Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 121

De gula.
1

QUSTIO CXXI De gula.

2

Deinde querendum est de gula, de qua quaeremus duo, scilicet de gula per se, et de filiabus ejus.

Membrum 1

De gula secundum se
3

MEMBRUM I. De gula secundum se.

4

De gula secundum se queremus quatuor. Primo, Quid sit ? Secundo, An peccatum sit ? Tertio, Quantum peccatum sit ? Et quarto, Utrum peccatum sit in abstinentia sicut est in gula ? Et quia ebrietas comitatur gulam, queremus quinto de ebrietate.

Articulus 1

Quid sit gula ?
5

MEMBRI PRIMI ARTICULUS I. Quid sit gula ?

6

Ad primum proceditur sic: 1. Dicit Gregorius, quod "gula est immoderatus amor edendi sive sumendi cibum."

7

Et hac definitio non videtur esse conveniens: quia cum quatuor modis contingat peccare in gula, sicut dicit Prepositivus, definitio hec non tangit nisi unum modum. Quinque autem modi tanguntur in hoc versu: "Prepropere, laute, nimis, ardenter, studiose." Prepropere peccat, qui ante horam prandii cibum sumere desiderat. Contra quod in Evangelio Luce, xtv, 17, dicitur, quod misit servum suum hora cene. Et Augustinus in Regula: "Qui non potest jejunare, non tamen extra horam prandii aliquid alimentorum sumat, nisi cum egrotat." Adhuc, Isa. v, 11: Ve qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino estuetis. Adhuc, Eccle. x, 16: Ve. tibi, terra, cugus rex puer est, et cujus principes mane comedunt, ad ebrietatem, non ad saturitatem. In hac auctoritate tangitur et quod prepropere et quod nimis: quia nimis est, quod est ad ebrie tatem, et ad saturitatem transgreditur.

8

De hoc quod est /auée, dicitur, Amos, vi, det 4: Vee qui opulent. estis in Sion,... ingredientes prepropere ‘ domum Israel !... Qui comeditis agnum de grege,et vitulum de medio armenti. Et est sensus, quod ita laute comedere querebant, quod unum agnum vix de grege et unum vitulum de armento invenirent, quem sibi satis delicatum reputabant.

9

De hoc autem quod est nimis, dicitur, I ad Titum, 1,12: Cretenses semper mendaces, male bestie, ventres pigri. Glossa: "lta onerant ventrem, quod pigritiam inducit et vomitum, nimium cibum sumendo." Daniel. xiv, 5: Non videtur tibi esse Bel vivens deus ? An non vides quanta comedat et bibat quotidie ?

10

De ardenter, dicitur, Eccli. xxxvut, 32: Non te effundas super omnem escam. Effundere enim animam, est ardenter sumere cibum.

11

De hoc quod dicitur studiose, vituperalur dives in Evangelio Luce, xvi, 19: Epulabatur quotidie splendide. Quia studiose fecerat cibos preparari cum salsamentis et diversis condimentis, quos plus ad delectationem quam ad necessitatem sumebat. Cum ergo definitio non dicat nisi modum in quantitate, videtur insufficiens.

12

2. Adhuc. Cum peccatum sit corruptio modi, speciei, et ordinis, sicut dicit Augustinus: et definitio non dicat nisi corruptionem modi tantum, videtur insufficiens esse.

13

Solutio. Dicendum, quod cum dicitur, gula est immoderatus appetitus edendi, sive cibum sumendi, modus sumitur pro generali mensura que cxigitur in quantitate proportionata sufficiente hominis, et in quantitate modi preparationis, et in quantitate delicationis in cibo et temporis sumendicibum. Et a privatione generalis modi dicitur gula immoderatus appetitus sumendi cibum.

14

Ad aliud dicendum, quod licet sit corruptio modi, speciei, et ordinis, tamen specialiter est corruptio modi: quia speres et ordo comitantur hune modum.

