Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Distinctio 21
Circa textum
Distinctio vicesimaprima in qua magister docet acceptionem in diuinis dictionum exclusiuarum. Ic oritur que stio trahens originem ex praeA11. dictis. Dictum est enim supraquod tantus est solus pater vel solus filius vel solus spiritussctus etc. Hic signa tur distinctio. 2i. In quo postquam in. 19. et. 20. distinctionibus posita est diuinae equalitatis manifestatio: Hic oriens soluitur dubitatio scilicet de his distinctionibus exclusiuis: tantum / tantus / solus: et sic de aliis: an ponantur in diuinis: et diuiditur in tres partes. In prima quaerit magister an haec tantus est solus pater: quantus pater et filius rite concedatur. In secunda de hac: solus pater est deus pro pleuma. In tertia quaerit. Utrum quod trini tas sit solus deus vere asseratur. Secunda incipit ibi: Post haec quaeritur: vtrum sicut di citur solus pater etc. Tertia ibi. Sed iterum quaeritur: quomodo ipsam trinitatem etc. Et haec est diuisio praesentis distinctionis in generali.
Quaestio
Questio ista determinat de verita te istius propositionis solus patere deus: in qua notat sanctos thomam et bonauenturam. et habetur a scoto li I. 1est di stin. 21. q. vnica. Arca quam talis mouetur etc. Utrum exclusiua dictio sicut solus diuinis dicatur in praedicationibus. Et arguitur quod non: triplici me dio.
¶ Primo sic. Hoc signum omnis non dififter in praedicationibus diuinis. igitur nec solus. pro batur consequenta: ex regula sophistica: quia exclusiua propositio in vniuersalem de terminis conuer titur transpositis: sicut ista: solus homo currit: conuertitur in istam: omne currens est homo: sed antecedens probatur: quia hoc signum omnis denotat formam illius cui additur multiplicari: sicut si dicatur omnis homo est animal: denotatur humanitatem multiplicari: sed diuinitas non multiplica tur immo vna est tribus suppositis. igitur etc.
¶ Secundo arguitur sic. Dem signum consor tii significans carentiam: a diuinis relegatur: sed solus est huiusmodi. igitur non debet diuinis attribui. maior patet auctoritate hilarii et habitum est. supra. distinctione. 2. Nobis neque solitarius nec diuersus confitendus est de us. vnde frater Ioh. de pechano. in officio trinitatis: nam non est consolatio completa solitario. Sed minor probatur. Quid enim significat solus nisi quandam solitudinem seu esse solitarium.
¶ Tertio arguitur sic. Si adderetur exclusiua dictio maxime hoc esset in praedicatione eiusdem de se: sed hoc est falsum. igitur etc. maior patet: quia nulla est tanta identitas nec verior praedicatio quam eiusdem de se: sicut dicit Boetius. sed minor probatur exemplo. capio enim istam: solus deus est de us: quaero pro quo eius singularis est vera: nec pro patre: nec pro filio nec pro spiritusancto: quia neuter eorum solus est deus vt patet igitur etc. In oppositum est Aug. ex dictis apostoli contra maximum: et habetur in lit tera solus habet immutabilitatem: quia secundum rectam fidem ipsa trinitas est vnus solus verus deus beatus / potens / sapiens / inuisibilis.
¶ In ista quaestione sunt tres articuli. Primus est terminorum declaratiuus Quorum Secundus est quaestionis responsiuus.
