Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Distinctio 2
Circa textum
¶ Secunda distinctio primi libri HOc itaque vera ac pia fide tenemd est: etc. Hic signatur. 2. dis. huius primi libri suinarum: quae ita continuatur ad praecedentem. Nam pos quam in praecedenti distinctione magister huius libri in quisiuit materiam: in quae de vti et frui praemissa est prae mo necria notificatio et secundo earundem conclui sa est vtilis epilogatio. Nunc modo et tertio daexecutoriam: in quae inseritur vnitatus et trinitatis mi randa explicatio. Et diuiditur in partes tres prin cipales. Primo enim agit magister de scinisima vnitate et trinitate. Secundo de ea concludit grnata brevitate. Tertio de scientia dei atque voluntate Et patet ordo: quia prima non dicit respectum ad exi sed secunda. Secunda incipit in fine. 34. distinctionis: de sacramento vnitatis atque trinitatis. Tertia: distin ctione. 35. huius primi libri. Cumque supra disseruim Prima iterum pars: in quae agit magister de sanctissima vnitate et trinitate in tres diuiditur. Primo enim agit de ea secundum quod per fidei professionem fideliter creditur. In secunda secundum quod per congruam rationem mentalitur capitur. In tertia secundum quod per debitam locutionem vocaliter exprimitur. Secunda incipit in. 3. distin ctione: Apostolus namque ait etc. Tertia: distinctione 22. Post praedicta nob disserend vter: etc. et patet ordo. prius enim est credem: secundo intelligemn quod creditum est. tertio siumone explicare. Prima pars qua est praesens distinctio in qua agit de scissima ternitate et vnitate etc Secundum quod per fidi profes. etc. in tres diuiditur partes. In prima parte praemittit modum procedendi propter matriae difficultatem. In secunda ex ordine probandi: codicis vetris dat auctoritate. In entia fine concludendi fert noui mumertis hic ma iestatem. secunda ibi: proponamus igister in medium. ertia ibi. nunc vero post testionia. Rursus prima in qua praemittit moud procedendi etc. in tres diuiditur. In quarum prima dicit istud negocium fore partractandum cum modestia et tinore. In secunda supponit intentionem scribentium ex veritatus more. In tertia concludit ordinem dimicantium immersos errore. secunda ibi: Dnes catholici etc. taertia ibi: Ceterum vt in li. etc. Rursus secunda pars in quae ex ordine proce dendi etc. in tres diuiditur. in prima legis testionio dei panditur vnitas. in secunda eiusdem fastigio sum ma clarescit trinitas. in trtia prophico collegio tandem venatur veritas. secunda incipit ibi Per sonarum quam piluoralitatem. tartia incipit ibi Ille etiam maximus propiloseoparum etc. Et haec diuiditur in tres: in quirum prima onndit vnitatis et trinitatis consortium. in secunda aeternae geniationis mysterium. in partia concordis spirationis solatium. Secunda ibi Dauid quae aeternam etc. ertia ibi: De spirituscomn. Rursus tentia pars: in qua fine concludendi etc. in tres diuiditur par tes. in prima duorum testonrum ponitur vnio. in secunda magistri morum donatur instructio. In tertia / cet apitulorum patet promulgatio. secunda ibi: Dominus itaque christus etc. Tertia ibi: Iohes quam in epostola etc. Haec est diuisio etc. Circa quam talis generatur
Quaestio
¶ Quaestio de essentiae diuine simplicita te et personarum potsotalitate: in qua tamen Scot rationes ponit contra Guil. Varro. li. i. dis. 2. q. 1. et. 2. variosque errores allidit philosophorum. Utrum deus in vnius intima singularitate naturae pati quat personarum piloralitatem. et arguo quod non tripliciter. Primo sic: nihil ponemd est in entibus: et maxime primo: quae non posito adhuc summa esset perfectio sed data vnica persona in dinis: adhuc illa esset summe perfecta: igitur frustra poneretur trinitas Secundo sic. Si in diuinis essent tres perso ne: aut essent omnes producte: aut improdu ctae: aut vna improducta / et duae producte aut duae improductae / et vna producta: seoc hoc est falsum: igitur etc. Maior patet a suf ficienti diuisione. Minor declaratur per singulas particulas: nequeunt enim omnes esse prodicte: quia tunc aliquid prius esset: a quo producerentur: testante enim Aug. aure. Nulla res seipsam gignit vt sit: et ita aliquid prius es set deo: quod est impossibile. Nec secundum quod omnes essent improducte: quia tunc plures essent dii: secundum hila. lib. de sinod. si essent plures innascibiles: esset plures dii. Nec quod due improductae / et vna producta: quia sicut sam patuit: ponendo plures innascibiles plures deos poneremus. Nec quartum quod vna improducta: et duae producte: quia ab vno non nisi vnum venire videtur. Tertio ad ide: sic. Omnia entia in vnicum debent reduci prin cipium: ergo non sunt plures in eadem diu nitate personae: probatur consequenta: quia tunc entia non in vnum: sed in plura reducerentur: assumptum patet auctoritate aristo. 12. metha. Entia inquit nolunt male gubernari: vnus ergo princeps.