Articulus 2

Utrum gula sit peccatum ? et, Quantum peccatum sit ?
15

MEMBRI PRIMI ARTICULUS II. Utrum gula sit peccatum ? et, Quantum peccatum sit ?

16

Secundo queritur, An gula sit peccatum, et quantum peccatum sit ?

17

Et videtur, quod sit peccatum: quia 1. In omni concupiscentia carnis sunt primi motus qui sunt a serpente, loco cujus est sensualitas suggerens et persuadens, Et sunt secundi motus in inferiori parte rationis, que est loco mulieris, ut dicit Augustinus in libro XV de Trinitate. Et constat, quod in sensualitate motus est ad illicitum peccatum: illicitum autem est gula, et est ininferiori parte rationis: propter quod etiam serpens et mulier maledicti sunt a principio, ut patet, Genes. iu, 14etseq.: ergo videtur, quod talis motus in gula semper sit peccatum.

18

2. Adhuc, Augustinus: "Tentatio a carne semper est cum peccato, quamvis einon consentiatur." Ergo omnis motus ad gulam peccatum est.

19

3. Adhuc, Motus concupiscibilis non tantum est ad nutrimentum, sed etiam ad venerea: ef omnis motus‘ad venerea, peccatum est: ergo videtur, quod omnis motus ad gulam peccatum sit.

20

4, Adhuc, In irascibili sic est, quod omnis motus ad furorem peccatum est: ergo in concupiscibili est similiter, quod omnis motus ad illicitum gule peccatum est secundum omnem differentiam gule.

21

5. Adhuc, Prima condemnatio hominis fuit in esu vetiti cibi secundum omnes quatuor differentias gule, que supra determinate sunt: ergo videtur, quod in omnibus hominibus gula peccatum mortale sit.

22

Contra: Nemo peccat in hoc quod vitari non potest: sed in omni homine in quo fit deperditio substantiae, nullo modo vitari potest appetitus restaurationis deperditi. Appetitus restaurationis deperditi est motus ad nutrimentum, qui dicitur esse motus gule. Videtur ergo, quod motus gule ad nutrimentum nec veniale sit peccatum, nec mortale.

23

Hoc sonvenpum est per duas auctoritates. Dicit enim Gregorius sic: "Ko tempore quo necessitati debitum solvilur (quia per esum necessitati voluptas miscetur) quid necessitatis sit, quid voluptatis ignoratur."

24

Item, Augustinus in libro X Confessionum: "Sed dum ad quietem satictatis ex indigentia molestia transeo, in ipso transitu insidiatur mihi laqueus concupiscentiz. Ipse enim transitus voluptas est, et non est alius qua transeatur, quam quo transire cogit necessitas. Et cum salus sit causa edendi et bibendi, adjungit sese tamquam pedissequa periculosa jucunditas, et plerumque preire conatur, ut ejus causa fiat, quod salutis causa me facere, vel dico vel volo, nec idem modus utriusque est '."

25

Dicimus ergo, quod motus nutritive nullum peccatum est, nec veniale, nec mortale: quia ille omnino naturalis est. Sed motus ad voluptatem peccatum est, sed non mortale semper. Si enim voluptas tanta esset, quod voluptas in cibo preponeretur Deo, tunc esset mortale sicut et in aliis capitalibus. Et in hoc sensu intelligitur illud Apostoli, ad Philip. ut, 8et 19: Afelti enim ambulant, quos sepe dicebam vobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi: quorum finis interitus, quorum deus venter est: et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiuné. Et sic etiam intelligitur illud Apostoli, ad Roman. xvi, 17 et 18: Rogo autem vos, fratres, ut observetis eos qui dissentiones et offendicula, preter doctrinam quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab eis. Hujusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri: et per dulces sermones, et benedictiones, seducunt corda innocentium,'

26

In hac etiam ratione dicitur gula ma ximum peccajum aliquando, eo quod est simile idololatrie: talis enim colit ventrem sicut Deum. Tales enim dicuntur ab Aristotele in Ethicis, gastrimargi a yasrtzo quod est venter, et peeyos, quod est edax, vel papyiw-H, quod est wsanio, is; quia insaniunt pro ventre.

