Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Distinctio 3
Circa textum
Distinctio tertia declarat nature assumpte qualitate multiforme in matre et in prole. Beritur etiam de carne verbi an pri lusquam cociperetur obliga ta fuerit peccato. Hic signatur tertia distin. hui tertii libri quae sic habet continuari ad praecedentes: Nam postquam in prima distinctione dei nostram naturam assumentis notata est con ditio: Et in secunda naturae assumpte indaga tum est in quo sit haec sacra vnio: Nunc in ista tertia ex incidenti marie ponitur sacra conceptio: et habet diuidi in tres partes principales. In prima maria sanctificata certe asseritur. In secunda caro decimata xpisci non creditur. In tertia culpe non ligata iesu caro scribitur: prima in principio: secunda ibi: Cum autem illa caro etc. tertia ibi: Quo circa etc. Duabus huius distin. vltimis partibus pro sequentibus dimissis lectionibus. Prima particula in qua maria sanctificata caerte asseritur in tres partes diuiditur. In prima cul parae notatur cxiscpi caro parentibus esse obnoxia. In secunda maria probatur fomitis penitus extra contagia. In tertia virgo affirmalu peccati posita extra vicia: prima in principio: secunda ibi: Mariam quoque totam etc. tertia ibi: Quod autem sacra virgo etc. Hee est diuisio praesentis distinctionis in generali.
Quaestio
¶ Quaestio ista perpulchre venatur de beate marie immunitate a peccato originali diuina cosiderata potentia ac decentia ac fomitis praeuem tione impotentiaeque peccadi. Uide Secuo. distin. 3. q. i. Utrum in conceptione matris dei purissimae ab omni peccato infusa fuerit san ctificatio: Et arguitur quod non triplici medio¬
¶ Primo sic. Nihil in catholica side pro vero habendum est quod sacro repugnat canoni et aecclesiae doctoribus: sed ponere mariam fuisse absque peccato originali conceptam est huiusmodi igitur. Maior patet auctoritate Aug. in epistola contra manicheorum fundamentum: "Euan gelio inquit non crederem nisi quia ecclesiae catholice credo". Sed minor probatur: tim mo ex canone biblie. Dnes in adam peccauerunt et egent gratia dei: et ita non excipit mariam. Tum secundo ex canone iuris: de conse cra. di. 4. ca. Firmissime: et est Augustinus ad petrum dyaconum. "Firmissime tene et nullatenus dubites: omnem hominem qui per concubitum viri et mulieris nascitur: cum peccato originali nasci". Tum tertio auctoritate doc. vnde leo. Sicut nullum liberum a peccato repe rit: ita liberandis omnibus venit.
¶ Secundo arguitur sic: argumento beati Bern. in quadamn epsa ad canonicos lugdun. Si maria fuit sanctificata nec peccatum haberet originale: aut fuit ante conceptum: aut in conceptu sed neutrum est dicendum: igitur etc. Maior pa tet ex diuisione sufficienti. Sed minor pro batur. Primo non ante conceptum: quia id quod non est nequit sanctificari: cum sanctificatio sit accidens: nec in conceptu quia tunc libido inerat: libido autem causa extat originalis peccati.
¶ Tertio arguitur sic. Si maria peccatum originale non habuit: per xpriscum ianua caeli sibi aperta non fuit: sed hoc extat falsum: igitur etc. Maior patet: quia clausio caeli propter peccatum adae et nostrum originale facta est. Sed probatur minor: quia dato casu possibili: quod scilicet mortua maria fuisset ante christum euolasset ad caelum: et per consequens christus non visus fuisset primogenitus: et caput totius humane naturae quod magnum est inconueniens.
¶ In oppositum est omnium nostrorum magrorum parisien. valida aucto ritas. vnde Aug. in li. de natura et gratia. Cum de peccatis agitur de maria nullam prorsus habere volo quaestionem.
¶ In ista quaestione etc. Primus est terminorum declaratiuus Quorum Secundus est quaestionis responsiuus
¶ Primus igitur terminus est san ctitas seu sanctificatio. Unde vltra notata de sanctificatione dist. 10. primi. Noto quod san ctificatio potest capi tripliciter. Primo modo dicitur sanctificatio gratiae infusio: hoc modo pueri baptisati dicuntur ad sacrum domini templum parti nere. Secundo dicitur sanctificatio excellens cula men omnium virtutum: et hoc modo dicimus viros hero vcos sanctos: vnde quod apud philosophos dicitur heroyca virtus seu dignitas: apud theologum dicitur sanctitas quasi sine terra: vnde apud sapientem dicitur. Cum religioso tracta de sanctitate id est de virtutum sublimitate. Ter tio dicitur sanctificatio idem quod glorificatio hoc modo dicuntur beati sancti. Exultabunt inquit sancti in gloria. Unde notandum / quod ista tria secundum vim terminorum se habere videntur per ordinem. Charitatis infusio sanctificatio et glorificatio: vnde omnis glorio. sus est sanctus: non econtra: patet de viris hero vcis adhuc in via stantibus. Omnis rursus sanctus est deo carus: non econtra: patet quia non immediate culmen habet virtutum.
