Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 99

De voluntate et annexis
1

QUAESTIO XCIX. De voluntate et annexis.

2

Deinde, Queritur ratione ejus quod dicitur in libro II Sententiarum, distinct. XXVI, cap. Voluntatem ipsam.

3

Primo queritur, Quid sit voluntas, et que divisio voluntatis ? Et secundo, De synderesi, quid sit, an aliquando peccet, et utrum in toto possit exstingui vel non? Et tertio, Quid sit conscientia, et in quo differt a synderesi, et proheresi?

Membrum 1

Quid sit voluntas, et de divisione ipsius?
4

MEMBRUM I. Quid sit voluntas, et de divisione ipsius?

5

Primo ergo quaritur, Quid sit voluntas, et que divisio ipsius ? 1. Dicit autem Augustinus in libro de Duabus animabus: "Voluntas est animi motus, cogente nullo ad aliquid non admittendum, vel adipiscendum."

6

Et de hac definitione queritur, Utrum data sit de voluntate que est potentia, vel de voluntate que est actus ?

7

Si de voluntate ut potentia: tunc non esset dicendum, quod voluntas est animi motus: quia potentia non est motus. Si autem de motu sive de actu: tunc ilerum videtur inconveniens, quod determinat motum potentie quam non determinavit.

8

2. Adhuc, Damascenus determinans de voluntate inlibro WT de Fide orthodoxa, dicit sic: "Oportet scire, quod anime inserta est naturaliter virtus appetitiva ejus quod secundum naturam est, et omnium que nature substantialiter conferunt, expetitiva est ea, que vocatur voluntas ." Et illa est alia definitio ab illa quam dat Augustinus.

9

Sed contra hance similiter objicitur: quia voluntas non est tantum appetitus naturalium, sed in omnibus, sicut dicit Philosophus, voluntas semper est finis: consilium autem et electio sunt eorum que sunt ad finem.

10

3. Adhuc, Damascenus, ibidem exponens quomodo voluntas sit eorum que sunt secundum naturam, dicit sic: "Substantia et esse et vivere et moveri secundum intellectum et sensum appetit, propriam concupiscens et plenam essentiam." Secundum hoc videtur, quod voluntas non sit nisi de his que sunt ordinata ad essentiam: quod omnino falsum est.

11

4, Adhuc, Damascenus ibidem intra dicit sic: "Voluntas est ipse rationalis et naturalis appetitus, et simpliciter mixtus cum natura, et est nature constitutivorum." Et hoc videtur iterum esse falsum: quia voluntas est multorum que naturam non constituunt.

12

5. Adhuc, Aristoteles in IT Lthieorum dicit, quod voluntarium est, cujus principium est in ipso conscienle singularia in quibus est actus: et talia sunt multa que ad consistentiam nature non pertinent.

13

6. Adhuc, Anselmus dicit, quod "voluntas est universalis motor omnium potentiarum anima." Cum enim dico, Possum ambulare, subintelligitur, si volo. Similiter cum dicitur, Possum loqui. Et similiter cum dicitur, Possum intelligere, possum videre, et sic de aliis. Et sic voluntas de omnibus est que sunt in liberlate nostra facere vel non facere, sicut Aristoteles dicit, quod voluntaria sunt, quorum principium est in nobis.

14

7. Adhuc, Damascenus ibidem dividit voluntatem in 6éAnow et GodAyow. Et dicit, quod voluntas 6y0:¢ naturalis et rationalis est appetitus omnium nature conslitutivorum, et simplex virtus: qui enim appetitus est aliorum non existens rationalis, non dicitur voluntas. BoSAqe autem voluntas est qualiscumque naturalis gidqas, id est, voluntas. Et exponitur, scilicet naturalis et rationalis appetitus alicujus rei. Nam injacet quidem homi nis anime virtus rationabilis appetendi. Cum igitur naturalis motus fuerit, ipse naturalis appetitus ad aliquam rem dicitur 6odAnos, id est, voluntas consiliativa.

15

Soxtvtio. Dicendum, quod Augustinus optime definit voluntatem per definitionem que ponitur in littera.

16

Ad id quod primo queritur, Utrum definiat motum vel potentiam ?

17

Dicendum, quod definit potentiam in actu sive in motu existentem: illa enim perfectissima est. Et propter hoc dicit, quod voluntas est motus animi. Et quia talis cogi non potest, quia libera est ad omnia que voluerit facere, sicut dicit Augustinus, propter hoc dicit, Cogente nullo. Quia quod cogitur, causa sui non est, et per consequens liberum non est. Dicit enim Aristoteles in primo prime philosophie, quod liberum dicimus, qui causa sui est. Et si libera non est, voluntas non est. Et quia potentie rationales sunt ad opposita, ideo addit, Ad aliquid non admitiendum, vel adipiscendum. Utrumque in potestate et libertate habet: et non agitur vel cogitur ad aliquos actus, sed habet in libertate facere vel non facere.