27

Et talis gule que est insania, ponit Gregorius quinque conditiones, que supra habentur in verbo prepropere, et in Glossa super Genesim, xxv, 30, de Esau dicente: Da mihi de coctione hac rufa: et sunt haec verba: "Sciendum, quod nos quingue modis gule vitium tentat. Aliquando enim indigentia tempus prevenit. Aliquando tempus non prevenit, sed cibos Jautiores querit. Aliquando que sumenda sunt, accuratius preparari appelit. Aliquando qualitatibus ciborum et tempori congruit, sed in quantitate sumendi mensuram excedit. Aliquando abjectum est quod desiderat, sed tamen ipso estu desiderii deterius peccat." Et in hoc casu dicitur, Eccli. xxxvu, 32: Non te effundas super omnem escam., Et in hoc etiam casu gula dicitur mater omnium viliorum. Gregorius super illud Matthai, iv, 2: Cum jejunasset quadraginta diebus, etc., in Glossa: "Nisi primo gula refrenetur, frustra contra alia vilia laboratur." Adhuc, Hieronymus: "Duo sunt vitia que maxime homines decipiunt suis voluptatibus, gula scilicet, et luxuria: que. tanto deponere est difficilius, quanto eis uti est dulcius: cum unum eorum oritur ex altero, hoc est, luxuriaex gula." Unde Gregorius: "Propter goc genitalia subnexa sunt ventri: quia venter mero estuans facile dispumatin luxuriam." Et Hieronymus ad Marcellam: "Non Att nei montes, non vulcanei ignes ita estuant sicut juveniles medulla vino et dapibus inflammate." Et in hoc casu, ut dictum est, gula est maximum peccatum: quia causa est Jibidinis et concupiscentie omnium aliorum peccatorum.

28

Ad pRimtm ergo dicendam, quod primi motus qui sunt a serpente, semper peccata sunt. Et similiter qui sunt in inferiori parte rationis a serpente, hoc est, a concupiscentia sensualitatis. Sed motus qui sunt ab indigentia nature, naturales sunt et non peccata. Propter hoc indetractabiles dicuntur a Damasceno in libro IV de Fide orthodoxa. Matth. w, 2: Cum jejunasset quadraginia diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit.

29

Ad aliud dicendum eodem modo, quod tentatio a carne cum peccato est: quia est a concupiscentia sive serpente. Sed motus qui est ab indigentia nature, cum non sit a serpente, sed passio indetractabilis, non est cum peccato.

30

Ad aliud dicendum, quod non est simile de motu ad venerea, et de motu ad cibum: quia motus ad cibum est ad necessitatem individui, sine quo individuum subsistere non potest: molus autem ad venerea, ad multiplicaltionem speciei: et ideo non est necessitatis, sed concupiscentie et corruptionis. Et ideo dixit Prepositivus, quod concupiscibilis ad nutrimentum, corrupta est tantum corruptione naturali: concupiscibilis vero ad venerea, corrupta est et infecta et inficiens: quia per illam transfunditur originale peccatum.

31

Ab atiup dicendum, quod omnis motus illicitus ad gulam peccatum est: sed motus naturalis non est illicitus, quia est ad supplementum indigentie naturalis et omnino sine peccato, quamvis non sine pena.

32

Ad uLtimum dicendum, quod appetitus vetiti cibi semper peccatum est, sed non semper mortale. Quando vero delectationem cibi preponit delectationi in Deo, func peccatum mortale est, ut supra ha bitum est: quia tunc fruitur cibo et non Deo.

33

ArGuMEntuM in contrarium, concedendum est, et procedit. Et per hoc patet quando gula sit peccatum, et quantum sit peccatum.

