Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 103
De virtute.Deinde tractanda sunt ea que continentur in libro IT Sententiarum, distinct. XXVII, ibi, Hie videndum est quid sit virtus, eb quid sit actus vel opus ejus. Ubi statim occurrunt duo querenda. Primum est, Quid sit virtus in genere ? Secundum, Quomodo genus deducatur ad species virtutum per divisionem ?
Membrum 1
Quid sit virtus in genere ?Invemuntur multe definitiones virtutis. 1. Prima est Augustini in Littera, hee scilicet, "Virtus est bona qualitas mentis, qua recte vivitur, qua nullus males utitur, quam solus Deus in homine operatur."
2. Ex dictis Aristotelis trahitur ista,. quod "virtus in genere est habitus circa difficile et bonum, optimorum operativus."
3. Adhuc, Idem Aristoteles dat hanc in HI £thicorum, quod "virtus est in passionibus et operationibus medium duarum malitiarum, quarum una est in superabundantia, et altera in defectu, sed in bono est extremum."
4. A Tullio in fine Rhelorice prime accipitur hee, "Virtus est habitus in modum nature, rationi consentaneus.,"
1. Videtur enim inconveniens, quod dicit, Bona qualitas mentis: qualitas enim est, ut dicit Philosophus in Predicamentis, secundum quam quales esse dicimur: secundum virtutem autem non solum dicimur quales, sed perfecti: et sic virtus in aliquid plus videtur esse quam qualitas.
2. Adhuc quod dicit, Qua recte vivitur, non videtur posse intelligi nisi de justitia: quia illa solum considerat quod rectum est: et hoc inconveniens est: quia definitio generis debet convenire cuilibet speciel.
3. Adhuc quod dicit, Qua nullus male utitur, videtur non convenire: quia multi virtutibus acquisitis et intellectualibus et moralibus abutuntur in superbiam et inanem gloriam, sicut Pharisei, qui justitiam suam faciebant coram hominibus ut viderentur et laudarentur ab eis.
4, Adhuc, Quam solus Deus operatur in hominibus, videtur inconveniens esse: dicit enim Augustinus: "Qui creavit te sine te, non justificabit te sine te." Et sic non solus Deus operatur virtutem in nobis, sed etiam cooperatur homo.
Similiter objicitur de secunda que est Aristotelis, quod "virtus est habitus in genere circa difficile et bonum, optimorum operativus:" hoc enim non videtur convenire virtuti in genere, sed cuidam virtuti quam vocant heroicam, que est eorum qui dicuntur semidii et semiviri sive homines, sicut dicit Homerus de Hectore, ut narrat Aristoteles in VII Ethicorum, sic dicens: "Inquit Homerus de Hectore, quoniam valde fuit optimus: nec videbatur filius mortalis viri esse, sed Dei." Ergo videtur definitio inconveniens esse: quia nec omni, nec semper convenit, nec ubique: cum secundum Aristotelem omne universale et essentiale debeat de omni esse ubique et semper.
Similiter objicitur de tertia que etiam est Aristotelis quod "virtus est in passionibus et operationibus medium duarum malitiarum, etc.," quia
1. Non omnis virtus est medium duarum malitiarum, sed moralis tantum, intellectualis non: et sic videtur definitio non esse universalis.
2. Adhuc, Extremum esse in bono per superabundantiam dicitur: ergo secundum doctrinam Philosophorum, uni soli convenit quecumque est extrema virtus, sicut in theologicis charitas, et in cardinalibus prudentia.
3. Adhuc, Magis videtur felicitas extremum esse in bono, quam virtus: et sic definitio magis convenit felicitati, quam virtuti.
Similiter objicitur de quarta quam dat Tullius, quod scilicet "virtus est habitus in modum nature, rationi consenta neus,"
1. Virtus enim videtur esse de superadditis nature, et non natura quedam: et sic videtur, quod non consentiat rationi in modum nature.
2. Adhuc, Virtus non est de esse nature, sed de bene esse: natura est de esse: ergo videtur, quod virtus in modum nature rationi non consentiat: et sic videtur esse inconveniens.
Similiter objicitur de quinta et ultima quam dat Anselmus, scilicet quod "virtus est dispositio mentis bene constitute."
