Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 5
Utrum Angeli sint vel nonAd hoc quod non sit angelica natura, quidam adducunt persuasiones: quia, sicut dicit Plato in Timeo, "In magna materia sive magne rei consideratione non sunt exquirende multum subtiles et profund rationes, sed potius mirandum, quod qualescumque haberi possint." Quod ergo non sit Angelus sicut Saddu- cei dicebant, tales antiqui adducebant persuasiones ad exercitium potius, quam ad assertionem veritatis.
Objiciunt igitur primo sic: 4. In tota universitate creaturarum ordo est ad unum sicut ad ducem excercitus: et quod non habet gradum in hoc ordine, nihil est: si ergo Angelus in hoc ordine gradum non habet, nihil est. Dicit autem Augustinus in sermone de imagine, quod inter mentem hominis qua ad imaginem Dei factus est, et Deum mhil est medium: ergo homo in hoc ordine ponitur in summo juxta Deum: Angelus ergo non habet superiorem gradum ad hominem, nec potest habere inferiorem ad ipsum, eo quod spiritualis natura pure non potest esse inferior creatura corporali, nec illa que composila est ex spirituali et corporali: ergo nec inferioritatis gradum habet ad ipsum: ergo nullum gradum habet in universitate, et sic nihil est.
2. Si quis dicat, quod omnia sunt propter hominem, et Angeli etiam propter hominem, sicut videtur dicere Apostolus, ad Hebr. 1,14: Nowne omnes sunt administratorit spiritus, in ministerium missi propter eos qui hereditatem capient salutis ? Secundum hoc Angelus gradum inferioritatis haberet: secundum enim quod propter hominem est, actus habet, revelare, custodire, ministrare: secundum autem nullum illorum actuum Angelus est assistens Deo: nulli ergo essent Angeli Deo assistentes, quod valde absurdum est: dicit enim Gregorius, quod illa superiora agmina que immediate Deo assistunt, usum exterioris officii non habent.
3. Adhuc, Nihil movetur propter interius et indignius se: homo autem inferior et indignior est Angelo: Angelus ergo non movetur in ministerium propter ho- “ minem.
4, Adhuc, Ejusdem virtus in omnibus naturis est dare esse et custodire in illo: sed virtutis divine est dare homini esse: ergo virtutis divine et custodire homi- - nem in esse: frustra ergo dicitur, quod Angelus sit propter hominem creatus in ministerium: et hoc videtur dici in Psalmo cxxvi, 1: Nist Dominus edificaverit domum, in vanum laboraverunt qui edificant eam. Et iterum, Nisi Dominus | custodierit civitatem, etc. Et sic videtur, quod in gradibus universitatis Angelus non habeat locum: propter quod nihil videtur esse, sicut dicunt Sadducei.
In cONTRARIUM est, 1. Quod inducit Augustinus in libro XII Confesstonum, sic dicens: "Duo fecisti, nove editionis. Domine: unum prope te, alterum prope nihil: unum quo superior tu es, alteram quo inferius nihil est." Et dicit, quod prope Deum est angelica natura, quod celum vocatur. Et sunt hec ejus verba: "Nimirum ceelum ceeli, quod in principio fecisti, aliqua creatura est intellectualis, quamquam nequaquam tibi trinitati coeterna: particeps tamen eternitatis tue, valde mutabilitatem suam pre dulcedine felicissime contemplationis tue cohibet, et sine ulle lapsu. ex quo facta est, inherendo tibi excedit omnem volubilem vicissitudinem temporum. Ista informitas terra invisibilis et incomposite, nec ipsa in diebus numerata est. Ubi enim nulla species, nullus ordo, nec venit quidquam, nec preterit. Et ubi hoc non fit, non sunt utique dies, nec vicissitudo spatiorum temporalium." Ergo secundum Augustinum, omne creatum in tribus est ordinibus. Aut enim est in supremo prope Deum, felici contemplatione mutabilitatem cohibens: aut in infimo prope nihil, ex ultima sui informitate mutari non valens, sicut materia prima, que terra, mhil, et abyssus vocatur secundum Augustinum ‘. Aut est in medio, sicut ea qu dispositione Dei vel formatione producta sunt. Et cum sapientia Dei sit ordinare creaturas unamquamque in proprium gradum, eo quod nihil inordinatum relinquit, et sicut dicunt Plato et Boetius, nulli negat commoda sui ordinis et gradus: constat quod dignissimam in supremo gradu ponit. Dignissima autem est intellectualis et spiritualis et Deo propinquissima inter omnes creaturas. Hec autem est sola intellectualis natura, - quam vocamus Angelum: ergo Angelus est, et inter creaturas maxime est. Aliter enim Deus imperfectus esset in complendo gradus universitatis, quod inconveniens est dicere: cum, Sapientie, vin, 1, scriptum sit, quod attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter.
