Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 73

Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
1

QUAESTIO LXXIII. Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

2

Deinde queritur, Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ? De hoc enim quaerit Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XX XVII, cap. Omne ergo corpus. Et queruntur quatuor, scilicet quid sit esse in loco? Secundo, Cui convenit esse in loco ? Tertio, Secundum quam diversitatem conveniat corpori esse in loco et spiritui? Et quarto, Utrum spiritus possit esse sine loco? Juxta quod oportet queri, Si plura corpora vel plures spiritus possint esse in eodem loco?

Membrum 1

Quid sit esse in loco, vel locale, vel circumscriptibile?
3

MEMBRUM I.

4

Quid sit esse in loco, vel locale, vel cir cumscriptibile?

5

Primo ergo queritur, Quid sit ‘esse in loco, vel locale, vel circunscriptibile ?

6

Dicit autem Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XXXVII, quod duobus modis dicitur in Scriptura aliquid locale vel circumscriptibile, scilicet vel quia dimensionem capiens longitudinis, altitudinis, et latitudinis, distantiam facit in loco, ut corpus: vel quia loco definitur aut determinatur: quoniam cum sit alicubi, non ubique invenitur; quod non solum corpori, sed etiam omni spiritui creato congruit.

7

Videtur autem, quod Jocale non sit nisi uno modo.

8

1. Locus enim terminus est extrinsecus continens, et non intrinsecus. Sed extrinsecum terminum corporalem non potest habere spiritus: eo quod inter locatum et locum contactus est: contactus autem, ut dicit Aristoteles in VII Physicorum, non est nisi eorum quorum ultima sunt simul: ultima autem sunt superficies: spiritus creati non est superticies: ergo spiritus creati non est locus, nec localis esse potest.

9

2, Adhuc, Locus eo quod est continens, ut forma se habet ad locatum, sive ut actum forme habensad ipsum: nihil corporale ut forma vel ut actum habens formz, se habet ad spiritum ‘creatum ergo nihil corporale ut locus se habet ad spiritum creatum: et sic spiritus localis non est,

10

3. Adhuc, Damascenus in libro primo de Fide orthodoxa, non dicit, quod duobus modis sit locale corporaliter, sed quod aliquid est locale corporale, et aliquid intelligibiliter: dicit enim sic "Est enim intelligibilis locus ubi intelligitur et incorporea natura, ubi nimirum est et operatur: et non corporaliter continetur, sed intelligitur." Ex hoc videtur, quod nullus sit corporalis locus spiritus creati. Falsum ergo est quod dicit Magister, quod spiritus aut loco definitur aut determinatur.

11

4. Adhuc, Commentator super quartum Physicorum Aristotelis, distinguit qualiter aliquid sit in loco, et dicit, quod incorruptibilia ut primum ceelum et alii. orbes usque ad lunam inclusam non proprie sunt in loco, sed locus. Et assignat causam: quia scilicet locus deputatur ei quod respersum est contrarietate in superficie: que contrarietas propter continuam actionem et passionem contrariorum ad invicem dissolveretur, nisi deputaretur ei extrinsecus continens, quod continendo salvat locatum ne dissolvatur. Tale autem continens non potest deputari spiritui creato: quia ille est continens id in quo est, et non contentus ab ipso. Ergo spiritus creatus non est locatus, sed magis locus.

12

5. Adhuc, Aristoteles in VIIL Physicorum probat, quod idem est motus ad locum et ad formam, et ab eodem, scilicet.a generante: et hoc non potest esse nisi motus et locus sint per se consequentia formam, ut ibidem dicit Commentator: quia tunc quantum a generante datur alicui de forma, tantum datur ei de motu consequente formam et locum. Et est exemplum Avicenne in eo qui generat ignem: primo enim calidum alterat materiam et disponit ad ascensum: et cum plus immittit ei de forma ignis ita ut elicit fumum, fumus plus ascendit, et cum hoc plus dat de forma ignis, sic ut in flamma plus ascendit et altiorem rem locum petit: et si plus adhuc immittit ita ut perfecte est ignis, nisi prohibeatur ab aliquo, ascendit in ultimum lerminum sphere activorum et passivorum, ubi proprius locus est generationis ignis. Propter quod dicit Aristoteles in Topicis, quod species ignis in termino est. Unde Dionysius in Clesti hierarchia dicit, quod "proprium ignis est, quod sit incensivus et ascensivus." Ex his arguo: Cujus formam non sequitur motus et locus, de natura sui et generatione non est locale. Angeli vel spiritus creati naturam non per se sequitur locus et motus. Ergo spiritus creatus proprie est in loco vel localis: et sic non sunt duo modi quibus aliquid locale esse dicatur.

13

6. Adhuc, Sicut omnis locus continet locatum, sic omne locatum implet suum locum. Sed spiritus creatus non implet locum: quia dicitur in libro primo Sententiarum, distinc XXXVII, cap. Sed ut supra dizimus, si multi spiritus essent hic, quod eo non coangustarent locum quo minus de corporalibus contineret, Ergo spiritus creatus cum non impleat locum, non est localis.

14

7. Adhuc, Aristoteles in IV Physicorum disputans contra Xuthum Philosophum qui posuit vacuum, dicit quod eadem est distantia loci et locati, ut cubi et pleni cubi. Ex hoc videtur, quod non est locale nisi quod distenditur secundum distantiam loci: spirilus creatus non distenditur sie: ergo non est localis. Ex his videtur, quod divisio Magistri non valeat: quia non sunt duo modi, sed unus quo aliquid est locale. Si autem omnem modum vult describere quo aliquid refertur ad locum, tunc valde insufficienter procedit: Aristoteles enim dicit in IV Physicorum, quod neque una differentia est puncti et loci puncti: et sic punctum refertur ad locum.

15

8. Adhuc, Ibidem dicit, quod mathematicis dandus est locus: et illa aliter sunt in loco quam naturalia. 9. Adhuc, Augustinus videtur velle, quod anima in corpore est sicut in loco et in toto tota. Et iste est etiam unus modus quo aliquid est in loco.

16

10. Adhuc, Aliquid est in loco per se, et aliquid est in loco per accidens. Et horum modorum nullum tangit Magister, et sic videtur insufficiens.

17

Ulterius hic queritur, Si Angelus ex natura sua ad aliquem locum plus, referatur quam ad alium?

