Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 50
De appropriationibus divinis.Deinde tractandum est quod Magister tractat in libro I Sententiarum, distinctione XXXII, scilicet quomodo Patri potentia, Filio sapientia, Spiritui sancto voluntas sive bonitas appropriatur ?
Et queeruntur tria. Primo enim in communi queritur, Qualiter horum trium sit appropriatio ? Secundo, Utrum Pater sit sapiens sapientia genita vel ingenita ? Tertio, Utrum Filius sit sapiens sapientia genita vel ingenita ? Has enim duas questiones movet Magister in libro 1 Sententiarum, distinctione XXXII.
Membrum 1
Qualiter potentia, sapientia, bonitas, appropriantur personis divinisAd PRIMUM ergo objicitur sic: 1. I ad Corinth. 1, 24: "Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam". Virtus ergo appropriatur Filio. Virtus autem in genere potenti est. Potentia ergo appropriatur Filio: non ergo appropriatur Patri, quod est contra Augustinum.
2. Adhuc, Primum secundum rationem intelligendi videtur debere appro- priari persone que secundum ordinem nature prior est. Cujus probatio est, quia principium in ratione intelligendi principium est ad sequens, et non convertitur, et non est de alio ut de principio, sicut Pater non est de alio, et est principium Filii. Sed haec tria, scilicet potentia, scientia, et voluntas, sic se habent in Deo, quod scientia videtur esse ante potentiam, et voluntas ante utrumque. Cujus probatio est, quia quidquid potest Deus, scit: sed non convertitur, scit enim mala, et non potest mala facere. Prius autem est secundum ordinem nature a quo non convertitur consequentia. Ergo videtur scientia esse ante potentiam. Et quod ante est, principium est respectu secundi. Videtur ergo scientia appropriari illi persone que est principium non de principio: et hac est Pater.
3. Adhuc, Sapientie, xu, 18: "Subest enim tibi, cum volueris, posse". Hoc tractans Augustinus dicit, quod "in omnibus in quibus est voluntas et potentia ad aliquid operandum, voluntas preit. potentiam, sicut cum dicitur, Possum ambulare, preintelligitur, si volo: possum loqui, si volo." Et ex hoc accipit Anselmus, quod "voluntas est generalis motor omnium potentiarum tam exteriorum quam interiorum, sicut patet: possum enim intelligere si volo, possum eli- gere si volo." Et ex hoc videtur, quod voluntas sit prior in ordine inter hec tria: et si est prior, est principium ad ea: ergo videtur, quod voluntas appropriatur Patri qui est principium non de principio, et sapientia Filio, et potentia Spiritui sancto. 4. Adhuc, Hugo de sancto Victore in Sententiis: "Voluntas movet, sapientia disponit, potentia perficit. In omnibus autem primum movens est principium de non principio, de quo sicut de principio est disponens: et de his duobus ut de principiis procedit potentia exsequens." Videtur ergo, quod voluntas que principium est non de principio, approprianda est Patri qui est principium non de principio; et sapientia que est principium de principio, approprianda sit Filio: et potentia que est principium de utroque, approprianda sit Spirtui sancto.
5. Adhuc, Constat, quod in omnibus in quibus est potentia, sapientia, et voluntas, finis est principium movens, quod non movetur ab alio: finis enim movet efficientem: efficiens autem materiam: et motus materie sive sua mutatio stat in fine. Propter quod finis causa causarum est, ut dicit Aristoteles in. II Physicorum. Dicit autem Aristoteles in II Ethicorum, quod "voluntas finis est, consilium vero eorum que sunt ad finem." Et sic voluntas primum videtur esse principium non ab alio motum. Et propter hoc voluntas videtur esse approprianda Patri, et non Spiritui sancto.
In contrarium hujus est quod objicit Richardus in libro de Trinitate, innitens illi quod dicit Aristoteles in Predicamentis, quod prius natura et intellectu est, a quo non convertitur consequentia. Sic autem se habet potentia ad potentiam sciendi: sequitur enim, si potentiam habeo sciendi, quod habeo potentiam: quia posse scire est posse: sed non convertitur. Et sic videtur potentia esse ante scientiam, et esse principium ad illam. Similiter posse et. scire videntur esse ante voluntatem: quia velle aliquid posse est, et non convertitur. It similiter velle bonum, precedit eligere bonum: eligere autem bonum cum sit ex consilio, ut dicit Aristoteles in Ethicorum, aliqua scientia est: et sic velle bonum principiatur ex potentia et scientia. Et secundum hune ordinem concluditur, quod potentia attribuatur Patri, sapientia Filio, et voluntas Spiritui sancto.
4. Per hoc quod dicit Augustinus in libro XV de Trinitate: "Sicut proprie verbum Dei sapientia dicitur, cum tamen et Pater et Filius et Spiritus sanctus sint una sapientia: sic charitas proprie Spiritus sanctus dicitur, cum Pater et Filius et Spiritus sanctus sint una charitas." Sed constat, quod Spiritus proprie dicitur charitas sive amor. Ergo sapientia proprie dicitur verbum sive Filius.
2, Adhuc, Augustinus in eodem: "Sicut unicum Dei verbum proprie vocamus nomine sapientia, cum tamen Pater et Filius et Spiritus sanctus sint sapientia: sic charitas proprie. dicitur Spiritus sanctus, cum tamen communiter de tribus dicatur, quod una sit charitas." Et si est proprium, sequitur, quod non est appropriatum: proprium enim numquam convenit tribus: appropriatum autem cum sit essentiale, semper tribus
3. Adhuc queratur, Que sit causa, quod charitas Spiritui sancto et proprium est et appropriatum, et sapientia Filio est appropriatum, non -proprium ? Eadem enim ratio videtur esse de uno et de alio. Unrerws queritur, Si sapientia secundum quod dicitur essentialiter et secundum quod dicitur personaliter, dicatur equivoce vel univoce ?
Videtur enim, quod aquivoce: quia 4. Nihil est commune secundum rationem rei persone et essentie: equivoca autem, ut dicit Aristoteles in Predicamentis, sunt quorum solum nomen commune est et ratio substantiae diversa: videtur ergo, quod equivoce dicitur de essentia et persona.
2. Adhuc, Aristoteles, ibidem: "Diversorum generum et non subalternatim positorum diverse sunt species et differentiz." Sed in divinis sunt duo genera predicamentorum, ut dicit Boetius in libro de Trinitate, substantia scilicet, et relatio, et non subalternatim posita: propter quod nec unum continet alterum, nec ambo continentur. sub eodem: et ideo quod est in uno,non est in altero. Si ergo uno nomine nominatur quod est in uno, et quod est in altero, nomen erit equivocum. Sed persona‘est in relatione, essentia in’ substantia. Sapientia ergo dicta de persona et essentia, equivoce dicitur.
