Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Distinctio 1
Circa textum
Distinctio prima docet sacramen torum causam institutiua: in qua incidemtaliter agit de circucisione. Amarita nus enim vulnerato appropians: curationi eius sacramentorum alligamenta adhibuit etc. Celestis medicus vnigenitus dei optimi magisteri / patres atque caelicis a patre missus a soliis: veniens in mundum humanum gen iam languore praemortuum: visitare dignatus est / carne nostra prius trabetaus: hincinde suauiss misque pigmentorum collectis odoribus electu arium saluificum infirmanti contribuit: nec prius ad patrem ascendit / quae a patre exiuerat (A sum mo inquit propheta / caelo egressio eius. Et oo cursus eius vsque ad summum eius) donec vasa gratiarum (quao sacramenta nomino) nobis possidenda relinquiret: culmine de proximo digitis ex arato spiritus linguis in igneis charitatesm. Sic uoppe dudum Iesus alius quam syrach proferunt i nostro de Iesu loquitur. Unguentarius faciet pi gmenta suauitatis: et vnctiones conficiet sani tatis. O vnguentarius mirabilis: o noster sa maritanus / o splendor / o radius: o sapinia dei patris. seminecem / semiuiuum a hierilisum in hie richo descendentem: manibus propriis i vnguenti variis: sanasti vulneribus / liuoribus / plagis tumentibus: praetactis confectioni tuorum pigmento rum sanitatem suauitati socians: vt sanitas suauitatem amabilem redderet: et suauitas sani tatem exornaret: simulque vtili dulcedo iunge retur. Sic quippe noster Flaccus oracius: dum artim poeticae praecepta describeret / intulit. Omne tulit punctum / quo miscuit vtile dulci. Tanti igitur medici eruditissimi magistri: quas scientiarum va rius decorat cuneus: antidota mediciasque mente lustraturi: quartum Sninarum librum ingredi estimo oportunum: vt si in primo dei summi apperuit maiestas: et in secundo nota est eius potemtia: in tertioque dei saluatoris apperuit benignitas: iam in hoc finali proclametur claementia dei. Hic quippe quartus (vt de caeteris taceam superne hierlisum aperit et ostendit viagium: vt iam non deuia ambulantes: sacramentis confortati / securi caelicas stationes adeamus. Hunc igitur librum accipiens in manibus: ternas diui dendum iudico in particulas. In prima dono sacramentorum caeli resplendet iter praeuium. In secunda aurea betorum hinc tangitur et plenum gaudium. In tertia clausionem dictorum bene gratum fert epilogum. Prima in principio. Secunda di43. ibi. Postremo de conditione resurrectionis etc. Tertia in fine totius operis / ibi: Haec de pedibus sedentis etc. Rursus prima particula in qua dono sacrorum etc. in tres partes diui ditur. In prima determinatur de sacramentis / sed generalitur. In secunda inuestigatur circuncisio incidentalitur. In tertia continuatur sacraendum christi specialitur. Prima in principio. Secunda ibi: Fuit tamen inter illa sacraendum quddam etc. Tertia di. 2. ibi: Iam ad sacramenta nouae legis etc. Rursus prima particula in qua determinatur de sacramentis generalitur: in tres partes diuiditur. In prima praemit titur sermo narratiuus. In secunda adiungitur textus coniunctiuus. In tertia conseritur ordo collectiuus. Prima in principio. Secunda ibi: De quibus quattuor primum conside. etc. Tertia ibi: Sacramentum est sacrae rei signum etc. Cuius vlteri or diuisio satis in promptu est: ideo dimittitur. Ideo sequitur illa secunda pars principalis huius di. Fuit tamen inter illa sacraendum etc. In qua inuestigatur circuncisio incidentaliter: et hec habet diuidi in tres partes principales. In prima pa tet circuncisionis efficacia. In secunda adest dubitationis materia. In tertia claret vi sermonis eiusdem substantia. Prima in principio. Secunda ibi: Queritur autem de viris etc. Tertia ibi: Hic dicendum est in quo insti tuta etc. Et haec est diuisio praesentis dist. in generali. Circa quam talis mouetur titulus quaestionis in speciali / videlicet:
Quaestio
Questio haec tractat de sacramento in generali / et sacramentis veterius testamenti / praecipue circuncisione: Quae dif fuse declaratur a Sco. in sex quaestionibus specialiter Tho. notatur. Ncerimonia vel sacramentum circun isio coseatur: Et arguitur quod fuerit cerimonia / triplici medio.