¶ In oppositum arguitur ex euanIte baptimantes eos in nomine patris / et filii et spiritus sancti. Et in cano. Tres sunt qui testimonium dant in caelo etc. Et sic reliquitur que stio sub dubio.
¶ In ista quaestione sunt tres articuli declarandi. Primus est terminorum declaratiuus Quorum Secundus est quaestionis responsiuus Tertius est dubiorum motiuus; Quo ad primum prino oc currit deus
¶ Deus secundum hermetem seu mercurium in lib. diffinitionum dei: est sphaera intelle ctualis cuius centrum vbique est: circumferen tia nusquam. Dicitur deus sphera: quia sicut in sphae ra nec principium est nec finis: sic deus de se dicit. Ego sum alpha et o principiuum et finis. Dicitur intellectualis: quia testante apituolo ad thimo. Lucem inhabitat inaccessibilem. Et deus spiritus est: hoc idem ponit idem hermes in libro de bono ad asclepium. Ex quo patet: quod grauiter peccauerunt epiturei: qui in suis tiriapoxis posuerunt corporalem deum: vt innuit Marcus tullius. Sequitur cuius centrum est vbique: centrum dei est creatura: sicut enim centrum in sphaera: respectu sphaere habet nomen puncti: sic creatura respectu dei: hoc cetruum est vbique: quia nullus est locus: vbi non sit creatura. Circumferentia vero nusquam: quia dei maiestas comprehendi nequit. Uel secundum extracta doctoris subtilis. Deus est in ens infinitae intellectualitatis / voluntatis / bonitatis / potentiae / et ens ad se summae necessarium. Unde secundum idan. dama. li. 1. suarum sententiarum. Hoc nomen deus dicitur a tripli ci nomine. scilicet absethin quod est ardere: vel thethin: quod est fouere: vel theaste: quod est videre: quia ardet charitate: fouet pietate: vi det omia claritate. Sequitur natura: hoc nomen non capitur hic: sicut capitur in secundo phisicorum: quando dicit philosophus: quod natura est prin cipium: et causa motus et quietis eius in quo est secundum se: et non secundum accidens. Sed dicitur hic natura ens completum perfectam habens essen tiam: vnde ista se habent per ordinem / substantia natura / essentia / et quidditas. Omnis enim substantia est natura: sed non econtra: quia qua litas est natura non substantia: ita omnis natu ra est essentia: non econtra: quia relatio est essentia: non tamen est natura: quia non est proprie alicuius actionis principium: quod vero sit essentia: patet ex famosa autortoritate philosophi extracta a. 5. philosophicorum scilicet essentiae praedicamento rum sunt impermixte. Omnis etiam essentia est quidditas: non econtra: nam in deo multae sunt quidditates et vna essentia.