Souutio. Dicendum, sicut communiter dicunt Sancti et concorditer, quod potentia appropriatur Patri, sapientia Filio, et voluntas Spiritui sancto per rationem que inducta est a Richardo. Et hoc, ut vult Augustinus, in duplici fit causa: quarum una est, ut obvietur errori. Alia, ut instruatur veritas. Prima exemplum est: quia cum in divinis diceretur, Pater, Filius, et Spiritus sanctus, audivit hoc homo, et sensu suo putabat Patrem esse in divinis sicut in humanis: in humanis autem generandorum deficit potentia genitoris, in divinis autem non. Occurrit ergo Scriptura et attribuit potentiam Patri, ne invalidus et imponens ex generatione esse credatur. Unde, Isa. tix, i: Ecce non est abbreviata manus Domini, hoc est, potentia Domini. Similiter cum homo filium audivit, qui in humanis est insipiens propter fluxibilitatem etatis, que conceptus stabiles in juvenibus esse non permittit, ne in divinis etiam insipiens crederetur, occurrit Scriptura, et Filio attribuit sapientiam: unde, Proverb. x, 1: Filius sapiens letificat patrem, filius vero stulius mestitia est matris sue. Similiter spiritus nomen inflationis est et ire in humanis. Isa. u, 22: Quiescite ergo ab homine, cujus spiritus ejus in naribus est, Etin Il Ethicorum Aristoteles ex Homero dicit: "Fortes inflabant spiritum per nares, et ebullivit sanguis." Et ne crederetur spiritus indignationis et ire esse in divinis, occurrit Scriptura,et attribuit Spiritui benignitatem et voluntatem bonam. Sapient. 1, 6: Benignus est spiritus sapientiv. Et, Sapient.. vu, 23, dicitur, quod Spiritus sanctus est humanus, benignus, stabilis. Et hac est ratio Augustini una in libro de Trinitate.
Secunda ratio est, ut instruatur veritas: quia cum principium in genere potentie sit: eo quod principia omnibus potentiora sunt: et quo priora et simpliciora sunt, eo potentiora sunt. Pater autem solus in ordine nature habet rationem perfectam principii, sicut is in quo est principium totius divinitatis, ut dicit Augustinus in libro lV de Jrinitate': est enim principium non de principio, Filius autem principium de principio, et Spiritus sanctus principium de utroque principio: esse autem de principio non est de ratione principii: merito Patri attribuitur potentia, et non Filio, vel Spiritui sancto. Similiter cum Filius per generationem procedat a Patre sicut notitia a mente, ut dicit Augustinus in libro XV de Jrinitate®: notitia autem sapientia sit formata a mente sive intelligentia, habens in se et sapere et saporem: est enim, ut dicit Augustinus, notitia amata: merito attribuitur Filio sapientia. Similiter cum Spiritus sanctus a Patre et Filio procedit per modum amoris: amor autem intimus et optimus affectus sit voluntatis, quando non est privatus et est honesti: merito attribuitur voluntas Spiritui sancto. De Spiritu enim sancto dicitur, quod est amans bonum, acutus, quem nihil vetat, benefaciens.
Ad PRiMUM ergo dicendum est, quod virtus est potentia quedam: est enim potentia in ultimo, et sic ex additione se habet ad potentiam, et sic cadit a ratione primi, et accipit rationem medii vel quasi medii: sicut virtus media est inter potentiam et actum, et sic appropriatur Filio virtus, et non potentia. Filius enim est, per quem Deus facit omnia. Joan. 1,3: Omnia per ipsum facta sunt. Potentia autem ut simpliciter accepta dicit rationem primi, et non medii.
Ad aliud dicendum est, quod aliud est potentia simpliciter, et aliud est potentia faciendi hoc. Potentia enim simpliciter est ante scientiam et voluntatem, et illa habet rationem principii simpliciter. Potentiam autem faciendi hoc, nihil prohibet precedere scientiam et pracedere voluntatem: quia in talibus potentia faciendi hoc, frequenter est impotentia et potentiae defectus: potentia enim faciendi mala, ut dicit Anselmus in libro de Libero arbitrio, defectus potentiae est: quia sicut dicit Anselmus, ibidem: "Qui potest quod sibi non prodest, nec sibi expedit, quanto magis potest illud, tanto magis perversitas et adversitas possunt in ipsum." Potentia autem secundum primam rationem attribuitur Patri, et non secundum secundam.
Ad aliud dicendum, quod est accipere ista tria simpliciter et generaliter, et ut ad hoc. Simpliciter et generaliter accipiendo potentia attribuitur Patri, ut di- ctum est, sapientia Filio, voluntas Spiritui sancto. Sic enim ad id quod potest et per sapientiam ordinatum est, voluntas ut perfecta impetum facit: et sic lit appropriatio Sanctorum. Si autem accipitur voluntas ut ad hoc, hoc est ut finis: cum sapientis in unoquoque negatio ex ratione finis sit rationem reddere uniuscujusque ordinati ad finem istum et dispositionis, sic voluntas preit que est finis, et sapientia sequitur qux disponit, et potentia ultima est que exsequitur. Hoc autem modo non fit adaptatio.
Ea vero que in contrarium objiciuntur, simpliciter concedenda sunt. Ad id quod ulterius queritur, dicen- dum, quod quedam sunt nomina essentialia, nullo modo appropriabilia uni persone, que significant generaliter essentiam etsimpliciter, ut essentia, deitas, divinitas et hujusmodi. Quedam vero sunt propria, nullo modo essentiam significantia nec supponentia, ut Pater et Filius. Quedam vero sunt media, que licet essentiam significent, non tamen significant essentiam ut essentiam, sive ut quo est, sed significant eam ut quod est in habente. Et hoc dupliciter, scilicet quia vel significant eam concretive, vel quasi concretive: vel quia significant eam ut ad actum qui particularium est. Et haec possunt significare essentiam, et supponere personam per adjunctum. Et de his satis determinatum est in tractatu de generatione Filti, questione, Ex quo fit generatio ? Unde quod dicit Augustinus de sapientia, que significat essentiam ut ad actum, et fit particulare ut in habente, dicit quoad suppositum, non quoad significationem: significat enim commune, et supponit pro proprio.