¶ Primo sic. Illud erat legis mosaicae cerimonia: quod tempore moderno nulla potest ratione seruari: sed huiusmodi est circuncisio: igitur etc. Maior patet ex differentia cerimoniarum ad iudicialia et moralia: moralia enim semper sunt viua: quia manent etiam sub lege christi / et perfectius quam in lege moysi. Iudicialia verofmortua sunt: quia non ma nem: non tamen sunt mortifera: quia possent a prin cipibus institui. Cerimonialia vero mort fera sunt: quia nequeunt bene fieri. Sed pates minor apostoli smima dicentis: Si circuncidamini / christus vobis nihil proderit.
¶ Secundo arguitur sic. Non fuit perfectior circuncisio ob seruatione sabbati: immo videtur econtra. Sed obseruatio sabbati fuit cerimonialis: ergo et circuncisio. Maior patet ex eo quod obser uatio sabbati in mandatis decalogi conti nebatur: quae erat totius legis summa. Tum quia sepius recolitur in lege: Hemento vt diemu sabbati sanctifices. Tum secundo: quia maxima transgredientibus poena dabatur. Patet de colligente solum ligna in die sabba ti: qui propter hoc fuit lapidatus. Sed pro batur minor ex dictis doctorum dicentium: quod ideo non remanet in noua lege: quia erat cerimonialis.
¶ Tertio arguitur sic. Omne futuri figuratiuum in antiqua lege dicebatur cerimonia. Sed circuncisio maxime erat hu iusmodi: igitur etc. Maior patet: quia cers moniae erant institutae ad signandum ventu rum christum / aut caelestis regni gloriam. Sed probatur minor. Unde in Sen. legitur data in signum. Et ab apostolo vocatur signaculum. Et patet: quia signabat remotionem superfluo rum in gloria.
¶ In oppositum tamen arguitur au ctoritate magistri in littera nominantis circumcisionem sacramentum. Cum igitur sacramenta a cerimoniis distingui videantur / sequitur propo situm.
¶ In ista quaestione pariformiter ad alias / sunt tres artituli declarandi Primus est terminorum declaratiuus; Quorum Secundus est quaestionis responsiuus. Tertius est dubiorum motiuus. Quo ad primum articulum termini sunt: Sacramentum / cerimonia et circuncisio¬
¶ Primus igitur terminus est sacra mentum: quasi sacrans mentem. Unde doctor subtilis in persenti dist. q. 2. arti. 3. sacramenti talem donat diffinitionem. Sancramentum est. signum sensibilei gratiam dei vel effectum dei gratuitum ex institutione diuina efficaciter signans / ordinatum ad salutem hominis viatoris. In qua diffinitione tria tanguntur. Pri mo genus sacramenti / dum dicitur: signum sensi bile. Multa enim signant qua non sunt sacramenta: sicut circulus ante tabernam ibi signat vi num esse: non tamen nominatur sacramentum. Et quo ad hoc noto triplex signu esse: memorati uum demonstratiuum / pronosticum. Primum est. praeteriti: secundum praesentis: tertium futuri. Et horum trium sacramentum extat signum passio nis christi praeteritae / gratiae modo collatae / et glo riae future. Secundo tangitur causa effectiua sacramenti / dum dicit: ex institutione diui na efficaciter significans. Causa enim effectiua sacramentorum deus est. Dicitur vero ef ficaciter: ad differentiam sacramentorum anti quae legis: in quibus ex natura sacramenti non conferebatur gratia / dempta circuncist one. Dicitur autem quod fignificat gratiam aut es fectum dei gratuitum propter eucharistiae sacra mentum. Illud enim proprie non signat gratiam sed effectum gratuitum id est corpus christi verum aut mysticum: vt patebit suo in loco. Tertio tangitur causa finalis sacramenti / dum dicitur: ordina tum ad salutem hominis viatoris: vt scilicet per visibilia ad inuisibilia ascendamus. Ex quo patet quod in caelo nulla erunt sacramenta. Et haec doctoris nostri diffinitio satis concordat illi quam hugo de sancto victo. in lib. suo de sacramentis ponit. Sacramentum est elementum cor porale / oculis quidem superpositum ex institu tione repraesentans / ex similitudine signans: ex sancti ficatione inuisibilem gratiam conferens: vt patet inspicienti. Caeterum noto / vt notat sam. Tho. parte. 1. praesentis dist. q. 1. quod sacramentum dici tur tripliciter. Primo modo dicitur sacramentum id quod est veluti origo sacramenti. Hoc modo par sio christi dicitur sacramentum: quia mors chri sti nrorum sacramentorum est consummatio. Secundo dicitur id quod solum sacramentum ostendit: et hoc modo dicuntur fuisse sacramenta in antiqua lege. Tertio dicitur sacramentum id quod est ita si gnum gratiae: quod etiam causa existit id est efficacitur repraesentat: et hoc modo dicuntur sacramenta non uae legis: et de istis dari videtur diffinitio praeexposita. Et tantum de isto sacramentum tex¬ mino.