18

Et videtar, quod non: quia spirituale quod de natura sua spirituale est et spiritus, non dependet ad corporale ut contentum et salvatum ab ipso :-et sic cum Angelus spiritus sit, et locus corpus, Angelus non dependebit ad aliquem locum in quo vel sit vel fiat: et sic videtur, quod equaliter se habeat ad omnem locum: et sic videtur, quod in nullo loco sit per continentiam, sed secundum presentiam referatur ad omnem locum.

19

In conrranium hujus est, 1. Quod dicitur, Genes. 1, 1, super illud: In principio fecit Deus celum et terram, ubi dicif Glossa Strabi, quod "per cceelum intelligitur ceelum empyreum, quod statim ut factum est, sanctis Angelis est repletum." Omne autem quod ad locum refertur per se, maxime referlur ad locum sue generationis: Angelus creatur in coelo empyreo: ergo maxime refertur ut ad locum ad ceelum empyreum.

20

2. Adhuc, Quod movetur per locum per se, refertur ad locum: Angelus non movetur ad locum, nisi dicatur movert ad celum empyreum: ergo videtur, quod celum empyreum maxime sit locus ad quem refertur Angelus.

21

Unrerws queritur, Si secundum esse et fieri Angelus refertur ad locum ?

22

Et videtur, quod sic. 1. Dicit enim Augustinus in libro de Spiritu et anima, quod "solus spiritus increatus incircumscriptus est: spiritus vero creali loco circumscribuntur." Ex hoc arguo sic: Quecumque loco circum scribuntur, proportionem habent ad locum secundum esse et fieri: Angeli circumscribuntur loco: ergo secundum esse et fieri proportionantur loco: ergo secunduin esse et fieri referuntur ad locum.

23

2. Adhuc, Augustinus in libro de Ec- clestasticis dogmatibus: "Ex eo corporeas dicimus intellectuales naturas, quod loco circumscribuntur." Et ex hoc sequitur idem quod prius.

24

3. Adhuc, Bernardns in homilia V super Cantica: "Liquet omnem spiritum creatum corporeo indigere solatio." Sed quod refertur ad corpus, refertur ad locum. Angelus secundum indigentiam refertur ad corpus. Ergo secundum indigentiam refertur ad locum.

25

4. Adhuc, Bernardus, ibidem, "Inferior superiorque spiritus propriis corporibus egent, sed tamen quibus juvent, non etiam juventur." Et ex hoc sequitue idem quod prius.

26

5. Adhuc, Bernardus: "Superior spiritus vel Angelus curat in libertate spiritus administrare officium pietatis, sese ministrum exhibens mortalibus; utpote suis in eternum futuris concivibus et coheredibus eterne jucunditatis, et ad hoc utitur corpore." Sed quidquid utitur corpore, ad locum refertur illi corpori congruentem. Ergo Angelus ad locum congruentem refertur, et uni loco congruit, et alii non.

27

6. Adhuc, Glossa super illud: Veritas tua usque ad nubes': "Ceeli supra nubes sunt, in quibus ccelis sedes Angelorum sunt." Videtur ergo, quod ad cceelum referuntur sicut ad locum congruentem nature sua.:

28

Solutio. Dicendum ad hoc, quod multipliciter dicitur aliquid esse in loco, scilicet per se, et per consequens, et per accidens.

29

Per se non est in loco, sieut dicit An selmus in Monologio nisi quod sequitur leges loci. Et hoc dupliciter. Locus enim accipitur ut est quantitas mathematica. Et accipitur ut est principium corporis mobilis, et sic accipitur physice. Primo modo eadem est distantia loci et locati: et sic lex loci est, quod partes loci et locati ad unum communem terminum copulantur: et ille communis terminus accipitur intus et extra. Intus communis terminus loci et locati, est centrum loci et locati. Extra terminus communis est superficies interior corporis undique circumstantis et undique contingentis locatum. Et sic distantia loci et locati una est numero, que secundum esse est in quantitate locati, secundum terminum autem est in superficie interiori locantis corporis, que undique continet et contingit superficiem exteriorem locati: et sic locus datur mathematicis et non tantum naturalibus: et sic dicit Aristoteles contra Xuthum, quod nihil est vacuum °: eo quod non est alia distantia secundum esse loci et locati: hoc enim quia putabat Xuthus, dixit esse vacuum, deceptus in hoc, quod credidit aliam esse distantiam loci, et aliam locati, dicens distantiam loci esse que est in quantitate capacitatis loci, et aliam que est in quantitate corporis locati. Secundum autem quod locus est principium physicum corporis mobilis, in loco est per se, quod sequitur leges loci physici, que sunt contentivum, terminativum, esse circumscriptivum, salvativum ad ipsum, et ad ipsum esse motum naturalem: et hoc modo locus proprius est physici corporis in quo generatur, in quo salvatur, ad quem dependet secundum esse, et extra quem corrumpitur, ad quem movetur, a quo continetur formali continentia, sicut levia generantur et moventur sursum, et salvantur gravia deorsum, et sic de aliis: secundum enim, quod aliqua accipiunt de forma corporis existentis sursum, et de forma corporis existentis deorsum a generante primo plus vel mihus, sic accipiunt plus vel minus de molu ipsius, sicut in objiciendo dictum est. Et sic mathematicis non datur locus.

30

Per consequens est in loco, cui essentialiter aliquid convenit, ad quod sequitur in loco contineri, sicut omne quod definitur essentialibus finibus, intra quos uta essentia et totum esse suum continetur, et extra quos nihil est de esse et substantia sua, et per quos distinguitur ab omni alio secundum esse et substanliam, quales sunt fines et termini qui sivnantur in uniuscujusque propria defininitione. Ad hoc enim de necessitate sequitur, quod determinatum sit in esse et substantia, et nihil ipsius essentialiter extendatur ad alia: et ad hoc sequitur, quod sit hic et non alibi, et quod sit hic et non ubique, et quod sitin hoc et non in alio. Et hoc vocatur doco definiri, et quod per se, hoc est, non per accidens per legem loci definientis non circumscribentis sit in loco determinato. Lex enim talis loci est, sicclaudere rem intra se, quod nihil de esse et substantia locati in ipso sit alibi vel ubique vel in alio. Et quia per leges loci talis refertur ad locum, ideo per se et non per accidens refertur ad locum: per se enim et essentialiter est in ipso, ad quod sequitur de necessitate ipsum in tali loco esse. Et sic omne creatum est in loco et spiritus et corpus,et solus specie indefinitus: et ideo immensus secundum tempus, locum et intellectum,in nullo loco est, sed ubique semper et in omnibus.

