Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 78
De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.Et de hoc queruntur tria, scilicet de modis possibilis simpliciter et secundum quid.. Secundo, Utrum simpliciter et per se impossibile, sit Deo possibile? Tertio, Utrum impossibile per accidens, sit Deo possibile?
Haec enim oportet inquiri propter hoc quod dicit Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XLIV, in fine cap. Ad quod dicimus, ubi dicit: "Fateamur igitur Deum semper posse quidquid semel potuit.?" Constat enim, quod impossibilia facere potuit, ut virginem manentem virginem parere fecit, et mundum non fuisse facere potuit.
Membrum 1
De multiplicitate possibilis, et de modis ejus.Cum enim possibile species veri sit, licet mobile sit, tamen sicut verum est in re et verum in dicto, ita necesse est possibile esse in re et possibile in di- cto.
Et dicitur possibile secundum cau sam efficientem id quod est in potentia cause efticientis, ita quod efficiens edu- cere potest ipsum in esse, et ipsum secundum esse dependet ad causam efficientem: et ideo quod sic possibile est, in se secundum id quod est, nullum habet esse actuale. Et hoc dividitur in duo: quia aut est in potentia ad causam efficientem que est causa tolius esse secundum id quod est et secundum id quo est: et sic omnia causata sunt possibilia et in potentia in comparatione ad caugam primam, que sola est ens necesse esse. Aut est in potentia ad eausam que est causa esse secundum partem, hoc est, secundum formam. Et hoc dupliciter: quia aut est secundum causam naturalem que intrinseca est, aut secundum causam extrinsecam, qua est artificialis, cujus principium est intellectus practicus et voluntas. Primo modo possibile est id quod est in aliquo sicut in semine sicut dicimus, quod messis in potentia est ad grana seminata, vel in granis seminatis: et ideo dicimus, quod possibile est grana fieri messem: in semine enim est causa efficiens et formativa messis. Et hoc possibile dividitur secundum omnem divisionem cause efficientis, scilicet remote et propinque, univoce et wequivoce; sicut dicimus generationem possibilem esse ex allatione solis, et iterum possibilem esse ex generatione hominis sive commixtione sexuum viri et mulieris. Dividitur etiam secundum divisionem cause in per se, et per accidens: sicut dicimus, quod possibile est aliquem sanum fieri ex operatione et potentia medici, et quod possibile est aliguem sanum fieri ex operatione et potentia Hippocratis, cum Hippocrates causa sanitatis sit per accidens: eo quod non curat eum in quantum est Hippocrates, sed in quantum est medicus: sicut dicit Aristoteles in IL Physicorum, quod Polycletus causa est statue per accidens, Polycletus autem statuarius causa statuw# per se. Agens enim secundum formam, causa est per se: agens autem non secundum formam, causa est per accidens. Hoc possibile etiam dividitur in id quod est possibile secundum causas inferiores, et in id quod est possibile secundum causas superiores, ut possibile dicimus volare alatum, et ambulare pedes habens, et possibile est natare pinnulas habens aquaticum. Secundum causas autem superiores que in operando nihil supponunt, et nullo indigent, nec materia subjecta, nec instrumento, dicimus quod possibile fuit mundum fore antequam crearetur, possibile fuit virginem parere antequam pareret. Et hoc est quod dicit Glossa super illud epistole Tad Corinth.1, 20: Nonne stauliam fecit Deus sapientiam hujus mundi? sic: "Stultum et infirmum Dei contemnitur secundum rationes hujus mundi, que impossibile judicant quod in naturis rerum non reperitur. Hance sapientiam Deus stullam fecit, possibile declarando quod illa impossibile judicat, ut virginem parituram."
Dicitur etiam secundum causam materialem possibile. Quod enim est in potentia in aliquo, possibile est in illo. Dicit autem Commentator super 1X prime philosophiae, quod omne illud est in potentia in alio, quod uno motore educitur de illo: sicut cuprum in terra minerali sulphuris incensi et argenti vivi est in potentia: quia uno motore, sole scilicet, cujus instrumentum est calor montis sive terre, educitur de illo, propter quod dicimus talem terram mineralem possibile esse cuprum. Et sic dicimus esse idolum in potentia in cupro, non in terra: quia uno motore educitur de illo: et ideo dicimus, quod cuprum possibile est esse idolum.