¶ Secundus terminus est cerimonia: et dicitur a ceres / quod est dea bladi / seu frugum secundum modum loquendi gentium: et mun seu mu nus / quasi ceremunia: quia primitus cerimoniae. fuerunt dictae: inquantum de blado aut aliis ter rae nascentibus aut deo aut idolis munera offerebantur. Mon autem ampliatum est ad quemli bet ornatum cultus diuini: vt sunt thurificatioigenuflexio / inclinatio. Uel vt dicit Ua lerius maximus: dicitur cerimonia a cerere qua dam opido: vbi primitus tales ortum habuerunt cerimoniae. Caeterum noto quod in lege anti qua erant tria: iudicialiai cerimonialia / et moralia. Moralia principalitur ordinabant / vt homo honeste viueret / et quo ad se / et quo ad pro ximum / et deum principalitur. Iudicialia ne dis sensio insurgeret. Cerimonialia vero cultim ordinabant dei / aut praesagiebant futura. Et tantum de isto termino cerimonia.
¶ Ter tius terminus est circuncisio: a circum et scindendo. Unde Ioam. dam. in lib. 4. suarum suminarum circuncisionem diffiniens dicit: Circumcisio est signum determinans istlis a gentibus cum quae bus conuersabatur. Et tanguntur tria. Primo genus / dum dicitur: signum: erat enim signum remo tionis originalis culpae: in qua est (vt tangit Ansel. quasi quaedam circulus: quia primo persona infecit naturam: et rursus natura inficit perso nam. Secundo tangitur subiectum in quo erat: quia i israel: caeterae emim nationes ad illam non erant obligati. Tertio tangitur finis circuncisionis non quidem omnis / sed vnus / dum dicitur: determi nans israel a gentibus cum quibus conuersabatur: erat enim signum distinctionis ppituli dei a caeteris populis. Ultra notat doctor deuot parte. 2. praesentis dist. arti. 2. q. 2. quod in hoc circuncisionis sacramento fuerunt tria scilicet effi cacia: quia conferebatur gratia in eo. Secundo significatio: quia figurabat gloriam aeternam: quae aeterna est: sicut circulus finem non habet. Ter tio obseruantia: et ibi (hugone teste in li bro de sacramentis) tria fuerunt: sexus ma sculinus / caro praeputii et dies octauus: quae eliciuntur ex Sen. 17. Et tantum de primo: articulo. Quantum ad secundum arti culum sunt tres conclusiones. Prima est de sacramento in communi. Et secunda est de sacramento veteris et nouae legis in comparatione vnius ad aliud. Tertia est de sacra mento circuncisionis.
