Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 83
Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitateInter hec primo prosequitur Magister de passibilitate in libro II Sententiarum, distinct. XIX: et ideo nos primo disputabimus, utrum corpus scilicet Ade fuerit passibile, et qua passibilitate ?
1. Dicit enim Magister in eodem capitulo quod inductum est, quod Adam in primo statu et immortalis fuit quodammodo secundum aliquid, et mortalis secundum aliquid. Habuit enim posse mori, et posse non mori. Mors autem passio est. Ergo passibilis fuit in primo statu.
2. Ad haec etiam quidam objiciunt per ordinem nature. Ordo enim nature est, quod superiora corpora inferant inferioribus passiones alterationum secundum tertiam speciem qualitatis, quae est passio vel passibilis qualitas inferens vel illata. Corpus autem primorum parentum fuit animale, ut tradit Augustinus in libro IX super Genesim ad litteram, et in libro XIII de Civitate Dei. Ergo videtur, quod susceptibile fuit talium impressionum. Ergo pati potuit.
3. Adhuc, Sentire potuit: sentire autem est pati, ut dicit Aristoteles in libro de Somno et vigilia: aliter enim natura non desideraret somnum, nisi sentiret, ut ibidem dicit Aristoteles. Et operari secundum sensum est laborare: sicut enim ibidem dicit, colliquativum est labor: et humidum quod liquat a membris, elevat ad cerebrum: quod ibi infrigidatum, ascendit ad organa sensuum, et gravat et ligat ea, et sic inducit somnum. Cum ergo primus homo susceptibilis fuerit somni et cause somni, videtur quod passibile habuit corpus.
4. Adhuc, Theologice objicitur sic: Primus homo tentari potuit, et decipi, sicut patet, Genes. mi, 4 et seq. Ergo secundum animam pati potuit, et patiebatur a contrariis. Cum ergo corpus minus dignum sit quam anima, multo magis passibilis fuit secundum corpus.
Et videtur, quod sic. Omnia enim inferiora mensurantur periodo secundum esse et vitam, ut dicit Aristoteles in IT de Generatione et Corruptione. De ordine autem periodi est, quod de pueritia proficiat in juventutem, de juventute in virilem etatem, in qua est status virtutis et substantie et quantitatis, et de virili etate diminuta virtute deficiat in senectutem, et de senectute destituta substantia deficiat in senium putrescens. Cum ergo Adam tali periodo subjaceret, videtur quod etiam ex pe riodo alteraretur corpus ejus secundum gradus etalis.
Contra; Ad Hebr. VIII, 13: "Quod antiquatur et senescit, prope interitum est". Sed, sicut dicit Augustinus in libro XIIT de Civitate Dei: "Adam ex lignis paradisi habuit refectionem contra defectionem, ex ligno vite conservationem contra senectulem et mortem." Ergo videtur, quod senescere non potuit.
Utrerius queritur, Si corpus Adae passibile fuit per membri alicujus ablationem, vel mutilationem ?
Et videtur, quod sic. Habitum enim est, Genes. m1, 21, quod ablata fuit sibi costa qua formata est in Hevam: et sicut ablata fuit costa, ita amputari poterat aliud membrum: ergo videtur, quod pati potuit mutilationem.
Contra: 4. Isidorus in libro de Trinitate: "Adam si in paradiso perstitisset, corpus ejus nec ignis ureret, nec aqua mergeret, nec gladius scinderet, nec spina pungeret." Ergo videtur, quod nihil in eo amputari poterat.
2. Adhuc, Si aliquod membrum ampularetur, constat quod divideretur a continuo, et hoc sentiret Adam: ergo doleret: quia dicit Philosophus, quod dolor est sensus divisionis continui. Ergo videtur, quod doleret in primo statu, quod est contra Augustinum in libro II de Libero arbitrio, qui dicit sic: "Doloris passio esse non potest, ubi non precessit malitia."
Et videtur, quod sic: quia 4. Dicit Augustinus, quod terminum vite habuisset: terminus autem vite non est nisi mors: ergo videtur, quod morti subjacuisset etiam in primo statu.
2. Adhuc, Definitio datur secundum essentialia, et ideo in omni statu conve nit: quia aliter nomen, cujus est definitio, secundum diversos status aquivoce diceretur. Definitio autem hominis est, animal rationale mortale. In primo ergo statu mortalis fuit. Sed in primo de Celo et Mundo determinat Aristoteles, quod omne corruptibile corrumpetur de necessitate tempore determinato: mortale autem est corruptibile: ergo mortale corrumpetur tempore determinato: et sic videtur, quod per mortem dissolutus fuisset.
Contra: 1. Ad Roman. v, 12: Sicut per unum hominem peccatum in hune mundum intravit, et per peccatum mors: et ita in omnes homines mors pertranstit. Ergo videtur, quod mors non esset si peccatum non esset.
2. Adhuc, Sapient. 1, 12 et seq.: Nolite selare mortem in errore vite vestre, neque acguiratis perditionem in operibus manuum vestrarum. Quoniam Deus mortem non fecit, nec letatur in perditione vivorum. Creavit enim ut essent omnia: et sanabiles fecit nationes orbis terrarum.,
Solutio. Ad primo quesitum dicendum, quod passio dupliciter dicitur. Dicitur enim a Greco nade quod est rectpere: et sic omne quod actionem recipit ab aliquo agente, passibile dicitur, et hoc est passibile in genere. Dicitur etiam passibile quod recipit actionem agentis contrarii quod agit ad dissolutionem, secundum quod dicit Aristoteles in Topicis, quod omnis passio magis facta abjicit a substantia. Que passio cum dolore est, et cum immutatione substantia. Primo ergo modo corpus Ade in primo statu fuit passibile: secundo modo non, Et sicut Augustinus dicit, ex natura propria habuit passibilitatem, ex ligno autem vite habuit impassibilitatem, ita quod non patiebatur a contrario ad dissolutionem substantia.