Dicitur etiam esse possibile secundum causam formalem, sicut id quod est in potentia ad aliquid ex principiis formalibus qua sunt in ipso, sicut volans in potentia est ad alatum et pennatum, et sic de aliis.
Dicitur etiam possibile secundum causam finalem, sicut finis in eo quod est ad finem. Omnibus his modis dicitur possibile in re.
Possibile autem in dicto possibile est ex coherentia terminorum predicati et subjecti. Si enim illi coherent vel inherent sibi immobiliter, ita quod unum est in altero ratione, actu, et intellectu: tunc dicimus, quod hoc est possibile secundum quod possibile sequitur ad necessitatem: sicut dicimus, quod possibile est hominem esse animal: et hance possibilitatem privat impossibile. Si autem coherentia terminorum sit mobilis, ita quod unus terminorum non est in illo per se, sed per accidens, secundum quod per accidens definitur quod contingit eidem inesse et non inesse: tunc possibile convertitur cum contingenti: sicut dicimus, quod me sedere est possibile. Et hoc dividitur secundum contingens natum et secundum contingens ad utrumlibet. Secundum natum non convertitur secundum oppositas qualitates. Contingens autem ad utrumlibet possibile est esse et possibile est non esse.
Dividitur etiam possibile in possibile alicui, et possibile omni. Possibile alicui, sicut dicimus aliquid possibile esse regi, quod non omni possibile est. Et hoc modo dicimus in theologia, quod Deo est aliquid possibile, quod tamen secundum inferiores causas est impossibile, ut de trunco facere vitulum, vel virginem manentem virginem parere. Sic dicitur, Genesis, xvut, 14: Numguid Deo quidquam est difficile ? Luce, 1, 37: Non erit impossibile apud Deum omne verbum.
Ex omnibus igitur istis patet, quod simpliciter possibile dicilur tribus modis, scilicet secundum causam que simpliciter causa est possibilitatis. Et sic dicitur possibile simpliciter, quod est possibile secundum causas inferiores. Dicitur etiam possibile simpliciter, id quod est in causa que ab effectu impe diri non potest: sicut simpliciter possibile est, quod in voluntate Dei possibile est, sive in causalitate prima cause, ut mundum fore possibile fuit simpliciter. Dicitur etiam possibile simpliciter, quod universaliter possibile est, ut verum est possibile; quia omne quod est, sicut se habet ad verum, ita se habet ad possibile. Jn his tribus possibilibus primum dicitur possibile secundum naturam. Secundum dicitur possibile secundum Dei potentiam. Tertium autem dicitur possibile secundum terminorum inherentiam.
Tot igitur modis dicto possibili, queritur hic, Quid sit possibile secundum Dei potentiam, cui subjicitur tam possibile quam impossibile secundum naturam?.
Potest enim Deus de possibilibus et de impossibilibus facere quod vult: quia omne inferius subjicitur superiori tam in ordine nature quam in ordine divino. Et per hoc patet determinatio primi, scilicet de multiplicitate possibilis, et in quo sensu queratur de ipso in theologia. Ad theologiam enim non pertinet querere, nisi de possibili quod Deo. possibile est secundum causas superiores, et huic subjicitur omne aliud possibile et etiam impossibile. Unde, Matthei, xvu, 19: Nihil impossibile erit vobis, scilicet credentibus. Signum distributivum distribuit tam pro possibilibus quam pre impossibilibus.
Membrum 2
Utrum per se et simpliciter impossibile, sit Deo possibile?Secundo queritur, Utrum per se et simpliciter impossibile, sit Deo possibile, sicut opposita esse simul ?
Et videtur, quod sic: 1. Potest enim de trunco facere vitulum, ut dicit Anselmuis. Vituli autem forma et trunci forma non sunt circa idem nata fieri. Ergo multo magis poterit facere, quod sint simul que nata sunt fieri circa idem. Ergo potest facere, quod album sit nigrum.