1. In hac enim definitione nihil ponitur essentiale virtuti: mens enim non est de essentia virtutis.
2. Adhuc, In specie qualitatis habitus dividitur contra dispositionem: si ergo virtus est habitus, virtus non est dispositio: et sic male dicit, quod sit dispositio mentis bene constitute.
Adhuc, Cum unius rei unicum sit esse quod indicat definitio, penes quid accipiuntur tot definitiones ?
Et quod dicitur, Bona qualitas, hoc modo dicitur quo modo omnis forma in quale predicatur sive substantialis sive accidentalis. Hoc enim modo habitus qualitas est, et est bona qualitas: quia virtus in ratione boni determinatur: et licet sit in ratione perficientis ad bonum, tamen quia habitus est, et habitus in genere qualitatis, qualitas est, ut dicit Augustinus,
Ad aliud dicendum, quod omni virtute recte vivitur per se, licet per accidens aliquis opere virtutis abulatur, non referendo ipsum ad debitum finem: quamvis enim rectitudo debiti sit justitie, tamen rectitudo contingendi medium vel finem omnis virtulis est.
Ad aliud dicendum, quod ad infusionem virtutis nihil operatur homo ut causa, sed ut removens contrarium, scilicet ne ponatur obstaculum Spiritui sancto. Deus enim non justificat invitum, sed volentem et consentientem: et hoc intendit dicere Augustinus.
Ad aliud dicendum, quod definitio Aristotelis datar secundum perfectionem virtutis in opere: habitus enim, ut dicit Aristoteles, est perfectio ut somnus: actus autem ut vigilia. Et hoc est in anima et potentiis ejus et habitibus: et licet hoc plus principaliter conveniat heroice virtuti, tamen communiter convenit omni virtuti: quia quelibet virtus est in his circa que est per se, sicut temperantia circa concupiscentias et abstinentias, fortitudo circa timores et audacias est. optimorum que sunt in illo genere operativa, querum unumquodque est difficile et bonum: difficile enim est medium contingere: et unumquodque talium in ratione boni virtutis determinatur. Unde hoc convenit omni virtuti et ubique virtuti et semper, licet eminenter et excellenter conveniat heroice.
Av w quod objicitur de tertia, dicen- dum quod illa assignatio non est nisi virtutis moralis, sicut probat objectio: omnis tamen virtus medium est: sed moralis duarum malitiarum medium est. Intellectualis vero medium, quod est ratio recta. Et sic universalis est definitio: quia omnis virtus cirea medium est non eodem modo acceptum.
Ad aliud dicendum, quod extremum esse in bono, secundum quod generaliter convenit virtuti, non accipitur secundum gradus boni: quia sic non conveniret nisi uni soli, sicut probat objectio: sed accipitur secundum oppositionem boni ad malum, in qua oppositione in extrema distantia est virtus in ratione boni: et ideo est optima in ratione boni, et vitium pessimum. Quia, sicut dicit,Philosophus, si aliquid opponitur alicui sicut bonum malo, in eodem genere oppositionis opponetur magis ad magis, et maxime ad maxime. Unde sicut malum opponitur bono, ita pejus meliori, et optimum pessimo.
Ad aliud dicendum, quod felicitas est aliter extremum quam virtus: felicitas enim est extremum ut finis per virtutem intentus, virtus autem est extremum in ratione boni in oppositione ad malum, sicut dictum est.:
Ad EA que objiciuntur contra definitionem Tullii, dicendum quod illa definitio non datur per essentialia, sed penes motus virtutis quibus movet rationem in modum nature, et non artis.
Ad id quod objicitur de quinta, dicendum quod Anselmus non intendit ibidem definire virtutem, sed tantum dicere qualiter se habet ad mentem et animam quam optime disponit ad bonum.
Ad aliud dicendum, quod dispositio dividitur contra habitum, in hoc quod est qualitas facile mobilis, habitus autem qualitas confirmata: et non in hoc quod disponit subjectum et ordinat ad optimum, quia hoc maxime facit habitus virtutis.
Ad uttimum dicendum, quod licet unicum sit esse rei quod indicat essentialis definitio, tamen multe sunt habitudines et comparationes effectus et cause uniuscujusque, penes quas possunt accipi diverse assignationes notitiam rei facientes, Unde prime due penes essentialia virtutis accipiuntur et sunt essentiales: melior tamen est Augustini, et magis essentialia indicans, precipue de virtute infusa. Quarta que Tulliiest, datur penes motum virtutis quo movet rationem: movet enim in modum nature, et non in modum artis: et propter hoc virtus est omni arte certior, ut dicit Philosophus. De Anselmi definitione jam dictum est.