¶ Quantum ad primii articu lum: Primus terminus est dictio: a dico cis. Unde dictio solet capi tripliciter. vno modo pro operatione vitali intellectus seu actiua seu passiua: actiua qua verbum producit acti ue intellectus. passiua qua verbum dicitur productum vnde isto modo capiendo solius intellectus est di cere actiue: et verbi passiue dici: de quo in pstsus. psroe dixit et facta sunt: vbi augustinus i. verbum sibi coequale genuit in quo cuncta disposuit Secundo modo dicitur dictio pro quocumque verbo exterius prolato seu sit complexum seu incomplexum et isto modo solet sepius in biblia capi. Tertio modo dicitur vt opponitur contra complexum vt sit dictio quae non habet sensum veritatis aut falsitatis formaliter: sed solum virtualiter sicut est illud primi periarmenias. vbi Ari sto. orationem diffinit. Oratio est vox significatiua cuius partium aliquid figni ficatiuum est: vt dictio non vt affirmatio In animalibus enim ista tria se habent per ordinem vt trahi potest ex commento Boetii in libro periarmenias: vox / dictio / et in terpretatio. Uox est sonus ab ore animalis prolatus. Sed dictio addit super hoc quandam articulationem: vnde boues licet habeant vocem non tamen dicunt seu habent dictionem: quia non habent vocem articulatam. Tertio interpretatio addit super dictionem declarationem vnde multae sunt dictiones nibil significantes sicut buf. baf. interpretatio vero declara tiua est.
¶ Secundus terminus est exclusiua. Dicitur dictio exclusiua quae a termino cui additur non suam partem integralem aut subiectiuam remouet: sed suum disperatum: sicut dum dico tantum homo currit: non remoueo: nec corpus nec animam hominis quae sunt eius partes integrales: nec sortem aut platonem quae sunt eius partes subiectiue: ed remoueo aut bouem aut asinum quae sunt disperata eius respectu: vnde noto quod differunt dictio reduplicatiua: dictio exclusiua et dictio exceptiua. Dicitur enim dictio reduplicatiua loquendo proprie quae rationem dicit seu explicat eius supra quod cadit: sicut cum dicitur: omnis homo inquantum animal est sensi bile. Noto animalitas rationem inquantum est ratio quod sensibilitas inest homin. Dictio vero exceptiua debet capere exceptum si proprie capia tur sub subiecto praeiacetis propositionis: si cut cum dico omnis homo praeter sortem currit: sortes qui est terminus exceptus accipitur sub subiecto praeiacentis scilicet hominis. Sed tertio dictio exclusiua nec dicit rationem formalem sicut reduplicatiua: nec notat pertem subiecti praeiacentis. sed solum remouet ab illo supra quod cadit suum disperatum: sicut est exemplificatum.
¶ Noto vlterius quod ista tria differunt: dictio exclusiua: secunda intentio et secunda impositio dictio enim exclusiua de se nibil significat: sed solum modum dat significandi. Secunda vero intentio: et licet primario non significet tamen bene secundo modo: inquantum secunde intentiones fundate sunt super primis id est in primis: vnde in hoc conuenit cum dictione exclusiua: quia non significat primo in hoc differt: quia dictio exclusiua nibil significat proprie: sed secunda intentio bene sed ecundo. Sed tertio dicitur secunda imposi tio et est vox secundario imposita ad significandum exterius quod significat secunda inten tio interius: sicut ista intentio homo quod significat interius: hoc idem exterius signat nomins impositio eiusdem.
¶ Tertius terminus est solus: et capitur tripliciter: Uno modo pure cathegorematice id est significatiue: et tunc idem est quod solitarius et quam maxime cum re sui generis: sicut exemplificat sanctus Tho. Sicut dicimus aliquem religiosum so lum incedere quando non habet aliquem sui or dinis socium licet multis aliis eum concomitan tibus: vel aliquem solum in domo licet alia multa sint cum eo quae tamen non sunt homines. Secundo dicitur solus pure sincathegreumatice: et tunc dicitur respectu alicuius: respectu cuius negetur consortium sicut cum dicitur solus pater generat: notatur quod in hoc predicato scilicet generare nulla alia conuenit perso narum. Tertio modo dicitur partim cathegreu matice: et partim fincathegreumatice et hoc est quando verbum determinat non subiectum aut paedicatum sicut cum dicitur pater est solum deus dicitur enim sinca thegreuma inquantum determinat copulam: icitur vero cathegreumatica inquantum quendam significat modum quo praedicatum inest subiecto. Et hoc de primo articulo. Quantum ad secundum articulum sunt tres conclusiones.
