Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 12

De rebus fruentibus et utentibus.
1

QUAESTIO XII. De rebus fruentibus et utentibus.

Membrum 1

Utrum homines et Angeli sint res fruentes et utentes tamquam medii inter res utibiles et fruibiles
2

MEMBRUM I. Utrum homines et Angeli sint res fruenles et utentes tamquam medii inter res utibiles et fruibiles ?

3

Deinde queritur de fruentibus et utentibus.

4

Et primo de fruentibus. 1. Dicit autem Augustinus, quod res que fruuntur et utuntur, nos sumus, quasi inter utrasque, fruibiles scilicet res, et utiles constituti, et Angeli sancti. it videtur esse diminutus: quia etiam lus seipso fruitur, ut dicit Gregorius super illud Job, xz, 4: Si habes brathium, sic: "Dum se fruitur, nullo houo indiget," Res ergo fruentes comprehendunt etiam Deum.

5

2. Adhuc, Augustinus in libro I Doetrina Christiana: "Cum Deus diligat nos, aut fruendo, aut utendo diligit nos." Si fruendo, eget bono nostro: quod nemo sanus dixerit. Si utendo, tunc bonum nostrum refert ad aliud: et hoc verum est. Ille enim nostri miseretur, ut se perfruatur: nos autem nostri miseremur, ut illo perfruamur. Ergo Deus est de rebus fruentibus et utentibus: qui tamen non est medius inter fruibiles res et utiles.

6

3. Adhuc, Augustinus: "Ille usus quo nobis utitur Deus, non ad ejus, sed nostram utilitatem refertur: ad ejus vero tantummodo bonitatem." Ergo Deus est de rebus fruentibus et utentibus.

7

4, Ulterius etiam videtur data divisio non esse sufficiens: quia etiam insensibilia, vegetabilia scilicet, per se et super omnia innituntur dulci commixto: ergo fruuntur illo.

8

5. Adhuc, Bruta diligunt cibos, et non referunt ad aliud: ergo fruuntur eis: ergo tam vegetabilia quam bruta sunt de rebus fruentibus: non ergo homines et Angeli tantum. Ulterius queritur, Si homo naturali dilectione frui potest ?

9

Et videtur, quod sic: diligere enim aliquis potest naturali dilectione et dileetionem non ad aliud referre.

10

Apuvc ulterius queritur, Si homo in peccato exislens frui potest ?

11

Et videtur, quod sic: quia in peccato existens aliquid diligit propter se, dilectionem ad aliud non referens: ergo fruitur secundum assignationem preinducetam de frui.

12

In contrarium est, quod 1. De perfectione patrie frui est, et non vie: referre ergo ad aliud, viantis est et procedentis: non referre autem ad aliud, stantis et manentis. Frui autem est non ad aliud referre: ergo frui stantis et manentis est: hoc autem patrie est: ergo frui patria est: non ergo vegetabilia vel bruta vel homines naturali dilectione vel in peccato existentes frui possunt,.

13

2, Adhuc, Videtur quod nec beati fruantur: fruens enim indiget fruibili: beatus autem nullo indiget: ergo frui non est beat.

14

Sotuno. Ad hoc dicendum, quod si frui strictissime capiatur: tunc frui non est nisi ejus qui diligit aliquid propter se, in quo dilectionis gressum figit et terminum ponit: ita quod nec diligens habet ulterius quo referat dilectionem, nec dilectum ad aliud referri potest secundum se, nec secundum statum in quo diligitur. Et sic non potest aliquis frui nisi Deo concepto ab ipso ut est objectum gloria. Et sic verum est quod dicit Augustinus, quod "frui est solius patrie et solius hominis et Angeli." In his enim distinctum est fruens a fruibili per essentialem distinctionem: et non est quo referatur dilectio vel dileclum.

15

Et cum dicitur, quod Deus seipso fruitur, non est distinctio inter fruens et fruibile et fruitionem. Et ideo Gregorius dicit: "Dum se fruitur, nullo bono indiget:" ipse enim est et sibi presto est et fruens et fruibile et fruitio: et ideo non cadit in rationem medii, quod per privationem extremi fiat medium, sicut homo et Angelus. Et sic stat divisio Augustini, quod scilicet quedam res sunt quibus tantum fruendum est, ut Deus trinitas: quedam quibus tantum utendum est, ut mundus et in eo contenta: quedam autem que fruuntur et utuntur, ut homo et Angelus, que media dicuntur, quia ex utilibus pertingunt ad fruibilia.

