus diminutionis. Quartum, de aliquo aliqua facere, non tamen secundum substantiam et quantitatem in majus, sicut est opus multiplicationis, nisi aliquid in seipso parvum multiplicatum magnam in seipso acceperit quantitatem, sicut multiplicatio quinque panum in saturitatem quinque millium hominum. Quintum opus est, de aliquibus aliqua facere, non tamen secundum substantiam et quantitatem in minus, sicut est divisio totius in partes. Sextum est, de aliquo nihil facere. Et ex his operibus quatuor soli Deo conveniunt. Duo conveniunt etiam creature. Dividere enim totum in partes in minus, potest creatura: et componere multa in unum in majus, potest etiam creatura. Sed de nihilo aliquid facere non potest creatura. Similiter parvum in magnum secundum substantiam et quantitatem, quod opus est multiplicationis, non potest creatura: quia hoc non fit sine creatione substan tie. Similiter aliquid in nihilum redigere, est opus solius creatoris, non creature. Similiter incrementum dare rei constitute et parve secundum naturam, opus solius Dei est. Unde, I ad Corinth. i, 7: Negue qui plantat est aliquid, neque qui rigat: sed qui incrementum dat, Deus." Ex his patet, quod quatuor opera soli Deo conveniunt, et duo creature. Videtur ergo, quod opus propagationis per multiplicationem rei in seipsa, non est opus nature, sed solius Dei.

31

5. Adhuc, Chrysostomus super Joannem, et Anselmus, cursus rerum distinguunt dicentes, quod cursus rerum aut est voluntarius, aut naturalis, aut mirabilis. Propagatio nature non est de cursu voluntario, nec mirabili: ergo naturali: ergo non fit modo mirabili, Multiplicatio rei in seipsa est de modo et cursu mirabili: ergo propagatio que est opus naturale tantum, non est multiplicatio rei in seipsa quod de cursu mirabili est: ergo et soli Deo attribuendum.

32

Soxvutio. Dicendum, quod in veritate omnes Doctores sancti, Augustinus, et Beda, Strabus, Hieronymus, Gregorius, et Magister in Senéentiis, in hoc conveniunt, quod secundum corpulentam substantiam propagatio hominum facta est ex Adam, ita quod modicum corporis Ade decisum ab ipso, transivit in generationem filiorum suorum: quod multiplicatum in seipso per virtutem divinam, auctum est in totam quantitatem corporum filiorum: et ex illis productum in nepotes, per eamdem virtutem auctum est et multiplicatum in seipso in totius mundi propagationem. Et quia credimus tantos patres hoc per inspirationem dixisse, non licet contradicere eis, precipue cum nulla aucloritas inveniatur que contrarium dicat.

33

Et ad hoc quidam antiquorum Magistrorum invenerunt quasdam convenientias satis bonas. Dicunt enim, quod materia elementali datum est et inditum a Creatore, quod dilatet se et multiplicet ad sue forme extensionem et quantitatem: quia aliter ex uno pugillo aque non fierent decem aeris, ut dicit Philosophus in WI de Generatione et Corruptione. Ita dicunt, quod inditum est prime materiz elementorum, quod ex modico illius materie per multiplicationem ejusdem in seipso, potest fieri materia in totam formam illam dilatanda, etiam si totum mundum occuparet: et sic ex modico illius materie prime fieri potest totus aer, qui totum mundum replet, multiplicante se materia ad formam et dilatante. Et similiter est de materia aque ad aquam, et de materia terre ad terram, et de materia ignis ad ignem. De hoc duo dant exempla: unum in naturis, et alterum in mathematicis. In naturis de luce, que multiplicat se in seipsa sine sui diminutione. Unde Ovidius in Arte amandi: "Quid vetat apposito lumen de lumine tolli? Mille licet sumant, deperit inde nihil."