¶ Prima conclusio. Terminus solitudinis nullatenus in diuinis conceditur. Ista conclusio probatur sic: vbicunquam extat personarum in eadem natura numero pluralitas: ibi nulla est solitudo requi renda. Sed in diuinis est huiusmodi: quia est pater generans: filius genitus: et spiritussan ctus ab vtroque procedens. igitur: maior patet quia solitudo solum negat consortium eiusdem nature. Confirmatur ratio: nam vbicumque est sunma felicitas: ibi nulla est solitudo: sed in di uinis summa est felicitas. igitur nulla est ibi solitudo. maior est Rich. de sancto victo / re. Et si obiiciatur nunquid pater esset fae lix: dato quod non haberet filium: dico quod immo esset: sed tamen exquo habet intellectum fecundum et voluntatem fecundam: oportet quod natura sua communicetur filio et spiritui sancto. Et si iterum dicatur de illo verbo. Tu es deus solus: videtur enim quod sit solitudo in diuinis: di co quod illa auctoritas seipsam declarat: non enim negatur pluralitas personarum in eadem dei tate: sed pluralitas deorum: ideo dicit tu es deus solus.
¶ Ex quo patet error socratis qui licet posuerit vnum deum principalem tantum posuit alios deos minus principales: et ita in deitate posuit consortium quasi esset plures dii qui conuocabantur ad consilium deiprincipalis: vt innuit Seneca in li. naturalium quaestionum.
¶ Secunda conclusio. di ctio exclusiua termino subicibili respectu predicati tam communis quam proprii in diuinis admittitur. Ista conclusio probatur. Si enim addi non posset talis dictio tali subiecto respectu talis praedicati ratio esset: quia redderet locutionem falsam. Sed hoc est falsum. igitur etc. probatio minoris. Primo de termino communi in subiecto respectu termini communis in praedicato: sicut in ista: solus deus est infinitus. probatur ex sua praeiacente et negatiua quibus exponitur exclusiua: quia deus est infinitus: et nihil aliud a deo est infinitum. Secundo probatur quando additur personali termino in subiecto respectu termini personalis praedicati. sicut in ista. solus filius gi nitur. Sed tunc quaeritur de ista locutione: so lus pater est deus: dicit sanctus Tho. quod est i distinguenda quod li solus potest negare personam vt sit sensus: nulla alia persona a persona patris est deus: et sic est falsa: aut quod dicit nihil aliud a patre est deus et tunc est vera: quia licet filius sit alius a patre non tamen aliud quia sunt eiusdem essentiae. Sed contra istam expositionem arguo quod de virtute sermonis ista sit falsa: solus pater est deus: sua conuertens est falsa. igitur et i hsa. probatur consequenta. quia eadem veriutas est conuertentis et conuerse. Sed assumptum probatur. Quia ista est sua conuertens: omnis deus est pater quae est falsa: quia filius non est pa ter et tamen est deus. Et si dicatur quod est idem quod pater identice: dico quod isto modo nulla pro positio esset falsa: quia posset dici sic est vera vel sic. Et si dicatur quod hoc est contra conclusionem in qua dictum est: quod potest addi dictio ex clusiua subiecto respectu cuiuscunque praedicati: dico quod verum est reddendo singula singulis scilicet praedicatum commune subiecto communi: et pdicatum personale subiecto personali: non sic est in ista. Et si quaeratur quomodo supponit subiectum cui talis additur dictio exclusiua. Dico quod supponit quantum est de se tantum confuse: et praedicatum confuse et distributiue: sicut dum dico: solus deus est deus: li deus qui est subiectum supponit confuse tantum: sed in predicato con fuse et distributiue: patet hoc per conuertentem: omnis deus est deus: vbi vnus terminus supponit confuse tantum: reliquus confuse et distributiue. Sed notanter dixi quantum est. de se: quia si dicatur solus deus est pater: li pater non distribuitur: quia vnicus est in diuinis: et supposito et natura.
