Quaestio 17
Quaestio 17
Utrum sacerdotes, praecipue curati, teneantur quotidie dicere officium mortuorum
Deinde circa pertinentia ad sacerdotes quantum ad ministerium eorum circa executionem ecclesiasticorum officiorum quaerebatur unum, scilicet utrum sacerdotes, praecipue curati, teneantur quotidie dicere officium mortuorum, Et arguitur quod sic ; quia si illud quod minus videtur inesse inest, et illud quod magis. Sed minus videtur quod canonici teneantur dicere quotidie huiusm odi o'ficium, cum sint simplices clerici et in gradu inferiori et ideo ad minus officium videatur teneri. Sed tales tenentur quia qui recipit stipendium debet facere illud ! propter quod est institutum ; sed bona temporalia in Ecclesia sunt stipendia clericorum collata a defunctis ut clerici orent pro eis ; ergo et cetera.
Contra. Si sacerdotes praedicti tenerentur ad tale officium dicendum, viderentur per aliquod statutum ad hoc obligari ; sed tale statutum non invenitur in iure ; ergo et cetera,
Respondeo dicendum quod ad dicendum officium ecclesiasticum tenentur personae ecclesiasticae vel ex iure divino vel naturae, vel ex statuto sive iure humano sive Ecclesiae sive ex consuetudine quae statuto vel iuri positivo aequipollet. Nunc autem de iure divino et naturae est quod quaelibet creatura rationalis insistat divinis laudibus et ? orationibus pro bonis obtinendis et malis vitandis et gratiarum actionibus pro bonis iam adeptis et malis vitatis. Sed personae ecclesiasticae ratione status sui, ratione cuius principaliter ad laudandum et orandum Deum ordinantur, ad hoz principalius tenentur et, licet omnibus generaliter deputaverit lex divina data per Movsen statutum tempus quo fideles praecipue debent intendere et insistere laudibus divinis, scilicet diem sabbati, in lege tamen Evangelii non invenitur tempus ad hoc sic specialiter deputatum ; per quod, innuitur quod hi qui sunt sub lege Evangelii tanquam perfectiores quasi nullo tempore cum ad hoc offert se facultas a divinis obsequiis et laudibus vacare debent.
Verumtamen,quia non semper aequaliter possunt homines intendere talibus propter mul tas necessarias occup itiones circa alia, quia etiam non omnes possunt aequaliter talibus intendere, Ecclesia, cui Christus reliquit potestatem, determinavit omnibus generaliter certum tempus, scilicet diem dominicum, ut tunc specialiter et in loco speciali et hora certa magis intendant talibus, laici meditando et orando, clerici officia publice exercendo. Et cum hoc specialiter . clericos instituit et ordinavit sive deputavit ad hoc quod singulis diebus determinatis laudibus divinis et orationibus, scilicet septem horis canonicis, sint intenti secundum exemplum Prophetae dicentis in psalmo : septies in die laudem dixi tibi. Unde, quia canon idem est quod regula, eo quod dictae horae sunt ab Ecclesia generaliter omnibus clericis qui ad statum clericalem per sacros ordines et per susceptionem beneficiorum ecclesiasticorum assumuntur quasi pro communi regula impositae et quae secundum determinatos modos et tempora ! secundum determinatas regulas, ab omnibus etiam generaliter et regulariter sunt dicendae ; propter boc etiam dicuntur horae canonicae sive regulares. Ad illas ergo ex praecepto et statuto Ecclesiae generali omnes clerici beneficiati vel in sacris ordinibus constituti tenentur, nisi aliquando legitimo impedimento excusentur. Et de hoc sunt iura satis expressa : Extra, de Celebratione missarum : Praesbyter? mane,et cetera; Dolentes referimus. Et vicesima prima distinctione, capitulo : Ultimo. Hoc etiam ex usu et consuetudine Ecclesiae supponitur.