18

Ad id quod objicitur de Damasceno, dicendum quod non intendit Damascenus definire in genere voluntatem, sed venatur ibi divisionem voluntatis in bénov, id est, naturalem: et So5Axeu, id est, consiliativam sive deliberativam, sicut patet per verba inducta. Quocumque tamen modo voluntas sumatur, sive naturalis, sive deliberativa, semper est motus animi liber sui, qui nullo cogente impellitur ad ea que facit, et adipiscitur que adipiscitur, et non agitur ad aliquid, sed agit ex propria libertate. Et ideo ibidem dicit, quod libere appetit, et libere inquirit et scrutatur, et libere judicat, et libere disponit, et libere impetum facit. De his tamen multum dictum est in questione de libero arbitrio. Unde verba Damasceni nihil faciunt ad defini tionem, sed ad divisionem. Unde ibidem dicit, quod in Ui) Lthicorum dicit Aristoteles, quod voluntas impossibilium est: volumus enim esse immortales, quod impossibile est. Tamen antiqui, scilicet Prepositivus, et Gulielmus de Altisiodoro dixerunt, quod voluntas impossibilium non est, sed velleitas quedam sub conditione accepta: vellemus enim si esset possibile. Et ratio eorum fuit, quia, sicut dicit Aristoteles in III de Anima, cap. de movente, non fit motus, nisi fiat initium per intellectum et per phantasiam. De impossibili autem non potest fieri initium per intellectum: eo quod falsum et impossibile numquam scitur: propter quod etiam perfectus motus voluntatis non potest esse In impossibile et falsum.

19

Ad hoc quod contra objicitur, dicendum quod generaliter et per se loquendo voluntas semper finis est: tamen hec eadem in naturalibus vocatur $:Aqs:, a o2dnua Greco, quod est naturale: et in deliberativis et consiliativis vocatur GovAnats: GodAnors enim in Greco idem est quod consiliativum.

20

Ad aliud dicendum, quod non intendit Damascenus dicere, quod voluntas in se non sit naturalium, sed intendit, quod omnibus existenlibus viventibus, sentientibus, rationabilibus sit insertus quidam naturalis appetitus appelendi omnium eorum que faciunt ad nature consistentiam et conservationem, qui in rationabilibus dicitur voluntas geArote: in irrationabilibus autem non potest dici voluntas, sed appetitus naturalis. Quia dicit Aristoteles et Joannes Damascenus, et Gregorius Nyssenus, quod omnis voluntas in ratione est: eo quod non potest esse omnino liberum ad actus nisi rationalis anima. Alia enim irrationalia animalia magis aguntur quam agant, ut dicit Damascenus: et ideo etiam non possunt habere liberum arbitrium, ut in prehabitis satis determinatum est.

21

Ad aliud dicendum similiter, quod Damascenus ibi non investigat definitio nem voluntatis ut voluntas est: sed tantum illam partem que dicitur 92dyo:s.

22

Ad aliud dicendum, quod voluntas deliberativa aliorum est quam 92Aysx. Sed voluntarium in genere definit Aristoteles: et illud est cujus principium est in ipso consciente singularia in quibus est actus: et opponitur duplici involuntario, scilicet per violentiam, et per ignorantiam. Involuntarium per violentiam est, cujus principium est in alio nil conferente vim passo. Et contra hoc dicitur in definitione voluntarii, Cujus principium est in ipso. Tnvoluntarium autem per ignorantiam est, quod casu preter intentionem agentis fit, sicut si aliquis in loco consueto ad exercitandum projicit sagittas, et casu obviat homo, et occiditur, in quem numquam aliquid machinatus fuit projiciens sagittas. Et propter hoc dicitur in definitione voluntarii, Consciente singularia in quibus est actus.

23

Adhuc tamen secundum Aristotelem, et Damascenum, et Gregorium Nyssenum, sunt quedam operationes mixte magis cum volutates quam involuntarie, sicut est projectio mercium tempore tempestatis de navi ne submergatur: que dicuntur magis voluntarie, quia principium est in ipso agente: mixte tamen, quia aliquid compellit ad hoc ut hoc eligatur.

24

Ad 10 quod dicitur de Anselmo, dicendum, quod revera libertas que est in voluntate, diffunditur per omnia que sunt anime, et etiam hominis, et sic generalis motor est voluntas omnium virium anime. Et hoc satis dictum est in questione de dibero arbitrio.

25

Ad utrimum dicendum, quod Damascenus ibi non investigat definitionem voluntatis, ut dictum est, sed divisionem voluntatis in naturalem, et constitutivam. Et naturalis dicitur illa, que est omnium natura constituentium, que di- citur 6é4y5:¢. Alia vero, scilicet operabilium per nos, dicitur 6047s, sive consiliativa.

Membrum 2

De synderesi
26

MEMBRUM II. De synderesi

27

Secundo, Queritur de synderesi.

28

Primo, Quid sit ? Et secundo Utrum contingat eam aliguando peccare ? Et tertio, Utrum in toto possit exstingui vel non ?

Articulus 1

Quid sit synderesis?
29

MEMBRI SECUNDI ARTICULUS I. Quid sit synderesis?

30

Primo queritur, Quid sit synderesis ? Et videtur, quod sit potentia quedam anime rationalis: quia

31

1. Ita dicit Gregorius in Glossa super illud Ezechielis, 1, 10: "Facies aquile desuper ipsorum quatuor", sic: "Dicunt plerique juxta Platonem rationabilitatem intelligi in facie hominis, irascibilitatem in facie leonis, concupiscibilitatem in facie bovis, quartam ponentes super has, quam Greci vocant synderesim, que intelligitur in facie aquile, que est desuper ipsorum quatuor." Sed aliae tres sunt potentie anime. Ergo et quarta que synderesis dicitur.