2. Adhuc, Nulla tantum distant sicut creator et creatura: sed Deus potuit facere et fecit, quod creator est creatura, quia Deus est homo: ergo potest facere multo magis, quod album sit nigrum, et quod ens sit non ens.
3. Adhuc, Prima differenti entis dividentes ens, maxime distant ab invicem, ut ens non ab alio, et ens ab alto: et has potest Deus conjungere in unum, et conjunxit: quia fecit quod Deus qui est ens non ab alio, est homo qui est ens ab alio: ergo potest conjungere alia opposita in unum secundum omne genus oppositorum, ut album et nigrum, cecum et videns, patrem et filium, ens et non ens.
4, Adhuc, Potentior est Deus in faciendo quam homo in cogitando: sed homo in cogitando et imaginando potest componere in unum hominem, asinum, album, nigrum, sicut patet in imaginatione chimere et hircocervi: ergo Deus multo magis potest hoc facere. 5. Adhuc, Hilarius in libro V de Zrinitate: "Perfecte potestatis est, hoc naturam posse facientis, quod possit significare sermo dicentis." Ergo Deus potest facere quidquid dici potest: sed dici potest album esse nigrum, et ens esse non ens, et videns esse cecum, et patrem esse filium: ergo hoc Deus potest facere.
In contrarium hujus est, 1. Quod dicit Augustinus, quod Deus non possit facere contra ordinationem et institutionem suam: sed instituit et ordinavit, quod opposita non sint simul actu in eodem: ergo videtur, quod Deus non possit hoc facere, quod sint simul.
2. Adhuc, Sicut Deus non potest facere contra potentiam suam, ita non potest facere contra veritatem suam vel bonitatem suam: sed cum omne verum sit verum veritate prima, ut dicunt Augustinus et Anselmus, et verum sit, quod opposita non possunt esse simul, si Deus faciat opposita esse simul, facit contra veritalem suam, quod est impossibile.
3. Adhuc, Dicit Augustinus in libro de Vera innocentiae: "Omne corpus in aliud posse mutari credibile est: quodlibet autem corpus in animam rationalem posse converti credere absurdum est, quoniam Deus sic est omnipotens ut hnumquam rationis sue institula convellat," Sed instituta rationis sue sunt opposita non essesimul. Ergo numquam facit opposita esse simul.
2. Adhuc, Augustinus super illud epist. ad Roman. x1, 24: Contra naturam insertus in bonam olivam. Contra naturam dicit quod est contra consuetum cursum nature. Et dicit sic: "Non incongrue dicitur/aliquid facere contra naturam, quando facit aliquid contra id quod novimus in natura. Hane appellamus cognitam nobis scilicet cursum nature, contra quem tamen dicitur, quod Deus fecit magnalia et miracula."
In contrarium est, 1. Quod super illud Genesis, u, 22: Aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem, dicit Augustinus: "Non habuit potentia rerum in se ut feemina sic fieret, sed ut fieri sic potuisset." Et ibidem: "Non fuit in costa ut fcemina de ea fieret, sed ut de ea fieri posset: nec contra causas quas Deus voluntarie instituit voluntate im mutabili, aliquid facit." Ergo contra causas quas Deus nature inseruit, nihil facit. Sed contra naturam facere, est contra causas quas Deus inseruit nature, facere. Ergo nihil facit contra naturam.
2. Adhuc, Ad Roman. x1, 24, Glossa: "Deus conditor est secundum naluram." Nihil ergo facit contra naturam.
3. Adhuc, Ibidem, "Id nature: est cujuscumque rei quod de ea fecit Deus." Ergo nihil fecit Deus nisi quod maxime est secundum naturam: nihil ergo facit contra naturam.,
4, Adhuc, Ratio unius ordinis recti exemplata ab aliquo ordine recto, non contrariatur illi ordini a quo exemplata est, et quod est contra exemplatum, est contra exemplar: sed ordo nature rectus est et recta: rationis quando procedit secundum causas insertas nature, et exemplatus est ab ordine institutionis divine, quem Plato justitiam divinam appellat: ergo si Deus facit contra ordinem nature, ipse facit contra ordinem institutionis sue: sed (sicut dicit Augustinus) ita non potest facere contra ordinem institutionis sue, sicut non potest contra seipsum facere: ergo eliam non potest facere contra naturam, sive contra nature ordinem.
