Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 97
Respectu quorum sit liberum arbitriumDeinde ratione ejus quod dicitur in libro II Sententiarum, distinct. XXV, cap. Hoe autem sciendum est, queritur respectu quorum sit liberum arbitrium ?
Et queruntur duo, scilicet utrum respectu presentium, preteritorum, et futurorum, vel futurorum tantum ? Et secundo, Qui sunt actus liberi arbitrii?
Membrum 1
Utrum liberum arbitrium sit respectu praesentium, praeteritorum, et futurorum, vel futurorum tantumMEMBRUM I. Utrum liberum arbitrium sit respectu praesentium, praeteritorum, et futurorum, vel futurorum tantum?
Ad primum dicit Magister, quod liberum arbitrium non-refertur ad prasens, nec preteritum, sed ad futura contingentia.
Szp contra hoc est, quod 1. Videtur liberum arbitrium esse causa secundum propositum et voluntatem: voluntas autem, ut dicunt Aristoteles et Damascenus, finis est: finis autem aliquando est presens, aliquando preteritus, et aliquando futurus: nihil ergo est dicere, quod liberum arbitrium respiciat futurum contingens, et non praesens, nec preteritum.
2. Adhuc, Ut dicunt Damascenus et Gregorius Nyssenus, liberum arbitrium est de his que sunt in nobis: ea que sunt in nobis aliquando sunt presentia, aliquando preterita, et aliquando futura: ergo liberum arbitrium aliquando est de presentibus, aliquando de preteritis, et aliquando de futuris.
3. Adhuc, In contingentibus et futuris, ut dicit Aristoteles in 1 Perihermenias, non est determinata veritas, neque falsitas. Si ergo liberum arbitrium tantum est de contingentibus futuris, non erit neque de veris, neque de falsis determinate, quod videtur esse inconveniens.
Solutio. Dicendum quod sicut dicit Magister, liberum arbitrium non est nisi de contingentibus et futuris. Et ratio est, guia liberum arbilrium non est nisi de operabilibus per nos, que sunt in nobis quoad facere vel non facere, et quorum nos domini sumus et causa. Presentia autem determinata sunt ad esse: preterita vero ad necesse fuisse. Et ideo nec presentia nec preterita se habent ad esse et non esse, sed ad esse tantum, propter quod consilium non est de illis, nec inquisitio. Consilium autem est, ut dicunt Damascenus et Gregorius Nyssenus, de operabilibus per nos, que et aliter possunt fieri. Et hoc idem dicit Aristoteles in II Ethicorum. Unde consilium non est nisi de contingentibus et futuris. Et ideo liberum arbitrium, cujus est eligere id quod ex consilio definitum et sententiatum est, ut dicit Damascenus, non est nisi de contingentibus et futuris. De necessariis enim, sicut si sol orietur cras, velnon, nullus consiliatur: quia hee subjacent necessario ordini causarum naturalium et essentialium. Similiter cum Deus sit causa omnium, de operibus Dei qualiter illa velit facere, vel non facere, nullus consiliatur: quia non sunt operabilia per nos. Sed de futuris et contingentibus et operabilibus per nos consiliamur qualiter fiant, ut finem propositum et intentum attingant: illa sunt futura contingentia possibilia per nos sic et aliter fieri.
Ad primum ergo dicendum, quod voluntas est fints propositi et intenti, et ille semper est futurus et possibilis sic et aliter obtineri: sed finis acquisitus jam aliquando est presens, aliquando preteritus. Unde in argumento est fallacia accidentis: arguit enim ac si necesse sit idem subjecto et accidenti inesse: et hoc non est verum.
Ad aliud dicendum, quod liberum arbitrium est de his que sunt in nobis: sed hoc est falsum quod assumit, quod ea que sunt in nobis, secundum quod sunt in nobis, sint aliquando presentia, aliquando preterita, sed semper sunt futura et contingentia: et quando sunt presentia et preterita, non amplius sunt in nobis.
Ad uttimum dicendum, quod liberum arbitrium est de his que neque vera neque-falsa sunt determinate: quia sicut dicit Aristoteles in V prime philosophiz, unumquodque sicut se habet ad esse, ita se habet ad verum. Operabilia autem per nos et contingentia nec se habent determinate ad esse, nec ad non esse, sed possibilia sunt sic et aliter fieri: et hocnon est inconveniens in his que subjacent libero arbitrio et consilio.