¶ Secundus terminus est peccatum. Unde notandum quod vltra dicta de peccato a distin. 35. secundi: et deincepus quod peccatum vt tangit doc. deuotus parte prima huius distin. arti. 2. q. 1. accipitur tripli citer. Primo modo pro ipsa macula: sicu ti illud. Responde mihi quantas habeo iniquitates et peccata. Secundo accipitur pro causa peccati: sicut illud apostoli. Si quod nolo malum facio non ego operor illud: sed quod habitat in me peccatum: id est causa peccati quae dicitur fomes vel concupiscentia. Tertio dicitur peccatum ipsa poena peccati: sicut illud. De peccato damnauit peccatum: id est de peccati culpa exiuit paena: quae dicitur peccatum: quod est hominis peccantis damnum.
¶ Tertius terminus est conceptio. Unde conceptio solet tripliciter accipi in proposito: dimissis conceptionibus mentalibus. Primo modo dicitur com ceptio actiue: et sic dicitur de patre et matre concipientibus. Secundo dicitur de ipso concepto: sicut nomen abstracti pro concreto sepe ponitur: et econtra: sicuti apud Gil bertum porretani: forma est compositioni contingens: id est composito. Tertio dicitur de conceptione passiua: quia cuilibet actioni passio correspondet: et ita accipitur tripli citer. Primo dicitur hoc modo conceptio maris a muliere seminis susceptio. Secundo corporis formatio seu primis sex die bus in lactis specie: nouem sequentibus in modo sanguinis. xii. sequentibus in consoli datione. xviii. vltimis in membrorum forma tione: et totum facit. xly. dies quod est tempus formationis maris secundum Augu. licet medici solum ponant. xl. in mulieribus autem augmentatur in duplo: vnde tales extant ver lus. Sex in lacte dies: ter sunt in sanguine terni: Bisseni carnem ter seni membra figurant. Et multiplicatis. xlvi. per sex ha betur totum tempus quo mulier portat vi rum: scilicet ducentis septuagintasex diebus. Tertimo accipitur conceptio pro ipsius animae infusione: et sic accipitur principaliter in comclusione nostra. qam arti culum sunt tres conclusiones. Prima est de sanctificatione conceptionis beate Marie quo ad deum sanctificantem. Secunda de ipsa san ctificatione respectu peccati. Tertia de eadem sanctificatione respectu impotentie peccandi.
¶ Prima est haec. Sic sancti ficantem deum cum posset decuit purum Marie agere conceptum: quod et facto adimpleret. Dicit prima pars / quod deus potest et potuit facere quod beata maria non conciperetur in peccato originali. Probatur: quia legislator sicu ti potest legem condere: sic et destruere seu quem vult potest a lege eximere: maxime si a nullo dependet. Sed deus instituit quod omnes descendentes modo seminali ab adam contra herent originale: ergo potuit in maria dispensare: patet a simili modo. Legis enim lator deus qui de circuncisione abrae praeceptum dederat in deserto illud praeceptum supendit: vnde vt bene tangit Franciscus de maronis distin. hac: peccatum originale intelligitur quaedam irregularitas: qua quis detinetur ne promoueatur ad ordines angelorum. Sicuti papa ponit legem: ne quis qui corruptam in vxorem duxit quantumcunque magnis ortus natalibus: ad ordines promoueri obtineat. Addit quod papa potest hanc legem primo destruere: secundo suspendere: tertio priuilegiare aliquem. Addit quartum dispensare: sed sine causa ponitur: vt videtur cum in duobus vltimis satis contineatur: sed hoc agit iuxta modum suum solitum: sic in proposito deus. Confirmatur tota ratio. Si agens na turale potest agere in instanti: vt patet in productione lucis: non videtur negandum: quin potuerit deus et mariam in instanti sue comceptionis sanctificare. Si enim potuit odire si habuisset peccatum originale: non videtur quare non potuit diligere. Sed dicit secunda pars conclusionis / quod decuit deum ipsam mariam praeseruare ab omni impuritate peccati. Probatur istud argumento doc. subti. qua de primis huius alme vniuersitatis docto ribus extitit hanc adaperiens veritatem. Di cit tamen quod frater et magister huius scholae primus Alexam. de halis. iuxta vite terminos tractatum edidit egregium in quo immunitatem a quolibet crimine et culpa fuisse ostemdit in sanctissima virgine qui a tholosano magistro Iohanne garrie huius doctore or dinis: contra nonnullos in virginem de nouo garrientes in vniuersitate tholosana: citra octo annos publice est ostensus. Arguit igitur sic doc. subti. li. 3. dis. 3. q. 1. Perfectissimus medicator habet circam aliquam personam actum perfectissimum medicandi possibilem: non dubium quin actus iste sit re spectii matris sue: sed hoc non esset nisi prae¬ seruasset a peccato originali per sanctificationem: igitur etc. Minor probatur tripliciter. Primo per respectum ad deum: cui christus deus reconciliabat: caertum est enim quod nobilior est modus reconciliandi aliquem ante contractam inimicitiam quam post: et ita nobilius fuit quod maria nunquam fuerit inimica dei per peccatum originale. Secundo probatur minor comparatione ad malum: quia maius malum et peccatum est originale quam ve niale: cum ergo omnes clament Mariam non peccasse venialiter nec mortaliter: sequitur quod nec decuit ipsam peccare originaliter. Tertio probatur ex persona Marie: quia magis in hoc erit obligata suo dilecto filio eam liberanti a luto peccati ante casum quam si post. Confirmatur auctoritate expraessa beati Anh. in li. de conceptu virginali. Decuit vt virgo ea puritate niteret: qua subdeo maior nequit intelligi. Dicit