16

Si autem /rui communiter accipiatur: tunc frui est uti cum gaudio: et sic fruimur cognitis, in quibus voluntas est vel delectata conquiescit: et sic fruimur Deo in via, quem tamen non habemus nisi spe, ut dicit Augustinus. Et in quantum ruimur ipso, peregrinationem nostram tolerabilius sustinemus, et ardentius finiri cupimus. Quamvis eniin dilectum in tali fruitione ad aliud referibile non sit, dilectio tamen fruentis ad aliud tendit secundum statum, sicut sentiens dulcissimum per odorem, tendit ad saporem ejusdem et gustum.’Et ideo dicit Augustinus, quod "sic fruendo peregrinationem nostram finiri cupimus, ut scilicet de odore ad gustum perveniamus." Cantic. 1, 3: Curremus in odorem unguentorum tuorum. Ad Philipp. 1, 23: Desideritum habens dissolvt, et esse cum Christo, multo magis melius.

17

Ad Hoc quod objectum est, quod Deus ulitur nobis, dicendum quod hoc verum est et in via et in patria: quia omne bonum quod ad nostram utilitatem facit in nobis, de sui natura et naturali ordine, refertur ad bonitatis sue gloriam. Et vult, quod etiam a nobis ad gloriam suam referatur. Est enim sua bonitas causa efficiens, et causa formaliter exemplaris, et causa finalis omnis boni. Et secundum quod est efficiens, percipitur bonum ejus: secundum quod est forma exemplaris, determinatur ad esse boni: et secundum quod est finalis, convertit ad primam bonitatem ut sit perfectum in actu et operatione boni. Et tale bonum vocavit Plato ethmagium sive sigillum boni, ex quo ut causa fiunt boni forme: et per idem ut impressa sigillata determinantur ad sigilli formam et similitudinem: per relationem autem sigillati ad sigillum perfecta determinatur imitatio sigillati ad sigillum.

18

Ad aliud dicendum, quod si fru proprie accipiatur, non est nisi in eo bono quod per se pascit, et quod summum botum est, et quod nec ad aliud refertur, nec referibile est: unde vegetabilia non fruuntur nisi secundum quid: quia ad aliud non ‘referunt: secundum quid autem fruitio, fruitionis simpliciter rationem non habet.

19

Eo modo dicendum est ad quod de brutis inducitur.

20

Ad id autem quod ulterius queritur de naturali dilectione, dicendum quod naturalis dilectio non est tam fortis ut inhesionem fruitionis simpliciter facere possit. Ex naturalibus enim procedit, que sui natura ad gratuita et glorificantia ordinata sunt ut perficiantur. Frui autem proprie est delectari in bono circa operalionem non impeditam, nec ex parte delectantis, nec ex parte delectabilis. Unde taliter frui, nec est frui propriissime diclum, nec communiter dictum.

21

Ad aliud dicendum, quod in peccato mortali aliquid diligens, contrarium tali dilectioni habet in seipso: et ideo deleclatio non potest esse operationis nullo modo impedite. Propter quod taliter diligere non est frui nisi secundum quid.

22

Ad 1Luup quod in contrarium objicitur, dicendum, quod frui non est vie nisi communiter, vel secundum quid acceplum.

23

Ad aliud dicendum, quod cum dicitur quod beatus nullo indiget quod sit extra ipsum, sine quo beatus esse non possit, talis indigentia simpliciter indigentia est, propter quam a creatore motus taliter indigentibus adhibitus est, ut ex motu acquirant quod in seipsis non habent, ut in Il de Calo et Mundo dicit Aristoteles. Et tali indigentia non indiget beatus. Est autem indigentia exigentiae, qua etiam intrinsecis sibi quis indiget, ut secundum ipsa agat vel patiatur, sicut dicimus edificatorem indigere practico intellectu et manu: quorum tamen utrumque habet intra se, indiget tamen eis ut secundum ipsa agat, quia exiguntur ad operationem ipsius. Et sic fruens indiget fruibili, et beatus beatificante, et homo humanitate, et albus albedine: quia talis indigentia statui perfectionis in nullo repugnat.

Membrum 2

Utrum homo vel Angelus utens sit in patria
24

MEMBRUM II. Utrum homo vel Angelus utens sit in patria ?

25

Secundo, Queritur de utentibus.

26

Et queritur, Utram homo vel Angelus utens sit in patria?

27

Et videtur, quod non. 1. Uti enim est ad aliud referre: quod viatori et vie convenit, et non patriz. Utens enim ex eo quod refert, procedit in id ad quod refert, et sic viando proficit per dilectionem. In patria autem existens dilectionis gressum jam fixit: quia in termino est, et non est quo ulterius diligendo procedat. Ergo videtur, quod patrie non sit uti.