¶ Tertia con clusio. termino in predicato posito personali aut communi in diuinis dictio addi potest exclusiua probatur conclusio: in his quae fidem sapi unt conformare debemus nos patrum sanctis eloquiis. Sed sancti doctores a parte praedicati addunt dictionem exclusiuam. igitur etc. maior est nota: dicit enim sapiens Ne transgre diamur terminos quos nobis constituerunt patres nostri. Sed minor probatur. primo quod additur termino communi. Unde Augstinus 6. de trini. Trinitatem dicimus solum deum: de termino vero personali patet dicendo: pater est olus genians. Et confirmatur ratio: quando aliqua ratio in se habet veritatem: et ex additione alicuius non falsificatur: sed maiorem suae verita tis sortitur explanationem admittenda est talis additio sed sic est in proposito probatur ista enim est vera in diuinis pater est genians. Sed tantum posset aliquis dubitare: vtrum aliquis cum eo: sed cum dico est solus genans solitur. Sed posset dubitari cui seruit ista di ctio exclusiua solus: quando a parte praedicati di titur trinitas est solus deus. Utrum dicat quod cum diuinitate nihil sit extraneum. Et si sic: tunc satis innuebatur dicendo solum trinitas est deus: sicut dum dico plato est homo: ita be ne innuo quod non est asinus: sicut si diceretur plato est solus homo: quia forma propria re mouet quidlibet sibi extraneum. Dico quod reuera non ita proprie additur praedicato simpliciter sicut quando est secum aliquid: vnde ista non est ta propria: trinitas est solus deus: sicut ista: trinitas est vnus solus deus: quia tunc denotat vnicam esse deitatem. Et si quaeratur quid negat li solus ex quo sequitur copulam: dicit doctor deuotus quod licet sequatur copulam quo ad situm: tamen quo ad virtutem praecedit: vnde sensus est: trinitas solus deus id est tri nitas est deus et non plures: et est exemplum: si dicatur video solum petrum: video petrum et non video alium. Et si quaeratur: vtrum ista sit aequa concedenda: trinitas est deus solus sicut ista tri nitas est solus deus dicitur quod non: quia li solus dum prae cedit negat pluralitatem diuinitatis: quod non facit dum sequitur. Sed obiicitur quia secundum aristo. Nomina et verba transposita idem significant: et ita si ista conceditur trinitas est solus deus ita et ista: trinitas est deus solus Dico quod solus apud logicum non est nomen quia non est significatiuum: sed consignifica tiuum: Et hoc de secundo articulo. Quatum ad tertium articulum: sunt iuxta tres conclusiones tres difficultates.
¶ Prima est: vtrum haec sit concedenda solus deus est. Dico quod quaelibet propositio de est secundo adiacenti resolui debet in il lam de tertio adiacenti: vnde ista: solus deus est: debet resosui in istam: solus deus est ens: et tunc dico quod ens potest capi tripliciter. Uno modo pro ente per essentiam: et sic solus deus est ens: nec tamen sequitur ibi solitudo: quia in isto ente per essentiam sunt tres personae. Exod. 3. ego sum qui sum. Secundo potest capi vt dicit ens per participationem: cuiusmodi sunt creature: et sic capiendo solummodo dicitur ens de creaturis: vnde secundum diuinum Dionysium de mystica theologia sole creature sunt ens: et deus est super ens. Tertio di citur ens: pro quodam conceptu vniuoco deo et creaturis: et sic nec deus est solus ens nec creature.