huic au ctoritati sanctus Tho. prima secunde. q. i. ar ti. 2. et in tertio scripto. dis. 3. et tertia parte q. 27. art. 2. quod ista auctoritas habet intel ligi sub xpisco qui est deus: quia dicit sub deo et ita licet fuerit concepta in peccato origi nali: fuit tamen purior post eum: vnde in sum ma dicit ista tria. Primo quod non potuit san ctificari ante animae infusionem. Secundo quod fuit in peccato originali in animae infusione. Tertio quod fuit sanctificata post animae. infusionem: tertium tacendo contra alia obiicio primo contra expositionem auctoritatis Ans. Ista propriae expositio seu glosa salua sua sanctitate videtur glosa Aurelian. Angeli enim sunt sub deo: nec tamen vnquam fuerunt in peccato originali: cum ergo dicat auctoritas: qua sub deo purior nequit intelligi relinquitur non fuisse concepta in peccato originali. Si obiicerem de adam et eua tunc forsan diceret quod postea peccauerunt contra deum: in quo dicit quod non potuit sanctifica ri ante animae infusionem: verum quidem est: per gratiae infusionem: quia in voluntate est: sed quin posset caro sanctificari verginis: sicuti leguntur templi vasa sacra: nullo modo videtur. Et in haec duo inconuenientia venit eodem modo sicut Thomas doc. deuo. parte prima huius distin. arti. 1. q. 1 et. 2. Quo autem ad tertium in quo dixit thomas quod concepta fuit in peccato originali: ni hil aliud obiicio nisi quod contradicit sibi ma nifeste: vnde in primo scrip. dis. 44. arti. 3. q. 3. in responsione ad eandem Anf. autctori tatem ponit mariam funditus fuisse immunem a peccato originali et actuali. Et ita patet secunda pars conclusionis: et tertia etiam quae ponebat quod de facto ita fuit: vnde imaginor in vtero mariam fuisse sanctificatam. Primo in tarne ante animae infusionem a corruptione: scilicet viciosa. Secundo in animae infusione: ne peccatum contraheret originale in quo si gno et gratia ei collata est. Tertio in alicuius virtutis vsu et executione: non enimu dubitandum si Iohannes baptista in aduemtu christi vsum habuit virtutis: quod hoc ma rie fuerit denegatum. Extra vterum etiam ter fuit sanctificata. Primo in conceptione verbi dei: sicut dicit Dam. quod praeuenit spiri tus sanctus ipsam purgans. Secundo in san cti spiritus missione super ipsam et aposto los. Tertio in sua gloriosissima assumpti one. et ascendunt iste sanctificationes gradatim: vt patet contemplanti: nec iniuria suo fit filio: si maria a culpis sit exempta priuilegio: et filius ipso iure: sicut apud legis consultum ea lege qua imperator est exem ptus et imperatrix de priuilegio.
¶ Secunda coclusio est / de sanctificatione re spectu omnis peccati: et est haec: Sic in marie sanctificatione fomes praeuentus est: vt omni a peccato foret aliena. Dicit prima pars conclusionis / quod fomes peccati in maria est praeuentus patet: quia in prima in vte ro marie sanctificatione extat extinctus: ne scilicet caro contra spiritum marie se leuaret: nec peccati foueret incendia. Sed dicit se cunda pars / quod fuit aliena ab omni peccato: patet primo omne originali ex praecedenti conclusione. Et si dicatur quod beatus Berni. reprehendit eos qui celebrant festum conce ptionis beate marie: Dico quod si intendat eos reprehendere qui credunt quod per infusionem gratiae fuerit sanctificata in prima seminum commixtione bene facit: si autem intelligat si pro quia: quod fuerit in peccato origi nali in anime infusione: non est ei assentien dum. Et si obiiciatur / quod fuit sanctus: Dico quod et Anf. qui directe dicit oppositum. Et si di¬ cat quis quod Beram. fuit et abbas et monachus: et ita ample auctoritatis: Dico quod Anf. fuit cantuariae archiepus: et per consequens amplioris. Nec valet si dicatur quod fuit valde in scientia elevatus: quia Anf. quasi in omnibus erat doctus scientiis: vnde et magister Ioh bachonis ordinis carmeli tarum refert quod beatus Bern. in visione cuidam monacho post mortem cum quodam si gno magno apparuit dicens: hoc ideo habere quia mariam posuerat in peccato fuis se conceptam originali: non quod ego propter somu nium vnius monachi dicam mariam non conceptam in peccato originali: sed dictis rationibus et aliis alias dicendis: Unde nec illud Ioh. bachonis dictum laudandum occurrit. Sed secundo probatur / quod non pecca uit peccato veniali. Unde Bern. ad ca. nonicos lugdun. Puto quod copiosius mu nus gratiae in eam descenderit quae eius non so lum sanctificaret ortum: sed eam deinceps ab omni peccato custodiret immunem. Et com firmatur sanctior fuit beata maria Ioh. ba prti. et tamen de eo legitur. Ne leui saltem ma culare vitam famine posses. Ceterum in can ticis de ea editis dicitur. Tota pulchra es amica mea: et macula non est in te. Unde refert doc. deuotus. q. 1. articu. 2. quod audi uit narrare quod cuidam viro apparuit maria: et dixit: quod in tota vita sua non reprehederat eam conscientia sua. Unde patet / quod quando dicitur purgata: vt a Dam. aut alio modo: non debet intelligi a peccato: sed a minus perfecto ad magis perfectum: sicuti in multis capitulis celestis hierarchiae li. legitur in beatus angelis purgatio. Ex quo patet sa tis quod non peccauit mortaliter. Et si dicatur quod quia poterat dicere bona conscientia orationem dominicam: in qua dicitur: Dimitte nobis debita nostra: et ita peccauit. Dicendum quod non pro se dicebat: sed pro aliis: sicut vnus alio orare debet: cum simus omnes membra piscoi.