32

2. Adhuc, Malach. n, 15: Custodite spiritum vestrum, et uxorem adolescentie tue nolite despicere. Super illud Hieronymus in Glossa: "Per uxorem adolescentie intelligit legem naturalem scriptam in corde et in spiritu. Spiritus vero dicitur non animalis pars que non percipit que Dei sunt, sed rationalis spiritus, get postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus." Ergo videtur, quod spiritus sit rationalis pars in nobis, qua homo inclinatur in Deum, cui sicut viro conjungitur lex naturalis a principio vitae, et inclinat ad ea que Dei sunt, et que sunt secundum naturam: sed illa non est alia potentia quam synderesis: ergo synderesis est pars rationis.

33

3. Adhuc, Synderesis et sensualitas ex opposito dividuntur in partibus anime: quia sensualitas semper instigat ad malum, et synderesis semper ad bonum. Sed sensualitas est potentia. Ergo et synderesis: quia opposita sunt in eodem genere.

34

Contra: 1. Augustinus in libro I de Baptismo parvulorum': "Si rationem ipsam que adhue velut quieta et quasi sopita in parvulis latet, tamen inserta et quodammodo inseminata, illuminationem voluit appellare, tamquam interioris oculi creationem, non renitendum est tunc eam fieri cum anima creatur, et cum homo venit in mundum ." Tlud lumen cum semper illuminet ad bonum, non videtur aliud esse quam synderesis: et illud lumen est habitus non potentia: ergo videtur, quod synderesis est habitus et non potentia.

35

2. Adhuc, In intelligibilibus sive contemplativis Phllosophi posuerunt lumen semper incendens ad verum, quod est intellectus agens: qui (sicut dicit Aristoteles in ITT de Anima) est in anima sicut lux que repugnat falso et illuminat ad verum. Cum ergo hoc magis necessa rium sit in practicis quam in speculativis, ad perfectionem rationalis anime pertinet, quod in operabilibus sive practicis sit lumen inclinans semper in bonum, et remurmurans malo: hoc autem lumen non potest esse nisi synderesis, quia directe habet actum synderesis, et lumen est habitus et non potentia: ergo synderesis est habitus et non potentia.

36

3. Adhuc, Objiciunt quidam logice sic: Synderesis et fomes ex opposito dividuntur: quia fomes semper instigat ad maJum, synderesis semper ad bonum: fomes est habitus; ergo synderesis est habitus.

37

4, Adhuc, Synderesis et proheresis ex opposito se habent: proheresis enim est habitus deliberativus, ut dicit Philosophus inI Ethicorum: proheresis est habitus: ergo synderesis est habitus.

38

Sotvtio. Ad hoc quidam valde leviter solvunt, et bene dicentes, quod synderesis dicit potentiam cum habitu completam.

39

Et ad omnia que inducta sunt, una sola responsione respondent, quod ratione potentie quam dicit, numeratur cum potentiis a Sanctis, et a Philosophis, maxime Platonicis: ratione vero habitus numeratur cum habitibus: et sic dicunt solutum esse quidquid est objectum.

40

Sed Ex ista determinatione sequitur major difficultas. Si enim dicit potentiam: tunc queritur, quam potentiam ?

41

1. Et videtur, quod rationem: quia dicitur scintilla rationis.

42

2. Adhuc, Super illud Job, 1, 15: Evasi ego solus, ut nuntiarem tibi, Gregorius: "Unus qui evasit, rationis est discretio, que ad animum redit et que admissa nuntiat, ut quod preoccupata mens perdidit, afflicta recuperet." Ille autem unus synderesis est, ut dicunt Sancti. Ergo synderesis est aliquid rationis.

43

3. Adhuc, Augustinus in libro I de Baptismo parvulorum: "Ratio insita sive inseminata lumen anime dicitur '." Hoc aulem lumen dicitur synderesis. Ergo synderesis est ratio.

44

4, Adhuc, Luc. x, 30, super illud: Abierunt, semivivo relicto, Glossa: "Immortalitatem exuere poterant, sed rationis sensum abolere non possunt quin, homo sapere et Deum possit ccgnoscere." Sed hoc rationis lumen quod aboleri non potest, est synderesis. Ergo synderesis est ratio vel aliquid rationis.

45

5. Adhuc, Augustinus in libro IE de Libero arbitrio sic dicit: "Ante omne meritum boni operis,non est parvum accepisse naturale judicativum quo sapientiam praeponat errori, quieti difficultatem." Jllud autem ratio est et synderesis. Ergo videtur, quod synderesis sit aliquid rationis.

46

6. Adhuc, Hoc videtur per Basilium, qui dicit quod lex naturalis scripta est in naturali judicatorio. Judicatorium autem ratio est. Lex naturalis scripta est in synderesi: quia secundum illam semper agit ad bonum. Ergo videtur, quod synderesis vel ratio sit vel aliquid rationis.

47

Utrerius queritur, Utrum sit voluntas ?

48

Et videtur, quod sic: quia, sicut jam habitum est in questione de voluntate, voluntas est duplex: naturalis, et deliberativa: et dictum est, quod naturalis semper tendit ad hoc quod amat: amat autem hoc quod secundum naturam est: nihil autem ita secundum naturam est, sicut odire et remurmurare malo, et amare et appetere bonum divinum: quia dicit Damascenus, quod peccatum est recessio ab eo quod secundum naturam est in id quod contra naturam est. Cum ergo hoc sit synderesis: et cujuscunque est actus, ejus etiam est potentia, ut dicit Philosophus, videtur, quod synderesis nihil aliud sit quam voluntas rationalis appetens bonum et dissentiens malo.