34

In mathematicis est exemplum de puncto, quod est substantia posita in continuo, ut dicit Aristoteles in primo Posteriorum, cajus imaginabilis cursus in continuo multiplicat ipsum in totam lineam, principium, medium, et finem, sine aliqua adjectione alicujus extrinseci ad ipsum. Ita dicunt, quod cum homo compositus sit ex materia quatuor elementorum, conveniens fuit, ut potentiam, multiplicationis materi quatuor elementorum haberet sibi inditam, ut scilicet posset se multiplicare ad suam formam. Forma autem est anima, que est actus corporis organici. Et ideo ma teria seminalis ex qua fit propagatio, virtute indita sibi multiplicat se ad numerum et ad quantitatem organorum, que possunt moveri ad tot et tantas potentias quot et quante sunt in anima. Etiam addunt, quod hoc maxime fuit concedendum corpori Adw: quia illud factum fuit non ut esset corpus hujus individui tantum, sed ut esset principium totius humane nature propagandz ex ipso: quia aliter negasset ei creator id unde posset esse principium, quod est contra Platonem, qui in secunda parte Zimeei sic dicit: "Creator nulli negavit aliquid eorum que faciunt ad esse, vel bene esse ipsius." Hoc igitur precipue non debuit negari illi corpori, cujus veram et corpulentam substantiam per propagationem etiam ipse creator assumpturus erat: et sic totam naturam liberaturus a corruptione prime prevaricationis.

35

Sic ergo dicendo, quod propagatio fit ex primo, quod secundum corpulentam substantiam descendit a corpore Adam per multiplicationem sui in seipso, dicendum est ad primum quod objicitur in contrarium, quod non est simile de natura hominis, et de natura aliorum. Alia enim nutriuntur et augmentantur secundum cursum nature simplicem: homo autem secundum cursum providentiae divine, qui in hoc fecit hominem ad imaginem suam, ut dicit Augustinus, ut esset principium sui generis, quemadmodum Deus principium omnium. Cum enim non possit esse principium per causam efficientem sicut Deus, oportuit quod esset principium per corpulentam substantiam materie.

36

Ad aliud dicendum, quod ut dicit Philosophus, quzlibet pars nutriti augetur secundum formam, et non secundum materiam: sed non fit hoc per conversionem nutrimenti in ipsum, ut dicunt Sancti: sed quia per nutrimentum fovet ipsum ad hoc ut multiplicet in seipso. Sicut enim supra dictum est, humiditates sunt in nutrimento et virtutes omnium membrorum, ex quibus accipit virtutem multiplicandi se ad formas omnium membrorum, sicut qualibet materia multiplicat se ad extensionem sue formae.

37

Ad aliud dicendum, quod multiplica- ade tio rei in seipsa sine aliquo extrinseco ipsum fovente, illa non potest esse sine creatione nove materia, et illa est miraculosa, et non fit nisi per creatorem: sed multiplicatio rei in seipsa cum extrinseco fovente ipsum et alente, est de propagatione corporis humani, quod est principium materiale totius nature humane, illud est naturale et non miraculosum.

38

Ad aliud dicendum, quod illi sex modi propagandi sunt, ut dicit Magister Hugo, et quatuor soli Deo conveniunt. Sed iste modus propagationis, quod scilicet aliquid accipit virtutem multiplicandi se in seipso ex aliquo extrinseco fomentum sibi prestante, quo se possit extendere et multiplicare ad quantitatem sue forme debitam, non est idem ille quo multiplicatur res in seipsa per creationem sicut quinque panes . Sed est ille qui debetur corpori primi hominis, secundum quod est principium materiale totius generis sui.

39

Ad uttimum dicendum, quod jam solutum est: quia ille cursus multiplicationis talis non est mirabilis, sed naturalis illi corpori, quod principium materiale est totius generis sui, ut dictum est.

Membrum 2

Utrum aliquid de cibo transeat in veritatem humane nature?
40

MEMBRUM II. Utrum aliquid de cibo transeat in veritatem humane nature?

41

Tertio queritur, Utrum aliquid de cibo transeat in veritatem humane nature ?

42

Et hoc queritur ratione ejus quod dicit Magister in illo cap. Quod vero nihil extrinsecum in humani corporis naturam transeat.

43

Videtur autem, quod aliquid extrinsecum transeat in naturam.