31

Per accidens in loco sunt, que propter aliquem actum sui et effectum qui apparet in loco, et est circa ea que per se in loco sunt, dicuntur esse in loco. Hoc modo nihil prohibet Deum esse in loco hoc, et non in alio per eumdem effectum. Et hoc modo nihil prohibet Angelum esse in uno loco, et non in alio: quia ibi intelligitur esse ubi operatur, ut dicit Damascenus. His ita notatis, facile est respondere objectis.

32

Av primum ergo dicendum, quod Magister non tangit modos quibus aliquid est inloco, nisi per se, et per consequens.

33

Et ad objectum dicendum, quod objectio illa non probat, quod Angelus non est localis loco corporali definiente et claudente locatum, sed quod non est localis, ita quod sequatur leges loci corporalis sive mathematice sive physice dicti.

34

Ad aliud dicendum, quod locus ut forma vel ut actum habens forme, est locus physicus, qui non refertur ad alia nisi que sequuntur leges loci physici. Et si inferatur, non est in loco physico, ergo non est in loco, incidit fallacia consequentis.

35

Ad aliud dicendum, quod propriissimum est dictum Damasceni, quia per principia intellectualia quibus aliquid definitur, de necessitate intelligitur in loco esse claudente se, ita quod nihil sui extra ipsum sit. Et in idem redit dictum Magistri, licet non ita proprie expresserit.

36

Ad aliud dicendum, quod Commentator distinguit locum et locatum secundum leges loci physici: sic enim ccelum secundum se totum non est locatum, sed locus. Sed secundum leges loci mathematici in loco est aliquid dupliciter, scilicet quod continetur et clauditur ab extrinseco, cujus quantitas sive distantia cum ipso sive distantia ipsius ad unum communem terminum copulatur: et sic inferiores sphere omnes in loco sunt. Dicitur etiam esse in loco sic, quod differentiam habet in situ vel in ubi secundum locum: et sic etiam suprema spherain loco est: quia, sicut dicit Aristoteles in IV Physicorum, secundum formam secundum quam movetur sive secundum formas in quibus descendit et ascendit ad supremum et a supremo, secundum ubi diversitatem facit situs. Nullo istorum modorum potest Angelo esse locus. Quia secundum ubi diversitatem in situ non facit, nec legibus phy sici loci vel mathematici refertur ad aliquid. °

37

Ad aliud dicendum, quod Aristoteles non loquitur nisi de his que referuntur ad locum secundum leges loci physici. Et bene conceditur, quod Angelus hoc modo non est localis, nec in loco: sed ex hoc non sequitur, quod nullo modo sit in loco, ut prius dictum est.

38

Ad aliud dicendum, quod spiritus angelicus maxime sic non implet locum ut obsistat alteri corpori vel alii, quin se- ‘cum sit in eodem loco: sic enim non implet locum nisi quod distantiam facit in loco: Angelus autem non -est in loco nisi definitive et intelligibiliter, ut dictum est.

39

Per ipem patet solutio ad sequens.

40

Et ad id quod infertur ulterius, dicendum quod non sequitur: quia nou uno modo dicitur aliquid locale, sed pluribus, ut dictum est: et consequentia argumenti peccat secundum consequens.

41

Ad aliud dicendum, quod Magister non intendit dare omnes modos quibus aliquid est in loco, sed tantum illos qui opponuntur ad modum illum quo Deus est in loco, ita quod sequatur ex ipso modo locatum esse hic et non alibi et non ubique, et in hoc et non in omnibus: et hoc satis sufficienter ostendit.

42

Ad Hoc autem quod Augustinus dicit, animam esse in corpore, et in tote totam, et in qualibet parte totam, dicendum quod.Augustinus inducit hoc pro simili ad probandum Deum esse ubique: et hoc competit anime in quantum est motor corporis: motor enim in una parte consistens, movet totum, sicut nauta in puppi situs per unam partem adherentem navi, scilicet gubernaculum, totam movet navim. Et hoc modo anima comparata ad corpus ut motor, ut dicit Aristoteles in libro de Principiis motuum animalium, sita est in corde, et per cor movet totum corpus. Distributa vero per potentias, prout anima, ut dicit Boetius, est totum potestativum sive virtuale quod simile est toti integrali, non est in toto tota, sed secundum unam potentiam in uno organo, et secundum aliam in alio. Sed tertiam comparationem habet anima ad corpus secundum quod est endelechia sive perfectio corporis secundum vivere et vite actus, secundum quod dicit Aristoteles in secundo de Anima, quod anima est principium et causa vite corporis organici physici potentiam vite habentis. Sic enim essentialis actus est anime vita quam influit corpori, quem in nihil exercet nisi sit in eo essentialiter, prasentialiter, et potentialiter: et cum sit simplicis substantie, in nullo est essentialiter, potentialiter, et prasentialiter, nisi tota sit in 60: et sic verum est quod dicit Augustinus, quod est in toto corpore tota, et in qualibet parte tota: sed non localiter est in eo, sed definitive, ut dictum est.

43

Ad aliud dicendum, quod de modis quibus aliquid est in loco, non intendit Magister, sed de his de quibus dictum est.

44

Ad id quod ulterius queritur, dicen- au qw dum quod Angelus secundum esse et fieri ad nullum locum penitus dependet, sed super omnem locum corporalem est: et si numquam fuisset locus corporalis, nec esset, nec futurus esset, adhuc a largitate bonitatis divine Angelus produceretur in esse: secundum vim sibi assistricem, constat quod nullum exigit locum ad hoc quod sit, sed secundum vim ministratricem ad unum locum plus refertur quam ad alium, ad eum scilicet in quo secundum dispensationem divinam congruentius operatur.

45

Ad objectum dicendum, quod secundum esse, fiert, et naturam, non refertur ad aliquem locum sicut ad principium fieri et esse, sed secundum opus quod ministrando perficit, plus refertur ad unum locum quam ad alium: sed hoc est secundum congruentiam ejus circa quod operatur, et non secundum congruentiam operantis, qui ex se indiffe renter operando se habet ad omnem locum.