Articulus 3

Utrum peccatum sit in abstinentia sicut in gula?
34

MEMBRI PRIMI ARTICOLUS III. Utrum peccatum sit in abstinentia sicut in gula?

35

Tertio queritur, Utrum peccatum sit in abstinentia sicut est in gula?

36

Et videtur, quod sic: quia 1. Medietas que est temperantia sive sobrietas, est medietas duorum vitiorum, quorum unum est in abundantia, alterum in defectu. Ergo sicut contingit peccare per gulam in abundantia, ita contingit peccare in defectu per nimiam abstinentiam.

37

2, Adhuc, Nemo debet sibi injicere majus, et interfector esse sulipsius: et st facit, peccat gravissime per nimiam abstinentiam. Homo injicit sibi manus: subtrahit enim necessarium, quo conservatur vita: ergo in nimia abstinentia grave peccatum est.

38

Contra: 1. Bernardus in sermone 18 super Cantica: "Quid magni si venter cogatur jejunare usque ad rugitum, qui sepe repletus est usque ad vomitum?" Sed venter non rugit nisi propter defectum necessarii ad sustentationem vita. Ergo in defectu tali non est peccatum, sed meritum.

39

2, Adhuc, In vita beati Gregorii scribitur sic: "Gregorius vigiliis confectus et jejuniis, etsi marccbat corpore, ex spe vigebat anime."

40

Sorunio. Dicendum, quod medietatem servare in talibus virtutis est: nimis deficere et nimis abundare, vilium et peccatum est. Unde in talibus expedit subtrahere ea que deserviunt voluptati, sed non ea que deserviunt necessitati. Unde Augustinus super epistolam ad Romanos: "Fames et sitis infirmitates sunt, contra quas sumenda sunt alimenta quemadmodum medicamenta." Unde sicut medicamenta plus sumpta nocent, et minus sumpta non prosunt: ita alimenta cibi et potus. In talibus autem medium est, quod sufficit necessitati nature conservande in yigore et viribus naturalibus. Subtrahere de hoc est vitium, quod Aristoteles vocat insensibilitatem. Et debet proportionari secundum diversilalem personarum: quia quod uni est multum, alii est parum, ut idem dicit in Ethicis, Quia quod victori. gymnasiorum est multum, Miloni est parum: natura enim, ut ibidem dicit, petit quantum, non quale. Unde concedendum est, quod in talibus qui sibi subtrahit de necessario, peccat?graviter, quia sibiipsi injicit manus.

41

Et per hoc patet solutio ad duo que in contrarium objiciuntur.

42

Av w quod Bernardus dicit, dicendum quod rugitus ventris non ostendit defectum necessarii, sed abundantiam superflui.

43

Ad aliud dicendum, quod Gregorius confectus vigiliis et jejuniis, non marcebat usque ad corporis interitum, sed usque ad macerationem moderatam, que sufticit ad corporis domationem, non ad interitum. Et hoc expresse dicit auctoritas Augustini inducta.

Articulus 4

De ebrietate.
44

MEMBRI PRIMI ARTICULUS IV. De ebrietate.

45

Quarto, Queritur de ebrietate. Et queruntur tria. Primo, Quid sit ebrietas ? Secundo, Utrum semper sit peccatum mortale? Tertio, Utrum ebrietas sit de prudentia carnis, de qua dicit Apostolus, ad Roman. vin, Get 7, quod inimica est Deo?

46

ARTICULI QUARTI PARTICULA I. ° Quid sit ebrietas ?

47

Ad primum proceditur sic: Dicit Seneca, quod "ebrietas est insania voluntaria."

48

Ab Augustino super illud Apostoli, Tad Corinth. x1, 24: Alius quidem esurit, alius autem ebrius est, datur ista: "Dicitur enim, quod brians dicitur scyphus ad mensuram potus propor- tionatus: et ebrius est, qui bibit ultra mensuram briantis."