¶ Tertia conclusio est / de sanctifi catione marie respectu impotentie peccan di: et est haec. Concepto dei vnigenito san ctificatione maria impeccabilis effecta est Probatur conclusio auctoritate beati Amb. in li. de virginitate beate marie virginis. Im possibile fuit vterum virginis quem filius dei inhabitando consecrauit alienae copule coitu incestari. A simili arguitur de aliis. Confirmatur: quia vituperium christo videretur matrem habere peccatricem: tum tertio quia si po tuit peccare: potuit et in peccato perseuera re: et ita damuari: quod est valde magnum inconueniens. Et si obiiciatur ex illo Augustinus in lib. quaestio. no. et vete. testamenti. Tuam ipus sius animam partransiuit gladius. Hic inquit signauit quod maria per quam gestum est my stenrium incarnationis dubitaret: non tamen in dum bitatione permaneret: dubitatio autem in fide semper peccatum est. Dicendum primo quod valde dubium est si ille liber sit Aug. propter t multa quae non videntur verba eius. Ultra dicendum / quod est dubitatio infidelitatis: et ista semper est peccatum: nec illam maria ha buit. Est alia dubitatio quae dicitur admira tionis: quando aliquis intuitu admirabilis quasi extra se fit: et hanc habuit Maria: nec est peccatum dum videbat scilicet deum et ho minem pati pro humano genere. Unde di cunt iudaei / quod cum maria foret mire pulchri tudinis: nullus tamen eam aspiciens de peccato temptabatur: quod est signum magnum bonitatis in se. articulum sunt tres difficultates.
¶ Prima est / quo in biblia leguntur vltra mariam in vtero sanctificati? Dicendum quod tres Esaias. Domi nus ab vtero vocaunit me etc. Secundus Hieremias. Priusquam te formarem in vtero noui te etc. Tertius Iohannes baptista. Spiritu sancto replebitur adhuc ex vtero matris sue: non loquor autem de iesu: quia ipse est sanctus sanctorum.
¶ Secunda difficultas. Quid praelegisset maria in naturalibus constituta: aut cadere in peccatum originale: aut priuari visione dei: si vnum oportuisset? Dicit Franciscus de maronis: quod priuari visione dei: ratio sua est: quia non est tantum malum quantum odium dei quod incurritur in peccato originali: quia vocantur filii irae.
¶ Tertia difficultas. An deus potuit facere mariam impeccabi lem per naturam? Dicendum quod non: quia repugnat creature sicuti effici deum: vt determinat Anf. Et tantum de tertia articulo. Ex quo patet ad quaestionem quod videlicet: in conceptione matris dei purissime sanctificatio ab omni peccato infusa fuerit: vt patet in qua. Tunc ad argumenta.
¶ Ad primum dico vnica responsione communis: quod omnes intelliguntur tales auctoritates de lege com muni: non de priuilegio: maria autem exempta fuit per priuilegium. Dico tamen ad paulum / quod intelligitur quod omnes peccauerunt: quantum est de se: sed in maria affuit gratia dei. Ad illam canonis Firmissime tene etc. Dico quod dicit illa auctoritas: qui per concubitum: maria autem non fuit qui: sed quae. Ad tertium leonis. Omnibus liberandis venit. Dico quod alio modo liberauit mariam: quia antequam caderet: aliter caeteros quia post casum: ita fiat in consimilibus.
