Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Distinctio 26
Circa textum
Dist. 26. huius quarti quae incipit determinare de matrimonio et primo quantum ad eius institutionem CUm alia sa cramenta post peccatum et pro pter peccatum exordium sumpserint: matrimo nii sacramentum etiam ante peccatum legitur institutum a domino etc. Hic signatur. 26. distin. huius quarti sen tentiarum: quae ita continuatur ad precedem. Nam postquam illorum sacramentorum facta est inquisitio: quae quemlibet statum aspiciunt: vt est sacraendum baptismi / eucharistiae / confirmationis / prninae: et extreme vnctionis a. 3. distin. inclusiue vsque ad. 24. exclusiue. Et secundo facta est illius sacamenti indagatio quo homines esse spirituale capiunt cuiusmodi est sacramentum ordinis: et hoc in. 24. et. 25. dist. Nunc tertio illius sacramenti consideratio quae homnines esse incipiunt et hoc est sacraendum matrimo: nii. Et habet diuidi ista pars in tres partes principales. In prima natura matrimonii prie mitus dicitur. In secunda quis potest capere de hinc aperitur. In tertia secundarum nuptiarum ius non interdicitur. Prima in pricipio. Se cunda dist. 34. ibi Nunc superest attendere quae persone etc. Tertia in fine. 42. dist. ibi. Sciendum etiam quod non solum prime vel secunde nuptiae etc. Rursus prima particula in qua natura matrimonii primitus dicitur: in. 3. partes diuiditur. In prima causa formalis venit primario. In secunda causa efficiens adem secundario. In tertia gaudet finalis loco ternario. Prima in principio. Secunda ibi dist. 27. seu immediate sequenti. Post haec aduertendum quid sit communiugium etc. Tertia dist. 31. ibi. Post haec de bonis communiugii etc. Rursus prima pars quae est praesens dist. in quacausa formalis venit primario: in tres partes diuiditur. In prima agit de matrimonii institutione. In secunda de eiusdem veneratione. In tertia de ipsius significatione. Prima in principio. Secunda ibi. Fuerunt autem nonnulli heretici etc. Tertia ibi. Cum igitur sacramendum coniugium sit etc. Et haec est diuisio praesentis dist. in generali. Circa quam etc.
Quaestio
¶ Quaestio ista docet de sacramento matrimonii et eius constitutione atque vsu et haber a scuo. in praesenti dist. q. vnica
¶ Utrum sacramen tum matrimonii vel contractus matrimonii fuerit a deo immedia te institutum vel institutus. Et quod non arguitur tripliciter.
¶ Primo sic. Circa ordinatum a deo nullus inferior potest aliquid immutare: igitur matrimonium non est a deo institutum immediate: patet antecedens quia si imperium non habet par in parem: multo minus inferior in superiorem. probatur consequenta. quia ecclesia immutat aliquid circa matrimonium: quia quosdam qui alias essent legittimi ad contrahendum illegittimauit.
¶ Secundo arguiu sic. Adam matrimonium instituit: igitur non deus: patet consequenta. antecedens probatur. quia dicitur quod ait adam phoc nunc os ex ossibus meis: et sequitur: quam obrem relinquet homo patrem et matrem: et ad perebit vxori suae vbi communiter tenetur matrimonium fuisse institutum.
¶ Tertio arguitu sic: matrimonium fit per contractum humanum erg non est immediate institutum a deo. antecedens patet quia si non sit consensus: matrimonium non est. probatur consequenta: quia humani consensus fiunt ab hominibus immediate.
¶ In oppo situm arguitur: tum primo quia. math. 19. di acit christus phariseis: Non legistis: quia fecit ab initio masculum et faeminam fecit: et di cit propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adherebit vxori suae. Tum secundo eis dicitur. Crescite et multiplicamini: se illud crementum erat per vsum actus matri monialis. Tum tertio quia omne quod a deo per hominem instituitur: per hominem potest de stitui. patet: quia canones non habentes vim nisi ex iure positiuo potest ecclesia destruere quamuis a deo mediante ecclesia fuerunt instituti: sed homo non potest matri monium separare: dicente christo. Quod deus communiunxit homo non separet. igitur.
¶ In ista quaestione sunt tres articli declarandi Primus est terminorum declaratiuus Quorum Secundus est quaestionis responsiuus. Tertius est dubiorum motiuus;
¶ Quatum ad primum articu lum ter¬ mini sunt. Sacramentum matrimonii: con tractus matrimonii: matrimonium.