Ad aliud dicendum, quod ratio est illius, quod aliam constructionem habet verbum sapiendi vel sciendi cum supposito suo, et aliam verbum diligendi. Cum enim dicitur, sapio vel scio, verbum sapio vel scio, dicit effectum scibilis in anima sive in sciente vel sapiente, et sic dicit qualitatem que efficitur a scibili in sciente: et cum qualitas in divinis sit essentia, ut dicit Augustinus, oportet quod talis pradicatio sit essentialis, et non propria uni persone. Dilectio autem et dicit habitum qui adheret ul qualitas, et dicit-actum qui a diligere procedit, Et sic dilectio propter duos modos significandi in quantum dicit formam et habitum, essentialisvest et appropriabilis; et in quantum dicit actum a diligente procedentem, personalis est ot propria. Sapientia autem que dicit lantum qualitatem in anima factam, essentialis est et appropriabilis, et non propria.
Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod sapientia dicitur univoce de persona et essentia. AMquivocatio enim vel univocatio respicit significationem, et non suppositum. Sapientia autem idem significat, supponens pro essentia, et supponens pro persona: et ideo cum non mutet significatum, semper est univocum: ex adjuncto enim, et non per se supponit pro persona aliquando, sicut et hoc nomen, Deus, semper significat essentiam ut quodest, licet aliquando supponant pro persona ex adjuncto, ut cum dicitur, Deus de Deo, vel Deus genuit Deum.
Ad ultimum dicendum, quod nihil prohibet idem secundum significationem esse in uno pradicamento, et secundum suppositum in alio, ut album quod secundum suppositum est in predicamento substantia, secundum significationem in predicamento qualitatis, et mon est equivocum, sed univocum: et ita est de sapientia que trahitur ad supponendum pro persona, et significat essentiam.
Voluntas enim et dilectio appropriantur Spiritui sancto. Propter quod Magister querit in libro primo Senéentiarum, distinct. XXXII, utrum Pater et Filius diligant per Spiritum sanctum, vel Spiritu sancto ? Et disputat ad utramque partem. Quod enim diligant se per Spiritum sanctum, vel Spiritu sancto, sic probat ex verbis Augustiniin libro VI de Zrinitate: "Manifestum est, quod non aliquis duorum est quo utrique conjungitur, quo genitus a gignente diligatur, genitoremque suum diligat, sitque non participatione, sed essentia sua, neque dono superioris alicujus, sed suo proprio, servantes unitem pacis.":
Ex his arguit Magister sic: Si Spiritus sanctus amor est quo Pater et Filius se invicem diligunt, et diligunt se amore qui ab ipsis procedit, videtur consequens esse, quod diligant se per Spiritum sanctum, vel Spiritu sancto.
In contrarium objicitur sic: 1. Si Pater et Filius dicantur diligere per Spiritum sanctum: cum diligere sit esse, quia non est aliud Deo esse, et aliud diligere, sed idem, videtur consequens esse, quod si diligunt Spiritu sancto, quod sint Spiritu sancto: quod absurdum est: Spiritus enim sanctus est a Patre et Filio, et non e converso.
Hanc questionem dicit Magister altitudinem nimiae profunditatis habere: et ideo discutienda est. Quod enim Pater et Filius diligant se Spiritu sancto, jam in verbis Augustini habitum est.
2, Adhuc,Hieronymus, "Spiritus sanctus est dilectio quam habet Pater in Filium, et e converso:"sed diligentes diligunt se dilectione: ergo diligunt se Spiritu sancto.
3. Adhuc, Omnes diligentes spirant amorem ad invicem, et diligunt se dilectione spirata invicem: hic autem Spiritus sanctus est: ergo per Spiritum sanetum et Spiritu sancto diligunt se invicem.
4. Adhuc, Constat, quod Spiritus sanctus est nexus Patris et Filii: nec potest esse nexus, nisi uno trium modorum, scilicet quia diligit Patrem et Filium: vel quia est dilectio qua Pater et Filius diligunt se, et connectuntur ipsa dilectione: vel quia Pater et Filius diligunt Spiritum sanctum. Primus modus stare non potest: quia non est necesse, si aliquis tertius diligit duos, quod illi duo ad invicem connectantur aliqua dilectione. Nec tertius modus stare potest: quia non est necesse, si aliqui duo dili gunt, quod ipsi se ad invicem diliganl, vel aligua dilectione connectantur. Relinquitur ergo, quod secundo modo iicatur nexus, scilicet quo Pater Filio, et converso dilectione connectitur: et sic Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, vel per Spiritum sanctum.
In contranium objicitur: quia 1. Diligere dicitur de tribus: ergo est essentiale. Si ergo diligit Spiritu sancto, vel per Spiritum sanctum Pater Filium: cum diligere sit esse, videtur quod sit per Spiritum sanctum. Sic enim arguit Augustinus a simili: "Si Pater est sapiens sapientia genita: cum in divinis sapere sit esse, sequitur, quod Pater sit sapientia genita: quod absurdum est: Pater enim principium est Filio ut sit, et non e converso Filius Patri."
2. Ad hoc forte dicet aliquis, quod non sequitur hoc argumentum: Pater diligil Filium Spiritu sancto: diligere est esse: ergo Spiritu sancto est. Et instantia est: Pater operatur per Filium: operari est esse: ergo est per Filium. Cum enim dicitur Pater operari per Filium, ex habitudine prepositionis notatur causa media, et non intelligitur operari creaturas, ad quas producendas Filius in quantum est virtus et ars Patris, causa media est vel quasi media: et operatio qua Pater dicitur operari, est operatio tenens se ex parte operati: et ideo cum dicitur, operatur per Filium, haec determinatio, per Filium, determinat verbum, operatur, respectu operati, et non respectu operantis. Cum autem dicitur, operari est esse, significatur operatio secundum quod est in operante: sic enim essentialis est: et sic respectu ejus hac determinatio, per Filium, nullam notat causalitatem in operatione. Et ideo non sequitur: operatur per Filium: operari est esse: ergo est per Filium. Et asimili non sequitur: diligit Spiritu sancto, vel per Spiritum sanctum: diligere est esse: ergo est per Spiritum sanctum. Cum enim dicitur, Pater diligit Filium, significatur dilectio procedens a Patre in Filium: et hac wst dilectio notionalis: et si adveniat determinatio, Spiritu sancto, vel per
Spiritum sanctum, determinat hoc verbum, diligit, secundum quod est notionale, hoc est, secundum quod significat ad aliquid, et non quid, Cum autem dicitur, Pater diligit simpliciter, significatur dilectio consistens in ipso, que essenlialis est, et sic significat quid: et ideo si addatur determinatio, notabit causalilalem in esse et essentia Patris. Et ideo dicunt quidam et bene, quod non valet talis processus: Pater diligit Filium Spirita sancto: diligere est esse: ergo est Spiritu sancto. Et mutatur ad aliquid in quid: et sic incidit fallacia figura dictionis. In prima enim cum dicitur, Pater diligit Spiritu sancto, hoc verbum, diligif, copulat actum notionalem. Cum au- 1m assumitur, diligere est esse, copulat actum essentialem, cui repugnat determinatio hec, Spiritu sancto: et ideo non valet talis processus.