¶ Ad secundum negatur minor pro vtraque parte. Primo enim sanctificata est in carne ante animae infusionem: modo dicto in qua stione. Secundo sanctificata est in animae infusione: non a pectato quod inerat: sed quod fuisset nisi affuisset gratia. Et quod dicit Bern. quod erat libido: Dicendum quod si intelligat in commixtione seminum conceditur sibi: sed nihil ad propositum: si autem intelligat graesuitr iui situm isitu site le: quia sicuti Gilbertus porretani scribit sibi in maledictione irrationabilium modotes gelboe nec ros nec pluuia: dominus Bernar. non nouit omnia.
Conclusiones
¶ Ex praesenti autem distinctione / particula primaria vnicam elicio conclusionem: et est haec. Complet spiritus vi generatiua et perfectiua mariam funditus. Dicit conclusio / quod spiritus sanctus veniens per gratiam in ma riam eam sanctificauit: et deditur potentiam generatiuam. Et ponitur per totum istum textum.
Circa textum
haec est secunda pars huius distin ctionis in qua docemur de qualitate naturae assumpte quantum ad prolem. CUm autem illa carocuius excellen tia singularis verbis explicari non valet. Hic signatur secunda particula huius tertiae distin. quae sic continuatum ad praecedentem partem: Nam postquam in parte praecedenti inquisitum est quomodo maria in vtero fuit sanctificata: Nunc inquiritur: an caro christi fuit decimata. Et diuiditur in tres partes principales. In prima quare leui decimatus est non piscous requiritur. In secunda quia non est propagatus libidine xpiscus dicitur. In tertia esse varius status leui et cxpisci ponitur. Prima in principio: secunda ibi: Quia ea decimatione sicut etc. tertia ibi: Cum ergo leui et christus etc. Haec est diuisio praesentis secunde partis.
Quaestio
¶ Quaestio praesens narrat quomodo christi incarnatio figurata fuit in primitiis et oblationibus absque tame decimatione sui. rUtrum christus obulationibus atque primitiis in pa tribus designatus in abraam sicut leui fuit decimatus: Et arguitur ad partem falsam tribus mediis.
¶ Primo arguitur quod non fuit christus designatus oblationibus. Nullum infinitum per finitum potest designari: sed omnes oblationes patrum fuerunt finite: christus vero extat infinitus: quia deus: ergo etc. Maior patet: quia proportio debet esse inter signum et signatum: quae non re peritur per infinitum ad finitum: vel econtra: vnde et sapiens propter hoc forsitan dicit. Creature facte sunt in decipulam pedibus insipientium. Minor autem est nota: primo quod oblationes sint finite: quia extant creature: quod christus sit infinitus patet: quia deus et ho mo vnus est christus.
¶ Secundo arguitur quod non designetur christus in patrum primitiis. Si christus designaretur in patrum primitiis maxime deberet hoc esse in primitiis adae vel abel filii eius: sed hoc est falsum: igitur etc. Maior patet: ex eo quod adam fuit primum seu principium humani generis sim pliciter: et abel primum seu principium in significatione sanctitatis: et ita maxime conpetiuisset eis designare eum qui est omnium et principium et sanctitas. Sed minor probatur: Primo quod non primitiis ade: quia nulle eius primitie leguntur nisi peccati: quod non censetur signum christi: nec abel: quia scribitur quod offerebatur de primogenitis: christus autem noster vnicus est: et ita duxisset in errorem non in cognitionem.
¶ Tertio arguitur: quod fuerit decimatus in abraam. Tota caro christi fuit in beatissima virgi ne maria: sed tota caro beatissime virginis marie fuit in abraam decimata: igitur etc. Maior patet: quia Dam. teste. Ex purissimis beate marie sanguinibus iesu caro effecta est. Sed minor patet: quia decimari non exigebar nisi quod decimandum in abraam foret: secundum rationem seminalem: huiusmodoi autern fuit maria quae concepta est ex seminum maris et femine commixtione.
¶ In oppositum primi secundi et tertii est hugo de sancto victore in lib. de sacramentis: vnde de oblatione eius scribitur. Oblatus est quia ipse voluit. De illius etiam primitiis scribus tur. Ego sum primogenitus mortuorum et princeps regum terrae: et ita in oblationibus et patrum designabatur primitiis. De tertio autem Aug. 10. super Sen. ad litteram dicit Ille non est decimatus: cuius caro non feruorem vulneris sed materiam medicaminis traxit sicuti christus.
¶ In ista quaestione pariformiter sunt tres articuli etc. Primus est terminorum declaratiuus Quorum Secundus est quaestionis responsiuus
¶ Primus igitur terminus est prius mitia a primitate. Unde primitia po test accipi tripliciter. Uno modo dicitur primitia dignitate: sicuti in nobis portio animae superior: vel charitatis dei in anima in fusio: secundum quod vocat apostolus primitias spi ritus. Secundo dicitur primitia temporis prio ritate seu causalitate: et hoc modo dicimus primitias nostrae carnis in adam fuisse: et deum esse sicut causam nostram primi tiam. Tertio appropriatur primitia cuidam offerendo in cultum diuino seruienti: sicuti est fructus principium aut animati aut inoanimati. Unde. Decimas tuas et primitias tuas non tardabis offerre. Differt au tem in significatione decima a primitia. De quippe seu christus est alpha eto principium et finis: inquantum principium: eius sig num extat primitia: inquantum finis decima: quia denarius numerus extat perfectus: quod fini maxime congruit: et hoc modo tertio capitur in quastione primitia.