Ad primum ergo quod objicitur contra hoc, dicendum quod Augustinus di stinguit tres status hominis. In primo habuit posse mori ex natura et sub conditione si peccaret. In secundo, post peccatum scilicet, necessitatem moriendi propter peccatum habuit. Et ideo dicit dicere Apostolum, ad Roman. vm, 410: Corpus quidem mortuum est propter peccatum, hoc est, necessitati mortis addictum. In tertio statu, post resurrectionem scilicet, habebit impossibilitatem moriendi: quia, ut dicit Augustinus in libro XXI de Civitate Dei, vitam in fonte suo bibet, qui eum mori non permittet. Unde mors qua potuit mori in primo statu non induxit in Adam passionem simpliciter secundo modo dictam, sed secundum quid: et ideo non procedit argumentum.
Ad aliud dicendum, quod etsi corpus Ade susceptibile fuit impressionum celestium corporum, non tamen susceptibile fuit ad dissolutionem et dolorem, conservante cum gratia innocentie et ligno vite.
Ad aliud dicendum, quod sentlire non est pati, nisi primo modo dicta passione: nec operari secundum sensum fuit sibi labor, sed nobis post peccatum in quod incidimus: nec sopor quem habuit ex labore sensuum fuit, sed sicut dicitur, Genes, u, 24: Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam, ad significationem scilicet futurorum.
Ad aliud dicendum, quod primus homo tentari potuit et decipi tentatione exteriori, sed non interiori: hec autem tentatio secundum quod est ab hoste exteriori, non inducit passionem: et ideo etiam in corpore non signat passionem simpliciter, sed secundum quid et in potentia tantum.
Ad id quod ulterius queritur, Utrum alterabilis esset secundum senectutem ? Dicendum, quod duplex est talis alteratio, scilicet accepta in mensurante, et accepta in mensurato. Secundum periodum mensurantem bene fuit alterabilis: fuisset enim junior et senior processu aetatis, Secundum id autem guod relinquit mensurans in mensurato, non fuisset alterabilis. Unde virtute et quantitate substantia nec profecisset nec defecisset, sed in perfectione in qua creatus fuit, stelissct usque ad terminum preordinatum a Deo quo translatus fuisset ad vitam simpliciter immortalem, Et diversitas periodi secundum diversitatem virtutis et substantie non est nisi in corporibus subjacentibus periodo que sunt generabilia et corruptibilia: tali autem periodo non subjacuit corpus Ada, sed soli formationi divine et gubernationi.
Ad id quod ulterius queritur de mutilatione, dicendum quod si mutilatio dicit violentam membri ablationem, non fuit ad mutilationem passibilis: si autem dicit potentiam obedientiae ad creatorem, sic fuit quodlibet membrum auteribile ab eo: sicut et costa, et sicut omnis alia creatura: sed haec ablatio nihil pene habuisset, sed potius delectationem: sicut et omnis creatura necesse est quod habeat naturalem delectationem, quando transfertur ad obedientiam creatoris.
Ad hoc quod dicit Isidorus, simpliciter concedendum est: violenta enim divisio continui non potuit cadere in corpus Ade in statu innocentiz.
Dicendum quod non. Nec terminus vite mors est, nisi corruptionis et consumptionis: quod non potuit cadere in corpus Adz in primo statu. Sed est terminus preordinationis et dispositionis divine, qui est terminus longitudinis usque dum impleretur numerus electo rum. Et in hoc termino non exspoliatus corpore, sed supervestitus fuisset beata immortalitate, quam in resurrectione exspectamus, ut dicit Augustinus. Et inducitur a Magistro in libro II Sententiarum, distinct. XIX, cap. De hac vero immortalitate. Et inducit Apostolum dicentem, II ad Corinth. v, 4: Ingemiscimus gravati, eo quod nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est a vita.
Ad aliud dicendum, quod corpus Ade mortale fuit mortalitate que dicta est, et in natura habuit posse mori: et sic ratio mortalis convenit ei, sed actu mori non potuit: et hoc contulit ei gratia innocentie ut causa, et lignum vite ut disponens.
ILtup quod contra objicitur, simpliciter concedendum est: quia hoc Catholicum est, et directe hoc dicit auctoritas Sapientie consequenter inducta.
Sed hoc jam determinatum est ubi querebatur de senectute. Dictum est enim, quod ille terminus est spatium vite quod preordinavit Deus, quo per generationem ipsorum impleretur numerus electorum. Et dicit Magister ibidem ex verbis Augustini, quod hoc dupliciter esse potuit, scilicet vel divisim, ut assumptis patribus succederent filii. Vel simul, ut scilicet omnes viverent donec numerus electorum impleretur, et tunc omnes simul assumerentur. Et hoc secundum meum judicium probabilius est: quia sic ex assumptione patrum filii desolationem non haberent: cum secundum visiones Esdre in quinto et in sexto libro, ubi querit, Quare non omnes homines simul producti sunt, sed successive? Et solvit dicens, quod terra simul eos tenere non posset, videtur magis consentire in primum modum.
On this page