¶ Sequi tur tertius terminus scilicet persona: persona secundum boetium libro de duabus naturis: et vnica persona christi est rationalis naturae indi uidua substantia. Uel verius secundum Rich. in lib. de trini: corripientem istam descriptionem: est intellectualis naturae incommunicabilis subsistentia. Unde ista apud grecos se habent per ordinem: vsya / vsyosis / ipostasis: et pro sopon quibus in latino correspondent essentia / substantia / suppositum et persona: de quibus alias dicetur. Et hoc de primo articuloQuantum ad secundum artic culum sunt tres conclusiones. Prima est de diuina vnitate. Secunda de sanctissima personarum trinitate. Tertia de earum germanitate.
¶ Sit ergo primaconclusio. Deorum pluralitas est impossibilis. Ista conclusio dimissis auctoritatibus: quae sunt quasi infinitae: probatur triplici medio scilicet ratione potentiae / intellectus et voluntatis. Ratione potentiae sumo argu. Rich. in. li. 2. de tri. Omnipotens suo velle potest producere omne possibile: et suo nolle impedire. Si igitur sunt duo dii: quod vnus vel let alius nollet: et ita vnus faciet alium nul lipotentem. Quod si dicatur: quod fecerunt concordi am vt in pace operarentur: somnium est: sufficit mihi: quod vnus possit facere quod alius nollet: vel destruere quod alius vellet.
¶ Secun dum membrum sumit ex parte intellectus. Ar guo sic. Si sint duo dii sunt a et b. Tunc quaero vtrum vnus intelligat alium vel non: si non tunc non est perfectus: quia ignorat perfectis simum cognoscibile: et ita non est deus: si autem intelligit: quaero quomodo: aut per essentiam pro priam: aut per essentiam dei intellecti. Si secundum: ergo cognitio dei intelligentis est posterior deo intellecto: et cum cognitio dei sit deus sequitur quod deus intelligens est posteri or deo intellecto: et ita non est deus. Pro batio primae consequente: quia cum obiectum distinguit ab intelligente: semper actus est posterior obiecto cognito: si autem deus intelligens per essetiam propriam intelligat: igitur non intelligit ita perfecte: sicut alius deus est intelligibilis. Probatio consequente: quia perfectior est cognitio per essentiam cogniti: quam per speciem aliam: nisi cognoscens contineret eminenter cognitum: quod non facit in proposito. Tertio hoc idem probatur ex parte voluntatis. Si enim sunt duo dii a et b. quaero quomodo a b diligit: aut fruitur aut vtitur Si a vtitur: b peccat: quia est summum bonum: et per consequens non est deus. Si vero a fruitur bet et fruitur etiam seipso: ergo habet duo obiecta adequata: et est bis beatus: quia quilibet est obiectum beatificum: quod est impossibile: quia tunc esset aliquis beatus aliquo: quo non existente nihilominus beatus esset: quod implicat.
¶ Ex quo primo infero errorem fusse pessimum apicureorum: qui tot deos posuerunt: quot sunt entia visibilia: ita quod cui libet visibili deum dabant proprium: et voca pant hanc ligam sinthomam.
¶ Infero tertio errorem stoycorum fuisse im pium: qui deorum inuisibilium in caelis pone bant multitudinem quam opinionem: et si ante genonem fuerit: qui fundauit scholam stoy cam. Hermes ad asclepium non secutus est: po nens tres deorum ordines: deos caelestes: peos aereos: et deos terrestres. Contra omnes istas fatuas opiniones dicamus illud psates. Qniam omnes dii gentium daemonia: dominus autem caelos fecit. Sed dubitatur an aliqui philosophorum vnitatem dei posuerint dicitur quod tres fuerunt qui posuerunt. Primus fuit Socrates: qui athenis veneno est necatus: quia negauit deorum pluralitatem: vt refert Apulegius lib. de deo socratis. Secundus fuit Plato: de quo dicit Boetius libro de disciplina scholarium. Ptolemei non latens gloria. Aristotelis sincera veritas. Platonis probata diuinitas. Tertius fuit Aristoteles qui in fine duodecimi metha phisice dicit. Entia nolunt male disponi: vnus ergo princeps. Et hoc de prima conclusione.