¶ Secundus terminus est oblatio. Unde oblatio potest accipi tripliciter. Primo generalissime: et sic quicquid deo iuste seu recte of fertur oblatio nuncupatur: sicut illud. Si offers munus tuum ad altare. Secundo ob latio dicitur communiter: vt scilicet habet diuidi contra primitiam et decimam: vt id quod deo offertur: nec decima est nec primitia: oblatio dicatur. Et sic accipit ista tria / primitiam / ob lationem / et decimam Frater alexan. de halis in tertia parte summe. Tertio accipitur obla tio propriae: et tunc habet diuidi contra hoc: quod deo offertur ex animalibus: vnde dauid hoc modo capiendo / dicit. Tunc acce ptabis sacrificium iusticiae oblationes et ho locausta: vbi tria nominat: sacrificium: oblationem: et holocaustum: quae differunt hoc modo. Sacrificium enim extat de animalibus non in toto sed in parte incensis. Holocaustum autem de animalibus non parte sed to to incensis: et dicitur ab olon quod est totum et cauma incendium: quasi totum incendium. Oblatio autem de reliquis est: seu sint arida veluti granum seu liquida veluti oleum.
¶ Tertius terminus est decima. Un de notandum quod in his tribus in antiquis patribus figuratus est christus scilicet primitia sacrificio: et decima. Primitia denotabat quod noster liberator primum ens esse debebat. Sacrificium quod eum pro nobis mori decebat: sed quia in qua natura nondum dice batur: venit tertio in abraam decima: et per hoc ostendit quod in decima dragma: id est humana natura nouem computatis ordini bus angelorum eramus nos liberandi: vnde noto secundum doc. deuo. parte secunda huius di. arti. 1. q. 1. quod decima potest tripliciter consi¬ derari. Primo inquantum moralis: vt scilit decima pars detur deo seruientibus: vt qui metunt spiritualia debent et metere temporalia: et hoc modo manet decima adhuc in nouo testamento. Secundo consideratur in quantum sacramentalis: et sic fuisset in patri bus contra originale remedium: nisi circunci sio secuta fuisset. Tertio consideratur inquan tum figuralis: quia figurabat christum in humanitate veluti horologii emechiae decima linea apparendum humano generi. Quatum ad secundum articulum sunt tres conclusiones. Prima est de significatione christi in primitiis et oblationihus. Secunda de decimis absolute. Tertia de decimis in comparatione ad christum.
¶ Prima est haec. Oblationes et primitiae quae quodammodo ad ius pertinent naturale incarnationis sunt designatiue. Dicit prima pars conclusionis / quod oblationes quo dammodo sunt legis naturalis atque primi tie. Probatur Lex enim naturalis non est nisidictamen legis diuine: sed istud dictamen dictat vt in cultum diuino occupatis: de temporalibus subueniatur: hoc fit primitiis et oblationibus: igitur etc. Noto tamen vt notat Alexan. de hal. in tertia parte summe s quo ad oblationes: quod oblationes sunt triplices. Prima dicitur vna donatio gratis facta inter viuos: deo vel aecclesiae. Secunda dicitur donatio gratis facta deo vel ecclesiae causa mortis. Tertia est quottidia na et vsualis: quam faciunt fideles ad altare: seu manum sacerdotis. Tunc dico quod hee tres species loquendo indistincte: vt scilicet deo deseruienti subueniatur: legis sunt naturae secundum autem parrochiae aut aecclesie scita praecepta vel consuetudinem sunt vel iurispositiui vel loco iuris retinentur: maxime secundum seruientis deo indigentiam: quod enim sint iuris scripti: patet Non apparebis in conspectu meo vacuus S hoc de oblatione vsuali seu tertia: vnde et Anastasius papa. 16. q. 1. Statuimus vt si quis oblationes ecclesiae vel decimas quas ppostolus dare debet tenere contenderit: communione priuetur: hoc de oblatione quo ad viuos seu prima. De oblatione autem quo ad mortuos seu secunda dicit concilium carthaginense. 13. q. 2. Qui oblationes defunctorum aut negant aec clesiis aut difficulter reddunt: tanquam necatores egentium excommunicentur: et intelligitur dum tales paruipendunt praeceptum aecclesiae. Sed surgit dubium: si curatus non habet in parrochia vnde viuat: potest ne subtrahere diui na? Dicitur quod non alioquin censeretur simonia cus: vnde canon sexte sinodi. 1. q. 1. Nullus enim sacram communionem dispensat a percipiente gratiam aliquid exigat. Et sequitur. Si vero aliquis exegerit deponatur: sicut imitator simo niace fraudis: vnde recursus fiendus est episcopo: qui debet facere teneri antiquas consuetudi nes bonas: vel quarere medium vnde aliter vitae pauperis prouideatur sacerdotis: vnde extra de simonia Alex. tertius super his. Prauas exactiones fieri probibemus: et pias consuetudines praecipimus obseruari: statuentes vt libere conferantur sacramenta: sed per episcoum loci veritate cognita compescantur: qui maliciose nituntur laudabilem consuetudinem immutare. Ex quo satis patet quod oblationes pertinent dei ministris. Confirmatur. Tum dei lege. Omnis oblatio et sacrificium: et quicquid pro peccato aut delicto reddetur mihi: aarodo erit et filio rum eius inquit dominus. Tum secundo decreti auctoritate: vnde Selasius. 