49

Soxvtio. Hoc solvere non est difficile. aa qugg

50

Dicendum enim, quod ratio duplex est in anima, scilicet contemplativa, penes quam dicit Dionysius discursas disciplinas fieri in anima, que fiunt per collationem rationis. Est etiam ratio practica, secundum quam, ut dicit Aristoteles in libro de Laudabilibus bonis, a Platone suscipimus animam divisam esse in tres partes, scilicet in rationalem, concupiscibilem, et irascibilem: secundum hoc enim ratio est vis anime ordinans de agendis et non agendis.

51

Cum ergo queritur, Si synderesis sit aliquid rationis ? Dicendum, quod sit rationis practice, que est ordinativa de agendis: illius enim scintilla dicitur, semper inclinans ad bonum, et remurmurans malo. Et hoc intendunt Sancti qui ponunt eam esse aliquid rationis. Sed nihil est rationis speculative secundum quam speculativas scientias accipimus ratiocinando.

52

Sonuirer cum queritur, Si sit aliquid ad quest voluntatis ? distinguendum, quod duplex est voluntas, naturalis scilicet, et deliberativa: et concedendum est, quod non est sine voluntate naturali, sed nihil est voluntatis deliberative.

53

Et secundum hunc modum procedunt objectiones ad utramque partem, sicut facile est videre cuilibet: nec oportet de hoc plus dici.

Articulus 2

Utrum contingat synderesim aliquando peccare?
54

MEMBRI SECUNDI ARTICULUS II. Utrum contingat synderesim aliquando peccare?

55

Querendum est ulterius, Utrum contingat synderesim aliquando peccare ?

56

Et videtur, quod sic :. 1. Gregorius super Exzechielem dicit sic, et loquitur de synderesi sive de conscientia: "Hanc tamen videmus aliquando precipitari, cum impius in profundum venerit: tunc enim contemnit, sicut dicitur, Proverb. xviu, 3: Impius cum in profundum peccatorum venerit, contemnit" Talis contemptus non fit sine peccato. Ergo synderesis aliquando peccat.

57

2. Adhuc, Nihil punitur eternaliter in homine nisi quod mortaliter peccat. Due sunt pene ewterne, ignis scilicet, et vermis conscientie. Vermis conscientie eternus est. Isa. yxvi, 24: Vermis corum non morietur, ef ignis eorum non exstinguetur: et erunt usque ad satietatem visionis omni carni. Quod tractans bea- us Bernardus in Cantica, dicit sic: "Horreo ignem urentem, catenam stridentem, vermem rodentem." Vermis autem in conscientia sive in synderesi est, et non insequitur nisi peccatum. Ergo oportet, quod peccatum sit in synderesi et in conscientia. Ergo peccat aliquando.

58

ConTRA: 1. Opposita simul inesse non possunt secundum idem: semper remurmurare peccato et malo, et aliquando consentire peccato sunt opposita contradictorie: quia si aliquando consentit, non remurmurat semper: ergo haec circa idem non possunt esse simul: synderesis est sem per remurmurare peccato: ergo numquam potest consentire peccato: ef non fit peccatum nisi per consensum: ergo synderesis non potest peccare.

59

2. Adhuc, Synderesis est consentire in bonum, et dissentire in malum in communi, et non in particulari: peccatum omne fit in particularibus actibus: ergo nullum peccatum fit secundum synderesim.

60

Sonutio. Ad hoc dicendum sicut dixerunt antiqui, Prepositivus et Altisiodorensis, quod synderesis proprium est non peccare secundum se: tamen habet duas comparationes: unam scilicet ad superius, et secundum hanc numquam peccat: alteram que est ad inferius quod regit, hoc est, ad liberum arbitrium, et ad rationem, et ad voluntatem extra quas et supra quas est, ut dicit Gregorius: et secundum hunc modum precipitatur per accidens, sicut miles cadente equo: qui casus non est vitium militis, sed equi: et non refertur ad militem, nisi quia non tenuit per franum ne cespitaret. Ita aliquando imputatur synderesi peccatum rationis, voluntatis, et liberi arbitrii: quia non tenuit ne caderet.

61

Et sic respondent ad primum: quia sic videmus eam precipitari, non culpa sua, sed inferiorum: cum impius in profundum venerit, et non continet voluntatem ab appetitu illiciti, nec rationem a judicio injusto, in quo preponit iniquum equo: et ideo cadere dicitur.

62

Ad aliud dicvitur eodem modo, scilicet quod vermis in conscientia non rodit nisi sicut peccatum est in ea: et hoc est quia inferiores vires quibus supereminet non continuit, cum tamen semper in se recta fuerit. Sicut etiam Philosophus dicit in III de Anima de intellectu regente et movente, quod intellectus semper est rectus, phantasia autem recta et non recta.

63

Ad aliud duo que in contrarium objiciuntur, dicendum quod primum procedit.

64

Ad sxcunpum dicendum, quod sicut respicit inferiores vires quas continere debet, ita etiam respicit particularia que sunt in actibus illarum virium, et sic imputatur ei peccatum quod fit in talibus.

Articulus 3

Utrum contingat synderesim in toto exstingui, vel non
65

MEMBRI SECUNDI ARTICULUS II, Utrum contingat synderesim in toto exstingui, vel non ?

66

Deinde queritur, Si contingat eam in toto exstingui?

