Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 84
Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine doloreQUASTIO LXXXIV. Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore?
Deinde, queritur de modo propagationis filiorum, quod Magister disputat in libro II Sententiarum, distinct. XX, cap. 1: Post haec videndum est, qualiter primi parentes, si non peccassent, filios procreassent ?
1. Ad primum inducit Magister Auguslinum super Genesim ad litteram sic dicentem: "Si primi homines non peccassent, sine omni peccato et macula in paradiso carnali copula convenissent, et esset ibi thorus immaculatus, et commixtio sine concupiscentia: atque genitalibus membris sicut ceteris imperarent, ut ibi nullum motum sentirent illicitum: et sicut alia membra aliis admovemus, ut manum ori sine libidinis ardore, ita genitalibus membris uterentur sine pruritu carnis. Hec enim lethalis egritudo membris humanis ex peccato inhesit. Genuissent itaque filios in paradiso per coitum immaculatum et sine corruptione."
2. Adhuc, Augustinus, ibidem: et hoc etiam inducit Magister ibidem: "Cur non credamus primos homines ante peccatum genitalibus membris imperare potuisse, sicut ceteris in quolibet opere sine voluptatis pruritu ulimur ? Incredibile enim non est Deus talia fecisse illa corpora, ut si non peccassent, illis membris, sicut pedibus imperarent, nec cum ardore seminarent, nec cum dolore parerent ."
3. Adhuc, Augustinus in libro XIV de Civitate Dei: "Ita tune credendum est potuisse utero conjugis salva integritate feeminei genitalis virile semen immitti: sicut nunc potest eadem integritate salva ex utero virginis fluxus menstrui cruoris emitti. Erdem quippe via potest illud injici, qua hoc potest ejici +."
Contra: Incompossibilia sunt, mulierem cognosci a viro, et manere in carnis inte gritate sive virginem: et in quolibet statu erant incompossibilia: ergo in primo statu erant incompossibilia. Si ergo per coitum cognoscebatur Heva, impossibile erat, quod remancret integra virgo.
2. Adhuc, Esse masculum et feminam in carne una, et non esse in carne una, incompossibilia sunt: quia aliter contradictoria verificarentur de eodem. Sed si Adam cognovit Hevam, erant duo in carne una: si autem in integrilate remansit, non erant duo in carne una: et sic incompossibilia erunt possibilia: quod falsum est. Cognosci ergo non poterat, et manere virgo et integra.
3. Adhuc, De definitione sexus masculini est, quod generet in alio. Dicit enim Aristoteles, quod masculus est qui de suo generat in alio: femina vero que de alieno generat in seipsa. Videtur ergo, quod in nullo statu conveniebat fceminam concipere de semine viri, et permanere in virginitate.
4. Adhuc, Privilegium singulare nullo jure conceditur alteri. Est autem beate Virginis Marie singulare privilegium, quod virgo concepit, sine gravitate, sine dolore puerpera. Ergo justitia divina non debuit hoc Heve concedere.
Et videtur, quod non: quia corpus pueri in p.imo statu grave fuisset et terrenum: onus autem grave portare sine gravitate esset impossibile: ergo sine gravitate gravida non fuisset.
Contra: 1. Gravitas poena est, que non debuit sentirl nisi propter peccatum: peccatum autem nondum factum erat: ergo gravitas in penam sentiri non debebat.
2. Adhuc, Expresse dicit Augustinus in libro XII de Civitate Dei, quod "sine gravitate gravida fuisset."
3. Adhuc, Avicenna dicit, quod grave impositum corpori hominis, facit pressivum dolorem: dolorem in primo statu Heva sentire non potuit; ergo nec gravitatem.
Et videtur, quod non. Dolor enim, ut dicit Aristoteles, est sensus divisionis continui: in partu autem oportuit dividi continuum in apertione viarum: et hoc est, ut dicit Avicenna, dolor lacerativus: ergo videtur, quod in partu Heva sensisset dolorem lacerativum, et ita non fuisset sine dolore puerpera.