¶ Prima est haec. Sic sacramenta institui congruit: vt nullam in seco spiritualem causandi virtutem subiectiue acciperent. Dicit prima pars conclusionis / quod congruit sa cramenta istitui. Probatur. Natura enim hu mana tota erat lapsa et anima et corpore: et ita totum dei filius assumpsit et inuisibilem animam et visibile corpus. Ut igitur ei esiemus confor mes: congruum erat vt per sacramenta quae eius sunt effectus: et visibile haberent id est elementum: et inuisibile id est gratiam / essemus dispositi. Caeterum vt notat parte prima praesentis distin. doc. subtilis. q. 3. cogruum est valde hominibus vnius sectae seu modi viuendi habere signum aliquod seu habitum / seu aliud: per quod ab aliis cognoscantur hominibus / et mutuo dis cernantur: et inter se magis se diligant. Unde contra Faustum teste Augstin. Nulla religio / nullus ritus vnquam fuit / quin sua sacramen ta distincta haberet. Et ita nostra sacramenta congrue nobis collata sunt: vt in hoc ab aliis distinguamur. Unde et praeter hoc doctor deuotus triplicem ex parte dei ponit rationem in huiusmodi sacramentis: parte prima. q. 1. Prima est dei misericordia. Quia enim labiles sumus a gratia: voluit dei misecundia vt sacramenta haberemus ad quae recurrere mus tempore oportuno ad percipiendam gratiam. Secunda est dei iusticia: vt quia nimis diligendo terrena peccamus: etiam si sanari cupiamus / quasi sub eis nos humiliemus. Materia enim sacramentorum est quoddam corporale de communi. Tertia ratio est diuina sapientia: qua mira in hoc apparuit: vt per id per quod homo pec cauerati/ per illud met resurgeret: sicut et ca nitur. Qui in ligno vincebat / in ligno quoquam vinceretur. Et si dicatur / quod in creatione de us nihil requisiuit: ergo nec in recreatione. Dicendum quod non extat simile. Creatio enim est simpliciter a nihilo in ens: ideo nihil praesupponit. Recreatio vero ab ente incipit: ideo de congruo praexigit dispositi onem / quae perficitur sacramentis: vnde non de bet deus dici frustra id facere: licet posset potentia absoluta immediate sine prae uiis sacramentis animam charitate informare. Melius enim sic disposuit / vt ad nos iustificandos nosmetipsi ageremus: vt dicit August. Qui creauit te sine te: non iustificabit te sine te. Sacramenta quippe in onus non veniunt aegrotis: quia datur gratia adiu uans: nisi homo ponat obicem. Sed dicit secun da pars conclusionis: quod sacramenta etiam no uae legis / nullam habent effectiue causalitatem ad gratiam. Probatur. Si enim aliquam ( super gratiam causandam vel effectum spiritualem animae haberent) causalitatem: quaero quae esset illa virtus / aut corporalis / aut spiritualis. Non corporalis manifestum est: quia talis virtus non agit in spiritum nisi forsan obiectiue. Sed probatur quod nec spiritualis: quia subiectum est corporale. Habet autem Boetius: quod omne quod recipitur in aliquo / recipitur ad modum rei rec: pientis / et non rei receptae. Caeterum in sacramento duo sunt scilicet verbum et elementum: quaero: in quo est ista virtus subiectiue / vel in verbo / vel in elemento: quia non potest vna simplex qualitas esse in duobus subiectis disparat is. Non est in elemento: patet: quia ante verbum non dicitur habere causalitatem. Sed probatur quod nec in verbo. Si enim sit in verbo: aut in toto verbo / aut in parte. Non in toto verbo: quia to tum verbum est extensum: vt verbi gratia / in sacramento altaris: hoc est corpus meum: et ita virtus esset extensa: quod repugnat qualitati spirituali: quam vocat pars aduersa. Si autem sit in parte verbi: quaero in qua: aut prin cipio / aut medio / aut fine: Primo non: quia tunc esset sacramentum ante finem verborum quod non conceditur. Si dicatur quod in fine: mirum est quod de us tam nobilem fecerit qualitatem vt subito transe at.