67

Et videtur, quod sic: quia 1. Heresiarche sunt quibus dictat conscientia, quod pro sua perfidia defendenda debeant exponere vitam: et hoc est error et malum: ergo in eis non remurmurat malo: etsic videtur in toto exstincta.

68

2. Adhuc, Ezechiel. 1, 10, super illud: Facies aquile desuper ipsorum quatuor, Glossa Hieronymi: "Per faciem aquile scintilla conscientie significatur, que synderesis dicitur: et hance quoque videmus precipitari et locum suum amittere, cum impius in profundum venerit et contemnit ." Sed locum non amittit nisi exstinguatur. Ergo videtur, quod in talibus exstinguitur.

69

3. Adhuc, Jerem. un, 16: Filii Mem pheos et Taphnes constupraverunt te usque ad verticem. Glossa Hieronymi: "Malignus spiritus de membris inferioribus usque ad verticem pertingit, quando castam celsitudinem mentis diffidentiae morbus corrumpit." Celsitudo mentis synderesis est. Ergo videtur, quod synderesis corrumpitur: ergo et extinguitur,

70

4, Adhuc, Super illud Psalmi xu, : Corrupti sunt et abominabiles facti sunt, Glossa: "Omni vi rationis privati." Quedam vis rationis est synderesis. Ergo aliquando privatur et exstinguitur.

71

3, Adhuc, Quidam objiciunt sic: Fomes et synderesis ex opposito se habent quantum ad actus: fomes exstinguitur in quibusdam, sicut in beata Virgine ex plenitudine gratie: ergo synderesis exstinguitur in quibusdam propter multitudinem culpz.

72

Contra: 4. Isa. txvi, 24: Vermis eorum non morietur. Glossa, ibidem, "Vermis scintilla conscientiae est, que est synderesis, que etiam in damnatis semper remurmurat malo." Ergo numquam exstinguitur.

73

2. Adhuc, Sapient. v, 2 et 8: Dicentes intra se, penitentiam agentes, et pre angustia spiritus gementes :... Quid nobis profuit superbia ? Ergo in damnatis remorsus conscientie est ad malum: ergo non exstinguitur in totum.

74

3. Adhuc, Luc. xvi, 24, super illud: Mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aguam, Glossa: "Petiit dives, ut extremo digiti Lazari refrigerium sentiret, et nuntiaret quinque fratribus suis, ne venirent in hunc locum tormentorum. Quia reproborum mentem pena sua quandoque inutiliter erudit ad dilectionem, ut tunc etiam suos specialiter diligant, qui hic dum peccata diligerent, nec se amabant. Petiit ergo et sibi bonum et aliis." Ergo videtur, quod in damnatis non omnino exstincta est, sed remurmuret malo et desideret bonum et sibi et aliis.

75

4. Adhuc, Ibidem alia Glossa, "Servatur diviti ad peenam et cognilio pauperis quem despexit, et memoria fratrum quos reliquit, ut de visa despecti gloria, et de peena inutiliter amatorum amplius torqueatur." Ergo videtur cum tortura illa sit in conscientia, quod vermis non moritur,nec synderesis exstinguitur quin remurmuret malo.

76

5. Adhuc, Dionysius in libro de Divinis nominibus, dicit de demonibus sic: "Data illis naturalia dona nequaquam ea mutata esse dicimus, sed sunt integra et splendidissima: quamvis ipsi non videant,claudentes suorum boni inspectivas virtutes '." Synderesis aulem est datum naturale. Ergo in damnatis non omnino exstinguitur.

77

6. Adhuc, Bernardus in libro de Libero arbitrio: "Quomodo non est ibi aliquid sapere ubi mala que tolerantur, cogunt peenitere malorum que facta sunt. Numquid in tormentis est ponitere, aut poenitere non est sapere ?" Ergo videtur, quod pcenitere et aliquid sapere per synderesim, sit in damnatis sapere: ergo non exstinguitur in toto.

78

7. Adhuc, Hieronymus dicit, quod in Cain scintilla conscientia non exstinguebatur.

79

Sotvtio. Dicendum, quod scintilla conscientiae sive synderesis in nullo nec viatore,- nec damnato exstinguitur ex toto: sed actus ejus duplex est, scilicet inclinatio ab bonum, et murmuratio contra malum. Quantum ad inelinationem ad bonum in damnatis exstinguitur. Quantum ad remurmurationem mali habet duplicem actum, scilicet remurmurare malo quia malum, et hunc amittit in damnatis: et remurmurare malo in comparatione ad pcenam que sentitur ex peccato, et hunc numquam amittit nec in viatore nec in damnato: semper enim vellent non commisisse hoc malum propter quod ita cruciantur. Et haec solutio est antiquorum et bona: quia concordat dictis Sanctorum.

80

Ad primum ergo dicendum, quod in heresiarchis synderesis non in toto exstinguitur: hoc enim verum est quod dicit conscientia heretico, quod vita pro tide ponenda est: sed error rationis qui dicit, quod hac heresis est fides, ita obnubilat eam, quod actum remorsionis habere non potest.

81

Ad aliud superius jam responsum est: quia non amittit locum, nec precipitatur nisi ratione inferiorum potentiarum, rationis scilicet, et voluntatis, etiam liberi arbitrii, sicut miles cadit cadente equo.:

82

Ad aliud dicendum, quod celsitudo mentis dicitur ibi superior portio rationis, et non synderesis. In argumento autem est fallacia accidentis: quia arguit ac si idem necesse sit predicato et accidenti inesse.