Solutio. Ad primo quesitum satis, 8d bene responderunt antiqui, scilicet Prepositivus et Gulielmus Altisiodorensis: distinxerunt enim triplicem corruptionem, scilicet continuitatis, foeditatis, et impuritatis. Continuitatis que est in divisione corporis. Foeditatis que est in pruritu concupiscentie et libidinis, que foedat et mentem et corpus, in que ratio descendit sub delectatione carnis. Propter quod dicit Gregorius, quod Spiritus sanctus non teligit corda Patriarcharum dum essent in opere conjugali. Impuritatis, que est in susceptione nature aliene, sicut aurum dicitur impurum quando immixtum sibi fuerit aliquid alienum. Dicunt ergo, quod si Heva convenisset cum Adam per coitum, non incurrisset primas duas corruptiones: quia sic usifuissent primi parentes genitalibus membris ad ordinem rationis. Et hoc fuisset hoc modo, quod semen resolutum a masculo adhibitum genitali fomine, statim virtute matricis tractum fuisset in locum conceptionis: et ibi unitum sanguini feemine sicut coagulum lacti, et vaporabiliter diffusum in sanguinem femine, et sic perfecisset concep tum, cum semen masculi undique comprehendisset sanguinem femine, sicut spiritus formativus undique comprehendit id quod format. Sicut enim dicit Aristoteles, virtutes distinctorum sexuum maris et foeemine uniuniur in conceptu sicut uniuntur virtutes galli et galline in ovo. Sed incurrisset omni modo corruptionem impuritatis: quia oportuit, quod conciperet ex semine alieno sibi permixto:et sic pura non remansisset. Et hec distinctio satis bona est.
Ad primum ergo dicendum, quod Au gustinus intendit hoc quod dictum est: et ideo corruptionem primo et secundo modo dictam non incurrisset: tertio autem modo non est simpliciter corruptio, sed commixtio naturalis duorum sexuum in carne, sicut et prophetando dixit, Genes. u, 24: Quamobrem relinguet homo patrem suum et matrem, et adherebit uxori sue: et erunt duo in carne una.
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod secundum corruptionem impuritatis incompossibilia sunt: quia in omni conceptu necesse est aliud esse formans, et aliud formatum. Sed quod esset cognita a viro, et remaneret integra a divisione continuitatis corporis, et esset immunis a corruptione feeditatis, ista bene possibilia sunt per modum qui dictus est.
Ad aliud dicendum, quod illa ratio non probat, nisi quod non potuit esse sine corruptione tertio modo dicta: et hoc verum est, sicut paulo ante patuit. Oportuit enim, quod semen susciperet quod suo sanguini uniretur et permisceretur eo modo qui dictus est.
Ad aliud dicendum, quod recte eodem modo solvendum est: quia idem est. Diversitas enim sexuum unitur in semine concepto, ut dictum est: sed hoc fieri potuit sine divisione et corruptione foeditatis per modum qui dictus est.
Ad aliud dicendum quod privilegium singulare beate Virginis est in hoc, quod manens in omni puritate mentis et corporis, non ex semine alieno, sed de Spiritu sancto concepit: Heva autem de semine viri.
Ad id quod queritur ulterius, dicen dum quod est gravilas oneris tantum, et est gravitas inducens peenam. Secundum primum modum non fuisset gravida sine gravitate, sed secundum modum secundum.
Ad id quod contra objicitur, dicendum, quod sicut ab aliis penis corpora primorum parentum gratia innocentiae et virtute ligni vite preservabantur, ita preservabantur a dolorepressivo, etiamsi lapidum pondera superius projecta fuissent.
Ad aliud dicendum, quod grave in corpore ad peenalitatem deputato facit pressivum dolorem, sed in corpore quod a dolore preservat gratia innocentie et virtus ligni vite, dolorem facere non potest.
On this page