¶ Primus terminus est sacramentum matr monui. vnde secundum doc. sub. huius dist. q. vni s ca conclusione. 5. est expressio certorum verborum maris et faeminae: ad seinuicem signantium traditionem mutuo potestatis corporum ad prolem debite procreandam: ex istitutione diuina efficaciter signans gratiam conferendam mutuo contrahentibus ad coniunctionem mutuam gratiosam animorum: vel si verba certa non sint praecisae forma istius sacramenti: nec etiam contra hentes praecise ministri ponatur in loco illius expressio verborum et maris et faeminae aliquid generalius vtpote est exhibitio cer torum signorum signantium traditionem mutuam potestatis corporum maris et faeminae ad prolem debite procreandam.
¶ Secundus terminus est contractus matrimonii: et est in secundum eum ibi maris et faemiae mutua translatio in potestatis suorum corporum pro suo perpetuo ad procreandum prolem debite educandam.
¶ Tertius terminus est matrimonium et est secundum eum ibi: vinculum indissolubile in in ter marem et faeminam ex mutua translationem potestatis corporum suorum in seinuicem facta ad procreandum prolem debite educandam. Ex quibus infertur primo quod primum horum trium est. contractus matrimonii. secundum matri monium. tertinum sacraendum matrimonii. probatur primo: comparando contractum matrimoni ad matrimonium: causa enim prior est suo effectu adminus natura: recte enim post temistium dicit boetius in thopicis. Causa est ad cuius aliud sequitur id est effectus. Sed contra ctus matrimonii est causa matrimonii: ista probatur ex modo loquendi philosophin primo posteriorum: Illud enim est causa alicuius quo posito illud ponitur: et quo remoto illud remouetur: et est causa praecisa sicut inibi exen plificat de habere pulmonem et respirare: sic est in proposito: posito contractu matrimonii. ponitur matrimonium: non posito aliquando non po nitur igitur. Et si quis dicat ita: posito matrimonio ponitur contractus matrimonii: et remoto matrimonio remouetur contractus Dico quod falsum est: vnde non valet consequenta: est ma trimonium igitur contractus matrimonii est. Sed bene lequitur est matrimonium ergo est vel fuit contractus matrimonii. Ex quo patet intentum scilicet quod prior est contractus matri moni quam matrimonium sicut non sequitur: sor tes est pater: ergo sortes generat sed bene sequitur: ergo sortes generat vel genuit ex quo arguimus secundum mentem philosophi. in. 5. me tha. ca. de ad aliquid: quod prius est generare quam esse patrem: quia secundum eum ibi relatiua secundi modi fundantur super agere et pati: et debet glosari de necessitate glo. doc. Iohis in primo reperto. parisiensium. 27. dist. Utrum sit pater quia generat aut generet: quia pater praesuppositione non quod tunc sit: quia quando pater nitas est generare non est. Nec rursus sequitur: matrimonium non est: igitur contractus non est nec fuit: quia post contractum matrimonii potest quis intrare religionem: et ita sequitur ma trimonium ad contractum illum quomodo dictum est: de hoc tamen infra patebit. Probatur secundo: quia prius est matrimonium quam sacraendum matrimo nii: subiectum est prius antecedente existente in eo: sicut fundamentum est prius fundato in eo: matrimonium autem est subiectum sacrameon ti matrimonii. Ex quo enim sacraendum secundum quod sa cramentum: non dicit nisi respectum rationis secundum docto. ita nec sacramendum matrimonii: licem ma gis specialem oportet quod habeat subiectum in quo sit: illud non est aliud: nisi illud vini culum indissolubile: quod voco matrimonium: vnde bene in praesenti dis. dicit frater franciscus de maronis: quod in triplici tempore fuit matrimo nium: sed non erat sacraendum matrimonii: sicut modo in primo tempore. scilicet in statu