Membrum 2
De actibus liberi arbitrii1. Dicit enim Damascenus in libro II de Fide orthodoxa, quod "in libero arbitrio conjugate sunt et cognoscitive et animales et vitales virtutes: et cum ratione movente libero arbitrio appetit, et libero arbitrio vult, et libero arbitrio inquirit et scrutatur, et libero arbitrio judicat et disponit, eligit et facit impetum et agit’." Secundum hoc multi actus sunt liberi arbitrii.
2. Adhuc, Quecumque potentie sic se habent ad invicem, quod quedam sunt definientes alias, et quedam definite per alias, harum actus similiter se habebunt ad invicem, ita quod actus definientium sint in actibus definitarum. Ratio et voluntas definiunt liberum arbjtrium, maxime secundum Augustinum, secundum quod dicit, quod liberum arbitrium est facultas rationis et voluntatis. Ergo vi detur, quod actus rationis et actus facultatis sint in libero arbitrio et actibus ejus.
3. Adhuc, Secundum Augustinum eligere est liberi arbitrii: eligere aulem est duobus vel pluribus propositis hoc illi vel illis preoptare: sed plura proponere cum sit cum collatione, et omnis collatio sit rationis, non potest esse collatio nisi rationis actus.
4, Adhuc, Objiciunt quidam antiquorum sic: Eligere est respectu veri et boni; quia collatio est ad verum eliciendum. Bonum autem quod optatur in electione finis, est voluntatis: quia omnis appetitus rationalis voluntatis est, sicut dicit Damascenus sic: "Voluntas est rationalis appetitus:" et Aristoteles in JI Zopicorum: "Omnis voluntas in ratione est." Ergo videtur, quod actus liberi arbitrii qui est electio, duplicem habet finem, scilicet verum et bonum: verum est finis rationis, et bonum finis volun- tatis. In actu ergo liberi arbitrii sunt et actus rationis, et actus voluntatis.
Ulterius qaeritur, Si liberum arbitrium habet plures actus, quis sit principalis, et quis sit ordo inter illos?
Sorurio. Dicendum, quod sicut liberum arbitrium est una potentia, ponens tamen libertatem suam circa rationem et circa voluntatem principaliler, ita multos habet actus in quibus libertas ejus consideratur, sicut patet in auctoritate Damasceni inducta, iter quos tamen est unus principalis: quia necesse est, quod una potentia habeat unum principalem actum: et ille actus est electio, sicut vult Augustinus.
Ad primum ergo dicendum, quod non sunt multi actus propter hoc, quod multe# sunt potentie: sed propter hoc, quod libertatem ponit circa multas potentias, precipue circa rationem et voluntatem. Unde ex ratione est, quod arbitratur, quod judicat, quod disponit, quod sententiat, quod eligit: ex voluntate enim est, quod vult, et appetit, et impetum facit, et agit, et utitur.
Ad aliud dicendum, quod procedit et veritatem concludit: sed ita sunt in libero arbitrio quod circa has potentias ponit suam libertatem: et non ita quod constituant essentiam liberi arbitrii secundum quod potentia quedam est distincta et separata ab aliis.
Ad aliud dicendum, quod verissimum est, quod collatio rationis actus est, sed est circa que ponit liberum arbitrium suam libertatem, secundum quod liberum arbitrium est generalis potentia et generalis motor, libere utens aliis potentiis et actibus aliarum potentiarum.
Ad aliud dicendum, quod verum est finis rationis, et bonum finis voluntatis, et quod eligere respectu utriusque est: quia etiam est verum ut verum, et est verum ut bonum, secundum quod eliam dicit Philosophus, quod intellectus theoricus sive speculativus per extensionem fit practicus, sicut et ipsa potentia que et liberum arbitrium dicit, arbitrationem suam qué actus rationis est, extendit ad appetilum voluntatis. Et ideo duo que sunt in ipso ut fines,efticiuntur unum ‘re quando arbitratur de aliquo vero ut sibi bono.
Aviv quod ullerius queritur, dicendum quod electio principalis ejus actus est secundum Augustinum et veritatem.
Et ad id quod ulterius queritur de ordine, dicendum quod in actibus rationis qui dicuntur esse liberi arbitrii, ordo est secundum dispositionem et processum ab imperfecto ad perfectum: et in hoc ordine primum est inquirere, secundum est inquisita et inventa disponere, tertium disposita dijudicare, quartum dijudicata per sententiam determimare, quintum determinata eligere, qui actus perfectior est quatuor pracedentium. In actibus autem voluntatis etiam proceditur ab imperfecto ad perfectum: et sic primo occurrit appetere, secundo velle, tertio facere impetum, quarto agere in opere, quinto uti ad usum voluntatis sive referre ad exercitium.