Solutio. Ad hoc dici consuevit, quod potentia Dei potest accipi absolute, et potest accipi ut disposita et ordinata secundum rationem scientie et voluntatis, Si accipitur absolute: tunc, ut dicit Damascenus, accipitur ut pelagus potestatis infinite, et tunc nibilest quod non possit. Si autem accipitur ut potentia disposita et ordinata secundum providentiam et bonitatem: tunc dicitur, quod potest facere ea que potentie sunt, et non ea que impotentie. Unde sic non potest facere majorem se, nec potest facere contra ordinem veritatis sus, et sic non potest facere esse et non esse simul de eodem, vel alia. opposita esse simul: quia faceret contra verilatem ordinationis sue Sed mihi videtur, quod in hac questione valde caute loquendum est, quod nihil ita attribuatur potentia, quod per illud veritati detrahatur vel bonitati ejus. Ad primum ergo quod objicitur, dicendum quod Deus multa potest facere quae non possunt fieri. Unde si Deus de trunco faceret vitulum, hoc et potest facere, et potest fieri: potest enim facere successionem formarum trunci et vituli in eadem materia subjecta per transmutationem unius-in aliud. Et hoc non est contra ordinem nature: quia secundum naturam quorum natura est una, horum est transmutatio ad invicem, ut dicit Aristoteles in nono primae philosophiae. Et hoc modo etiam potest facere album esse nigrum. Sed de potentia ordinata non potest facere ut simul sunt truncus et vitulus, nec ut simul sint album et nigrum, et alia opposita: quia detraheretur ordinationi veritatis ejus. Detur enim, quod simul sit aliquid truncus et vitulus: tunc cum una forma propter oppositionem excludit aliam, sequitur si est truncus, non est vitulus: et si est vitulus, non est truncus: et si est album, non est nigrum: et e converso si est nigrum, non est album: et sic contingit eadem simul de eodem aflirmare et negare: sed primum principium omnis scientia ef omnis veritatis est, ut dicit Aristoteles in quarto prime philosophiae, quod non contingit simul affirmare et negare, et quod de quolibet est affirmatio vel negatio vera, de nullo vero simul: et cum hoc sit primum principium intellectus nostri, quo accipit omne verum, et contra quod nihil concedit esse verum, oportet quod exemplatum et regulatum sit ad ordinem prime veritatis: et sicut Deus non potest contra ordinem prime veritatis, ita nec contra istud: hoc enim facere non est potentie, sed impotentia.
Ad aliud dicendum, quod duo distantia bene potuit facere simul esse in uno, scilicet per assumptionem sive unionem, sicut fecit humanam naturam cum di vina uniri in una persona Christi, Et sic bene possunt uniri album et nigrum: sed non possunt uniri ens et non ens in oppositione contradictionis, vel privatio et habitus in oppositione que vocatur privatio et habitus: quia non ens et privatio cum nihil sint, nulli unibilia sunt.
Alio modo, Unitio est per concretionem et inherentiam, ut scilicet albedo et nigredo uni superficiei secundum eamdem partem inhereant simul: et hoc esse non potest: quia secundum ordinationem que lex nature est, quam Deus impressit rebus, contra quam, ut dicit Augustinus, tam non potest facere quam contra seipsum, talia unire non potest: quia impotentie esset et derogatio ordinationis divine: destruere enim legem que in eterna veritate est fundata, non est ordinis sed pravaricationis. Ad Galat. 1, 18: Si enim que destruxi, iterum haec exdifico, prevaricatorem me constituo. Eccli. xxxiv, 28: Unus edificans, et alter destruens: quid prodest illis, nisi labor ?
Ad aliud per omnia eodem modo solvendum est: ens enim ab alio et ens non ab alio non conjunxit Deus nisi per unionem naturarum in una persona, et non per inesse formarum oppositarum vel disparatarum in uno et eodem subjecto sive materia.