2. Adhuc, Et est ratio sumpta ex verbis beati Bernardi in quinto libro de Consideratione ad Eugenium: "Deus enim omne quod creavit, ad hoc creavit, ut sua bonitate frueretur. Creavit autem quedam in infimo loco, que solo appetitu nature vel vitali motu, vel sensibili, bonitate Dei perfrui possunt. Creavit quedam in medio, que per speculum et enigma bonitatis Dei cognitionem quasi mendicando acciperent, et sic quasi per scalas continuis incrementis et gradibus ascendendo, perfecta cognita bonitate Dei perfruerentur: sicut dicit Apostolus, Tad Corinth. xm, 12: Nune cognosco ex parte: tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum. Et ibidem, Videmus nune per speculum in enigmate: tune autem facie ad faciem." Si autem Deus per omnem gradum entium debuit se prebere participabilem, ne esset insufficiens in operibus creaturarum, sicut fecit gradus participationis infime et media, ita fecit aliquam creaturam que participaret eum secundum summum gradum participationis qui esse potuit. Ile autem gradus esse non potest, nisi secundum contemplationem intellectualem sine medio prasenter exhibitam, et non per speculum et enigma mendicatam. Ergo talem substantiam intellectualem, inter quam et Deum nullus gradus creaturarum esset, fecit Deus: sine illa enim opus universitatis completum non esset: talis autem substantia intellectualis non potest esse, nisi angelica natura: ergo angelica naturain summo gradu entium est.
3. Adhuc expresse dicit Psalmista, ubi loquitur de dignitate hominum in Psalmo vi, 3 et 6, et quantum ad naturam supponit eum Angelo sic: Quid est homo, quod memor es ejus ? aut filius hominis, quoniam visitas eum ? Minuisti eum paulo minus ab Angelis.
4, Adhuc, Addunt quidam persuasionem talem, quod homo parvulus est et infirmus et debilis: talis autem tutore indiget. Ad Galat. iv, 1 et 2: Quanto tempore heres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium: sed sub tutoribvs et actoribus est, usque ad prefinitum tempus a patre. Si ergo Deus nulla adminicula negavit homini, quin omnia exhiberet, quibus juvaretur ad beatitudinem: constat,quod etiam creavit Angelum, quo tutore et gubernatore ad beatitudinem pertingeret.
3. Adhuc, Quidam objiciunt sic, quod in anima rationali sunt duo, intellectus scilicet possibilis, quo homo conjungitur continuo et tempori quod est sub se: et intellectus agens, quo se habet ad illuminationes superiorum. Sicut ergo per possibilem conjungitur nature inferiori, ita necesse est, quod per agentem conjungatur alicui nature superiori, a qua illuminationes accipiat. Talis autem natura non potest esse nisi Angelus: ergo est, et in supremo gradu creature est: et anima secundum intellectum illuminationes accipit ab ipso.
Solutio. Dicendum, qued Angelus est: et de perfectione universi esse est, quod Angelus sit: et, sicut dicit Augustinus, est in primo gradu juxta Deum, inter omnia entia plus participans et bonitatem divinam et eternitatem secundum ordinem creaturarum.
Et quod Angelus sit, multipliciter probatur ex Scriptura. Missus est enim Angelus ad Manue . Et quod pre omnibus auctoritatem dat, est quod, Matth. 1, 20, dicitur, quod Angelus missus est ad Joseph. Et, Luc. 1, 26 et 11, ad Virginem Mariam, Angelus scilicet Gabriel, et ad Zachariam. Et, Actuum, xn, 7 et seq., ubi Angelus Petrum a vinculis absolvit. Et ex multis aliis locis probatur Angelos esse expresse.