49

1. Contra primam que dicit, quod est insania voluntaria, objicitur sic: Nulla’ insania voluntaria est, cum sit subversio rationis: sed omnis insania involuntaria: ergo definitio mala.

50

2. Contra secundam sic: Quia non potest esse una mensura bibentium quod enim uni multum est, alii est parum, sicut et de cibo: ergo generaliter non potest definiri per mensuram brianlis.

51

Sotvtio. Dicendum ad primam definitionem, quod ebrietas insania dicitur ab effectu: quia sicut dicit Aristoteles in libro de Somno et vigilia, vaporativum est vinum, et magno modo: quia vapores elevat ad caput, oppilat vias cerebri el rationis, et sic inducit insaniam. Voluntaria autem dicitur a causa: quia sumere vinum est voluntarium, non necessarium: et sic dicitur insania voluntaria, quia voluntarie procuratur.

52

Ad secunpaAm dicendum, quod illa bona est. Unde Latine dicitur ebrius, qui extra mensuram bibit: quia 6pta Greece, Latine dicitur mensura: et dicitur mensura que sufficit nature, et non subvertit rationem: et qui extra illam mensuram bibit, dicitur ebrius, et diversificatur secundum diversitates hominum.

53

Et sic patet solutio ad duo que in contrarium objiciuntur.

54

ARTICULI QUARTI PARTICULA II. Utrum ebrietas semper sit peccatum mortale ?

55

Juxta hoc queritur, Utrum ebrietas semper sit mortale peccatum ?

56

Et videtur, quod sic. 1. Isa. v, 22: Ve gui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem: Ve comminatio est pene eterne, quenon fit nisi pro mortali peccato..

57

2. Adhuc, Ad Ephes. v, 18: Nolite inebriari vino, in quo est lucuria. Hoc preceptum est: sed ire contra preceptum est mortale peccatum.

58

3. Adhuc, Proverb. xxx1, 4: Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, guia nullum secretum est ubi regnat ebrietas. Quod secreta turpiter revelat et nocive, peccatum mortale est: ergo ebrietas peccatum mortale est.

59

4. Adhuc, Proverb. xxur, 34 et 32: Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vilro color ejus. Ingreditur blande: sed in novissimo mordebit ut coluber. Sed morsus colubri venenosus est et mortalis. Ergo videtur, quod ebrietas venenosa sit et mortalis.

60

3. Adhuc, Proverb. xx, 1 Luzuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas: guicumque his delectatur non erit sapiens. Quod sapientiam spiritus ab homine tollit, mortale peccatum est. Ergo ebiietas mortale peccatum est.

61

Contra: 1. Psal. cm, 15: Vinum letificat cor hominis. Ad letitiam cordis studendum est. Ergo studere vino ad letitiam cordis peccatum non est.

62

2. Adhuc, Cantic. v, 1: Comedite, amici, et bibite: et inebriamini, charissimi. Ergo inebriari non universaliter peccatum est: quia aliter non preciperetur amicis et charissimis.

63

3. Adhuc, Genes. 1x, 20 et seq., dicitur de Noe, gui fuit vir justus et pertectus, et cum Deo ambulabat, quod bibens vinum inebriatus est. Nec est credendum, ut dicit Augustinus ibidem in Glossa, quod si ebrietas peccatum mortale esset, vir sanctus se vino inebriasset: quia aliter non esset vir justus et perfectus.

64

4. Adhuc, Genes. xum, 34, dicitur, quod Joseph inebriatus fuit coram fratribus suis. Quod iterum non credendum esset de tanto viro, si sciret ebrie tatem peccatum mortlale esse, ut dicit Augustinus ibidem in Glossa.

