Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 33
De temporali missione FiliiEt de hoc tria queruntur sub una tamen guestione. Primo, An Filio conveniat mitti vel procedere in creaturam ? Et secundo, Secundum quid conveniat ei, si convenit ? Et tertio, Sidistinctam a Spiritu sancto habet missionem vel processionem temporalem ? Ad primum! objiciunt Augustinus et Ambrosius.
1. Augustinus in secundo libro de Trinitate1: "Uterque, scilicet Filius et Spiritus sanctus, legitur missus. De spiritu sancto enim legitur, Joan. xiv, 26: "Quem mittet Pater in nomine meo". Et, ibidem, xvt, 7: "Si autem abiero, mittam eum ad vos". Filius autem de se dicit, ibidem, y. 28: "Exivi a Patre, et veni in mundum". Et Apostolus dicit, ad Galat. iv, 4: "Misit Deus Filium suum, factum ex muliere". Ubi satis ostendit eo ipso missum Filium, quo factum ex muliere. Proinde mitti a Patre sine Spiritu sancto non potuit: quia Pater legitur misisse cum fecit ex foemina: quod utique non fecit sine Spiritu sancto."
2, Adhuc, Ambrosius in III libro de Spiritu sancto: "Quis est qui dicit, Isaia:, xtvin, 16: "Nunc Dominus Deus misit me, et Spiritus ejus": nisi qui venita Patre, ut salvos faceret peccatores, id est Christus?" Ex his verbis Augustini et Ambrosii accipitur, quod Filius mittitur a Patre, mittitur a seipso, et a Spiritu sancto.
3. Adhuc, Ambrosius in eodem libro, cap. 2: "Datus est a Patre Filius, ut Isa. 1x, 6, dicitur: Parvulus natus. est nobis, et Filius datus est nobis. Datus est, audeo dicere, et a Spiritu; quia et a Spiritu sancto missus est. Dicit enim Filius Dei, Isai, uxi, 1: Spiritus Domini super me, eo quod unzerit Dominus me. Quod cum de libro Isaie legeret Dominus, Luc. rv, 17 et seq., ait in Evangelio: Quia hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris, ut de se dictum esse signaret."
In contrarium hujus est quod dicit Gregorius, quod "eo mittitur, quo generatur." Non autem generatur a se, nec a Spiritu -sancto. Ergo nec procedit nec mittitur a se, nec a Spiritu sancto.
Visibiliter enim non est missus nisi se- mel, in carnem scilicet: invisibiliter au tem in mentem sepius mittitur. Et hoc non potest esse, nisi cum dono sapientie, vel intellectus, vel consilii, vel scientia, vel alicujus ad illuminationem intellectus pertinentis. Et hoc non videtur: talia enim dona non sunt gratum facientia: et jam habitum est, quod persona divina non mittitur nisi cum dono gratum faciente. Ad actum enim infintie virtutis agendum, qui nulli creature convenire potest, necesse est mitti Deum et dari. Deus autem ut hunc actum operans, non est nisi cum dono gratuito gratum faciente. Non ergo mittitur Filius nisi cum talibus donis que pertinent ad illuminationem intellectus.
Ulterius queritur, Si missio Filii distincta sit a missione Spiritus sancti’? Et videtur, quod non: quia ex quo missio diving persone non est nisi in gratia gratum faciente, et gratia gratum faciens demonstrat Spiritus sancti processionem, videlur quod non mittilur Filius nisi cum eo mittatur Spiritus sanctus: et ita iste missiones indistincte sunt,”
Juxta hoc queritur. Cum tam missio Filti quam Spiritus sancti gemina sit, visibilis scilicet et invisibilis, quomodo sit, quod Filius missus visibiliter assumpsit et sanctificavit creaturam in quam niissus est: Spiritus sanctus autem creaturam in quam missus est, nec assumpsit, nec sanctificavit?
Soxutio. Sicut preadictum est, mitt: etprocedere dicitur dupliciter, et etiam dare et dart, communiter scilicet, et proprie. Communiter procedens ab eo a quo procedit, et missus relatus ad eum a quo mittitur, et dans ad datum non dicunt nisi relationem rationis, que fundatar in habitudine cause efficientis ad effectum, in quo ipsius cause habitudo demonstratur et significatur, sicut proprium significatur in appropriato. Et sic procedere et mitti, et dare et dari, nullam originis dicunt relationem vel auctoritatem. Et hoc modo cum opera Trinitatis indivisa sint, qui procedit vel datur vel mittitur ab uno, procedit et mittitur et datur a duobus aliis.