4. q. 1. Oblationes. quae infra sacram ecclesiam offeruntur: tantum modo sacerdotibus qui quotidie domino seruire videntur: liceat comedere et habere et supplem dum est in glosa nisi voluntarie tribuant pauperibus laicis. Tum tertio auctoritate hie ronymi ad Damasum papam. Sacerdotes pro omnibus orare debent: quorum elemosy nas et oblationes recipiunt. Idem penitus censendum est de primitiis: vnde. Primitias frugum terrae tue deferes in domum domini dei tuiEt. Sctifica mihi omne primogenitum: et sequitur. Quicquid primitiuum est in pecoribus tuis san ctificabis domino. Unde Breg. 16. q. 7. c. deci mas. Oportet decimas et primitias quas iure sacerdotum esse sancimus ab omni ppitusho accipere. Unde in summa tam oblationes quam prius mitiae possunt considerari tripliciter. Primo secundum substantiam et indeterminationem: et sic sunt de iure naturali. Aut secundo secundum quanti tatem: vt scilicet tantum offeratur: vel totiens: et sic sunt iudicialia: et possunt mutari alia in lege moysi: alia modo: alia in diuersis partibus. Tertio secundum figurationem: quia scilicet figurabant christum: et sub isto respectu penitus cessauerunt: sicuti adueniente veritate cessat vm bra: ita quod in primo erant moralia: in secundo iudicialia: in tertio cerimonialia: et he sunt tres partes legis mosaice: ideo dicebat con clusio quod quodammodo erant legis naturalis: et non dicit simpliciter. Sed dicit alia pars conclusionis / quod tam primitiae quam oblationes designabant fiendam incarnationem diui ni verbi: primitiae enim denotabant vnigenitum dei qui dicitur primogenitus nostrum fore liberatorem. Oblationes autem communius deno tabant quod auxilium aliquod ad nos liberandum erat deus oblaturus. Ex quo patet / quod solum in communi et confuso deueniebatur per primitias et oblationes in cognitionem incarnationis. in suo genere scilicet redemptionis: sicuti si quis solum cognoscat hominem in animali.
¶ Se cunda coclusio est / de decimis absolu te consideratis: et est haec. Sic clericis deben tur decime: vt laici nisi priuilegio singulari eas iniuste possideant. Dicit conclusionis prima particula: quod decimae pertinent clericis. vnde. Inferte omnem decimam in horreum meum. Ex textu sequenti soluitur quoddam dubium. Sed pauper non habeat vnde viuat si soluat decimam: quaeritur an teneatur soluere? Dicendum / quod sic: quia nunquam efficietur pauperior ex illa solutione: vnde sequitur. Et probate me si non apperuero vobis cartharactas caeli et effundam in vobis bendctionem. Unde Augsutinun Maiores nostri ideo copiis omnibus habundabant: quia deo decimas dabant: et cesari censum: verum est tamen si clericus aliunde habet vnde viuat: debet pauperi redonare: quia in tali casu decimae sunt pauperum et viri ecclesiastici sunt earum administratores. Unde Augu. Decimae sunt tributa egentium animarum. Sed ne debent clerici decimam decimarum domino pape: sicuti in antiqua lege debebant le uitae ipsi aaro. Frater Alex. de halis. respondet duobus modis et neutrum improbat. Prim modus est: quod translatum est sacerdotium: ideo non arguitur a simili in lege movsi et noua: et dicit quod si dominus papa deberet prouidere toti xpisciani tati: et colligere decimam decimarum esset valde difficile: vnde assignata est ei propia diocesis iqua si vult potest colligere decimam. Caeterum ab imperatoribus multa ei regalia donata sunt: vnde de quo viuat habet abundan tissime: ideo dicit hic modus quod non tenen tur clerici ad dandam sibi decimam decimarum. Secundus modus diciti / quod in casu ne cessitatis aecclesiae ipse potest colligere istam decimam: et si non petat non sunt obligati cle rici ad solutionem: et patet quod non est controuersia loquendo proprie in his duabus opi nionibus: cum necessitas legem non habeat Ex quo patet quomodo clerici tenentur ad solutionem decimarum: verum est tamen quod si clerici haberent patrimonium vltra bona ecclesiae: de hoc tenerentur dare decimas: nisi illi deseruirent aecclesiae. Sed tenentur ne religiosi soluere decimas clericis secularibus aut curatis vel episcopis? Dicendum quod quo ad praesens religiosi sunt in triplici differentia. Primi sunt mendicantes qui propter deum cuncta abnegauerunt: et hii non tenentur: quia vnde soluant pauperes christi non habent nec propter quid. Secundi sunt inter quos continentur monachi albi templarii: hospi talarii: et hierosolimitani: et isti non tenentur ad solutionem decimarum de terris quas laborant proprio opere: sicut extra de decimis: habet decre. Alex. tertii: et habet intelligi de terris quas habebant ante illan decretalem: non de aliis postmodum acquisitis: si autem dent ad laborandum: decimas debent: loquor deiure: si aliqua priuilegia extra corpus iuris habeant: ignoro. Tertii sunt sicut monachi nigri: et isti tenentur de iure ad decimas: nisi pro noualibus ortis et aliorum suorum nutritione: vt declarat decretalis Alexam. tertii. Indulsit Adrianus monachis nigris etc. Notandum tamen quod in triplici casu priuilegium de decimis non dandis non defendit priuilegiatum. Primus est quando communi pacto vel actione tene tur ad eas soluendas: sicut dicit decretalis Adriani: extra de decimis et primitiis: capitulo ex multiplici. Secundus casus: quando parrochia in qua sita sunt predia enormi ter lederetur. Tertius casus cum eas soluendo renunciant tacite priuilegio secundum iura.