83

Ad aliud recte eodem modo dicendum est, quod vis rationis ibi non dicitur synderesis, sed superior portio rationis deliberative. In processu autem est fallacia accidentis sicut in priori.

84

Ad wuztimum dicendum, quod non est simile de fomite et synderesi: quia synderesis est de datis nature: et ideo natura manente non corrumpitur nec exstinguitur in toto: fomes autem est de causatis a culpa et a peccato: et ideo in his in quibus gratia ad plenum datur, in toto tollitur.

85

Ea gu objiciuntur in contrarium, ad object. concedenda sunt.

Membrum 3

De conscientia, utrum sit potentia vel habitus ? Et si est habitus, qualis sit ille ?
86

MEMBRUM III. De conscientia, utrum sit potentia vel habitus ? Et si est habitus, qualis sit ille ?

87

Denne queritur de conscientia, Utrum sit potentia vel habitus ? Et si est habitus, qualis sit ille ? Et, Utrum sit idem quod synderesis vel non ?

Articulus 1

Utrum synderesis sit potentia, vel habitus
88

MEMBRI TERTII ARTICULUS TI. Utrum synderesis sit potentia, vel habitus ?

89

Videtur autem, quod non sit potentia, sed habitus.

90

1. Quando enim aliquid predicatur essentialiter de alio, passiones et differentie predicati predicabuntur de subjecto, per illam regulam quam dat Aristoteles in Predicamentis: "Quando alterum de altero predicatur ut de subjecto, quecumque de praedicato dicuntur, de subjecto dici necesse est." Potentia anime substantialis pars anime est, que non potest pradicari de conscientia, quia conscientia aliquando est et aliquando non est, quod non convenit parti anime. Ergo conscientia non est potentia anime.

91

2. Adhuc, Damascenus: "Conscientia aliquando recta est, et aliquando erronea: aliquando tranquilla, aliquando perturbata: aliquando munda, aliquan do immunda: quorum nihil convenit potentie anime" ergo conscientia non est anime potentia.

92

3. Adhuc, Damascenus: "Conscientia est lex nostri intellectus:" lex nostri intellectus non est potentia, sed potius habitus naturalis insitus nobis: habitus naturaliter insitus nobis non est potentia licet sit in potentia: ergo videtur, quod conscientia non sit potentia, sed potius habitus.

93

Sed runc ulterius queritur, Utrum sit habitus naturalis vel acquisitus ?

94

Et videtur, quod acquisitus: quia aliquando quis habet conscientiam de re quam prius non habuit. Et hujus est exemplum: quia dato mandato a principe vela Deo, aliquis habet conscientiam de transgressione mandati quam prius non habuit: quod non posset si naturaliter esset insita: tunc enim haberet se uno modo.

95

Contra: 1. Joannes Damascenus dicit conscientiam legem esse nostri intellectus, prout lex nostri intellectus repugnat legi carnis. Ad Roman. vn, 22 et 23: Condelector legi Dei secundum interiorem hominem: video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis mee, et captivantem me in lege peccati que est in membris meis. Lex membrorum est habitus innatus per naturam corruptam. Ergo et lex mentis sive intellectus habitus videtur esse innatus per naturam integram et sanam. -

96

2. Adhuc, Ad Roman. u, 14 et 15: Cum enim gentes, que legem non habent, naturaliter ea que legis sunt faciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex: qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis. Ibi Glossa Augustini: "Eisi gentiles non habent legem scriptam, habent tamen legem naturalem, qua quisque intelligit et sibi conscius est quid sibi bonum, et quid sit sibi malum." Hujusmodi lex habitus est naturalis. Ergo et conscientia.

97

Si hoc conceditur: tunc queritur ulterius, Utrum sit habitus cognitivus, vel motivus ?

98

Et videtur, quod motivus: quia 1. Sicut dicit Damascenus: "Immissio perniciosi per quam fit lex membrorum, habitus motivus est." Cum ergo contraria sintineodem genere, lex naturalis sive conscientia que instigat ad bonum, habitus motivus est.

99

2. Adhuc, Habitus motivus est, qui movet ad delectabile et triste: et, sicut dicit Aristoteles in III de Anima, qui movetad fugiendum vel prosequendum: et sic movet habitus conscientia: ergo videtur esse habitus motivus.

100

Contra: 1. Conscientia dicit scientiam: scientia est habitus cognilivus: ergo et conscientia.

101

2. Adhuc, Cum dicitur, Iste est conscius secretorum illius, sensus est, quéd cognitive scit iste ea que scit ille: et hoc est secundum habitum cognitivum et non motivum: ergo conscientia dicit habitum cognitivum.

102

3. Adhuc, Ezechiel. 1, 10, in Glossa super illud: "Facies aquile desuper ipsorum gquatuor", "Conscientie est errata corrigere et consiliari." Utrumque horum fit secundum habitum cognitivum. Ergo videtur, quod sit habitus cognitivus.

103

4. Adhuc, I ad Corinth. 1v, 4: Nihil mihi consc.us sum, sed non in hoc justificatus sum. Hoc dixit Apostolus, quia nescivit se esse in peccato secundum habitum cognitivum. Ergo videtur, quod conscientia habitus cognitivus sit.

104

5. Adhuc, Eccle. vir, 23: Seié enim conscientia tua, quia et tu crebro maledizisti aliis. Glossa, ibidem, "Qua judice nemo nocens absolvitur." Scire et judicare fiunt secundum habitum cognitivum. Ergo conscientia est habitus cognitivus.