46

Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod Angelus secundum esse et fieri non dependet ad aliquem locum corporalem, sed ad locum spiritualem qui Deus est, ut dicit Beda, quod "Deus est locus Angelorum, intra quem currunt quocumque mittuntur: et missi ad exteriora, propter hoc ab intimis non recedunt." Sed quantum ad congruentiam Operis secundum vim ministratricem ex dispensatione Dei magis referuntur ad unum locum, quam ad alium, secundum quod congruit operi eorum: sicut circa tribulatos operantes, ut circa Tobiam, congruit locus tribulatordém: secundum vim assistricem operantes, hoc est, secundum contemplationem, congruit locus luminis: quia lumen corporale congruit lumini intellectuali: et sic referunturad celum empyreum, quod totum est luminosum, ut dicit Glossa super Genesim, quod statim ut factum est, Angelis est repletum: quia substantia luminosa lumine intellectuali congruit magis lumini corporali quod est cclum empyreum, quam loco opaco quod est terra vel aliud elementum a se non lucens.

47

Ad srquens patet solutio per dicta: quia ad celum empyreum movetur secundum vim assistricem.

48

App quod ulterius queritur, dicendum quod Angelus secundum esse et fieri ad nullum locum refertur, nec secundum esse dependet ad aliquem locum corporalem: et quod ad hunc locum vel illum refertur, hoc est secundum vim et actum virtutis assistricis vel ministratricis, ut dictum est.

49

Ad aliud dicendum, quod Augustinus dicit circumscriptionem quamcumque definitionem vel terminationem terminorum intra vel extra terminantium: et quodcumque ita circumscribitur, non re fertur ad locum sicut ad principium esse vel fieri, sed refertur ad jlocum sicut suo operi congruentem vel his circa que operatur.

50

Ad aliud dicendum, quod est indigere ad esse, et est indigere ad ministerium operationis. Angelus corporeo solatio non indiget ad esse vel ad fieri, sed ad ministrare: et tanc non indiget propter se, sed propter eos quibus ministrat, ut scilicet sensibiliter experiantur, quod angelice virtutes ministrant circa eos: et sic corporeo solatio non indiget propter se, sed propter aliud.

51

Ad aliud dicendum, quod corporeo solatio non indiget, sed propter aliud, ut dictum est..

52

Ad aliud dicendum, quod ut ex predictis patet, Angelus bene utitur corpore, et est in loco secundum administrationem sibi congruentem, sed non secundum se.

53

Ad aliud dicendum, quod ad celum empyreum referuntur sicut ad locum contemplationi congruentem, que est opus Angeli secundum vim assistricem, ut dictum est.

Membrum 2

Cui conveniat esse in loco
54

MEMBRUM II. Cui conveniat esse in loco ?

55

Secundo queritur, Cui conveniat esse in loco ? Et quia jam satis habitum est qualiter Angelus comparatur ad locum, et qualiter corpus comparatur ad locum, non restat querendum nisi de tribus, scilicet primo, Utrum Angelus replet locum in quo est ? Et secundo, Utrum Angelus simul possit esse in pluribus locis ?: Et tertio, Utrum possit esse simul ubi- que et in omni loco ? hoc enim quidam dixerunt.

Articulus 1

Utrum Angelus impleat locum
56

MEMBRI SECUNDI ARTICULUS 1. Utrum Angelus impleat locum?

57

Primo ergo queritur, Si Angelus implet locum ?

58

Et videtur, quod non. 1. Id enim implet cujus pars parti loci commensuratur, et alia pars alii parti, et sic de aliis, donec de capacitate loci nihil remaneat quod aliquam partem locati non contineat. Angelus autem non sic. habet partem et partem ut aliquid impleat. Ergo Angelus non implet locum.

59

2. Adhuc, Non implet locum nisi quod commensuratur dimensionibus loci, scilicet secundum altum, profundum, et latum. Angelus tales dimensiones non habet. Ergo locum non implet.

60

3. Adhuc; Non habet similitudinem ad aliquid replens,ita quod similitudine possit fieri translatio, ut translatione Angelus locum replere dicatur. Repleri enim aliquid dicitur tribus modis. Uno modo, sicut vas aqua vel vino vel succo aliquo, ut modius tritico. Secundo modo, sicut corpus repletum est anima. Tertio modo, sicut omnia repleta sunt Deo. Sapientie,1, 7: "Spiritus Domini replevit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia", id est, celum. Nullo istorum modorum videtur Angelus replere locum. Non. enim implet quantitate sicut vas impletur, cum sit substantia simplex. Nec implet sicut anima corpus, cum non sit perfectio substantialis loci, sicut anima corporis. Nec implet sicut Deus implet orbem terrarum: hoc enim facit Deus, quia in omnibus est essentialiter, presentialiter, et potentialiter, quod nullo modo competit Angelo: cum hoc sit solius divinitatis proprium, ut paulo ante habitum est. Ergo videtur, quod nec proprie nec per translationem locum replere possit Angelus.

61

4. Adhuc, Quod plenum est, proprium signum habet quod non potest aliquid recipere. Bernardus: "Non est quo se ingerat vanitas, ubi totum replevit charitas." Sed sicut paulo ante habitum est, nullus Angelus sic implet locum, quod eo’ existente. in loco minus capiat de corporibus et aliis spiritibus. Ergo videtur, quod Angelus non. replet locum. -

62

In contrarium, est quod dicitur Gene- sis, 1, 1, super illud: "In principio creavit Deus celum et terram": ibi Beda in Glossa et Strabus in alia Glossa dicunt, quod per celum intelligitur celum empyreum, quod statim. ut est factum, sanctis Angelis est repletum. Ergo videtur, cum celum.empyreum sit locus Angelorum, quod Angelus implet locum.

63

Solutio. Dicendum, quod ad hoc quod Angelus implet locum suo modo quo localis esse dicitur, scilicet intelligibiliter per definitionem in loco: ita implet quod plures in eodem loco esse non possunt, non propter loci repletionem quantitativam, sed propter operationum confusionem quz esset si plures essent in loco uno. Soli enim spiritui increato convenit sic in alio loco esse, quod distinct remaneant operationes ejus ab operibus ejus in quo est. Et hujus causa est que ponitur in libro de Causis, scilicet quod primum regit res omnes alias, ita quod non commiscetur eis. Unde substantia primi licet illabatur omnibus, ut dicit Beda, tam spiritualibus, quam corporalibus creaturis: tamen operationes sua manent distincte in omnibus et inconfuse. Angelus autem non est subslantia que illabatur rebus, sed per se distinctus manet in loco quo definitur. Unde si ponatur alius Angelus in eodem loco esse, et circa idem operari, purgando, illuminando, et perficiendo, de necessitate sequetur confusas esse operationes utriusque: non enim unus operatur in alio: eo quod non illabitur in alium, ut dicit Beda, ut sic una operatio sit utriusque, sicut est Dei et liberi arbitrii, ut sic inconfusa sit operatio: sed remanet distinctus unus ab alio, et operantium distinctorum distincte sunt operationes: et sic duorum operantium uno modo et circa idem operantium et ad eumdem effectum, per hoc quod circa idem sunt, operationes erunt confuse.

