Text List

Quaestio 18

Quaestio 18

Utrum magister in theologia debet dicere contra articulum episcopi si credat oppositum esse verum

QUAESTIO XVIII. Utrum magister in theologia debet dicere contra articulum episcopi si credat oppositum esse verum.

Deinde circa pertinentia ad doctores quaerebatur unum, scilicet si proponatur magistro in theologia quaestio aliqua, cuius unam partem tenet firmiter tanquam veram propter rationes et auctoritates ex quibus iudicio eius illa pars - concluditur tanquam vera, illa tamen pars per sententiam alicuius episcopi condemnatur tanquam falsa et excommunicationem incurrunt quicumque illam asserunt sive docent, quaeritur quam partem debeat determinare dictus magister. Et arguitur quod illam quam reputat falsam et non aliam, quia nullus debet facere illud per quod sententiam excommunicationis incurreret. Sed talis magister, si determinaret pro parte quam reputat veram, incurreret sententiam excommunicationis ; ergo illam non debet determinare, sed oppositam.

Contra. Nullus debet mentiri ', maxime etiam doctor theologiae in doctrina veritatis. Sed, si determinaret talem quaestionem pro parte quam jreputat falsam, mentiretur ; ergo et cetera.

Respondeo dicendum quod praecepta affirmativa quae sunt de bonis faciendis sub quibus cadit actus docendi veritatem obligant semper, sed non ad semper. E contrario est de negativis quae sunt de malis vitandis sub quibus cadit non docere falsitatem. Unde, quamvis nunquam falsitas sit docenda, non tamen semper veritas est docenda, sed pre loco et tempore adhibitis debitis circumstantiis. Unde dicit Augustinus super illud Psaltis : perdes omnes qui loquuntur mendacium ; aliud est mentiri sive falsum dicere, aliud verum occultare sive non dicere. Manifestum autem est non esse culpam quandoque verum occultare ; falsum autem dicere non invenitur concessum.

Circa propositum casum ergo est dicendum quod veritas quam reputat se doctor scire aut est de necessariis ad salutem, aut est de aliis indifferentibus sic quod quaecumque pars asseratur nec per se et directe nec per reductionem est contra fidem rectam vel bonos mores. Tunc si talis quaestio proponatur magistro reputanti se scire veram esse partem quam ? praelatus iudicat esse falsam et ideo eam tanquam erroneam condemnans sub poena excommunicationis praecipit quod nullus illam partem audeat docere vel quoquo modo sustinere, talis magister neutram partem debet asserere. Non partem quam reputat veram eo quod ratione praecepti affirmativi tenetur dicere veritatem quam sentit et hoc tempore et loco, tantum adhibitis debitis circumstantiis : nunc autem praeceptum superioris de contrario excludit ista eo quod in praeceptis prohibitoriis quae sunt de talibus quae non facere secundum se non est malum, praelatis quamdiu tolerantur est obediendum ; et ideo rebus sic se habentibus, scilicet aliquo existente in loco in quo praelatus habet iurisdictionem, praecepto eius etiam durante, non est tempus nec locus dicendi talem veritatem quam aliquis sentit.

Verumtamen, si certa ratione vel auctoritate appareat quod sit vera pars quam praelatus condemnat tanquam falsam et erroneam aut si etiam non sit omnino certa, sed probabilem veritatem contineat ita quod, ratione probabilitatis, possit tanquam verum probabile ? sustineri sive etiam circa illud possint esse opiniones contrariae, videtur talis excommunicatio et condemnatio erronea, quia per illam impeditur inquisitio et notitia veritatis. Verum tamen singularis persona non habet se opponere, ut scilicet in tali casu dicat contrarium et dicat praelato tolerato ab Ecclesia non obediendum in hoc ; nam, cum non immineat casus necessitatis ad docendum talem veritatem quae pro falsitate condemnatur, si sic liceret unicuique personae singulari se praelatis opponere, vinculum obedientiae rumperetur ; sed esset instandum apud praelatum quod talem condemnationem et excommunicationem revocaret. Quamvis enim malum contra salutem ex hoc non eveniat, tamen malum contra perfectionem intellectus ex hoc contingit; nam homines non possunt libere tractare veritates quibus eorum intellectus non modicum perficeretur.

Item, scandalum evenit exinde apud infideles et etiam apud multos fideles de ignorantia et simplicitate talium praelatorum in hoc quod illud reputatur erroneum et fidei contrarium quod tamen non repugnat fidei nec bonis moribus, et sic etiam intelligentes non fideles minus reputant fidem.

Si autem sit de pertinentibus ad salutem, aut omnino certum est veritatem quam doctor aestimat se habere esse tenendam ex evidentia auctoritatis sacrae Scripturae vel rationis veridicae, tunc sententia et inhibitio est omnino erronea nec aliquem ligat, quia sententia excommunicationis continens manifestum errorem non ligat, puta quod si aliquis dicat docens quod Deus creavit caelum et terram sit excommunicatus et huiusmodi ; et ideo in tali casu debet doctor dicere illud quod sentit, non obstante quod si ex hoc quod videtur inobediens aliqui scandalizantur ; quia, ut dicit Gregorius, super Ezechiel, si de veritate scandalum surgit, utilius scandalum nasci permittitur quam veritas subiciatur ; et secundum Boetium : quod pro caritate ! est institutum non debet contra caritatem militare.

Idem autem est iudicium cum illud quod condemnatur tanquam falsum, etsi falsum sit, ab aliquo tamen verum reputatur sive auctoritate Scripturae sive ex ratione quam ad hoc credat aliquis se habere et reputat illud esse necessarium ad salutem. In tali quidem casu debet quis conscientiam deponere. Sed si illam non deposuerit, illa stante, debet inhibitionem et excommunicationem erroneam reputare, licet secundum rem non sit ita; et sic debet dicere illud quod reputat se scire circa hoc tanquam verum ; semper enim agens contra conscientiam erroneam magis peccat quam agens secundum eam. Unde in proposito peccaret gravius si timore poenae, volendo scilicet praecepto superioris ratione excommunicationis adiunctae obedire, omitteret dicere illud quod secundum conscientiam erroneam iudicat esse tale verum quod ad veritatem doctrinae pertinet, quam inobedientiam hominis et poenam excommunicationis incurrendo, illud quod verum aestimat affirmando, in quantum gravius peccat directe peccans contra Deum quam contra hominem.

Quia tamen non est de facili supponendum in talibus praelatum manifeste errare ' quamdiu ab Ecclesia toleratur, si forte inveniatur aliquid condemnasse tanquam erroneum, et contrarium aestimetur verum prout ex superficie dictorum apparet, fidelis doctor debet conari illud exponere bono modo. Per praedicta patet responsio ad obiecta.

Explicit septimum quolibet. Incipit octavum .

PrevBack to Top

On this page

Quaestio 18