Quaestio 15
Quaestio 15
Utrum ille qui a iudice non habente potestatem ipsum absolvendi in foro interiori paenitentiae, ab eodem iudice absolutus in foro exteriori, si de contumaciis non confiteatur proprio sacerdoti, sit in statu salutis
QUAESTIO XV. Utrum ille qui a iudice non habente potestatem ipsum absolvendi in foro interiori paenitentiae, ab eodem iudice absolutus in foro exteriori, si de contumaciis non confiteatur proprio sacerdoti, sit in statu salutis.
Deinde circa omissionem voluntatis quae rebatur unum pertinens ad sacramentum poenitentiae, scilicet utrum ille qui diversis excommunicationibus propter diversas contumacias a iudice non habente potestatem ipsum absolvendi sacramentaliter in foro interiori poenitentae, ab eodem iudice a dictis excommunicationibus absolutus in foro exteriori, si de huiusmodi contumaciis pro quibus excommunicatus fuit non confiteatur proprio sacerdoti et ab illis? sacramentaliter absolvatur, sit in statu salutis.
Et arguebatur quod non; quia qui non conteritur nec confitetur de his quae sunt peccata mortalia et quae debet scire esse talia non est in statu salutis. Talis est ille; nam iudicio naturalis rationis scit quod, qui non obedit suo superiori in his in quibus ei tenetur obedire, peccat mortaliter.
Contra arguitur. Quia qui probabiliter credit se fuisse absolutum? sufficienter ab aliquo peccato est in statu salutis, licet non faciat se inde absolvi de eodem. Sed talis est huiusmodi. Nam scit se esse? absolutum ab illo cui in obediens fuit et probabiliter potest aestimare quod talis qui est eius superior ipsum sufficienter absolvit. Quare et cetera.
Respondeo dicendum, quod excommunicatio, si iuste feratur, praesupponit peccatum pro quo ipsa potest infligi. Ipsa enim secundum se non est peccatum nec peccatum efficit; immo magis est quaedam poena medicinalis, quia hoc habet excommunicatio quod excommunicatum excludit a perceptione et participatione sacramentorum et a communione et societate fidelium ; et ideo absolutio ab excommunicatione per se nihil aliud facit nisi quod istam poenam amovet et excommunicatum restituit ad statum in quo sit ? habilis ad perceptionem sacramentorum et ad communionem fidelium, si aliud non obsistat. Et ideo, sicut peccatum pro quo excommunicatio infligitur non causavit ipsa excommunicatio, ita etiam absolutio ab excommunicatione illud peccatum non abolet, saltem per se et directe, sed relinquit quantum est de se.
Sed quia qui convenienter et humiliter absolvitur et cum dolore cordis debet huiusmodi absolutionem petere ab excommunicatione lata in eum pro contumacia et peccato suo, ideo etiam videtur quod simpliciter cum hoc, virtute contritionis, peccatum huiusmodi deleatur.
Sed quia ille, cui a Deo remissum est peccatum virtute contritionis, nihilominus tenetur tempore et loco confiteri et absolutionem sacramentalem suscipere, talis! sic a iudice absolutus videtur remanere obligatus ad confitendum de illo peccato sacerdoti et peccare videtur si non confiteatur.
Sed, quia aliquid in tantum est peccatum in quantum est voluntarium, non est autem voluntarium ? quod fit vel omittitur per ignorantiam, cum non possimus velle quod ignoramus ; — alia autem tenentur scire litterati, alia laici; nam ea quae sunt de iure naturali omnes scire tenentur aliquo modo, in quantum pertinent ab bonum vel malum moris ; quae autem sunt de iure positivo et divino scire tenentur clerici et praecipue praelati, quantum ad ea quae ad regimen animarum spectant; laici autem talia scire non possunt nisi quantum per doctrinam suorum praelatorum discunt ; — cum ergo de iure naturae sit quod inferiores suis superioribus obediant, secundum quod dicitur Romanos, tertio decimo, unusquisque tenetur scire quod peccatum inobedientiae est transgredi praeceptum superioris et esse respectu ipsius contumacem et rebellem; et ideo de hoc quilibet tenetur conteri et dolere, et debet de hoc suo superiori satisfacere et absolutionem ab ecclesia super tali delicto procurare. Sed quia ecclesia habet duplices claves, scilicet iurisdictionis in foro exteriori et sacramentales in foro privato; harum autem clavium distinctionem et efficaciam scire non videtur ad laicos simplices pertinere, nisi pro quanto super hoc a praelatis instruuntur ; nam cum videant quod non sacerdotes excommunicant pro contumacia et ab huiusmodi excommunicatione absolvant et pro inobedientia poenam aliquam imponant, ideo si? simplex laicus aestimet se per hoc ecclesiae sufficienter reconciliatum, quia videns ecclesiam esse unam et corpus unum cuius rectores sunt praelati ecclesiae, cum unus ministrorum ecclesiae super aliquo delicto circa ipsum usus est officio suo, non credit quod oporteat alium circa hoc aliquid facere, videtur posse per ignorantiam excusari.
Sed sacerdotes in talibus debent suos subditos informare, praedicando eis de inobedientia, tam respectu praelatorum quam principum ' saecularium. Nam laici etiam, cum transgrediuntur praeceptum aliquod principis, si super hoc componant cum eo et pacem faciant, non credunt quod plus sit faciendum; quia forte non credebant se obligari per huiusmodi transgressionem nisi ad poenam et non ad culpam. Et ideo esset eis praedicandum quomodo etiam superiores homines publice et Deum occulte offendunt, et quod se omni offensa Dei tenentur confiteri sacerdoti in secreto, licet satisfecerint exterius praelato.
On this page