44

1. Augustinus in libro de Vera religione inquit: "Aliquid de cibo sive alimento quod est feeculentissimum, redditur terread alias formas assumendas: illud convertitur in fimum terre, qui feecundat terram ad plantas producendas et slirpes. Aliud per totum corpus exhalat per fumositates et sudores. Aliquid in totius animalis corpore latentes numeros, hoc est, proportiones accipit, et inchoat, sive transit in prolem," Patet ergo, quod aliquid de cibis assumptis transit in veritatem humane nature que ex semine nascitur.

45

2. Adhuc, Gimundus in libro II de Corpore Domini contra Berengarium: "Aliquid de cibis nostris corruptibilibus Philosophi et medici docent, dicentes partem ciborum nostrorum et potuum, eam scilicet que corpulentior et corruptior est, per secessum emitti: partem autem subtiliorem et utiliorem vi nature per diversas partes corporis distrahi, et in carnis naturam et sanguinis versam iri vel vertendam esse: partem vero aliam subtilem quidem, sed minus utilem corpulentam, vel quidem per fluxum narium, vel sputa, vel quolibet alio modo jactari." Ex his patet, quod aliquid de cibo convertitur in naturam veram et humanam per nutrimentum et augmentum: etsic non est verum quod dicit Magister, quod nihil de cibo transeat in veritatem nature humane.

46

3. Adhuc, Objiciunt quidam, quod si hoc solum est de veritate humane nature, quod decisum est a primis parentibus et multiplicatum in seipso: cum hoc quod est de veritate" humane nature, ut dicit Augustinus in libro XXII de Civitate Dei, resurgat in eo in quo primo ccepit esse vera natura humana, sequitur ex hoc, quod tota veritas humane nature resurget in Adam: et sic nullus resurget nisi Adam: quod here sis est, cum dicat Apostolus, I ad Corinth. xv, 31: Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. Et, Job, xix, 26: Rursum circumdabor pelle mea.

47

4. Adhuc, Act. 1x, 19: Cum accepisset cibum, confortatus est. Cibus non confortat nisi additus substantie. Ergo videtur, quod cibus additur substantie: et substantia de veritate humane nature est; ergo cibus convertitur in veritatem humane nature.

48

5. Adhuc, Augustinus in libro XXII de Civitate Dei, querit, Quid fiat de parvulis in minima quantitate mortuis ? Utrumne resurgant in quantitate debita secundum longitudinem, spissitudinem, et latitudinem, precipue cum nihil de cibo convertitur in veritatem humane nature unde accipiatur materia, cum dicat Apostolus, [ ad Corinth. xv, 52, quod mortui resurgent incorrupti. Incorruptus enim est, qui in nullo a quantitate debita diminuitur; et hoc non potest haberi ab illo quod decisum est a corpore Adz oportet ergo, quod de cibo sumatur qui transeat in veritatem humane nature: quia nihil resurget quod non est de veritate humane nature, et quod accepit ab anima radicem immortalitatis. Dicit enim Damascenus in libro IV de Fide orthodoza, cap. de resurrectione, quod ideo sola anima in resurrectione sine corpore resurgente non premiabitur: quia non sola sine corpore dum homo viveret athletice pugnavit contra diabolum et vitia, sed cum corpore: propter quod necesse est, quod corpus resurgat secundum ordinem justitie divine: quia aliter non premiaretur.

49

6. Adhuc, Augustinus loquens contra Tertullianum in libro VI super Genesim ad litteram dicit, quod "nihil potest inspissari in parte una, nisi attenuetur in parte altera, nisi aliquid addatur ei." Si ergo primum decisum de corpore

50

Adae per multiplicationem dividitur in multa, oportet, quod deficiat in ipso et annihiletur, nisi per additionem recuperet substantiam: et sic necesse est, quod cibus addat ei substantiam per conversionem in ipsum.

51

Contra: 4. Si hoc concedatur, objicit Magister incontrarium de Evangelio Matthei, xv, 17, quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur. Et Glossam Bede inducit que supra inducta est.