64

Preterea, Cum unus sufficiat, alter superfluit: et cum superfluum non sit in operibus nature, nec esse possit, quia dicit Aristoteles in tertio de Anima, quod "natura nec abundat superfluis, nec deficit in-necessariis:" et coordinatiora sunt opera Dei quam nature: non possunt esse duo spiritus creati in uno loco: eo quod alter superfluit.

65

Unde dicendum est ad primum, quod bene conceditur, quod hoc modo non implet locum: talis euim impletio corporis est: et Angelus non est corpus.

66

Ad aliud dicendum, quod corporaliter non implet locum et circumscriptive, nisi quod habet dimensiones corporis, scilicet longitudinis, latitudinis, et profunditatis: quia illi principium, medium, et finis assignatur in partibus loci: et hac est repletio corporalis quam in loco non facit Angelus.

67

Ad aliud dicendum, quod haec est falsa, quod non habeat similitudinem cum aliqua repletione: sed hoc verum est, quod cum rebus que ibi distinctae sunt, non habet similitudinem. Sed sunt aliae repletiones quibus dicitur impleri curia regalis, quando ad gloriam curie pertinentium et ad frequentiam curiae et officia curiae nullus deest. Sic dicuntur implete nuptie, quando nullus deest ad decorem sponsi et sponse facientium. Matthei, xxn, 10: Implete sunt nuptize discumbentium. Sic dicitur impleta domus, quando nullus deest ad ceeconomicas virtutes pertinentium. Et hoc modo impletus dicitur esse numerus sanctorum electorum in fine temporum, quando nullus deest ad beatitudinem Dei pertinentium. Apocalypsis, vi, 14: Dictum est illis ut requiescerent adhue tempus modicum, donec compleantur conservi eorum et fratres eorum, qui inter fictendi sunt sicut et illi. Propter differentias enim premiorum in beatitudine dicitur differentia mansionum esse -in ccelo. Joannis, xiv, 2: ln domo Patris mei mansiones multe sunt, Sic dicitur locum replere suum Angelus, quando locum Operationi contemplationis congruentem vel ministerio, omnem et totum occupat. Locus autem contemplationi congruens celum empyreum est: quia lux corporalis luci spirituali congruit. Colum autem empyreum, ut dicunt sancti Augustinus et Beda et Strabus, totum est plenum et uniforme in lumine et quietum a motu: et ideo inter corpora et loca corporalia ex lumine magis congruit contemplantibus, et ex quiete competit participantibus zternitatem in beatitadine. Propter quod dicitur locus sanctorum Angelorum, et dicitur esse impletum, quando omnes habet secundum differentias contemplationis et beatitudinis, quos et quot numero preordinavit Deus secundum differentias mansionum in lumine contemplari faciem suam et seipso esse beatos, ad similitudinem repletionis curie regalis, et ad differentias operationum quas ministratrice virtute exercent circa homines, sicut dicitur, Deuter. xxxu, 8, secundum aliam trans "Statuit terminos populorum juxta numerum Angelorum Dei'."

68

Ad aliud dicendum, quod hoc est signum repletionis corporalis: jam enim dictum est, quod ad similitudinem talis plenitudinis Angelus non replet lo- cum Ad i quod in contrarium objicitur, jam solutum est: dictum enim est qualiter Angelis impletum est ccelum empyreum,

Articulus 2

Utrum Angelus simul possit esse in pluribus locis ?
69

MEMBRI SECUNDI ARTICULUS II. Utrum Angelus simul possit esse in pluribus locis ?

70

Consequenter queritur, Utrum Angelus simul possit esse in pluribus locis ?

71

Et videtur, quod sic: quia 1. Nobilior est Angelus quam anima, et magis a corpore separatus: separatio autem in his que separantur per intellectum, causa est equaliter se habendi ad plura, ut patet in universali. Si ergo anima potest esse in pluribus locis et in omnibus in corpore suo, multo magis videtur Angelus posse esse in. pluribus locis..

72

2. Adhuc, Avicenna et quidam aliorum Philosophorum dicunt, quod intelligentia est qui vulgo dicitur Angelus. De illa dicit Isaac in libro Definitionum, quod est ubique et semper. Et si est ubique et semper, est in pluribus locis. Ergo Angelus in pluribus locis est.

73

3. Si forte dicat aliquis, quod anima sit in qualibet pater corporis tota, tamen non habet comparationem ad locum nisi per corpus; eadem autem est comparatio totius corporis et partis: quia pars non locatur nisi in toto: et sic sicut corpus non comparatur nisi ad unum locum, itanec anima que tota est in toto corpore, sed per potentias distributa est in partibus corporis, sicut corpus totum in toto loco est, per partes autem distributum est in partibus loci. Contra: Angelus non sic comparatur ad locum ut anima ad corpus: sed comparatur ad locum definitive, sicut dictum est. Et de hoc dicit Damascenus, quod "ibi intelligitur esse ubi operatur." Sed in pluribus locis operatur simul. Ergo in pluribus locis est simul. Prosario minoris. Gregorius in homilia. sua super illud Matthei, xvi, 10: Angeli eorum in celis semper vident faciem Patris met qui in celis est, dicit quod "cum Angeli ad exteriora mittuntur, sic implent officia circa nos, quod tamen ab intimis non recedunt." Ergo simul sunt circa nos, et in intimis cceli empyrei: ergo simul sunt in pluribus locis.

74

4, Adhuc, Hoc idem videtur, Tobie, XII, 15, ubi dicit Angelus Raphael: Ego un Raphael angelus, unus ex septem qui adstamus ante Dominum. Et non dicit. adstitimus, vel adstabimus. Ergo simul in uno loco tunc fuit cum Tobia et in ceelo: ergo simul fuit in pluribus locis.