105

Solutio. Ad primam partem questio nis dicendum est, quod conscientia dupliciter accipitur, scilicet materialiter, et sic ponitur pro eo quod scitum est in anima vel scibile: et hoc nec potentia est, nec habitus, sed scitum. Aliquando accipitur formaliter, pro scientia scilicet que refertur ad scitum, licet non sub eodem casu quo refertur scibile ad scientiam, ut dicit Aristoteles in Predicamentis: quia scientia dicitur scibilis scientia scibile autem non dicitur scientia scibile, sed scientia scibile. Et si sic accipitur pro scibili: tunc nec potentia, nec habitus est, sicut scibile nes est sciens, nec scientia. Si autem accipitur formaliter: tunc pro certo habitus est, et dicit habitum in potentia, vel potentiam habitualem: et secundum hoc respondendum est ad objecta.

106

Ad primum ergo dicendum, quod licet scientia secundum subjectum sit pars anime, tamen secundum id quod est, habitus est: et ideo non convenit ei potentia esse: quia secundum id quod est, non est pars anime. Regula autem Aristotelis intelligitur de his ubi preedicatum essentialiter in est subjecto et actu et intellectu.

107

Av atiup dicendum, quod conscientiam esse rectam vel non rectam, mundam vel immundam, accidit ei: ex his que subjecta sunt conscientia: et ideo non oportet, quod illa participet conscientia que est potentia habitualis.

108

Ad aliud dicendum, quod conscientia est pro certo habitus et non potentia, sicut dictum est: sed aliquando denominatur ab ipsa potentia, eo quod talis habitus est in ipsa.

109

Ad idquod ulterius queritur, dicendum quod conscientia dupliciter consideratur, scilicet in principiis regulantibus conscientiam, que sunt principia universalia: Et haec innata sunt nobis, ut dicit Aristoteles in fine secundi Posteriorum: et etiam Boetius in libro de Consolatione Philosophie, sequens Platonem et Socratem dicit, quod univer salia retinet, et singula perdit. Potest etiam considerari in scitis his et illis, et sic habitus est acquisitus, et convenit ei aliquando inesse, et aliquando non imesse.

110

Ad idquod contra hoc objicitur, dicendum quod lex naturalis que dicitur lex nostri intellectus, habitus est innatus nobis quantum ad universalia principia regulantia in bonum, sicut dictum est: hoc enim est lumen de quo dicitur in Psalmo iv, 7: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Unde lex mentis habitus naturalis est quantum ad principia, acquisitus quantum ad scita. Et non est simile de fomite sive lege membrorum: ille enim non tam habitus est, quam corruptio, et nihil habet cognitionis, sed est simplex habitus ligans ad malum ex natura corrupta: propter quod dicit Apostolus, quod contrariatur legi mentis que obligat ad bonum.

111

Ad aliud dicendum, quod hoc sequeretur si conscientia nihil aliud diceret nisi habitum legis talis: sed hoc non est verum: quia aliquando dicit potentiam cum habitu.

112

Ad ww quod juxta hoc queritur, Utrum sit habitus motivus, vel cognitivus?

113

Dicendum, quod motivus et cognitivus est sicut intellectus practicus.

114

Ad id quod contra hoc objicitur, dicendum quod conscientia dicitur lex rationis et intellectus: quia ex universalibus regulis ligat ad faciendum vel non faciendum: et sic est etiam habitus motivus et ad delectabile et ad ponale. Unde II ad Corinth. 1, 12: Gloria nostra hee est, testimonium conscientiae nostrae. Ibi Glossa dicit sic: "Sicut impiis est magna peena conscientia, ita piis magnum gaudium." Et per hoc patet solutio ad duo prima que probant esse habitum motivum. Nec est simile de lege carnis, et de lege mentis: quia lex naturalis per cognitionem dirigit motivam partem: et ideo oportet, quod. aliquid cognitionis habeat: nee opponitur fo miti ex omni parte, sed tantum ex illa qua motiva est ad bonum, Et ideo non oportet, si lex membrorum nihil habeat cognitionis, quod etiam mentis nihil habeat cognitionis: quia lex mentis et regit et movet, lex carnis movet tantum.

115

Ad aliud dicendum, quod delectabile et triste sunt ex consequentibus conscientiam secundum quod est de hoc vel de illo secundum actum, et sic etiam est pena vel gaudium.

116

Ad id quod contra objicitur, quod ad oy scientiam dicit, dicendum quod dicit scientiam regentem, et illa non est pure speculativa.

117

Av auiup dicendum, quod cum dici tur, Iste est conscius secretorum, conscius sumitur equivoce ad conscientiam: quia talis conscientia est pure speculativa. Cum autem dicitur, Iste est conscius sibi, accipitur conscius pro con scientia approbationis et reprobationis, et illa non est vere speculativa.

118

Ad aliud dicendum, quod corrigere et consiliari sapienti convenit praecipue secundum habitum, qui nec plene est speculativus, nec plene practicus, sed utrumque habens, et talis habitus est conscientia.

119

Ad aliud dicendum, quod hoc dixit Apostolus et vere: sed ex hoc non sequitur, quod conscientia dicat habitum qui non sit sine speculatione.

120

Ad vxtmum dicendum, quod conscientia est qua conscimus nobis de secretis que sunt in cordibus nostris, et hoc non fit sine speculatione: nec oportet, quod pura speculatio sit, sed frequentius multum habet de speculatione practica.