¶ Secunda conclusio est de sauctissima trinitate. Cum essentiae vnitate stat per fectissima personarum trinitas. Hanc probo vnica ratione Ioan. secundo doc. subti. quae talis est. Quicquid de ratione sua est principium productiuum in quocumque est a se: et sine imperfectione: ibi est principium productiuum. fed in diuinis sunt duo principicia productiua perfectissima a se sine imperfectione. scilicet intellectus et voluntas. Igi tur hiis duobus principiis sunt duae persone productae: per vnam improductam: filius per intellectum modo generationis: et spiritussanctus per voluntatem modo spirationis. Et si obiiciatur: quod in nobis tam intellectus quam voluntas producunt accidens: tam enim intellectio in nobis: quam volitio est accidens. Respondeo quod in talibus vtendum est regula beati dionysii. Quod quando transferimus aliqua ad deum: dimittenda sunt ea quae sunt imperfectionis: et accipienda sunt ea quae sunt perfectionis. Ad propositum quod intellectus et voluntas sint principia productiua: hoc perfectionis est: quod autem producent accidens inhaerens et non aliquid subsistens est imperfectionis: istam relinquamus imperfectionem: et loquamur de diui¬ nis: et accipiamus primam quae est perfectionis: et dicamus quod pater per intellectum producit personam subsistentem: quae vocatur filius: et ambo per voluntatem producunt personam subsistentem quae dicitur spiritus sanctus.
¶ Sed dubitatur: vtrum aliquis phus de hac tri nitate fecerit mentionem: dicitur quod tres repe riuntur egregii philosophi. Primus fuit hermes trimegistus siue mercurius aegiptius: quae in libro diffinitionum dei dicit. Monas gi gnit monadem: et in seipso reflectit ardorem id est pater gignit filium: et spiritusancto in ambobus amor reflectitur. Secundus fuit plato sicut innuit sanctus Augustinus in septimo confessionum. Formasti inquit mi bi domine quosdam platonicorum libros a greca lingua in latinam versos ibi legi non hiisdaem verbis: sed eisdem sententiis: quod in principio erat verbum: et verbum erat apud deum etc. vsque. Et verbum caro factum est: quod non legi ibi. Tertius fuit macrobius: qui super somnio scipionis togotan id est pa trem: et noyme deo natam posuit. Aliqui ad dunt quartum. scilicet Aristo. quem in primo caeli et mundi: hoc numero ternario adhibuim nos manifestare deum quod falso: quia secundum commen tatores solum ibi secutus est leges pitagore qui praecepit deos in tribus venerari. scilicet sa crificiis laudibus: et genuflexione. Et haec de secunda conclusione.
¶ Tertia conclusio est de diuinarum personarum germanitate. Tanta est diuinarum personarum vnitas et amo ris et naturae: vt maior non possit intelligi. Ista conclusio probatur. Primo autortoritate Bernardi: qui in li. de confi. inter nouem vnitates istam supremam posuit: et quod summae sint vnum. Probatur vno medio. Quam documque aliqua ita se habent: quod infinitum intensiue idem numero includunt: et mutuo in se sunt per circumincessionem: ita sum mae sunt vnum. Sed sic sunt tres diuinae persone: quia includunt diuinam essentiam quae est infinita: et simul in se sunt. Unde dicitur in euangelio I0annis. Ego in patre et pater in me est. Unde in huiusmodi ternario recte ratio principii perficitur. Est enim intelligere principium quod non est principiatum esse pater. Et principium quod est principiatum esse filius: et principiatum quod non est principium quo ad intra. Ecce spiritus sanctus. Nec est modus quartus reperiendus. De vnitate vero amoris dicit Richar. Est triplex amor. Bratuitus: debitus: et ex vtroque permixtus. Bratui tus in patre: qui dat et non accipit. Debi tus in spiritusancto: qui accipit et non dat Permixtus in filio qui dat et accipit. Unde merito numerus ternarius tribus congru it personis: quia numerus iste habet primam et summam numerorum perfectionemus siue consideretur in se: siue in quantitate continua: siue tertio in natura. In se: quia primus est numerus: qui constat ex omnibus suis partibus: vnitas enim et dualitas simul iunctae tria faciunt. In quantitate etiam: quia omne quantum tribus consistit: principio scilicet medio et fine: vt habet philosophus in primo caeli et mundi. In natura etiam: quia in qualibet creatura contingit reperire ve stigium: quod est in tribus: et in hominibus imaginem quae in tribus consistit.