75

5. Si forte dicat aliquis, quod dicit se in conspectu Dei: adstare, propter contemplationem facie ad faciem quam ubique habere poterat: et non dicit hoc propter locum contemplationis qui in celo est, ubi Deus sine medio faciem contemplantibus exhibet: et ideo non sequitur, quod simul fuerit cum Tobia et in ceelo, sed quod simul ministraverit circa Tobiam, et contemplatus sit, ita scilicet quod in facie Dei contemplatus sit que et quot ministrando circa Tobiam facere debuit. Hoc non videtur competere verbis Evangelii Matthei, xvm, 10. Ibi enim sic dicitur: Angeli eorum in celis semper vident faciem Patris mei quit in celis est. Que constructio aliter formari non potest, nisi hac determinatio, in celis, referatur ad hoc quod dicitur, Angeli. eorum, per subintellectum participium, existentes: ut sit sensus, Angeli eorum existentes in ceelis semper vident, etc.: ergo relinquitur, quod Angelus ministrans circa parvulos et humiles, est et cum parvulis et in ccelis, et sic simul in pluribus locis.

76

6. Adbuc, Quod unum est per definitionem essentialem, infra limites essentia sue continetur, et tamen ad plura refertur secundum esse, sicut species et genus: sed minus contrahit locus quam individuans sive determinans secundum esse - ergo videtur, quod multo magis quod unum est simplex, ad plura potest comparari secundum locum ut simul sit in pluribus lecis: Angelus ergo potest esse simul in pluribus locis.

77

7. Adhuc, Genes. xtx, 4 etseq., missus est Angelus ad subversionem Pentapolis: et subversionem illam fecit in quinque urbibus, et in qualibet parte quinque urbium simul: et sic fuit simul in pluribus locis.. .

78

8. Si quis dicat, quod plures Angeli fuerunt qui subverterunt Pentapolim, et unus fuit in una parte, et alius in alia: hoc non solvit: quia per unum Angelum hoc fieri potuit: et sic unus Angelus simul in pluribus locis esse potuit.

79

In contrarium hujus est, 1. Quod in libro 1 de Fide orthodozxa dicit Damascenus, quod "cum sunt in terra nobiscum, non sunt in celo: et cum sunt in ceelo, non sunt in terra ‘t." Et hujus dicti causa nulla esse potuit, nisi guod in pluribus locis simul esse non pos- sunt. Ergo unus et idem Angelus numero in pluribus locis simul esse non potest.

80

2. Adhuc, Isaiae, vi, 6, dicitur: Volavit ad me unus de Seraphim. Et innuit littera, quod volavit de throno sive de solio ad Isaiam, Frustra autem volasset, si simul supra solium stare, et circa Isaiam ministrare potuisset. Ergo simul in duobus locis esse non potuit: et ideo transire de loco ad locum necesse fuit.

81

3. Adhuc, Hoc idem habetur Daniel. x, 12, ubi Angelus dicit se missum a conspectu Dei ad instructionem Danielis. Et subdit, ¥. 20: nunc revertar ut prelier adversus principem Persarum. Et subdit causam: Cum ego egrederer, apparuit princeps Grecorum veniens. Ingressus autem et egressus et reversio motus sunt mutantis locum: quod incassum esset, si in uno existens cuncta perspicere posset, vel si in pluribus locis simul esset vel esse. posset. Non ergo potest esse in pluribus locis.

82

Solutio. Dicendum, quod non potest intelligi quomodo Angelus indivisibilis secundum substantiam, secundum esse et substantiam simul sit in pluribus locis. Sicut enim habitum est ab Augustino, definitio in esse et substantia causa localitatis est: et si termini definientes sunt simplices totum intra se continentes et esse et substantiam, talis definitio circumscribens intellectualiter esse et substantiam, causa est localitatis definitive. Si autem fines et termini esse et substantie sunt non simplices, sed quantitalivi, sicut lineew et superficies, talis definitio causa est localitatis circumscriptivee, que est localitas corporalis. Et dicit Aristoteles in multis locis, quod quecumque dividuntur loco, dividuntur subet non potest intelligi, quod divisum loco, idem sit subjecto: eo quod termini intra se continentes totum esse et substantiam, non possunt esse diversi in una ratione terminorum sumpti. Unde si totum ‘esse et substantia est intra terminos tales, nihil de esse et substantia potest esse extra: sequeretur enim, quod si simul in pluribus locis esse posset, quod totum esset intra, et totum esset extra: et sic contradictoria verificarentur de eodem simul, scilicet totum esse intra, et non esse intra :. et totum esse extra, et non esse extra: quia intra et extra dicunt differentias situs et ubi oppositas circa idem locatum, et ideo mutuo se expellunt ab eodem susceptibili.

83

Et si aliquis instet de corpore Domini, quod est in pluribus locis simul!. Non valet: hoc enim miraculosum est :. et hoc non habet in quantum est corpus, sed in quantum divinum: nec habet hoc secundum idem, quinimo secundum quod est corpus figura et lineamentis determinatum, non refertur nisi ad unum locum: sic enim in ccelo est apud Patrem. In quantum autem -est cibus spiritualis in sacramento sumptus, ex forma sacramenti et omnipotentia Dei, per quam fit translatio panis et vini in corpus Christi, habet quod est in pluribus locis unum et idem existens.

84

Ad primum ergo dicendum, quod anima non comparatur sic ad corpus sicut ad locatum, sed potius (ut paulo ante dictum est) ut perfectio ad perfectum. Angelus autem ad locum comparatur ut congruentem ministerio, vel contemplationi.