innocentiae fuit in stitutum. Secundo in statu legis nature fuit confirmatum. Tertio in statu legis scriptae fuit diminutum: quia data fuit lex diuortii prius non erat permissa. Ex quo sequitur secundo principaliter quod matrimonium recte in medio collocatur vnum vt contractum matrimonii ante se habens: reliquum post se id est sacramendum matrimonii: sic enim ab imperfecto ad perfectum ascendimus. Quod enim incipit contractus: sacramendum complet: quod indicat hoc nomen matrimoni ex triplicim confectum: quod quidem possunt ita scribere vt patrem et matrem designent et prolem genitam: sic iam non duo sunt in carne vna: sed tria quodammodo: quia in virtute duorum tertium exit: vnde et dicitur matrimonium a mater et monos quod est vnum: quia in vno consumatur et denominatur a matre pro pter labores et vnitatem longiorem: ecce gra tum ternarium: vnde et iurisperiti triplex distinguunt matrimonium iniciatum per verba de futuro. Secundo matrimonium ratum per verba de praesenti. Tertio matrimonium consumatum per copulam. Unde et doc. in diffinitione matrimonii triplicem tangit causam formalem: materialem: et finalem. Causam formalem dum dicit: matrimonium est vinculum indissolubile: ex quo infertur quod formaliter matrimonium est quidam respectus: sed qualis respectus? Dicit hugo de nouo castro: q. 4. praesentis dis. quod est relatio domini ad rem cuius est dominus inquantum est translatio potestatis corporum: sed vtrumque sit seruitus ex quo est dominium: videtur ibi dicere quod sic: sed hoc dictum non videtur: vir nunquam diceret se seruum suae mulieris: nec mulier se sentit seruam viri: sed vxorem: et dicit se ius habere in corpore viri: sicut vir in corpore mulie ris: ideo recte dicitur ibi non esse seruitutem: sed mutuum dominium: vel accipitur seruitus large: vt saluetur doctor vel respectu corporum etc. ibi autem dominium ad seruitutem refer tur vbi non apparet mutuitas: sed an sit rea lis iste respectus seu rationis. Dicendum quod rationis relictus proprie actu humano non productus: ex contractu enim sequitur qui est in prae dicamento actionis: vnde secundo tangitur causa materialis maris et faemine etc. Ex quo in fertur quod si inter duos mares possit esse societas: et ita marimonium: non tamen matrimonium: et deficit t quae littera est vnitiua: et si inter duas mulieres ineatur concordia: et ita mulierimonium: non tamen matrimonium: et est vnus ternarius. Tertio tangitur causa finalis dum dicitur: ad prolem procreandam et debi te educandam. Tripliciter inquit Franciscus de maro. hic potest exerceri actus matrimo nii sine peccato mortali. Primo propter redditionem debiti: et sic est actus virtutis iusticiae. Secundo propter prolem educandam ad cul tum dei: et sic actus magim specialis: quia latriae quae est species iusticiae. Tertio propter fornicationem euitandam: et est actus prudem tiae aut temperantiae aut vtriusque: sed an tunc sit peccatum: dicit idem quod sit veniale. Tertio sequitur principaliter / quod quaelibet horum trium si ne altero fore apud deum nullam includit comtradictionem: patet de contractu matrimonii siue inatrimonio / si ingrediatur religio nem: et econtra matrimonium sine illo contractu quia transit: sic matrimonium sine sacramento matrimo: nii: vt patuit in antiquo testamento: capien do sacramendum vt dictum est. et econtra sacramen tum matrimonii sine matrimonio sed tunc de necessitate ille respectus aliud haberet fun damentum: nec tunc diceretur matrimonii: sicut deus potest sine sole producere radium solis: non tamen vt solis. Et tantum de primo articulo. Quantum ad secudum arti culum ponit tres conclusiones. Prima de matrinonio an sit licitum. Secunda a quae est institutum. Tertia de vsu eius.