Sed licet ita dicatur et bene ad impedimentum talis processus, questio tamen remanet non soluta dupliciter. Queritur enim adhuc, Si similes locutiones concedende sunt, Pater diligit Filium Spiritu sancto, vel per Spiritum sanctum ? Et si conceduntur aliquo modo: tunc queritur, In qua habitudine ablativi Spiritu sancto, vel accusativi cam dicitur, per Spiritum sanctum, construuntur cum hoc verbo, diligit. Videtur enim non esse concedendum, quod Pater diligit Filium per Spiritum sanctum, vel e converso. Cum enim verbum, diligi#, dicat actum notionalem, et haec determinatio, per Spiritum sanctum, propter habitudinem prepositionis dicat causalitatem vel quasi principium esse Spiritum sanctum illius actus, constat quod Spiritus sanclus non est principium notionis communis qua Pater et Filius spirant Spiritum sanctum: Pater enim et Filius in quantum unum sunt in spirando, principium sunt Spiritus sancti, et non e converso Similiter Spiritus sanclus non potest esse principium actus spirationis prout est a Patre et Filio, sed potius e converso. Nec Spiritus sanctus potest esse principium amoris spirati: quia sic esset principium suiipsius. Videtur ergo, quod in nulla habitudine potest construi hoc quod dico, Spiritu sancto, vel per Spiritum sanctum, cum hoc verbo, diligif’; et sic hac constructio ad intellectum referri non potest: et ideo secundum Priscianum nulla est.
3. Adhuc, Processus Augustini non videtur valere. Si enim dicam, Pater et. Filius diligunt se amore qui est Spiritus sanctus, non sequitur, ergo diligunt se Spiritu sancto: et peccat secundum accidens. Sicut hic: tu cognoscis Choriscum: Choriscus est veniens: ergo cognoscis venientem. Licet enim amor idem sit quod Spiritus sanctus, tamen non eumdem habet modum significandi. Amor enim significatur per modum vinculi connectentis: propter quod etiam hoc verbum, diligo, transitivum est, et vehementis transitionis. Spiritus autem ejus, ut dictum est in tractatu de Spiritus sancti processione, proprium actus est procedere: quod non significat per modum nexus, sed potius per modum exeuntis principiati a principio. Propter quod etiam verbum, procedo, absolutum est, nec significat transitionem in aliquod passivum: et ideo non valet: diligunt se amore qui est Spiritus sanctus: ergo diligunt se Spiritu sancto: quia, ut dicit Aristoteles in II Elenchorum, non est necesse idem subjecto et accidenti inesse.
4. Adhuc, Etiam si concedatur quod Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto aliquo modo, non sequitur quod diligant se per Spiritum sanctum: quia in hac, diligunt se Spiritu sancto, determinatio nullam notat auctoritatem vel principium respectu hujus verbi, diligunt, secundum quod dicit actum Patris et Filii, sed modum tantum quemdam dilectionis. Cum autem dicitur, per Spiritum san- ctum, ex habitudine prepositionis notatur principium vel auctoritas: et ideo talis processus non valet.
Ad hoc dixerunt aliqui, quod diligere in divinis duplex est, scilicet essentiale, et notionale. Essentiale, ut cum dicitur, Pater diligit se, Filius diligit se, Spiritus sanctus diligit se, Pater diligit Filium, Filius Patrem, Pater et Filius diligunt Spiritum sanctum, et e converso essentia sua, hoc est, dilectione, que est essentia sua, Et secundum hoc conceditur, ut dicunt, quod Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto: quia diligunt se essentia qua est Spiritus sanctus: eo quod essentia in nullo distinguitur a persona. Dicunt etiam, quod tunc non valet talis processus, diligunt se Spiritu sancto: diligere est esse: ergo sunt Spiritu sancto. Dicunt enim, quod est commutatio predicamenti: eo quod cum dicitur, diligunt se Spiritu sancto, accipitur diligere -notionaliter. Cum autem dicitur, diligere est esse, accipitur diligere essentialiter: et sic mutatur predicamentum, et incidit fallacia figure dictionis. Hi dicunt, quod cum dicitur, Pater et Filius diligunt se, sensus est, Pater et Filius spirant sibi invicem Spiritum sanctum quo diligunt se, Eumdem sensum dicunt esse cum dicitur, Pater et Filius diligunt nos: sensus est, ut dicunt, hoc est, spirant in nos Spiritum sanctum quo diligunt nos.
Sed si hoc est verum: tunc sicut conceditur hac, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, ita haec concedenda est, Pater et Filius spirant Spiritum sanctum Spiritu sancto, quod falsum est.
Adhuc, Diligere idem est quod velle bonum. Si ergo haec conceditur, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto: tunc etiam hac debet concedi, Pater et Filius volunt sibi bonum Spiritu sancto, quod absurdum est.
Propter hoc fuerunt aliqui qui aliquid addiderunt, dicentes quod in divinis duplex est dilectio: naturalis scilicet, et gratuita. Naturalis que est idem quod essentia divina: quia dicit Augustinus: "In Deo quidquid secundum qualitatem dict videtur, propter nimiam simplicitatem que est in divinis, totum ad essentiam refertur." Et hac dilectione Pater et Filius et Spiritus sanctus diligunt se invicem, ut dicit Augustinus. Dilectio autem gratuita est, que procedit per modum doni ab uno in alterum, de qua dicit Augustinus, quod "non dono suprrioris alicujus, sed suo proprio dono servant unitatem spiritus in vinculo pacis:" et quod neuter eorum est quo yrnitus a gignente diligatur, et genitorem suum diligat. Et de hac dilectione concedunt, quod Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto.