Articulus 2

Utrum conscientia sit idem quod synderesis
121

MEMBRI TERTII ARTICULUS II. Utrum conscientia sit idem quod synderesis ?

122

Deinde queritur, Utrum conscientia sit idem quod synderesis ?

123

Et videtur, quod sic. 1. Ezechiel. 1, 6, super illud: Quatuor facies uni, Glossa: "Synderesis est scintilla conscientie." Videtur ergo, quod conscientia sit idem quod synderesis.

124

2. Adhuc, In eadem Glossa dicitur, quod per quatuor facies intelliguntur quatuor vires anime, scilicet rationalis, concupiscibilis, irascibilis, et synderesis, Rationalis per faciem hominis, irascibilis per faciem leonis, concupiscibilis per faciem vituli, synderesis per faciem aquila. Cum ergo conscientiam necesse est reduci ad aliquam illarum, et non possit reduci nisi ad synderesim: ergo videtur, quod idem sit cum synderesi.

125

Contra: Differentiae conscientie non conveniunt cum syaderesi. Est enim conscientia munda et immunda, et recta et non recta, et deponibilis: unde dicitur alicui qui habet conscientiam immundam, quod deponat eam. Horum nihil convenit synderesi, Ergo conscientia non est synderesis.

126

Utrenvs queritur, Si conscientia sit idem quod lex naturalis ?

127

Et videtur, quod non: quia lex natutalis scripta in naturali judicatorio, ut dicit Basilius, numquam est deponibilis, Ergo conscientia non est idem quod lex naturalis.

128

Contra: 1. Joannes Damascenus: "Lex Dei intellectum nostrum attrahit ad seipsam, et pungit nostram conscientiam." Sed attrahere intellectum nostrum officitum est conscientie. Ergo videtur, quod conscientia idem sit quod lex naturalis.

129

2. Ad hoc idem arguitur in Glossa in precedenti articulo superius inducta, ad Roman. u, 14 et 15, que sic dicit: "Etsi Gentiles non habeant legem scriptam, habent tamen legem naturalem, qua quis intelligit et sibi conscius est quid sit bonum, et quid sit malum." Sed conscientia est qua quis conscius est sibi quid sit bonum et quid sit malum. Ergo conscientia est lex naturalis.

130

Ulterius queritur, Si conscientia sit semper in actu, vel aliquando in habitu ?

131

Et videtur, quod semper in actu: quia 1. Dicitur scintilla conscientie: scintilla autem semper micat: ergo videtur, quod conscientia semper sit in actu in clinationis ad bonum, et murmurationis ad malum.

132

2. Adhuc, Ezechiel. xxvii, 18, super illud: Producam ignem de medio tut, Glossa: "Omnia que editicasti male conscientie ignis consumet." Ergo conscientia est ignis. Ex hoc arguitur, quod semper sit in actu: quia ignis semper micat et ardet.

133

3. Adhuc, Physicum dictum est, quod ponderosum semper tendit ad centrum: quia etsi actu non tendat, tamen semper facit inclinationem ad descensum. Ergo asimili cum conscienlia semper remordeat ad malum, et inclinet ad bonum, semper debet dici in actu, quamvis non semper consequatur effectum.

134

Contra: 1. Constat, quod conscientia est in parvulis. et in illis non est in actu.

135

2. Adhuc, Conscientia est quaedam scientia: scientia est habitus qui non est semper in actu: ergo conscientia non semper est, in actu.

136

Sorunio. Ad primam questionem dicendum est, quod synderis non est conscientia: quia synderesis est quedam potentia anime: conscientia autem est habitus, ut in antehabitis probatum est. Duo tamen habet in se synderesis per duplicem respectum: unum ad superius, et alterum ad inferius, A superiori regitur, inferius regit. Et per respectum ad superius attingit habitum legis naturalis, que regens est: propter quod et ipsa synderesis potentia habitualis est et non potentia nuda: et sic dicitur scintilla conscientig, et communicat in aliquo cum synderesi conscientia. Alterum habet respectum’ ad rationem inferiorem que disponit particularia: et in his propter defectum rationis et voluntatis et liberi arbitrii aliquando pracipitatur: et dicimus aliquando conscientiam mundam et immundam, rectam et non rectam. Et quantum ad hoc nullam habet convenientiam cum synderesi.

137

Et per hoc patet solutio ad omnia que objiciuntur de hoc.

138

Ad idquod ulterius queritur, Si conscientia sit lex naturalis ? Dicendum, quod lex naturalis et conscientia differunt per essentiam, sed conveniunt in ordine ad idem, sicut in syllogismis principium et illata conclusio. Lex enim naturalis principium est quo regitur conscientia, sub quo principio ratio assumit de hoc et de illo: et conscientia concludit de faciendo vel non faciendo. Ut sic verbi gratia, lex naturalis dicit esse non fornicandum, nec furandum, nec occidendum, ratio assumit hoc vel illud esse fornicationem et furtum vel homicidium, conscientia concludit non esse furandum.

139

Et per hanc distinctionem patet solutio omnium objectorum ad illam partem.

140

Ad id quod juxta hoc queritur, Utrum Ady conscientia semper sit in actu?

141

Dicendum, quod semper est in actu instigationis ad bonum, et retractionis a malo, sicut bene probant objectiones inducte: sed non consequitur effectum secundum actum propter exhortationem rationis, voluntatis, et liberi arbitrii.

142

Et per hoc iterum patet solutio circa hoc.

PrevBack to TopNext