Et hoc attendentes Sancti dicunt, quod hoc modo Filius procedit, mittitur, et datur a se et a Spiritu sancto sicut a Patre. Et ideo cum dicitur: Hxivi a Patre, ef venti in mundum®: licet exeuntis a Patre notetur distinctio, tamen exeuntis ad mittentem in quantum hujusmodi,non notatur distinctio: quia Filius et Spiritus sanctus communiter cum Patre id in quo significatur exitus ille, perfecerunt: cum exitus ille nihil aliud sit, nisi quod visibilis in carne apparuit.
Et similiter est in processione invisibili in mentem, de qua dicitur. Proverb, vil, 34, et loquitur sapientia: Ludens in orbe terrarum: et delicix mee esse cum filus hominum. Exitus enim in orbem terrarum, quo sicut dicit poeta: "Ludit in humanis divina potentia rebus :" perficitur in dono pertinente ad illuminationem orbis terrarum, cujus perfectio communiter est Trinitatis. Et ideo tali missione Filius mittitur, procedit, et datur et a seipso et a Spiritu sancto.
Si autem mitti secundum propriam et strictam significationem accipiatur: tunc principaliter notionale est. Et hoc modo, sicut prius habitum est, non mittitur Filius nisi a Patre. Et sic dicitur, Joan. vill, 43: "Negue enim a meipso veni, sed lle me misit".
Ad id enim quod per dictum Gregorii objicitur; quod "eo modo mittitur, quo generatur," in preecedenti questione responsum est. Zo enim et guo non dicunt nisi eamdem rem qua scilicet proprium manifestatur in appropriato: verbum enim quod est proprium, cum sit manifestativum sapienie, in dono sapientie intelligitur et: significatur ut dans sapientiam et mittens eam in nos: sicut dicitur, Sapient 1x,10: Alitte wllam decelis sanctis tuis, a sede magnitudinis tue, ut mecum sit ef mecum laboret.
Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod sapientia, intellectus, consilium, et scientia aliter accipiuntur secundum se apud Philosophos, et aliter prout sunt dona Spiritus sancti. Prout enim sunt dona, in primo dono quod est amor, intelliguntur esse donata et formata. Amor autem ille charitas est. Et hoc concordat verbis Augustini, ubi loquitur de imagine et dicit: "Verbum quod insinuare intendimus, cum amore nolitia est." Unde et sapientia que est donum, et similiter intellectus, et consilium, et scientia secundum quod procedunt in mentem eta mente, notitie amatea sunt charitatis amore. Et sic cum eis mittitur Filius, qui est Deus complens actum infinite virtutis, ad quem dona disponunt.
Ad id quod queritur ulterius, Si distincte sint processiories Filii et Spiritus sancti, vel semper simul sint ?
Dicendum, quod secundum ea in quibus sunt, distinct sunt: tempore autem simul sunt.-Cum enim dico, notitia amata vel cum amore, dico quiddam quod licet unum sit, tamen duo sunt in ipso secundum actum et operationem. Actus enim notitia proprius, est illuminatio intellectus: et actus amoris proprius, est accensio affectus. Quamvis sicut etiam in exteriori lumine ab illuminatione procedit calor, ita in interiori calor amoris procedit ab illuminatione veritatis: et ideo loco et tempore separari non potest processio Spiritus sancti a processione temporali Filii.
Ad id quod juxta hoc queritur, dicen- dum quod hujus causa est, quia Filius missus est visibili missione ad complendum opus redemptionis, ut dicit Ambrosius, hoc est, ut solveret Ade debitum: quod congruissimo modo fieri non potuit, nisi ab eo qui potuit et debuit solvere. Non autem potuit nisi Deus, et non debuit nisi homo, ut probat Anselmus in libro Cur Deus homo. Et ideo missio illa fuit, ut Deus homo fieret. Et hoc sine sanctificatione fieri non potuit, et sine nature humane assumptione et unione ejusdem in persone unitatem. Missio autem visibilis Spiritus sancti non ad hoc est, sed ut sanctificationem et reductionem per se opereturin dono ad hoc disponente ex parte rationalis creature: et sic creatura visibilis non adjungitur ut haec operatio per ipsam fiat, sed ut edificatio fidei per ipsam demonstretur. Unde Spiritus sanctus nec ignis fuit, nec columba: Filius autem. Dei fuit homo veraciterin natura humana patiens et agens. Propter quod humana natura adoratur in Christo, columba autem non adoratur.
On this page