Membrum 2
Quomodo genus virtutis deducatur ad species per divisionemEt ad hoc dicendum, quod multe sunt divisiones virtutis ab auctoribus assignate, quarum omnium oportet assignare rationes.
Prima est, quod dividitur in virtutem theologicam, et cardinalem sive acquisitam. Theologice sunt tres, fides, spes, et charitas: quarum unaqueque movet secundum rectitudinem tendendi in finem, Fides in verum summum, cui propter se et super omnia consentiendum est. Spes in arduum, quod est beatitudo summa largitati divine subjecta et nulli alii: ex sola enim largitate divina datur: unde spes est certa exspectatio future beatitudinis, ex meritis proveniens et gratia. Charitas movet in summum bonum et in omne bonum quod est imago summiboni. Cardinales autem sunt quatuor, scilicet prudentia, justitia, fortitudo, et temperantia. Inter quas, ut dicit Bernardus in libro V de Consideratione ad Eugenium, prudentia medium invenit, temperantia tangit, fortitudo tenet, justitia reddit.
Aliquando dividitur per effectum quem consequitur in subjecto quod est anima, quam purificat ab illicitis passionum et operationum sicut est illa que datur a Plotino Philosopho, quem beatus Bernardus laudat in commento super Oseam dicens sic: "Plotinum Philosophum Socrates inventum inter ganeos et nepotes probatissimum Philosophum fecit. Hic dividit virtutes in purgantes, purgatorias, et animi purgati. Vocans purgantes, que jam incipiunt nebulas passionum purgare: purgatorias, que in profectu sunt purgationis: purgati animi, que jam animum purgaverunt, ita quod animus nihil consentiat contrarium virtuti."
Aliquando dividitur secundum subje cta: et sicut dicit Aristoteles in libro de Laudabilibus bonis, anima triplicis partis assumpta esta Platone, scilicet rationalis, irascibilis, et concupiscibilis. Et sic rationalis virtutis est prudentia, ut dicit. Trascibilis est mansuetudo et fortitudo. Concupiscibilis vero temperantia et con tinentia. Totius autem anime justitia, liberalitas, et magnanimitas.
Prima ergo divisio que est in theologicas et cardinales, datur penes causam efficientem: theologice enim movent in finem divinum, et sunt infuse a Deo. Cardinales autem ordinant passiones et movent in medium quod est in passionibus et operationibus, et sunt acquisite, ut dicit Aristoteles, per assuetudinem et doctrinam: quamvis Socrates dixerit, sicut narrat Plato in Mennone, quod virtus nec est assuescibile, nec discibile bonum, sed donum Dei.
Illa Plotini jam dictum est penes quid sumitur: quoniam penes effectum quem consequitur virtus in subjecto ordinando passiones.
Illa que est in libro de Laudabilibus bonis, datur penes subjectum quod est potentia anime, quam perficit virtus ad actum. Et ideo prudentia est in rationali cum omnibus sibi adjunctis virtutibus, que dicuntur intellectuales ab Aristotele, secundum quod ratio comprehenditur sub intellectu: quia in omnibus his, ut dicitur in VII Ethicorum, medium est ratio recta, Et sunt in universo quinque principales, scilicet sapientia, scientia, prudentia, ars: licet sapientia dicatur duobus modis, et in duas dividatur, scilicet in sapientiam simpliciter, et in sapientiam in hoc. Sapientia simpliciter dicitur per causas scientie altissimas, quas difficile est homini scire, et cujus finis in seipsa est et sciendi gratia. Scientia vero est quando scitur aliquid per ne cessaria principia et per necessariam consecutionem. Prudentia vero est generalis scientia omnium pertinentium ad ordinem morum cum effectu. Propter quod dicit Aristoteles in VIL E'thicorum, quod "qui perfecte habet prudentiam, habet omnes virtutes." Ars autem dicitur factivum principium cum ratione in his que fiunt super materiam exteriorem, sicut super ligna, lapides, et hujusmodi. Et dicitur sapientia in qualibet arte habitus rationis, docens ex fine artis rationes omnium operabilium ostendere que ad ilJam artem exiguntur.