Ad aliud dicendum, quod non est intelligibile, quod duzw forme opposite in uno et eodem sint per concretionem ut in subjecto: sed imaginabile est, quod unum conipositum ex diversis formis secundum diversas partes componatur, sicut dicit Horatius in libro de Arte poetica: "Humano capiti cervicem pictor equinam Jungere si velit, etc."
Et hoc potest facere Deus, et facit in monstris frequenter. Que tamen secundum Augustinum contra naturam non sunt: hac enim reducuntur ad causas naturales. In talibus enim vincit vis constellationis vim formativam, que est in semine ex generante, et trahit conceptum ad monstri figuram, sicut dicit Ptolemeus in Quadripartito, quod que concipiunt sole existente circa finem Arietis, frequenter monstra pariunt, propter monstruosas figuras stellarum, in quarum luminibus tunc sol movetur. Inferior enim stella semper movetur lumine superioris, sicut Persei, capitis Gorgonis, et aliarum infaustarum. stellarum que ibisunt, sicut narrat Ptolemeus de quadam porca, que sub stellis impregnata, omnes porcellos in figura capitum humanorum profudit.
Ad pictum Hilarii dicendum, quod Hilarius intendit, quod si sermo dicentis ad rem referatur, quidquid tunc potest dici, potest Deus facere: quia sermo relatus ad rem, esse rei significat, et hoc est secundum ordinationem prime veritatis. Propter quod dicit etiam Aristoteles in IV primae philosophiae, quod de primis principiis veritatis est, quod sermo significat infinita vel opposita.
Ad Tria que objiciuntur in contrarium, dicendum quod illa procedunt, eo scilicet modo quo dictum est: quia facere ea, esset impotentie. et derogatio veritatis et ordinationis divine.
Dicendum, quod natura tripliciter dicitur secundum Augustinum '. Dicitur enim natura solitus cursus nature, qui est in vegetabilibus et animalibus. Et dicitur natura secundo modo vis activa et passiva, qua agens physice ex patiente physico potest producere quod naturale est secundum nature cursum. Tertio modo dicitur natura que est natura na turans, scilicet subjectio naturalis ex parte nature naturate, et potestas naturalis qua natura naturans, hoc est, Deus in natura naturata potest facere quod vult. Et hoc dupliciter, scilicet secundum legem nature, et secundum libertatem voluntatis in qua lege ordinatio divina summe lex est. Propter quod etiam quedam sunt supra naturam, et quedam contra naturam, et quedam preter naturam. Supra naturam sunt, que infra activam potentiam et passivam non sunt, tamen in subjecta materia fiunt agente et operante potentia divina, que supra naturam est: sicut. dicit Dionysius in Keclesiastica hierarchia ad Timotheum loquens de resurrectione: "Haec quidam Greci contra naturam esse dicunt: secundum autem me et te supra naturam et ultra naturam sunt." Contra naturam autem sunt, que contra cursum consuete nature videntur esse, ut quod virgo manens virgo pariat, et quod cecus videat, et quod mortuus resurgat: hac enim in potentia activa nature et passiva non sunt, sed altiori potentia ‘perficiuntur, que naturali ordine in natura subjecta facit quod vult, ut dicit Chrysostomus: dicit enim, quod miraculum est, quod sola divina voluntate perticitur. Preter naturam autem est, quod quamvis sub -potentia activa et passiva sit nature, tamen non educitur in actum modo operationis nature, sicut, Exodi, vu, 10 et seq., ubi de virga facti sunt serpentes, et de serpentibus virge, que natura paulatin facere potuit per causas seminales, que sunt in ipsa, sicut si putrefaciendo virgam, putrefactum per seminalia formantia ad serpentem sic ex virga serpens fieret, sicut in Alchimia Hermetis docetur generari basiliscus: hoc enim natura paulatim facit putrefaciendo virgam, et putrefactam deducendo ad serpentem. Magi autem. sive malefici per incantationes demonum, qui subito discurrunt per clementa et subito in momento colligunt semina putrefacientia et deducentia putrefacta ad aliam speciem quam volunt, fecerunt etiam de virgis serpentes. Unde nihil contra naturam, nihil supra naturam fecerunt, sed preter naturam, hoc est, preter modum operationis nature: quia hoc fecerunt subito quod natura facit paulatim.