Szp contra hoc videtur esse: quia secundum hoc hujus propositionis, Pater et Filius diligunt se, sensus est, a Patre procedit donum amoris in Filium, et idem donum procedit a Filio in Patrem. Si ergo ista conceditur, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto: tunc etiam illa debet concedi in quam resolvitur, haec scilicet, donum amoris procedit a Patre in Filium Spiritu sancto, et idem donum procedit a Filio in Patrem Spiritu sancto, quod falsum est: quia per hoc notaretur, quod Spiritus sanctus esset auctor vel principium processionis suae a Patre in Filium, et a Filio in Patrem: quod absurdum est.
Ideo fuerunt aliqui qui dixerunt, quod cum dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, quod ablativi construuntur in ratione caus formalis, vel quasi cause formalis. Et addunt, quod isti ablativi, Spiritu sancto, hanc constructionem habent non ratione modi significandi per dictionem: quia isti ablativi, Spiritu sancto, secundum modum significandi important procedens et distinctum, et relatione oppositum ad ida quo procedit: et sic Spiritus sanctus accipitur ut tertia in Trinitate persona, et non ut nectens Patrem et Filium, sed ut distinctum ab utroque: sed habent isti ablativi hunc modum construendi, ut dicunt, a modo ejus ad cujus similitudinem pro- cedit Spiritus sanctus: procedit enim ad similitudinem amoris et bone voluntatis, non secundum quod voluntas est potentia, sed secundum quod voluntas est motus sive affectus boni ab uno in alium procedens.
Sep contra hoc videtur esse, quod cause formalis sive etiam forme multi sunt actus, sicut continere, unire, perficere, conservare: et nullo illoram modorum habet se Spiritus sanctus ad Patrem et Filium, prout significatur per hune terminum, Spiritus sanctus, sed potius ut procedens, distinctus, et oppositus secundum relationem: et si constructio secundum quod designatur sub voce, ad intellectum referenda est, ut dicit Priscianus, tunc nullam habitudinem’ forme vel quasi cause formalis possunt isti habere ablativi, Spiritu sancto, ad hoc verbum, diligunt, cum dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto.
Propter hoc alii fuerunt, dicentes quod cum Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, isti ablativi, Spiritu sancto, construuntur cum hoc verbo, diligunt, in habitudine et demonstratione signi: et est sensus, Pater et Filius diligunt se, quod significatur Spiritu sancto, qui unius, et ab uno principio concorditer procedit ab eis.
Sed hoc facile refellitur: quia non potest esse, quod diversus modus construendi sit in locutionibus similibus:sed cum dicitur, isti diligunt se dilectione que ab uno procedit in alterum, in ablativo non notatur habitudo signi, sed forme :ergo nec inista, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto.
Solutio. Sine prejudicio melioris sententia videtur dicendum, quod omnes iste locutiones, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, Pater diligit Filium Spiritu sancto, Filius diligit Patrem Spiritu sancto, Spiritus sanctus diligit Patrem et Filium Spiritu sancto, si secundum quod sunt in voce, referuntur ad intellectum, ut dicit Priscianus, absolute et simpliciter false sunt: et si inveniantur in auctoritate, non sunt extendenda, sed exponende, sicut Pater et Filius diligunt se amore qui est Spiritus sanctus: et Pater et Filius connectuntur Spiritu sancto, hoc est, nexu quiest Spiritus sanctus: Pater et Filius uniuntur Spiritu sancto, hoc est, unione vel unitate que est Spiritus sanctus. Similiter hec, Pater et Filius copulantur Spiritu sancto, hoc est, copula que est Spiritus sanctus. Similiter haec, Pater et Filius uniuntur Spiritu sancto, hoc est, vinculo quod est Spiritus sanctus. Et alie similes similiter suntexponenda. Et ratio hujus dicta est in objiciendo: quia seilicet licet idem sit amor, nexus, vinculum, unitas, pax, dilectio, quod Spiritus sanctus, tament res designata secundum quod sub voce est, non habet eumdem modum signilicandi, et per consequens non potest habere eamdem habitudinem constituendi: quia sicut sepius dictum est, significatum constructionis non refertur ad intellectum nisi secundum quod sub voce est.
Si autem queratur, In qua habitudine construatur ablativus cum dicitur, Pater et Filius diligunt se amore qui est Spiritus sanctus, eo quod amor qui est Spiritus sanctus, non potest’ esse causa vel principium dilectionis Patris et Pilii qua se diligunt ?
Videtur dicendum, quod construitur in habitudine quasi forme. Est enim forma duplex. Una que constituit formatum, et haec est causa et principium, Alia que procedit a formato. Et consuevit dari exemplum, quod duo ligna conglutinantur humore qui fluit ab utroque, sicut in scientia Vegetabilium dicitur, quod fit in insertionibus. In illis enim conglutinatio fit ab humore qui procedit ab inserto in id cui inseritur, et ex humore qui procedit ab eo cui inseritur, in id quod inseritur. Et similiter dicunt esse in conglutinatione amoris, quando duorum corda conglutinantur amore, qui procedit ab uno in alterum, ete converso. Unde sicut non sequitur: ego diligo te dilectione, quod dilectio sit principium vel causa, quod ego diligo te ex parte mei, sed potius, quod sit principiata a me, et sit quasi forma, et non vere forma qua ego et tu unimur in idem velle et idem nolle, quod proprie amatorum est, ut dicit Tullius in libro de Amicitia: ita non sequitur, Pater et Filius diligunt se dilectione que est Spiritus sanctus, quod dilectio sit principium vel causa qua Pater et Filius diligunt se, sed potius, quod sit principiata ab ipsis. Et hoc volebat dicere Prepositivus, qui dixit, quod cum dicitur, Pater et Filius diligunt se amore qui est Spiritus sanctus, ablativus amore, subauctoritatem originis notat respectu Patris et Filii diligentium se. Sed quod diximus, artificiosius et melius dictum est, licet idem intenderet Preepositivus. Si autem sic arguatur, Pater et Filius diligunt se amore qui est Spiritus sanctus: ergo diligunt se Spiritu sancto. Jam in antehabitis dictum est, quod incidit fallacia accidentis per diversum modum significandi: propter quem non necesse est idem subjecto vel quasi subjecto, et accidenti vel quasi accidenti inesse.
Membrum 2
Utrum Pater sit sapiens sapientia genita vel ingenita?Secundo queritur, Utrum Pater sit sapientia genita, vel ingenita ? Quam questionem movet Magister in libro 1 Sententiarum, distinct. XXXII, cap. Praeter ea diligenter investigari oportet,et disputatsic:
1. Si Pater diligit amore qui ab ipso procedit, cur non et sapientia vel intelligentia quam genuit, sapit vel intelligit ? Quasi dicat, una ratio est. Ergo si conceditur, quod diligit amore qui ab ipso procedit, oportet etiam concedi, quod sit sapiens sapientia quam genuit,
2. Adhuc, Augustinus: Scriptum est, I ad Corinth, 1, 24: "Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam". Sed propter hoc quod Christus est Dei virtus, conceditur quod Pater operatur per Filium. Ergo propter hoc quod Christus est Dei sapientia, debet concedi, quod Pater sapit per Filium.