Ab pRimuM ergo quod est contra hoc, dicendum, quod Ang: lus habet gradum in universitate: quia secundum naturam spivitualem prope Deum est in altissimo gradu, sicut dicit Augustinus: secundum relationem autem similitudinis potentiarum, quibus et homo et Angelus capax est Dei, si similitudo attenditur in ordine potentiarum, et defertur illa similitudo ad ordinem nature, qui est in personis divinis: tunc verum est, quod expressior similitudo est in homine, quam sit in Angelo,
Si autem attenditur similitudo in participatione Dei, sive in modo participationis: tune cum Angelus participet deiformem intellectum, homo vero colla- tionem rationis, qua scilicet intellectus ex memoria formatur, et voluntats ex utroque: tunc expressior similitudo est in Angelo, quam sit in homine. Et ideo, Ezechiel. xxviu, 12, dicitur signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore. Ubi dicit Gregorius, quod - quo inter alios similior Deo fuerat, eo magis imago Dei intelligitur in eo impressa: signaculum enim est signum sive sigillum profundatum. Dicit tamen Augustinus super Genesim ad litteram, quod imago Deiin duobus attenditur, scilicet in imitatione exteriori, et in imitatione interiori. In imitatione exteriori secundum quod dicitur, Genes. 1, 26: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: et presit piscibus maris, et volatilibus cali, et bestiis, universeque terre. Et sic solus Adam vir ad imaginem est, et non mulier, et non Angelus. Quia sicut simpliciter propter Deum omnia sunt, et Deus preponitur omnibus: ita quodammodo omnia pré6pter hominem sunt, et homo preponitur omnibus, secundum quod Apostolus, Tad Corinth. ni, 22, dicit: Omnia vestra sunt. Et, ad Hebr. 1, 14, dicitur, quod Angeli propter hominem sunt. Et hee sunt verba: Nonne omnes sunt administratorti spiritus, in ministerium missi propter cos qui hereditatem capient salutis ? Et quoad hoc Angelus non est ad imaginem Dei.
Attenditur etiam in imitatione interiori, sicut ante dictum est. Et si tunc referatur imitatio ad ordinem potentiarum, et ad ordinem nature in personis divinis, homo est ad imaginem Dei, et non Angelus. Si autem referatur ad modum capacitatis, uterque immediate per mentem conjungitur Deo: et sic sunt xquales. Sed in hoc non attenduntur gradus entium, sed potius penes dignitatem nature secundum Augustinum, qui Angelum propter dignitatem nature ordinat juxta Deum, et materiam propter imperfectionem ponit prope nihil, et cetera ordinat in medio, propter diversam dignitatem nature eorum.
Ad aliud dicendum, quod custodia qua Angelus custodit hominem secundum omnes actus custodi#, non ponit eum in gradu inferioritatis ad hominem: hoc enim non facit de debito servitutis, sed potius ex affectu charitatis et ordine legis divine. Dicit enim Dionysius, quod legis diving est prima per media, et per media ultima reducere. Et Ierotheus dicit, quod movet superiora amor in genere acceptus ad inferiorum providentiam.
Ad aliud dicendum eodem modo, quod nihil ex seipso movetur ad indignius se: sed ex ordine legis divine et charitatis, quo superiora habent providere inferioribus, sepe ad inferiora moventur, et propter inferiora.
Apo auiup dicendum, quod licet eadem virtus custodiat in esse que dat esse, tamen propter multitudinem alterantium, et debilitatem alterabilis, saepe virtus dans esse, adjungit sibi multa adminicula custodie, non propter defectum suum, sed propter defectum custoditi et debilitatem. Ita Deus, licet perfectissimus sit ad custodiam nullo indigens, et sine cujus custodia nulla valet custodia: tamen propter debilitatem hominis et mutabilitatem et ad malum pronitatem, necessaria etiam fuit custodia Angelorum: sicut dicitur, Isaia, uxn, 6: Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes.
On this page