Dicendum ergo, quod Deus facit contra naturam primo modo dictam in omnibus miraculis. Sed: contra naturam secundo modo et tertio modo dicam numquam aliquid facit. Si enim faceret contra naturam secundo modo dictam, esset contrarius sibiipsi: et si faceret contra naturam tertio modo dictam, derogaret sue institutioni et sue ordinationi. Sic ergo nihil facit contra naturam, sed supra naturam, et preter naturam.
Ad primum ergo dicendum, quod virginem parere non est contra naturam nisi primo modo dictam, sed supra naturam est et preter naturam. Unde cum dicitur, virginem parere est possibile, eo quod omne verum est possibile, locutio est duplex: eo quod potest esse de re, vel de dicto. Si est de re, falsa est: sensus enim est, virgo manens virgo potestatem habet pariendi: et hoc falsum est. Beata enim Virgo pariendi potestatem in natura non habuit, sed Spiritus sanctus desuper veniens, ut dicit Damascenus, virtatem generativam ei attulit. Et beatus Gregorius dicit, quod "filius matri feecunditatem attulit, virginitatemm non minuit, sed sacravit." Si autem est de dicto, vera est: sensus enim est, quod hoc dictum possibile est esse verum, virginem parere est possibile: hoc enim verum fecit et demonstravit Deus potentia sua superiori. Et hoc accipitur ex ipsa serie Evangelii Luce, 1, 35, ubi principia hujus generationis activa ponit dicens: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi.
Ad id quod objicitur in contrarium, go dicendum quod hoc dicitur res habere in se, vel in natura, quod ex potentia activa proprie producere potest ex passivo sibi subjecto secundum naturam ut une solo motore et uno solo moto, ut paulo ante dictum est de his que sunt in potentia in aliis. Sed hoc dicitur non habere in se, quod non habet nisi in potentia passiva, non physica, sed secundum quam subjicitur potentie summa, ut faciat in ea quidquid vult Omnipotens: hoc enim non habet in se ut inea et utex ea fiat, sed ut in ea et ex ea fieri possit superiori potentia.
Membrum 2
Utrum impossibile per accidens sit Dee possibileEt videtur, quod non. 1. Hieronymus: "Cum Deus omnia possit, non potest de corrupta facere incorruptam sive virginem." Constat autem, quod corruptam esse incorruptam est impossibile per accidens. Ergo videtur, quod impossibile per accidens non potest mutare.
2. Adhuc. Quod transit in preteritum, simpliciter transit in non esse. Sed (sicut jam habitum est) non ens non potest Deus facere esse, ita ut ens et non ens sint simul: hoc enim exigeretur si impossibile per accidens posset mutare. Ergo videtur, quod non possit super impossibile per accidens.
3. Adhuc, Me fuisse Parisiis est ne cesse: ergo me non fuisse Parisiis est impossibile. Si ergo de eo quod est me fuisse Parisiis, potest Deus facere me non fuisse Parisiis, tunc potest facere, quod necessarium sit impossibile, et sic potest convellere statuta et ordinationes suas.
4, Adhuc, Augustinus in libro XXVI contra Faustum: "Quisquis ita dicit: Si omnipotens est Deus, faciat ut que facta sunt, facta non fuerint: non videt hoc se dicere: si omnipotens est, faciat ul ea que vera sunt, eo ipso quo vera sunt, falsa sint. Sententia quippe qua dicimus aliquid fuisse, ideo vera est, quia illud de quo dicimus, fuit et non est. Hanc sententiam Deus falsam facere non potest: quia non est contrarius veritati."
In contrarium hujus est, quod 1. Deus id quod est, potest facere non esse, et potest facere, quod non erit quod futurum est: ergo et in preterito potest facere, quod id quod fuit, non fuit.
2. Adhuc, Cum dicimus, Id quod fuit verum est fuisse, vel necessarium est fuisse, hec propositio vera est veritate creata: sed omne creatum potest Deus facere non esse: ergo potest facere non esse quod necesse est esse per accidens: ergo impossibile per accidens subjacet divine potentiae sicut possibile.