3. Adhuc, Augustinus in libro LXX XII Questionum: "Pater est sapiens sapientia quam genuit." Ergo ista concedenda est simpliciter.
4. Si quis dicat, quod Augustinus in libro Retractationem hoc retractavit. Contra: In libro Retractationum dicit sic Augustinus: "Dixi de Patre, quod ea ipse sapiens est quam genuit sapientia: sed melius hanc questionem in libro de Trinitate tractavi." Hie nihil per hac verba retractat. Licet enim melius dixeritin libro de Trinitate, tamen non dicit se male dixissein libro LXXXHI Quezsitonum.
5. Adhuc, Augustinus in libro XV de Trinitaie: "Pater novit omnia in seipso, novit omnia in Filio: inseipso tamquam seipsum, in Filio tamquam verbum suum." Ergo Pater novit omnia: sed in quo aliquis novit, illud formaliter notitia vel sapientia est qua novit: ergo Pater sapientia genita que est Filius, formaliter sapiens est: ergo Pater sapientia genita sapiens est.
6. Adhuc, Augustinus super Joannem in principio, et ponitur in libro I Sententiarum, distinct. XXV, dicit, quod "Filius est ars Patris." Sed unusquis que arte sua sapiens est. Ergo videtur, quod Pater Filio sit sapiens. Dicit etiam inlibro XV de Trinitate, quod "Filius est sapientia genita." Et videtur esse consequens, si Filio sapiens est, quod saplentia genita sapiens est.
IN CONTRARIUM: 4. Disputat Magister ex verbis Augustini, in eodem capite, sic: "Si hoe est ibi esse quod sapere, non per illam sapientiam quam genuit, sapiens est Pater: alioquin non ipsa ab ipso, sed ipse ab illa est."
2. Adhuc, Ibidem, "Si sapientia quam genuit, causa est ut Pater sapiens sit, etiam ut sit, ipsa eadem causa est illi: quod fieri non potest, nisi vel gignendo eum, vel faciendo: sed nec genitricem, nec conditricem Patris ullo modo quisque dixerit sapientiam genitam: quid enim est insanius ?"
3. Adhuc, Sapientia genita ex adjuncto supponit pro Filio. Sed, ut dicit Anselmus, intellectus non capit, quod ille qui ab alio est, idem sit cum eo a quo est: vel quod ille a quo ipse est, vice versa sit ab eo qui ab illo est: quia aliter principiatum esset principium, et esset circulus non ordo nature, et esset idem a seipso: quia principium principit est principium principiati, sicut causa cause est causa causati: que omnia refugit intellectus: ergo non potest esse vel intelligi, quod Pater sit sapiens sapientia genita.
Sotvtio. Dicendum secundum Catholicam fidem, quod hec nullo modo est est vera: Pater sapit per Filium, vel Pater est sapiens sapientia genita, sicut bene probant objectiones facte in contrarium: que objectiones omnes sunt secundum verba Augustini.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod in precedentibus assignata est ratio: quia scilicet hoc verbum, sapit, alium modum significationis vel generis habet, quam hec verba, diligit vel procedit. Sapit enim dicit motum ad animam, et propter hoc significat qualitatem sapienti inherentem: et talis qualitas in divinis esse et substantia est. Diligere autem vel amare dicit”° motum a diligente procedentem: propter quod talis motus in divinis notionalis est. Et propter hoc non est simile: quia si sapere est esse, sequitur quod diligere sit esse. Quia sapere semper essentiale est. Diligere autem secundum quod dicit motum, personale est: et secundum quod dicit habitum vel formam, essentiale est: et ideo non est simile quod inductum est pro simili.
Ad aliud dicendum, quod non est simile: quia cum dicitur, Pater operatur per Filium, opus Patris non terminatur nisi ad creaturas, quarum Filius est causa quasi media: et ideo prepositio per, auctoritatem notat in Patre, et subauctoritatem in Filio: quia Filius prin- cipium est creaturarum quas Pater operatur: et hoc Filius habet a Patre. Cum autem dicitur, Pater sapit per Filium, habitudo prepositionis non potest notare aliquam auctoritatem vel causalitatem ad quam Filius sit principium nisi respectu Patris. In Patre autem nullam habet rationem auctoritatis vel principii vel cause: et ideo locutio falsa. Sicut bene dicitur, rex regit per prepositum hance villam: et non bene dicitur, rex regnat per prepositum. Quia in prima cum dicitur, rex regit per prepositum, notatur quod regimen prapositi principium est respectu rectoris, et non respectu regis. Cum autem dicitur, regnat per prepositum, notatur quod prepositus principium sit regnandi in rege, et non respectu rectoris.
Ad aliud dicendum, quod cum dicit Augustinus, quod "Pater est sapiens sapientia quam genuit," locutio duplex est: eo quod hoc quod dico, guam, potest facere relationem personalem, vel simplicem sive essentialem. Si facit relationem personalem, locutio falsa est. Sensus enim est, Pater est sapiens sapientia Filio, scilicet quam genuit, hoc est, Filio quem genuit: et hoc est falsum et hereticum. Si autem faciat relationem simplicem sive essentialem, sensus est, Pater est sapiens sapientia essentiali, que est essentia sua, exislens eadem cum sapientia quam genuit. Et hec est vera: quia Pater est sapiens sua essentia, que est eadem cum Filio qui est sapientia quam genuit.
Ad aliud dicendum, quod in veritate nihil retractavit per hac verba Augustinus: sed quiainlibro de Zrinitate determinavit, quod haec dictio, quam, potest facere relationem personalem, in quo sensu falsa est locutio, quod imperitis occasionem errandi dare potuit, ideo dixit:se melius dixisse.
Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, Pater novit omnia in seipso, et Pater novit omnia in Filio, prepositio, 7, non eamdem notat habitudinem. Quod patet per determinationem quam facit Augustinus. Dicit enim, quod novit omnia in se tamquam seipsum: ipse enim sibiipsi principium est et ratio cognoscendi seipsum, et Filium, et Spiritum sanctum, et omnia alia: quia omnium est principium. Cum autem dicitur, in Filio tamquam suum verbum, verbum quo dicit, non est principium cognoscendi nisi creaturas: quia illas dicit verbo: nec enim seipsum, nec Filium, nec Spiritum sanctum, sed creaturas solas dicit verbo. Et ideo cum dicit, novit omnia in Filio, quia est suum verbum, haec distributio, omnia, non potest distribuere nisi pro creaturis. Tamen si quis subtiliter inspiciat, cum dicitur, Pater novit omnia in Filio, duplex est locutio: eo quod hac determinatio, in Filio,” potest determinare hoc verbum, novit, respectu suppositi sive nominativi ut sit sensus, Pater novit in Filio omnia: et sic locutio falsa est, et composita: quia tunc prepositio in, notat auctoritatem [ goscendi in Patre esse a Filio: et hoc est falsum. Vel potest determinare hoc verbum, novi, in comparatione ad appositum, sive ad accusativum: et sic vera est locutio: quia sic principium noscendi ereaturas a Filio est: quia Filius cst causa essendi. Unde sensus est, novit omnia in Filio, in quantum est suum verbum, hoc est, novit creaturas esse in Filio sicut in causa, in quantum est et principium et verbum creaturam. Ad aliud dicendum, quod secus cst in divinis et in-humanis. Sapiens enim homo non est nisi arte que informat ipsum: et ideo ars causa est sibi ut sapiens sit et principium. In divinis autem duplex est: quia si ars essentialiter accipiatur, tunc Pater sapiens est seipso, hoc est, essentia sua. Si autem personaliter accipiatur, tunc ars dicit sapientiam que ab ipso procedit. Sapientia autem qua ab ipso procedit, nemo. sapiens est, formaliter loquendo, sed potius sapientia que procedit in ipsum. Unde magister vel doctor non est sapiens sapientia que procedit in discipulum, sed potius discipulus: magister autem seipso sapiens est.
Membrum 3
Utrum Filius sapiens sit sapientia genita vel ingenita?Tertio queritur, Utrum Filius sapiens sit sapientia genita vel ingenita? Quam questionem Magister movet in libro primo Sententiarum, distinct. XXXII, cap. Post haec solet queria quibusdam, Utrum Filius sit sapiens sapientia genita, vel ingenita ?
Et disputat ad eam sic: Si non est sapiens sapientia genita, nec seipso sapiens erit: quod falsum est. Seipso enim sapiens est, qui in propria natura sive essentia habet unde sapiens sit. Filius autem in essentialibus habet unde sapiens sit. Seipso ergo sapiens est.
Quod si conceditur, objicitur in contrarium sic; Si sapientia genita sapiens est, non videtur esse sapiens sapientia ingenita: cum sapientia genita et ingenita opponantur relative. Si autem sapientia ingenita non est sapiens, cum Pater sapiens sit sapientia ingenita, videtur non esse sapiens a Patre; quod iterum falsum est, cum a Patre habeat’ omnia.
Ad hanc questionem respondet Magister sic: Ad quod dicimus, quod una est sapientia Patris et Filii et Spiritus sancti, sicut una essentia: et tamen Filius tantum est sapientia genita, et Pater tantum est sapientia ingenita: et sapientia genita est de sapientia ingenita, vel a sapienta ingenita. Et sumit hance solutionem ab Augustino in libro XV de Trinitate.
Sed hec solutio videtur mirabilis: quia si Pater est tantum sapiens sapientia ingenita et in quantum est ingenita: cum per hoc ipsum quod dico, ingeniia, sapientia trahatur ad supponendum pro persona Patris in quantum est innascibilis, per innascibile autem nihil ponatur, sed privetur origo, videbitur Pater quasi formaliter sapiens esse sapientia determinata notione: et cum essentia numquam determinetur notione, videbitur non esse sapiens sapientia essentiali: quod absurdum est: quia una est sapientia trium qua sapientes sunt, et sic sapientia essentiali quasi formaliter quilibet trium sapiens est.
Ulterius queritur de dicto Augustini, quod ponitur in libro XV de Trinitate, qui dicit, quod "Spiritus sanctus est sa- pientia procedens de Patre, et Filio sapientia." Hoc enim videtur non esse verum: quia, sicut habitum est, sapientia non appropriatur nisi Filio, et sic Spiritus sanctus non potest dici sapientia: sicut enim proprium unius non est proprium alterius, ita appropriatum unius non est appropriatum alterius.
Ulterius queritur de hoc quod movet Magister in prehabita definitione, cap. Ex predictis constat, An scilicet Filius sit sapiens seipso, vel per seipsum ?
Videtur enim per seipsum sapiens esse, sed non a seipso. Dicit enim Hilarius in libro IX de Trinitate: "Nature, inquit, cui contradicis, heretice, haec unitas est, ut ita per se agat Filius, ne ase agat: etitanon a se agat, ut per se agat. Intellige Filium agentem, et per eum Patrem agentem. Nona se agit, cum Pater in eo manere monstratur. Perse agit, cum secundum nativita- tem Filii agit ipse que placita sunt." A simili dicunt quidam, quod per se sapiens est, quamvis non a se sapiens sit.
Quaerit etiam Magister ulterius, quod tamen non oporteret, An una tantum sit sapientia in divinis, vel plures?
Souvtio, Dicendum, quod Filius sapiens sapientia genita sapiens est, sicut dicit Magister, et ex seipso sapiens est: quia ipse est sapientia genita. Sed cum dicitur, quod sapientia genita sapiens sit, ablativus sapientia, construitur in habitudine cause quasi formalis: et hec determinatio, genita, circa ablativum notat positionem originis. Omni eodem modo cum dicitur, Pater sapiens sapientia ingenita, ablativus notat quasi formam: et hoc cum additur, ingeniza, privationem designat originis. Cum autem dicitur, sapiens est seipso, isti ablativi se ipso pronominales designant identitatem suppositi ejus qui est sapiens, et ejus quod est sapientia genita qua sapiens est qui est sapiens. Omni eodem modo dicendum est de hac, Pater est sapiens sapientia ingenita, et Pater est sapiens seipso. Et iste est intellectus solutionis Magistri.
Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod sapientia in divinis dicitur essentialiter et personaliter. Quando essentialiter dicitur: tunc sapientia genita que est Filius, est sapientia ingenita, hoc est, non genita, que est essentia divina: non enim est distinctio inter essentiam et personam. Quando autem personaliter dicitur: tunc sapientia genita per adjunctum participium trahitur ad supponendum pro persona Filii, et sapientia ingenita per eamdem rationem trahitur ad supponendum pro persona Patris. Et sic verum est, quod opponuntur relative ratione adjuncti. Et sic alia est sapientia genita, et alia ingenita: sicut alia est persona Patris, et alia Filii. Sed non est concedendum, quod sapientia ingenita et sapientia genita sint alia et alia sapientia simpliciter, sed potius una et eadem sapientia: quia sapientia sine adjuncto notionali participio supponit pro sapientia essentiali. Unde sicut non sequitur, alius est Deus generans, et alius Deus genitus: ergo generans et genitus sunt alius Deus, sed potius idem neutraliter: ita non sequitur, alia est sapientia ingenita, et alia sapientia genita, ergo ingenila et genita sunt alia et alia sapientia, sed potius eadem. Relativum enim diversitatis quod est alius vel alia, diversitatem suam ponit inter participia notionalia adjuncta, et non in nomine essentiali cui adjungitur, quod est sapientia.
Ad 1 quod objicitur, quod essentia determinatur notione, dicendum quod hoc non est verum: imo terminus essentialis ex modo significandi inclinatus ad suppositum, ex adjuncto notionali cogitur ad standum pro supposito: et istud sup positum intelligitur determinari notione et non essentia.
Ad id quod ulterius queritur de dicto Augustini, dicendum est, quod verum est, quod Spiritus sanctus est sapientia procedens de Patre et Filio sapientia.
Ad objectum in contrarium, dicendum quod licet sapientia appropriabilis sit Filio secundum se, et non Spiritui sancto, tamen cum sit de appropriabilibus et non appropriatis, per adjunctum potest trahi ad supponendum pro Spiritu sancto, ut cum dicitur sapientia procedens: procedere enim non convenit nisi Spiritui sancto proprie.
Aviv quod ulterius fqueritur, dicendum est, quod procul dubio proprie loquendo Filius per se sapiens est, sed nona se. Perse enim proprie loquendo exclusionem dicit ejus quod est per accidens. Et ideo per se agit qui per naturam propriam sapit et agit. A se autem dicit exclusionem quasi efficientis sive origi: nis: et tunc Filius non a se agit, neca se sapit: quia in omnibus talibus principium et originem habet Patrem: sicut ipse dicit, Joan. xiv, 10: Pater in me manens, ipse facit opera. Et, Joan. vu, 16: Mea doctrina non est mea, sed efus qui mistt me.
Apip quod ulterius querit Magister, An una sit sapientia vel plures ? Dicit Magister et bene, quodindignum est responsione. Omnibus enim etiam parum peritis in theologia notum est, quod relationes sive proprietates non distinguunt essentiam. sed personas tantum. Unde sicut una est deitas trium, ita una sapientia et una bonitas. Et per hoc quod dicitur, sapientia genita, et sapientia ingenita, non agitur in pluralitatem secundum rem, sed in plures modos significandi tantum, per quod plures modos co-s gitur ad supponendum pro diversis, licet res sit eadem.
Membrum 4
De verbo Apostoli ad Romanos, XI, 36: Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia.1. Ubi dicit Augustinus, quod ex ipso dicit propter Patrem, per ipsum propter Kilium, in ipso propter Spiritum sanctum.
In contrarium autem hujus (est quod dicit Ambrosius in libro de Spiritu sancto, ubi tractat idem, sic dicens: "Hec tria, Ex ipso, per ipsum, et in ipso sunt omnia, que verbum esse diximus: eamdem enim vim habent omnia haec in ipso, et per ipsum, et ex ipso, et cum ipso, et unum in his atque simile omnino et non contrarium intelligitur."
2. Adhuc, Si per habitudines harum prepositionum causa notatur, cum unus modus causandi sit in omnibus tribus personis, videtur quod et ex et in et per referantur ad omnes tres personas equaliter.
Solutio. Dicendum est, quod si attendatur substantia causalitatis, tance procul dubio,sicut dicit Ambrosius, hec ad omnes tres personas referuntur equaliter: quia sic omnia sunt ex Patre, per Patrem, et in Patre: et omniasunt ex Filio, per Filium, et in Filio: et omnia sunt ex Spiritu sancto, per Spiritum sanctum, et in Spiritu sansto. Si autem attendatur modus causalitatis, tunc ex dicit rationem principii primi, quod non est ab alio, sed ab ipso est alius: et cum Pater in ordine nature sit principium non de alio de quo alius, per hunc modum signi ficandi appropriatur ei ez. Et similiter cum per dicat habitudinem medie cause et quasi instrumentalis, sicut dicimus, iste percutit per baculum, vel edificat per securim: media autem causa mota sit ab alia et moveat aliud: sic accedit ad Filium, qui est ab alio a quo alius. Et cum prepositio iae dicat continentiam vel conservationem: continentia autem et conservatio. bonitatis sint et amoris, que appropriantur Spiritui sancto: sic habitudo prepositionis 2 accedit ad Spiritum sanctum. Ideo dicit Augustinus, quod ex ipso dicit propter Patrem, per ipsum propter Filium, in ipso propter Spiritum sanctum.
Quod autem ipso, dicit et non ipsis, notat unitatem essentiz. Fiunt enim septem modis in Scriptura et notantur distinctiones personarum. Primo significatione, ut Pater, et Filius,et Spiritus sanctus. Secundo, suppositione per adjunctum, ut Deus de Deo, sapientia de sapientia. Tertio, consignificatione numeri pluralis, ut, Genes. mi, 5: Britis sicut dit, hoc est, divine persone. Quarto, connotatione, ut in his verbis, mittere, mitti, dare, dari, in quibus per connotationem distinguitur missus a mittente. Quinto, modo loquendi, ut in Psalmo xxx, 6: Verbo Domini cel firmati sunt. Ubi ex modo loquendi, quia obliqui transitivi sunt, notatur quod Domine dicit propter Patrem, et verbo propter Filium. Sexto, numero verborum, ut, Isa, vi, 3: Sanctus, sanctus, sanctus. Ubi non invenitur ratio quare ter dixerit sanctus, nisi propter tres personas. Septimo, verborum ordine, ut in Psalmo LxvI, 7 et 8: Benedicat nos Deus Deus noster! Benedicat nos Deus. Ubi ex ordine primum Deus notat Patrem qui non est ab alio, secundum Deus notat Filium qui ab alio est. Et cum subdit: Benedicai nos Deus, notat Spiritum sanctum qui est a Patre et Filio. Et cum subjungit: £7 metuant eum, et non eos, notat unitatem essentie in tribus.