¶ Sed dubitatur: vtrum haee personae sint solum esse tia: sic quod nihil dicant vltra vel dicant aliquid distinctum formaliter ab essentia. Dico quod non est intelligibile: quod tres personae. solum dicant diuinam essentiam: et tamen inter se distinguuntur: vnde necesse est: quod tam paternitas quam filiatio quam spiratio passiua dicant relationes distinctas formaliter ab essentia diuiua: als contradictoria essent vera de eodem: et secundum idem: quia paternitas distinguit non essentia: essentia communicatur non paternitas: et sic de aliis de hoc amplius infra: et hoc de secundo ar ticulo. Quo ad tertium articulum iut tres dif ficultates iuxta tres conclusiones.
¶ Pri ma est vtrum deus possit nobis communicare suam diuinitatem: vt dii dicamur. Re spondetur quod sic: sed videatur quomodo: Notandum quod deus dicitur tripliciter. Uno modo nuncupatiue. Siquidem sunt di multi. Secundo modo dicitur deus ado ptione. in pasms. Ego dixi dii estis: et filii excelsi omnes. Et isto quidem modo communicatur nobis diuinitas: non quod nos informet sicut albedo parietem: sed visione et fruitione in deum tranfformamur. Tertio dicitur natura. Unde. Deus deorum lo. est isto modo non communicatur ab extra: sed solum intra.
¶ Secunda difficultas. Utrum illa vnitas qua sunt diuinae personae vnum sit aliquid positiuum vel priuatiuum. Dico quod illa vnitas potest capi du pliciter. Uno modo fundamentaliter: et sic di cit positionem seu positiuum: quia diuinam essen tiam. Alio modo formaliter: et sic dicit uegati onem: quia non dicit nisi in diuisionem.
¶ Tertia difficultas est: qualis est amor ille: quae sunt vnum in amore tres personae: dico quod est tripliciter dictus. Est vnus essentialis: qui est in tribus sicut caetera essentialia. Est secundus qui in est in patre et filio spiritum sanctaum producentibus: et vocatur amor ille spiratio actiua: ita quod spiratio actiua est: quo seu qua vniuntur quasi vinculo amoris in productione spiritus. Est tertius amor qui dicitur spiratio passiua: et in ea vniuntur pater et filius: sicut in suo pro ducto. Et sic patet: quid est dicendum ad quaestionem. scilicet quod cum essentiae vnitate stat pislopalitas personarum.
¶ Ad primum dico: quod si in ma iori per illud: si itelligatur positio possibilis: Maior est vera et minor falsa. Nulla enim positione possibili: potest deesse vuna persona in diuinis. Et si istes: quod si filius deesset: pa ter non minus esset beatus. Dico quod si filius de esset summum bonum deesset: et sic pater non esset beatus: et si filius deesset: et pater non deesset summum bonum non deesset: et sic pater esset beatus. Et ita contradictio est remouere vnam personam remanente alia. Si autem in maiori ponatur potentia incompossibilium: tunc ma ior est falsa et minor vera: illud vero non est ponendum in summo bono: quod non potest poni sine positione incompossibilium.
¶ Ad secundum dico ad minorem: quod sunt due productae et vna improducta: et ad probationem dico quod verum est: quando est limitatum: nec habet diuer sa principia producendi. Oppo. vero est in pro posito: nam pater est infinitus: et habet in se duas fecunditates scilicet volitiuam et intellectiuam.
Conclusiones
¶ Pri¬ ma est in maiestate benignus deus cum trini tate est finis meus. Et ponitur a principio devsque ad illum. §. De hac igitur re summa et ex cellentissima etc.