¶ Prima con clusio est haec: Lege diuina / naturali et humana matrimonium licitum est. Ista conclusio tres habet partes. Prima particula di cit / quod matrimonium est licitum secundum legen diui nam. Probatur. Illud licitum est secundum legen diuinam quod in ea praecipitur propter finem quem tota lex diuina intendit: matrimonium est huiusmodi: igitur. Maior patet: quia nulla lex iusta praecipit aliquid iniustum aut illicitum maxime ad finem principalem quem intendit. Minor patet: ea ratione enim conditus est homo vt ruinam impleret angelicam: vt dicit glosa super illud: Implebit ruinas. Hec enim intentio dei est in matrimonio vt educetur proles ad cultum eius. Ex quo primo infertur quod hominem velle procreare prolem in specie humana est actus vere circumstantionabilis. Tum primo quia non est de se malum sicut dare alienum: sicut enim bruta propagant et saluant suam speciam / sic et ho mini inditum est: et amplius: eo quod species hu mana est perfectior: et mortalitas alio modo prohibet permanere. Tum secundo quia dato quod es set immortalis adhuc hoc dictat ratio naturam esse propagandam. Tum tertio / quia vniuersi accrescit pulchritudo. Secundo infertur quod velle educare prolem ad cultum dei est actus moraliter bonus ex fine. Probatur: tum quia ad illud ad quod homo diligit se debet diligere proximum: iuxta praeceptum domini. Diliges proximum tuum sicut teipsum. ad illud ad quod te: quilibet autem debet diligere se ad bonestam conuersationem et cultum diuinum: ex¬ go et ita prolem. Tum secundo per Aug. super Sen. Bonum prolis non ipsa proles sed spes et desiderium vt religiose educetur. Tum tertio quia est finis finium. Tertio sequitur quod hec educatio debet esse determinatarum personarum. tum primo propter bonum prolis / vt filius patrem cognoscat / et pater filium: quod non esset si esset vaga commixtio. Tum secundo propter bonum familie: ideo in. 6. ethico. dicit philosophus / quod homo naturaliter est animal communiugale et domesticum. Tertio propter bonum ciuitatis quae maxime consistit ex propinquitate generis quae est causa amicitiae vnde hac ratione praeponit recte dispositio ciuitatis secundum Aresto. dispositioni secundum socratem ex. 2. politicae. vnde et Paulus dicit: Unusquisque suam habeat propter fornicationem. Et patet quod hoc melius sit si deter minate personae sint commiunctae adinuicem vin culo indissolubili quam dissolubili. Secunda pars conclusionis dicit / quod matrimonium est de lege naturae licitum probatur. Illud est licitum secundum legem naturae quod iudicat natura necessarium ad sui esse: hoc est matrimonium: vt patuit. Ex quo primo sequitur melius esse stam obligationem aut vinculum nasci volun tate contrahentium quam a legis impositore si ne consensu voluntatis eorum: quia sicut dicitur. 2o q. 3. c. praesens. Quod quis non eligit / profecto non diligit: quod autem non diligit facile contemnit. Secundo infertur quod iure nature translatio corporum quo ad dnium est licita ad actum istum. Patet: quia sic melius in inuicem conue niunt / transferentes corporum suorum dominium: qua translatio sine consensu voluntatis fieri ne quit: et dicitur contractus: quia ad inuicem se comtrahunt. Tertio sequitur necesse interuenire verba vel alia signa: vt manifestetur vo tuntas vnius alteri. et habeatur certitudo deisto contractu quae est donatio et exprimitur Do si des. vel do vt des. Et patet hanc donationem fieri secundum commutatiuam iusticiant vbi datur aequiualens pro equiualenti in vsum ticitum. iusticia enim commutatiua recta est vbi in permutatione seruatur aequalitas: sic est hic corpora enim maris et faeminae ex aeum concurrunt ad prolem gignendam / et mutuis consensibus. Tertia pars conclusionis dicit quod matrimo nium est licitum secundum legem humanam id est ecclesie quo ad praesens. Tum primo di. 26. c. Deinde. in fi. dicitur / quod matrimonium est bonum et sine peccato exercetur: quia dei praecepto perficitur. Tum secundo 322. q. 4. c. Nemo dicitur / quod ipse deus est defensor matrimonii et custos. Tum tertio di. 30. c. Si qua mulier. et. c. Si quis nuptias. dicitur / quod damnans matrimonium anathematigetur. Et tantum de prima conclusione.