¶ Secunda difficultas. Si ista sit concedenda: solus deus qui est pater est deus. Dicit doctor subti. in hac distin ctione in solu. primi argumenti: quod est distin guenda secundum compositionem et diuisionem si cut ista: omnis homo qui est albus currit: dato quod soli albi currant: tunc enim in sensu compo sito est vera: sensus est enim quod omnis homo qui est albus currit: nec plus dicit: in sensu vero diuisionis est falsa: est enim sensus quod omnis homo est albus et quod omnis homo currit quod est contra casum. Sic in propo sito ista in sensu diuiso est vera: est enim sensus: solus deus est pater: et solus deus est deus: et vtraque est vera. In sensu vero compo sito falsa est: esset enim sensus quod solus deus qui est pater: id est solus pater: esset deus et hoc est falsum.
¶ Tertia difficultas est: Utrum dictio exclusiua addita terminn personali neget suum correlatiuum: vt si dicatur: deus est solus pater. Utrum ita al firmet propositio de patre quod sit deus: quod neget de filio vel non. Dico quod dictio exclusiua cadens super vnum correlatiuum ne gat aliud: sicut arguit in primo philosophicorum aristo. contra parmenidem et melissum: tantum principium est. igitur principiatum non est: et tamen correlatiue principium ad principiatum dicuntur. Ex quo patet: quod quotiens dictio exclusiua talis cadit supra terminum relatiuum non respectiue ad aliud: reddit pro positionem incomponibilem: sicut ista: tantum pater est: sequitur enim tantum pater est. igitur pater est et nihil aliud a patre: vel nullus alius: et ite rum pater est. igitur filius est: et ita alius a patre. Dixi tamen notanter non respectiue ad aliud: quia si dicatur ad aliud relatiue: tunc bene reddit propositionem veram. Sicut ista est vera: solus pater est generans. Et sic patet quid dicendum sit ad questionem: qualiter videlicet dictiones exclusiue addantur in diuinis: vnde dicendum quod capta ista dictione solus chathegorematice: non predicatur in diuinis: sed bene sinchathegorematicae. Et tunc ad argumenta.
¶ Ad primum dico ad antecedens quod omnis aliterdicitur in diuinis: aliter in creaturem: quamdo enim dicitur in creaturis denotat formam communem multiplicari: et contenta sub illa for ma: sicut cum dicitur: omnis homo: et multipli catur humanitas et particulares homines: sed quando additur in diuinis solum denotat numerum personarum cum vnitate essentiali personarum. Ex quo patet: quod improprie additur diuinis sed proprie creaturis.
¶ Ad secundum iam pa tuit: quod obiicit de li solus prout notat solitu dinem: non prout est sinchathegorema ideo non concludit.
¶ Ad tertium: nego minorem. Ad probationem quando quaerit: pro quo supponit: Dico quod deus ibi supponit simpliciter pro deo: qui est adequatum quid diuinitatis. Unde apud sophistas est regula: quod terminus super quem cadit dictio exclusiua immobilitatur: nec decet super eum descendere: vnde non sequitur solus homo est rationalis: igitur solus plato: ita in proposito non sequitur solus deus est deus. igitur solus pater: et sic de quaestione.
Conclusiones
¶ Ex ista vero distinctione sicut ex praecedentibus tres in elicio conclusiones de mente magistri. Quarum prima est: licet ingenitus solus praedicetur pater: non. funditus tamen solus affirmatur: dicit conclusio: quod licet pater dicatur solus ingenitus: non tamen dicitur simpliciter solus: et ita de aliis personis: ita quod in diuinis non dicitur solus simpliciter sed respectu alicuius predicati. Et deducitur a principio distinctionis vsque ad illud capitulum. Post haec quaeritur vtrum sicut di citur solus pater.
¶ Secunda conclusio. Nec so lus genitus proprie dicitur deus: nec spiritus vt nunc aperitur. Dicit conclusio: quod ista non est ve ra: solus pater est deus aut solus filius: aut solus spiritus sanctus. Et deducitur ab illo capitulo Post haec etc. vsque ad illud ca. Sed iterum qua ritur quomod. etc.