85

Et quod dicitur de abstractione et separatione, nihil valet. Angelus enim dicitur esse separatus a materialibus secundum esse: universale autém per intellectum separatum est ab hoc et illo: cum amen esse non habeat nisi in hoc et in illo: universale enim est essentialis vel accidentalis similitudo particularium: et quando secundum se accipitur, secundum rationem et intellectum dicitur esse separatum et absiractum. Ad aliud dicendum, quod licet Avi- cenna et alii dicant hoc modo, non tamen accipiunt Angelum in intentione qua accipiteum sacra Scriptura. Dicunt enim Angelum esse nuntium intelligentie decimi ordinis, qui operatur in sphera activorum et passivorum, et illustrat super animas nostras, et informatur ab intelligentiis que sunt motores orbium superiorum, Unde tot dicunt esse intelligentias, quod sunt. motus orbium: et Angelos illarum dicunt esse effectus, inferioribus nuntiantes virtutem earum. Quod duobus modis dicunt fieri, scilicet per experimentum, et per responsum. Per experimentum, sicut dicit Rabbi Moyses tractans illud Genesis, xxxvut, 16: Dimitte me ut coeam tecum: quod quando dixit hoc Judas, tetigit eum Angelus concupiscentie. Per responsum dupliciter, scilicet prophetale, vel divinum. Prophetale, sicut quando per hominem factum est prenuntiantem, qui revelationem accepit, sicut idem Rabbi Moyses dicit, quod Judicum, xm, 3 et seq., Angelus qui missus est ad Manue, homo bonus fuit, et non spiritus. Per divinum, sicut fit in visione somniali, que est oraculum, sicut dicitur in Gommento super Somnium Scipionis. Omnis enim isti conveniunt ins hoc, quod dicunt intelligentiam immobilem esse secundum locum, sed ubique esse et semper secundum infiuentiam luminis et virtutis. Et quia non loquuntur de Angelis sicut sacra. Scriptura loquitur, non est curandum dictum eorum.

86

Ao atiup dicendum, quod non sic comparatur Angelus ad locum sicut anima ad corpus, ut dictum est in objectione.

87

Et ad dictum Gregorii dicendum, quod infimum non dicitur intimum cceli empyrei, sive locus in ccelo empyreo: sed intimum dicitur intimum Dei, qui ubique est, in cujus intimis sunt, qui eum facie ad faciem contemplantur: in exteriori bus autem sunt, qui vident eum per speciem et in enigmate: hi enim sunt ex— tra Deum.

88

Ad vicrum Raphaelis Tobie, Tob. xu; 15, eodem modo dicendum est. In conspectu enim Dei adstare non est in ccelo empyreo esse, sed in presentia contemplationis. Unde et Elias, II Reg. xvit, 4: Vivit Dominus Deus Israel, in cuyus conspectu sto > cum tamen tunc non staret in ccelo, sed in terra.

89

Ad i quod objicitur contra hoc de Evangelio, dicendum quod in ccelis dicuntur ‘esse Angeli per contemplationem ceelestem et non semper ut in loco, sicut, If ad Corinth. xu, 2, dicitur, quod Paulus raptus est usgue ad tertium celum. Quod exponens Augustinus dicit, quod "raptus est in visionem intellectualem, que cclum -tertium est." Visio enim corporalis sive sensibilis, in qua celantur ceelestia, primum celum est. Et visio imaginaria, in qua eodem modo celantur ccelestia, secundum coelum est. Et visio intellectualis, in qua fulgent ccelestia per speciem, tertium ceelum est, ut dicit Augustinus super Genesim ad Titteram'. Et sensus litteree Evangelii est iste: Angeli eorum in celo existentes per visionem intellectualem, semper vident, etc.

90

Ad aliud jam patet solutio. Genus enim et species non comparantur ad plura ut ad loca, sed ad plura ut ad parlicularia in quibus habent esse et in quibus non distinguuntur nisi secundum rationem, sed idem manent secundum totum in quolibet illorum: et talis non est comparatio locati adlocum.

91

Ab atta dicendum, quod si unus Angelus subvertit Pentapolim, ille non potuit esse in omnibus civitatibus simul, et in omnibus partibus terre Pentapolis secundum presentiam et continentiam essentialem, sed secundum virtutis ex- tensionem. Angeli enim quando ad ministerium mittuntur, in obedientiam accipiunt totam materiam corporum circa que ministrant: et tota obedit eis ad nutum, sicut dicit Avicenna, quod omni motori naturali materia sui mobilis obedit ad nutum, et movetur per appetitum naturalem vel animalem ad formam quam concipit motor, sicut patet in anima et corpore: quamcumque enim formam delectationis vel tristitie concipit anima, statim ad illam movetur corpus, nisi valde dispositum sit in contrarium, sicut patet in imaginatione venereorum, ad quam statim movetur corpus, et imaginatione terribilium, ad quam statim tremit corpus et sentit horripilationens. Unde etiam dicit Avicenna, quod quidam leprosi effecti sunt ex multa cogitatione de lepra. Et sic non oportet, quod Angelus omni loco sit prasens, nisi per extensionem virtutis, et non per prasentiam essentie. Et de hoc antiqui theolo gi, Prepositivus et quidam alii, dederunt exemplum, quod adamas movet ferrum per extensionem virtutis ad ipsum, etiam quando non tangit ipsum per substantiam, Et si talem virtutem habet corpus, multo magis spiritus aliquis.

92

Tria que in contrarium adducuntur, liquide probant veritatem: et ideo concedenda sunt.

Articulus 3

Utrum Angelus in eodem tempore possit esse ubique et in omni loco
93

MEMBRI SECUNDI ARTICULUS IIT. Utrum Angelus in eodem tempore possit esse ubique et in omni loco?

94

Consequenter queritur, Utrum simul possit esse ubique et in omni loco Angelus ?

95

Et videtur, quod sic. 1. Isaac enim dicit, quod intelligentia est ubique. Et hoc est ideo, quia secundum Philosophos intelligentia est substantia incorporea ad orbem determinata, omnia que subjecta sunt illi orbi, lumine sue cognitionis perlustrans, et virtute operativa penetrans. Et si est ubi operatur, ut dicit Damascenus, tunc ubique est, hoc est, in omnibus que subjecta sunt suo orbi. Et cum intelligentia primi orbis subjectum sibi habeat omnem locum corporeum, intelligentia illa erit ubique. Dicunt tamen Magistri antiqui, quod aliquis Angelus ministrare potest Deo in motu primi orbis. Ergo ille Angelus eadem ratione erit ubique per essentiam, virtutem, et operationem.

96

2, Adhuc, Quod ex se non determinat aliquem locum, equaliter se habet ad omnem locum: eadem ergo ratione qua est in uno loco, est in omni: sed constat, quod est in uno: ergo est in omni, et per eamdem rationem.

97

In contrarium hujus est, quod 1. Illud quod est in omni loco, impossibile est moveri de loco ad locum: eo quod omnis motus localis transitus est de loco ad locum, et transire de loco ad locum non potest quod est ubique.

98

2. Adhuc, Habitum est in pracedentibus, quod Augustinus dicit, quod proprium est divinitatis esse ubique: et quod proprium est alicujus, illi soli convenit; ergo soli divinitati convenit esse ubique: non ergo Angelo.