¶ Secunda conclusio: Sic a deo imme diate est matrimonium institutum natura con sona vt post sacraendum existeret. Ista conclu sio tres habet particulas. Prima particu la diciti / quod matrimonium est a deo immediate institutum / patet. Lex nature non sufficit ad tam grande et indissolubile vinculum: plus enim timent homines nature conditorem quam natu ram conditam. Tum secundo: quia non est principium practicum notum ex terminis. Tum tertio / quia nec conclusio necessario sequens nec humana: quia variae sunt apud varios: ista autem matermonii indissolubilitas vniformis debet esse deo: igitur auctore immediate factum est: non enim sunt plures leges dignae laude nisi naturae / humana et diuina. Sic enimu post diluuium praecepit huiusmodi adhaesionem ma ritalem ad quam indissolubilitas si est vincu lum matrimoniale ex prima conclusione sequituri frater Rich. de media villa. 27. di. hui quarti. arti. 1. q. 2. in solutione principali apponit huiusmodi rationem: nullus potest rem alicuius domini alteri obligare / nisi de consensu et approbatione illius domini cuius est corpus cuiuscumque iure creationis est dei. igitur nullus potest illud transferre in dominium alterius nisi inquantum deus approbat: igitur si translatio est bonesta / sequitur quod oportet dicendum illam translationem approbare. Sed dicetur inquit frater Ioh. hoc nihil esse: quia licet iure creationis omnia sint dei: tamen hominem in sua libertate dimisit: solum quod custodiat praecepta decalogi: potest enim se homo in seruum vende re: licet in scriptura de hoc specialis approbatio non inueniatur diuina: in qua vendi tione ita transfert dominium sui corporis in alium sicut in contractione matrimonii. Posset tamem dici maxime ad exemplum doctur. subti. quod in diuina scriptura non inuenitur approbatio a lege diuina: quod quis se in seruum vendat quod hoc est minus caute dictum dicitur. Dicitur enim quod si dixerit seruus / diligo dominum meum et vxorem ac liberos non egrediar liber: offerat eum dominus diis et applicabitur ad ostium et postes: perforabitque aurem eius subula: et erit ei seruus vsque in seculum. Ecce clare vendit se iste in seruum: quia liber exibat si volu isset propter vxorem et liberos: vnde et ipse dicit infra di. 36. q. 1. quod si quis se dat in seruum tenebit datio et vnde nisi approbante deo. Et hic est tertius passus in quo tantum gigan tem nanus dimitto forte quia non capio: prim est in. 17. di. secundi. de situ terrestris paradisi: vbi steti cum fratre alexandro de hales sancto Tho. de aquino. doc. deuoto Alber. magno / et nostro turonemsi fratre Nichode mo boneti et dimisi eum. Secundus in isto quarto dis. 14. nam dicit in di. 15. quar. q. 3. quod non est licitum aliquem pro simplici furto interfice re: quia in hoc non dispensauit quae illud praeceptum tradidit: Non occides. nec aliqua bulla apparuit dessupernis quam adhuc viderimus in hoc dimisi eum et tenui cum venerabili doc. et anglico fratre Idamne de rodinthon / qua in hoc dimittit eum: licet in multis eum laudat. Nunc tertio vt sit completus ternarius et amplius non excedat: et in hoc passu eundem praetereo non quidem in ratione quam contra Richar dum exerit / et vera est: sed in adducto exemplo quia oppositum in biblia repartum est. Qniam autem talis venditio licite possit fieri etiam meritorie nemo dubitat / nisi quie gesta patrum ignorat. Equidem Paulinus natione gallus / sed officio nolae episcopus se in seruum vendidit pro fi lio viduae: quae quantae fuerit sanctitatis tertius dialogorum Bregor. probat. Secunda pars conclusionis / quod congruum fuit vt matrimonio ad / iungeretur sacraendum probatur. Tum primo propter dif ficultatem vt gratia adiuuaret: tum secundo vt gratia collata in matrimonio signo aliquo sensibili notaretur: tum tertio quia signat vnitatem duarum naturarum in chaero. Secundo vnitatem dei et ecclesie. Tertio vnitatem sponsi et sponse: maxime vt iuncta charitate. in quo est ratio completa noue legis decuit vt perfectum fo ret sacramendum: sed a quae aut vbi iuncta est matrimonio ratio sacrament. Secundo quis minister et qualiter vnus. Tertio quas effectus. Ad primum dicen dum vt dicit doc. quod matrimonium in statu innocentiae fuit / sed non sacraenum: vt rem sacram efficaciter significaret / sicut modo: sed decursis multis auctoritatibus: tandem dicit a chri sto matrimonium fuisse institutum sacrendum: vs esset vnum de sacramentis noue legis: alioquin sex solum essent sacramenta: quod