Sed 4s offizio mortuorum et de quibusdam aliis observandis circa divinum officium qui et quomodo ad illud tenentur non est expressum in iure communi tanquam in communi regula omnium clericorum. Quia etiam circa hoc diversae sunt ? consuetudines et observationes secundum diversas ecclesias speciales, ideo dicendum est de illis quantum ad officium mortuorum de quo est quaestio specialiter proposita quod, sicut omnes clerici generaliter tenentur ad horas quae communiter appellantur canonicae sive regulares modo supradicto, ita clerici unius specialis ecclesiae tenentur ad officia quae vel ex statuto vel ex consuetudine in illo loco quasi regularia sive canonica reputantur. Regularia ? autem sive canonica intelligo reputari ad quae dicenda est modus regularis ex statuto impositus vel ex communi consuetudine observatus ; alia autem non reputantur canonica, sed voluntaria et quasi causalia et indeterminata. Sicut ergo universalis Ecclesia consuevit solemniter dicere vigilias et officium mortuorum die determinato ad hoc regulariter ? deputato, scilicet in festo Omnium Sanctorum." post vesperas ; et ideo omnes clerici qui tenentur ad officium Ecclesias, quod per horas canonicas intelligimus, tenentur dicere illud offlcium sive sint ia ecclesiis suis sive non, cessante legitimo impedi. mento, — ita, cum in qualibet ecclesia sit circa officium tale aliqua specialis consuetudo (puta ut dicatur ordinarie officium mortuorum semel in septimana vel qualitercumque aliter secundum certum tempus et modum : puta etiam in aliqua ecclesia statutum est vel communi consuetudine observatum quod si non eveniat festum novem lectionum nec sit funus praesens nec aliquod anniversarium speciale), nihilominus dicitur officium mortuorum vel cum tribus lectionibus extra quadragesimam vel cum novem in quadragesima, tale officium secundum hunc modum videtur posse dici in tali ecclesia canonicum sive etiam cum horis canonicis computandum, quantum ad hoc quod ad illud dicendum omnes clerici praecipue in tali ecclesia beneficiati obligantur. Nam, cum talia officia mortuorum videantur instituta generaliter in remedium defunctorum qui ob hoc bona sua temporalia ecclesiae reliquerunt nec habent specialia anniversaria instituta, videtur ergo quod, sicut cum occurrit determinatum anniversarium alicuius qui deputavit certa bona pro suo auniversario faciendo, illi qui portionem recipiunt de bonis illis tenentur dicere officium mortuorum pro tali, ita etiam qui indistincte recipilunt portiones suas de bonis ab aliis defunctis collatis provenientes tenentur dicere praedictum officium mortuorum.
Cum ergo quaeritur utrum sacerdotes, praecipue curati, tenentur omni die dicere officium mortuorum, generalius loquendo videtur dicendum quod, cum clericus teneatur dicere officium ecclesiasticum non solum secundum statuta generalia Ecclesiae, sed etiam secundum statuta vel consuetudines ecclesiae cui specialiter deputatur, quilibet clericus beneficiatus in aliqua ecclesia, etiam si sit absens, tenetur dicere officium mortuorum quod, ut dictum est, regulari l observantia et secundum consuetudinem dicitur in eadem ecclesia et etiam aliud ! officium mortuorum specialius sicut quod dicitur in anniversario alicuius qui ad hoc certa stipendia deputavit tenetur dicere, saltem cum percipit beneficium ad hoc specialiter deputatum, Aliquando autem dicitur officium mortuorum in ecclesia extraordinarie propter aliquam causam specialiter emergentem, puta ad preces alicuius personae vel propter aliquid huiusmodi ; et ad illud officium non tenetur quis nisi cum est in ecclesia cum illis qui hoc concesserunt vel ordinaverunt, Sed hoc habet magis locum in clericis bencficiatis in ecclesiis collegiatis, in quibus propter multitudinem clericorum est divinum officium ampliatum et etiam solemnius exercendum.
Sed quantum ad sacerdotes parochiales videtur esse dicendum quod consuetudo ecclesiae oe ad quam assumuntur est ab eis observanda quantum ad modum dicendi vigilias communes et regulares, id est quae dicuntur vel dici consueverunt a sacerdotibus illius ecclesiae, etiam ? cum non occurrebat casus specialis, puta praesentia funeris vel anniversarium speciale. De anniversariis autem est tenendum quod pro singulis sunt singula officia exsolvenda, si occurrant distinctis diebus nec superveniat impedimentum alicuius festivitatis ratione cuius debet populo celebrari officium de festo vel nisi superveniat aliquod impedimentum legitimum. Intelligo TH autem in talibus recurrendum ad consue tudincm in tali ecclesia et etiam in aliis viciniis, et ad : consuetudinem praecedentium sacerdotum illius ecclesiae, si fuerint viri honesti et si credatur quod officium mortuorum quod dicebant quasi regulariter etiam extra casus praedictos non ex propria devotione, sed ex obligatione ratione sui officii talia dicere consueverunt, Hoc etiam dico, si non sit super modum dicendi talia officia per ordinarium aliquod statutum synodale editum. Nam de talibus essent statuta facienda cum invenitur negligentia sacerdotum qui in hoc et in aliis tenentur statuta synodalia observare. Per praedicta patet responsio ad obiecta.
On this page