99

3. Adhuc, Illud solum est ubique, quod extensam presentiam, essentiam, et potentiam, sive virtutem habet in omnia loca, et in omnibus que in locis sunt, ut in prehabitis probatum est. Nihil definitum per terminos essentiales intra quos totum esse et substantia continetur, extensam habet essentiam ad aliquid extra se. Ergo nihil definitum per terminos essentiales, est ubique. Angelus est quid definitum per terminos essentiales Ergo Angelus non potest esse ubique.

100

Soxvutio. Dicendum, quod meo judicio non est intelligibile, quod aliquid definitum sit ubique vel in pluribus locis: et hoc est propter oppositos intellectus, qui sunt essentialiter, definiti, et existentes in pluribus locis vel ubique. Intellectus enim ejus quod est esse ubique, est intellectus ejus quod habet extensam presentiam, essentiam, potentiam in omne quod: est. Intellectus autem definiti est comprehensio totius esse, totius substantie, tolius presentia, tolius potentia essentialis intra terminos definitionis ejus. Comprehensio enim secundum intellectum nihil aliud est nisi contractus intellectus super terminos rei. Et ideo dicit Augustinus in libro de Videndo Deum ad Paulinam, quod cognoscere Deum possumus, sive per intellectum videre, comprehendere vero minime‘: eo quod nullos habet terminos definientes, intra quos esse suum totum et substantia contineantur, et ideo solus est incomprehensibilis et immensus tempore, loco, et intellectu. Et ideo dicit Aristoteles contra Platonem loquens, quod infinitum intellectu non contingit pertransire: et est in principio de Anima: quia infinitum non habet terminos intra quos esse suum et quidditas contineatur: quia si tales haberet terminos, non esset infinitum, sed finitum, et comprehenderetur comprehensione terminorum. —

101

Et ex his patet, quod finitum essentia, presentie, et potentie sue essentialis nihil habet extra se: et ideo intellectui ejus repugnat ad esse ubique vel in pluribus locis. Omne enim cujus esse intra terminos ejus est constitutum, circumstatur et circumponitur aliis in que esse suum non extenditur. Dicit autem Damascenus, quod "locus est terminus cir- ‘ cumstans definitive vel circumscriptive':" et sic per hoc quod aliquid est definitum in se, de necessitate efficitur locale in loco uno totum contentum et clausum.

102

Ad id quod objicitur primo in contrarium, dicendum quod frivola est objectio: nullus enim umquam Philosopus dixit, quod intelligentia essentialiter esset ubique et presentialiter: sed probat Aristoteles in fine VII Physicorum per passiones motus circularis finiti et infiniti motoris, quod motor sphere ccelestis nec finitus, nec infinitus est, sed indivisibilis et impartibilis, nullam habens magnitudinem penitus. Unde querit Avicenna in sua suffcientia de ceelo et mundo, utrum motor orbis presideat orbi loco stelle vel in centro orbis, a quo quas! lineas quasdam luminis et virtutis emittat ad. circumferentiam quibus volvat orbem, vel sit in aliqua parte circumferentiae ? Et determinat, quod est in parte orbis que dicitur dexira: que licet figura in celo non distinguatur, tamen distinguitur virtute: dextrum enim, ut in secundo Celt et Mundi dicit Aristoteles, dicitur unde motus: sinistrum autem per quod virtuté deliciente in ipso fit regyratio ad dextrum, in quo virtus est motiva. Et quando dicunt intelligentiam esse ubique et semper, non intelligunt simpliciter ubique, sed ubique quantum ad subjecta sui orbis, in quibus omnibus apparet effectus sui luminis et suae virtutis, etiam absque hoc quod essentialiter, presentialiter, et potentialiter essentiali extensione extendatur in omnia: virtute enim extendi potest in multa, sicut ante habitum est, sed essentia non.

103

Ad aliud dicendum, quod Angelus ex se, hoc est, ex natura sua, non sibi determinat aliquem locum corporeum in quo vel sit, vel fiat, vel salvetur: sed ex congruentia virtutis assistricis et ministratricis determinat sibi locum, vel celum empyreum, vel alium ad quem mittitur ut in illo operetur: sed ex na- tura qua spiritus est et separatus a corpore, nullum locum corporeuim sibi determinat: sed ex definita sua substantia,: ut dictum est, localis efficitur: sed ex hoc sequitur, quod non sit ubique, nec in pluribus.

104

Tiia que in contrarium sunt, procedunt.

Membrum 3

Secundum quam diversitatem conveniat corpori esse in loco et spiritui
105

MEMBRUM III Secundum quam diversitatem conveniat corpori esse in loco et spiritui ?

106

Ex istis autem sic determinatis patet solutio ad hoc quod queri posset, Secundum quam diversitatem conveniat corpori esse in loco et spiritui ?

107

Spiritus enim est in loco definitive, corpus autem circumscriptive, Deus autem quia nec finitus est terminis essentialibus, nec circumscriptus terminis quantitativis, ideo in nullo loco uno est, ita quod non sit extra ipsum: sed, sicut dicit Gregorius, "intra omnia est non inclusus, extra omnia non exclusus, ultra omnia non elatus, sub omnibus non depressus."

Membrum 4

Utrum spiritus creatus possit esse sine loco
108

MEMBRUM IV. Utrum spiritus creatus possit esse sine loco?

109

Ex dictis etiam patet, quod quarto querendum fuit, Utrum spiritus creatus possit esse sine loco ?

110

Probatum est enim, quod ex hoc ipso quod definite substantie est, localis est: et quod plures spiritus vel plura corpora non possunt esse in uno loco, propter confusionem operationum.

111

Utrum autem plura corpora possint esse in eodem loco, ad philosophiam naturalem pertinet, et non ad theologum. InIVenim Su/fficientiae Avicenne demonstrative probatum est, quod si plura corpora sunt in uno loco, plura corpora erunt unum corpus, quod est impossibile. Et causa que medium est hujus demonstrationis, est que ponitur ab Aristotele in IV Physicorum, haec scilicet, quod una numero est distantia loci et locati. Quidam tamen contradicunt: sed dictum eorum in nullo curandum est: quia, sicut dicit- Apostolus, Il ad Timoth. ut, 7, non intelligunt que dicunt, nec de quibus affirmant, semper discentes, ef numquam ad scientiam veritatis pervenientes.

PrevBack to TopNext