65

Solutio. Ad hoc dicendum per Sillud Ecelesiastici, xxx, 385.: Vinum in jucunditatem creatum est, ef non in ebrietatem. Unde dicendum, quod ebrietas vitiosa est et peccatum, non tamen semper peccatum mortale, Si enim aliquis ignoret qualitatem vini sicut Noe, et inebrietur, tunc non peccat mortaliter. Et sic excusatur Noe ibidem in Glossa, sicut et filie Lot que patri vinum dederunt’: quia a parte audierant judiciam esse futurum per ignem sicut fuerat per aquam: et videntes Penlapolim jam exustam, et matrem suam conversam in effigiem salis, intraverunt ad patrem causa postcritatis servande et non causa libidinis. Si quis autem bibens vinum, finem delectationis in eo ponat, peccat mortaliler: quia fruitur creatura, non referens delectationem in Deum: quod est perversitas humana, ut dicit Augustinus in libro de Doctrina Christiana.

66

Et sic loquuntur quinque auctorilates primo inducte, quod sit mortale peccatum.

67

Av w quod objicitur de Psalmo, cut, 15, dicendum, quod vinum ad jucunditatem potest bibi, non ad ebrietatem, sicut dicilur, Proverb. xxx1, 6 et 71: Date siceram merentibus, et vinum his qui amaro sunt animo. Bibant, et obliviscantur egestatis sue, etc.

68

Ad idquod objicitur de Canticis, dicendum quod est xquivocatio: quia loquitur de ebrietate spirituali que fit in amore charitatis. Cantic. 1, 4: Introduxit me rex in cellam vinariam: et ordinavit in me charitatem,

69

Ip quop objicitur de Noe, solutum est supra.

70

Ad idquod ultimo objicitur de Joseph, Glossa Augustiniibidem solvit dicens,quod ebrietas ibi salietas jucunditatis dicitur.

71

ARTICULL QUARTI PARTICULA III. De prudentia carnis et spiritus.

72

Juxta hoc queritur de prudentia carnis, de qua dicitur, ad Roman. vu, 6 et 71: Prudentia carnis mors est: prudentia autem spiritus, vita et pax. Quoniam sapientia carnis inimica est Deo: legt enim Dei non est subjecta, nec enim potest. Prudentia autem carnis, sicut ibidem dicit Glossa, est que procurat sollicite que carnis sunt, sicut in gula et luxuria. Et Glossa habet simile, quod legi Dei non est subjecta, dicens: "Sicut claudicalio non potest subjici recte ambulationi: ita prudentia carnis non potest subjici prudentie spiritus, que est vita et pax." Ergo videtur, quod prudentia carnis mortale peccatum est, Quia ibidem dicitur, ¥. 8: Qui in carne sunt, Deo placere non possunt. Quod non fit nisi per mortale peccatum. Veniale enim peccatum non excludit gratiam: et quicumque in gratia est, Deo placet.

73

Contra: Boetius: Scientia mali bono deesse non potest: scire enim malum bonum est: quia non vilatur malum nisi cognitum, sicut idem dicit. Ergo prudentia carnis bona est et nullum peccatum, ut videtur.

74

Sozvutio. Hoc ibidem solvitur in Glossa super epistolam ad Roman. vin, 6 et 7, quoniam prudentia carnis tripliciter dicitur. Dicitur enim prudentia que solum cognitiva est. Et haec nullum est pecca tum: quia bonum est cognoscere mala ut vitentur. Et ista non opponitur prudenliae spiritus: quia in talibus oppositorum una est disciplina, ut dicit Aristoteles. Est etiam prudentia practica, que procurat cum effectu ad carnalem vitam pertinentia: et haec est cum pronitate et affectu carnalium. Et ista opponitur prudentie spiritus, que habet affectum inclinantem ad spiritualia, que sollicite procurat. Et haec est que legi Dei subjecta esse non potest: claudicat enim ad vitia carnalia. Et dicitur tertio modo prudentia carnis, que de Deo sentire non potest nisi secundum carnem. Unde Glossa, ibidem: "Qui sapit secundum carnem, inimicus est Dei: quem sibi finem non constiluit, vel quia putat Deum nihil posse preterquam quod in naturis rerum videtur". Et hec prudentia carnis pertinet ad infelicitatem, sive ad heresim.