¶ Ex quo patet defectus sancti Tho. qua parte. 1. q. 4. praesentis dist. ponit: quod oportet in sacramentis nouae legis ponere quandam virtutem per quam in sacramentis non iterabilibus in anima gignitur character / et in sacramentis itera bilibus dispositio ad gratiam: oppositum tamen patet ex conclusione: vnde non immerito praeponitur passu in isto doc. deuotus sancto Tho. quae parte 1. q. 4. ponit in praesenti dist. nullam talem poni virtutem sed solam dei assistentiam: qui ex pacto hoc voluit: vt quotiens sacramentum confertur / donabit gratiam: nisi ex parte nostra impedi mentum eueniat. Hoc idem tangit in dubiis litteralibus. 40. distin. tertii. Et addit ibi / quod dominus Guiller. episcopus parisien. praesente magnae viro memoriae Alexam. de ales in schol fratrum minorum: hanc se determinauit in partem. Datur exemplum manifestum. Licet enim obediatur litteris papae / aut regis: non tamen videtur aliqua virtus in litteris ponenda: solummodo fit intimatio regiae aut papalis voluntatis. Sic in proposito de sacramentis dat exemplum doctor subtilis / quaestione. 3. Dicat vir bone fidei alteri in tali signo: vtputa: pacis oscu lo tale firmabitur negocium: credendum est. ei. Sic quia pepigit nobiscum deus fedus vt in sacramentis gratiam conferat / nisi obex a nobis veniat. Et tantum de prima conclusione.
¶ Secunda conclusio est de compa ratione sacramentorum nouae legis ad sacramenta veteris legis: et est haec. Ex opere tam operato quam operante nostra sacra menta gratiam conferunt: sed alia (dempta circuncisione) solum vi operis operantur. Pro declaratione conclusionis noto / quod opus operans vocatur charitas / seu fides: sed opus operatum / operatio exterior. Patet igituro veriras conclusionis in nostris sacramentis: quo enim ad opus operans scilicet charitatem: ipsa est quae per dilectionem operatur. Et Augustino teste ad Bonifacium: meretur augeri: vt aucta mereatur et perfici: sed quod etiam ad opus operatum: patet ex differentia nostrorum sacramentorum ad sacramenta veteris legis communiter dicta: quia nostra effici unt quod figurant: sua non: quod oportet intelligi de opere operato. Unde dicebat secunda pars conclusionis / quod sacramenta veteris legis / dempta circuncisione: quae erat contra peccatum originale / solum confe rebant gratiam ex opere operante. scilicet charitate. Probatur ex discursu quem ponit hugo de sancto victore. Prius inquit in lege naturae victus est homo de ignorantia. Secundo in lege Moysi de impotentia: dum data est lex vetus sine gratia. Et tunc venit christus: de quo in euangelio scribitur: Oratia et veritas per Iesum chri¬ et stum facta est. Unde super illud apostoli. Ex operibus legis. Dicit glo. Opera legis dicuntur / quae cum lege instituta et terminata sunt: quae numquam iustificare potuerunt: eti am si in fide et sanctitate fierent. Ideo merito clamat dominus: Sanguinem hircorum nolui. Ubi glo. desuper dicit. Praeterito vtens / omndit se sacrificia iudeorum numquam amasse: quod intelligi habet ratione solum operis operati: aut etiam ratione offerentium: quia iudei indigne offerebant: tamen dum fiebant in charitate ratione adiunctae charitatis: homo in eis poterat me reri. Ex quo patetm defectus Bilberti porreta ni episcopi pictaum: quem sequi videtur hoc magister dicentis quod dato quod illa veteris legis sacrifi cia homo ex charitate compleret: numque tamen in eis mereri poterat. Patet tamen oppositum ex conclu sione. Unde iudicatur hugo de sancto victore illius tenens oppositum melius dicere: non tamen sequitur illa sacramenta equae valere nostris dato enim quod nullus foret charitatis motus: ita tamen quod obex non veniret proficerent: non sic in aliis.