3. Adhuc, Impossibile per se, possibile est potentie divine, ut paulo ante ostensum est: sed impossibile per se majus est quam impossibile per accidens: ergo multo magis impossibile per accidens potest mutare ut non sit impossibile potentia divina. -
Socunio. Ad hoc dixit Gilbertus Porretanus, quod Deus potest super impossibile per accidens sicut super impossibile per se. Et ratio sua fuit, quia potentia Dei una et eadem est invariabilis in omni preterito, et in omni presenti, et in omni futuro. Unde sicut aliquando po tuit non fecisse mundum, ita modo poterit, quod mundus factus non fuerit: et hoc etiam poterit in omne futurum.
Et guop dicitur a Hieronymo et ab aliis quibusdam, quod nen poterit facere, dicit quod eo tropo dicitur quo dicitur, quod non possit facere quod non ostendit se facere: non enim ostendit se mutasse impossibile per accidens.
Ad i quod objicitur de Augustino, dicit quod Deus potest facere, quod preteritum numquam fuerit preteritum, sicut potuit aliquando. Cum enim dicitur, quod factum non potest fierl, necessitas et impossibilitas non accipiuntur ex parte Dei, sed ex parte rei: et hac necessitas non limitat potentiam divinam, que quantum in se est, modo- potest quod umquam potuit.
Sed sicut in antehabitis probatum est, Deus potest quod potentie est, et non quod est impotentiz. Impotentia autem est facere contra ordinationem divinam, et statuta divini ordinis convellere: sed contra ordinationem divine veritatis est, mutare impossibile per accidens: non ergo Deus potest mutare impossibile per. accidens. Et hoc probat Augustinus in libro XXVI contra Faustum: quia cum dicitur, me natum esse vel fuisse est necesse, hec veritas in re non est: quia quod transit, non est, ut dicit Aristoteles in quarto Physicorum. Si ergo est in sententia et ordinatione rationis nostre, et memorie nostre, ponamus quod deleatur a memoria per oblivionem, adhuc erit verum me natum fuisse: quia sicut dicit Anselmus, "prescitum fuisse non finitur in omne futurum, et prescitum fore non finitur ad omne preteritum." Et tunc sententia hujus propositionis, me natum fuisse, non potest esse vera nisi in ordinatione et luce summe veritatis: et sic mutare eam, esset mutare ordinationem. divinam: et hoc non potest Deus: quia impotentie est et derogatio divine veritatis et divine ordinationis. Unde secundum hoc impossibile per accidens non subjacet potentie divine.
Cujus rationem assignat Augustinus: quia id quod non est, sicut preteritum, non potest fieri non ens: non enim fit non ens nisi quod est ens. Si autem factum in preterito quod jam non est, fieret: tunc factum in preterito de non ente fieret non ens, et factum eo ipso quo factum est, non factum esset, et verum eo ipso quo verum est, falsum esset, quod est contra ordinationem veritatis divine, ut in prehabitis est ostensum. ideo haec potentie divine non subjacent, ut probat prima pars objectionum.
Ad primum quod objicitur in contrarium, dicendum quod non est simile de preterito, presenti, et futuro: presens enim et futurum subjecta sunt ordini nature, supra quam potest Deus: preteritum autem transit ad immobilem. ordinem veritatis divine, contra quam non potest Deus, sicut non -potest contra seipsum.
Ad aliud dicendum, quod veritas illius propositionis creata est, sed regulata ad immobilitatem veritatis increate: et ideo sicut non potest contra regulam veritatis increate, ita non potest contra rectitudinem veritatis de preterito. Ex hoc tamen non est impotens: quia hoc posse, impotentie est et perversitatis.
Ad utmmum dicendum, quod quidam antiqui bene responderunt ad hoc, dicentes quod impossibilitas potest comparari ad esse, et potest comparari ad fieri. Si comparatur ad esse, impossibile per se majus est quam impossibile per acccidens: quia impossibile per accidens, aliquando fuit possibile: impossibile autem per se, numquam fuit, nec est, nec erit possibile. Si autem ad fieri comparatur, impossibile per accidens, majus est impossibile quam impossibile per se: quia impossibile per se fieri non contrariatur nisi ordini nature: impossibile autem per accidens fieri contrariatur ordini rationis divine.