52

2. Objicit etiam per rationem sic dicens: Quod etiam ratione ostendi potest hoc modo: Puer qui statim post ortum moritur, in illa statura resurget quam habiturus erat, si viveret usque ad wtatem triginta annorum nullo vitio impeditus. Unde ergo illa substantia que adeo parva fuit in ortu, in resurrectione tam magna erit, nisi sui in se multiplicatione ? Unde apparet, quod etiamsi viveret, non aliunde sed in se augmentaretur illa substantia: sicut costa de qua facta est prima mulier, et sicut panes evangelici .

53

Sorurio. Dicendum, quod propter istas rationes quidam dixerunt, quod in veritate ex superfluo nutrimenti quod convertitur in veram naturam hominis secundum omnia similia, ex quorum nutrimento et augmento nutriuntur et augentur membra dissimilia, ut dicunt physici, fit generatio. Et illi tenent viam superius positam, quod scilicet nutrimentum primo accipit virtutem hepatis, gecundo cordis, tertio virtutes omnium membrorum, et maxime cerebri, a quo fit decisio seminis principaliter. Et modum acceptionis ponunt sicut superius positus est, quod scilicet membrum de humore suo radicali immittit aliquid in humorem cibi, qui diffusus in ipso principaliter totum comprehendit et format, et virtutem dat ci convertendi se in membrum: quod quidem primo separatum fuit a membris Ade, secundo conceptum in membris filiorum, et sic transfusum ulterius in posteros, et sic in infinitum dicitur dare generationem: quia illud humidum vaporaliter diffusum, divisibile est in infinitum: quod semper sequitur virtus formativa cibum convertens in seipsum. Et illi concedunt, quod de cibo aliquid transit in veritatem humane nature, modo quo dictum est: et quod hoc modo secundum corpulentam substantiam originaliler fuimus omnes in Adam, et non secundum aliquid substantialiter et materialiter distinctum quantitate determinata. Et haec opinio videtur habere originem a Platone, qui dixit semen esse parvum animal, propter virtutes omnes in ipso congregatas, ut ante dictum est.

54

Dicunt etiam isti, quod aliquid de corpulenta substantia Adz divisum spiritualiter in omnes, est in quolibet: et propter hoc dixisse sanctos, quod omnis homo secundum corpulentam substantiam fuit im Adam: quia aliquid divisum ab illo in quolibet est. Sed non dicunt, quod illud multiplicatum in seipso, accipiat quantitatem debitam et perfectionem, sed potius ex cibo alitum, cui ut ad se possil converti, illud spirituale humidum immissum dat virtutem et motum.

55

Et hi ad argumenta Magistri inducla pro se sic respondent.

56

Ad hoc quod de Evangelio inducitur, dicunt, quod licet Dominus dicat, Omne guod in os intrat, non dicit totum: et est accommoda distributio, hoc est, de quolibet aliquid.

57

Per omnem eumdem modum respondent ad auctoritatem Bede.

58

Ad id quod objicitur per rationem de parvulis qui resurgent in e#tate triginta annorum. Respondent per Augustinum, ibidem, in libro XXII de Civitate Dei, qui non assignat causam, quod multi plicetur in seipso, sed dicit, unde deesset creatori materia qui de nihilo cuncta creavit ? Et significat, quod de materia creata perficiat quantitatem resurgentium: et ideo non sequitur quod infert Magister, quod si parvulus ille vixisset, quantitatem debitam ex multiplicatione primi in seipso accepisset. Hoc autem quod inducit de costa Heva, supra disputatum et solutum est in questione de formatione Heve.

59

Et quod inducit de panibus, jam ante solutum est +: quia non fuit sine creationé nove materi illa multiplicatio: ideo miraculosa est.

60

Ad auctoritates Augustini et Gimundi primo inductas, et etiam Actuum, 1x, 19, dicendum, quod secundum istam opinionem concedendz sunt et procedunt.

61

Apvip quod objicitur, Si tota veritas humane nature fuit in Adam secundum corpulentam substantiam, tune deberet in Adam resurgere, et non in altis: dicendum quod id quod est de substantia individui quod est Adam, resurget in eo: id autem quod est separatum ab eo, in substantiam alterius, resurget in eo in quem separatum est: quia illud est de veritate illius nature et non Adz.

PrevBack to TopNext