75

De secundo autem modo dicta prudentia carnis et prudentia spiritus que opponuntur, subdit Apostolus in eodem capitulo, ¥. 12 et 13, sic dicens: Ergo, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. Si enim secundum carnem vizeritis, moriemini: st autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.

76

Et per hoc patet solutio ad totum: quia primo modo prudentia bona est et nullum peccatum: secundis autem duobus modis peccatum mortale est et inimica Deo, ut paulo ante dictum est.

Membrum 2

De filiabus gulae.
77

MEMBRUM II. De filiabus gulae. Deinde, Quaerendum est de filiabus gulae, quae secundum Gregorium ponuntur quinque, he scilicet, inepta letitia, scurrilitas, immunditia, multiloquium, hebetudo mentis circa intellectum. Isido rus adjungit duas, scilicet immunditiam et corporis gravitatem, et adhuc somnolentiam et pigritiam.

78

He autem filiae quas ponit Gregorius, sic accipiuntur ex effectu gulea qui proprie est opprimere et oppilare: et hoc est aut in corporalibus, aut in spiritualibus. Si in spiritualibus, aut est in intellectu, aut in effectu. 5i in intellectu mentis: sic est hebetudo mentis, que fit quando cibus vel potus oppilat vias quibus spiritus debent deferre formas ad cellam logisticam, in qua viget operatio, ut dicit Constabenluce in libro de Differentia spiritus et anime, Si est in effectu: aut tunc est in verbis, aut in operibus. Siin verbis: aut in verbis peccantibus secundum turpitudinem, aut multitudinem. Si secundum iurpiludinem: tunc est scurrilitas, quando scilicet homo loquitur sicut scurre, qui turpia pronuntiare consueverunt: et prohibetur ab Apostolo, ad Ephes. v,4 et 5: Omnis iumnmundilia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos: aut turpitudo, aut stultiloguium, aut scurrilitas, que ad rem non pertinel. Si est in multitudine: tunc est muléidoguium. Proverb. x, 19: In multiloguio non deertt peccatum. Ptolemeus in Proverbiis: "Sapiens est qui refrenat linguam suam ne multum loquatur, nisi cum de Deo loquitur." Augustinus in libro X de Trinitate: "Scio, Domine,- scriptum esse, quod in multiloquio non deerit peccatum: sed de te loqui quantumlibet homo loquatur, propterea non est multum, quia numquam est satis." Si autem est in effectu et in opere: tunc est tnepta letitia, Et adhuc si est in opere secundum quantitatem cibi vel potus sumpta: tunc est immunditia, illa scilicet que est ex vomitu. Isa. xxv, 7 et 8: Adsorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietale, nescierunt videntem, ignoraverunt judicium. Omnes enim mense replete sunt vomitu sordiumque, ita ut non esset ultra locus. Proverb. xxi, 29 et 30: Cui ve? Cujus patri ve ? Cui rive?

79

Cui fovee ? Cui sine causa vulnera ? Cui suffusio oculorum ? Nonne his qui commorantur in vine, ef student calicibus epotandis ?

80

Illa que ponit Isidorus, sic accipiantur: Dicit enim, quod gula est in comessationibus et ebrietatibus: et constat, quod comessatio est in cibis qui ex multitudine inducunt pigritiam. Ad Titum, 1, 12: Cretenses semper mendaces, male bestix, ventres pigri. Cibus enim ex qualitate pigritiam inducit et somnolentiam. Propter quod, I Petr. v, 8, Petrus ad vigilias exhortans fratres, premisit sobrietatem,; dicens: Sodrii estote et vigilate. Quasi diceret: Si non estis sobrii, vigilare contra diabolum non potestis. Corporis autem gravitas respicit pigritiam. In prehabitis autem dictum est de qua immunditia ‘intelligitur: quia de corporali et spirituali, ut supra in articulo de ebrietate dictum est.

PrevBack to TopNext