28

2. Adhuc, Dicit Augustinus in libro Ide Doctrina Christiana, quod "mundus iste nobis proponitur in usum, ut per ea que facta sunt intellecta invisibilia Dei conspiciantur ‘: etsicut scale gradus per quem ad. invisibilia ascendamus, nobis proponitur ," Dicit autem Bernardus in libro V de Consideratione: "Quid opus est scalis tenenti jam solium ?" Ergo ei qui in solio stat invisibilium Dei, et jam fruitur ipsis, non proponitur mundus ad usum: beati autem sic stant in solio: ergo non utuntur, sed fruuntur.

29

5. Adhuc, Omnis utens volubiles habet cogitationes, ut dicit Augustinus: et discursas disciplinas, ut in Celesti hierarchia dicit Dionysius: volvitur enim et discurrit ab uno ad aliud, ut ex pluribus accipiat unum, in quo gressum figat et considerationis et dilectionis. In patria autem talis cogitationum non est volubilitas, ut dicit Augustinus 3, nec sunt discurse discipline, ut dicit Dionysius: sed est unum simplex quod unice et simpliciter et immaterialiter et immobiliter et indiminute et continue et intemporaliter simplici et immateriali et perfecto innititur intellectui, circa quod immobiliter stat intellectus et affectus per contemplationem et dilectionem. Ergo videtur, quod usus non sit in patria.

30

In contrarium hujus est, quod 1. Angeli in patria existentes cognitiones habent matutinam et vespertinam, et vespertinam referunt ad matutinam: uti autem est ad aliud referre: ergo Angeli utuntur in patria: et beatitudo hominis est ut beatitudo Angeli: ergo et homines utuntur.

31

2. Adhuc,Jam habitum est, quod Deus utitur nobis diligendo nos, et tamen se fruitur; ergo frui et utise compatiuntur.

32

3. Adhuc, Apocal. iv, 10, dicitur, quod viginti quatuor seniores coronas suas mittebant ante pedes sedentis in throno, Et vult dicere, quod beatitudinem suam referebant in summum regem. Uti autem est bonum acceptum ad aliud referre. Ergo beati etiam in patria sua beatitudine utuntur: et sic usus est in patria.

33

Solutio. Dicendum, quod sicut fruit, ita et uti dupliciter dicitur: propriissime, et communiter. Propriissime uti, est ab uno in aliud procedere quod extra ipsum est, et tali processu, quod et procedens proficiat ad ulterius per dilectionem, et etiam id ex quo procedit ut via ducat in aliud. Et hoc modo usus non est nisi vie. Et hoc modo Deus non utitur, nec Angelus, nec homo in patria, nec hoc modo Deo et Angelo mundus ut scala proponitur. Et de tali usu procedunt primo inductz rationes: sic enim utens ef contemplando et diligendo proficit.

34

Dicitur etiam uti communiter, scilicet unum acceptum per intellectum et affectum solo actu intellectus vel affectus ad aliud referre. Et sic semper inferius refertur ad superius et in patria et in via. Et sic uti est in patria, et non contrariatur ad id quod est frui. Et sic Deus utitur nobis, et Angeli visionem vespertinam ad matutinam, et beati suas coronas referunt ad sedentem super thronum. In tali autem usu non est cogitationum volubilitas: sed intellectus contemplans stat circa unum et idem, in se scilicet et in creatis acceptum et secundum esse quo est in creaturis, ad se secundum esse quod habet in seipso relatum: quod non est discursa disciplina, sed a Dionysio vocatur "circularis contemplatio ab eodem per idem in idem redeundo procedens."

35

Et de hoc usu secundo inducte rationes procedunt.

36

RecarituLanpo autem dicimus, quod ex dictis jam patet, quod tota theologia circa signa et res est: et quod res in tria dividuntur, scilicet in res quibus fruendum est, et res quibus utendum est, et res que utuntur et fruuntur.

37

Et inter res quibus utendum est, quedam sunt per quas sicut formas et dispositiones vel sicut per instrumenta fruimur el utimur, sicut virtutes que deserviunt ul instrumenta.De his ergo oportet doclrinam tradere.

38

Et primo de rebus in tribus primis libris, et postea de signis et signatis in quarto libro, in quo ista doctrina complebitur.

39

Signum autem quamvis propter moum signandi oppositum dividat id circa quod est theologia cum re ex opposito, tamen secundum substantiam ad rem reducitur, et sub utili continetur. Et quamvis in accipiendo scientiam Dei, signi usus sit ante rei significatee acceptionem: tamen in tradendo scientiam sive doctrinam, signi ratio determinabilis non est nisi determinata re cujus signum est: signum enim ad rem refertur, res autem utibilis ad fruibilem, et utens et fruens ad fruibile referuntur.

PrevBack to TopNext