¶ Tertia conclusio est: de sacramento circuncisionis: et est haec. Sic abrae de circuncisionis sacramento praeceptum contra origina le confertur: vt conferat et gratiam. Dicit breviter prima pars conclusionis. quod sacramentum circunci sionis recte primo datum est abrae tanquam patrifidei. Unde christus dicit circuncisionem non es se ex lege sed patribus decebat enim ante dan dam legemn populum peculiarem dei a caeteris hoc signo distingui pposolus. Erat autem contra ori ginale termino completo octo dierum. Sed quid si ante diem octauum moreretur infans: Dicendum quod in fide parentum saluabatur: ied ma gister in praesenti distinctione dicat contra rium: quod scilicet idem est sicuti de puero ante ba ptismum: nec debebat terminus aliquatenus praeueniri: patet manifesto exemplo. dicit enim Salomon: Unigenitus fui coram matre mea scilicet bersabee: et tamen certum est quod ber sabeae alium a dauid habuit filium: sed quia mor tuus est ante octauum dieit non fuit circuncisus: nec per consequens nominatus: tum secundo: quia nullum animal offerebatur deo in lege an te octauum diem: tum tertio ex more iudeorum: quem adhuc hodie obseruant: nullum enim ante dicit octauum circuncidunt hominem. Sed quid de illis qui non fuerunt circumcisi in deserto quadraginta annis: et tamen multi mortui sunt. Dicit thomas hoc quod nul lus incircuncisus ibi mortuus est: solum enim in deserto mortui sunt qui egressi sunt de egypto: et hii omnes fuerunt circuncisi in egypto. Caeteri sub Iosue cultris lapideis: licet modo cum nouaculis fiat a iude¬ is: ita quod cultrus lapideus aut nouaculum non sunt de essentia praecepti. Sed dicitur secunda pars conclusionis quod in isto sacramento circuncisionis: nedum remouebatur originalis culpa: sed conferebatur gratia Patet ex dispositione diuina: quae nullius vitat inimicitiam nisi capiendo amicitia: potuit tamen vt dicit doctor subti. de inimico facere non amicum: dato quod non esset amicus per charitatem: patet si poneretur homo in puris naturalibus. Et tantum de secundo articulo. Quo ad tertium articulum sun tres difficu tates.
¶ Prima difficultas. Quare sacramenta noue legis nominantur vasa gra tiae. Dicendum quod sicut quod est in vase non est de ipso: nec ex ipso: sed cum ipso capitur: sic dum homo accipit sacramentum accipit et gratiam: licet non sit de ipso sacramento: nec ex ipso: et sicut dum quis liquore indiget ad vas vadit: sic dum gratia indigemus ad sacramenta recurrimus.
¶ Secunda difficul tas. vnde est quod circuncisio in antiqua lege sola ex opere operato gratiam conferebat: non alia sacramenta? Dicendum quod causa efficiens erat diuina institutio causa finalis christus quem praefigurabat: causa materia lis locus: quia scriptum est de abraam. In semine tuo benedicentur omnes gentes: causa formalis rotunditas: significans aeternitatem seu gratiam ad eam ducens.
¶ Ter tia difficultas: Quale erat remedium quo ad peccatum originale in lege naturi ante circuncisionem? Dicendum quod in paruulis fides tamen cum aliqua signo exteriori. Idem in adultis cum decimatione oblatione vel sacrificio Obla tio quippe reprtesentabat deum creatorem: sacrificium deum redemptorem: quia sacrificium fit in morte animalium: et christus moriendo nos redemit: sed decima deum glorificantem: quia decem est numerus perfectus: vt patet in arithmetica. Et tantum de tertio articulo. Ex quo patet ad quaestionem: quod videlicet non cerimonia: vt habet diuidi contra sacramtum sed sacra mentum circuncisio nominatur. Si enim capiatur large cerimonia vt proprie: habet diuidi contra iudiciale et morale: nulli dubium quin circumcisio fuerit cerimonialis: et non solum sacramentalis. Et illo modo currunt argumenta tria in pede quaestionis: ideo conceduntur. Et tantum de praesenti quaestione
Conclusiones
¶ Prima conclusio. Sacramenta pia in nati criminis palam remedia dat fons regiminis. Dicit conclusio quod fons totius boni deus dat sacramenta contra peccatum originale. Et ponitur a principio vsque ibi Iam videre restat differentiam etc.
¶ Secunda conclusio. Ex lege veteri ornant sacramenta: sed grato federi nostra sunt attenta. Dicit conclusio quod sacramenta veteris legis differunt ab his noue legis: quia illa solum signant: ista signant et efficiunt: quia iungunt grato federi id est amori. Et ponitur ab illo loco. Iam videri etc. vsque ibi. Fuit tamen inter illa etc.