signatum est. Unde licet tunc ibi tantum approbauerit contractum institutum: et per consequens tunc non instituit: tamen sacaendum instituit: quod accipu potest ex illo verbo quod addit: quod deus communiunxit homo non separet: vt non intelligatur de praecise communiunxisse instituendo contractum matri monii: sed communiunxisse ex tunc gratiose perinstitutionem sacramenti concomitantis il lum contractum communiungentem. Ex quo patet / quod multo longo tempore fuitin mundo matrimonium: et tamen non erat sacramentum scilicet spacio: quinque milium annorum et vltra: vsque ad praedicationem christi: vnde extant versus. Unum tolle datis a mille quinque ducentis. Nascenti domino: tot beda dat a prothoplausto: nisi capiendo sa cramentum large: sicut videtur capere paululoquens de isto sacramento. Sacramentum hoc magnum est: dico autem in xpisco et in eccle sia. Sic enim sacraendum large accipitur pro signo sacre rei cuius non est causa nec signum efficax. Sed in quo in matrimonio fundatur ra tio sacramenti? Dico in quocumque exprimen te consensum animorum contrahentium: sint ver ba aut signa alia: sicut habent muti: nec oportet huiusmodi signa esse vnum vnitate ind uisibilitatis sed integritatis: vt dictum est. in sacramento eucharistiae. Sed secundo: quis minister? Dico quod sponsus et sponsa aut parem tes vel alii loquentes pro eis praesentibus dum loqui non audent: maxime puelle verecunde et ita minister est vnus vnitate integritatis: vt dictum est. Sed tertio quas effectus: Dico duae gratiae in animis nubentium seu animabus: nisi sit obex peccati mortalis: non equidem sufficit ad hoc suscipiendum sacraeundum fictum non esse suscipientem: sed poenitere aut poenituisse oportet: quia primam non dat gra tiam. Tertia pars dicit: natura consona hoc patuit satis superius de consonantia rationis et nature ad istum contractum.
¶ Tertia conclusio. Affirmatiue hoc praeceptum in stitutum negatiuam sequentem habet ad semper et pro semper. Ista conclusio tres habet partes vt patet: et sunt breviter expediende. Prima pars dicit quod hoc praeceptum est affirmatiuum: ideo obligat ad semper: sed non pro semper: sicut patet ex antiquo testamento et adhuc modo si esset necessitas humani generis ex clade vel pe ste etc. Secunda pars dicit quod istam affirmatiuam sequitur vna negatiua: haec est indissolubilitas viri et mulieris pro suo perpetuo. Tertia pars dicit: quod hoc obligat ad semper: et pro semper: sic enim differunt praecepta negatiua ab affirmatiuis. De matrimonio autem instituto non solum in officium sed in remedium Dicendum quod deus voluit libere quemlibet re sua vti et corpore solum quod non iniustum faciat: et sic corpus suum transferre posse in alium ad vitandum fornicationem. Sic paulus dicit. Hoc autem secundum indulgentiam dico non secundum imperium. Et tantum de secundo articulo. Quantum ad tertium articulum sunt tres difficultates.
¶ Prima diffi cultas. Si matrimonium sit de lege natu re. Dicendum quod capiendo primo legen nature pro principiis necessariis et immediatis agibilium: non: nec secundo pro comlusionibus hic de ne cessitate sequentibus: sed bene tertio capi endo legem nature pro eo quod consonum est legi nature primo aut secundo modo dicte.
¶ Se cunda difficultas. Ubi est laudata vis ginitas a xpiscopo praecipuae: et per consequens licentiatum coniugium quo ad actum? Dico in hoc trisagio sancto ioseph maria christus qui fuerunt tres virgines eiusdem familiae. Secundo verbo Matth. 20. dicit christus. Suut eunuchi qui castrauerunt se propter regna caelorum: et addidit: qui potest capere capiat. Tertio per discipulum suum paulum. 1. Corinth. 7. De virginibus praeceptum domini non habeo: consilium autem do etc.
¶ Tertia difficultas. Qualiter se ha bent ista tria in permanentia et fieri contractus matrimonii: matrimonium: et sacramentum matrimonii? Dicit doctor: medium est permanens: reliqua sunt in fieri fluctuam tia hincinde iuxta medii firmitatem. Et sic patet ad quaestionem: quod videlicet matrimonium: sacramentum matrimonii: et contractus matrimonii: sunt a deo instituta. Tunc ad argumenta.
Conclusiones
¶ Prima conclusio In inocentia est matrimonium vt in officium non indulgentiam / dicit conclusio quod matrimo nium in statu innocentiae et post dum fuit necessitas datum est in praeceptum et officium: post tempore gratiae datum est in remedium per indulgen tiam. Et ponitur a principio dist. vsque ad illud ca. Fuerit autem nonnulli haeretici etc.