¶ Sed dicit secunda pars conclusionis quod seculares iniuste possident decimas nisi habeant privilegium singulare: patet manifeste: quia sunt in vsum deo seruientium. Ex quo primo patet / quod religiosi possunt percipere de fructibus decimarum cum maxime deo seruiant. Ultra patet / quod possunt redimi sine pecca to decimae a secularibus iniuste eas possidentibus: nullo pacto tamen habito: nisi consensu episcopi: propter simoniacam heresim. Patet tertio / quod quando imminet ex pu nitione magnum periculum: aliquando a punitione cessandum est: sicut in casu isto: licet iniuste milites seculi habeant decimas: tamen non punit ecclesia propter timorem scismatis Dicit tamen conclusio nisi habeant priuilegium: hoc dicitur propter milites cathaloniae qui in hoc priuilegio dato comiti barchione se defendunt: cui a sede apostolica donate sunt: et suis militibus decime terrarum quas a paganis expulsis possident: vnde si pro perpetuo fuit datum priuilegium tenet. Sunt tamen tres casus in quibus hoc priuilegium potest amitti. Primus si fecerint contra priuilegium vt puta impugnando ecclesiam quam defendere tenebantur: vel no ampliando se iuxta posse expellendo paganos. Secundus casus. Si per illud priuilegium grauata est ecclesia in quae sunt praedia. Tertius casus. Si illi renuncia uerint priuilegio.
¶ Tertia conclusio est de decimis in comparatione ad cxiseum: et est haec. Si in abraam melchisedech tribuenti decimas leui fuit decimatus: pisophus tamen non cen setur. Dicit prima pars conclusionis / quod in abraam tribuenti melchisedech decias leui quae erat in lumbis eius fuit decimatus: probatur. Proles a parentibus potest liberari et in seruitutem re digi. Patet: quia secundum leges a serua natus seruilis est conditionis: vnde dictum est quod partus sequitur ventrem: ergo a simili parentibus dan tibus decimas filius potest decunari. Confit matur: quia ex primo articulo: Decimatio est actus figuralis: ergo non tantum praesens sed futu rum tmpus aspicit: et ita non solum in propria persona: sed aliena potest quis decimari: vnde Augustinus super Sen. ad litteram. 2. Sicut adam peccante peccauert qui erant in lumbis eius: sic abraam dante decimas qua in lumbis eius erant sunt decimati: ad idem est auctoritas apostoli. Et si obii ciatur: quia in lumbis abraae id decimabatur quod curabatur ex. 2. super Sen. Non au tem est dicendum quod leui in decima data per¬ abraam esset mundatus a peccato originali: Dicendum quod illud verbum curabatur debet ampliari vt notet id est potest curari. Unde patet quod non est simile de circuncisione et baptismo quia sunt actus in persona: ideo non possunt fieri nisi praesente persona: quae aut circunciditur aut baptisatur. Decimatio autem non est actus so lum in persona sed pro persona: ideo potest quis de timari: dato quod non sit praesens: nec valet si di catur: cum datur decima de frumento: non datur decima de eo quod debet nasci: et ita a simili: cum quis dat decimam in eo non deci matur filius eius? Dicendum quod non est simile quia granum solum se habet in decimatione: situti materia exercitii: et ita per modum praesentis: vnde nec respicit granum futurum. Decimatio autem est actus figuralis et ita futurum aspicit: et potest qui non est decimari: nec ista decimatio qua quis decimatus dicitur est a morbo curatio: nec decimae obligatio cum leui non soluerit: sed ei fuerint solute: nec partem dare quia sic solum est in grano aut alio negocio: nec per decimari figuratio: quia christus esset decimatus cum significetur decima: vnde relinquitur quod sic decimari non est aliud quam praefiguratio curationis passiue pos sibilis. Sed dicit secunda pars conclusionis: quod christus non fuit decimatus in abraam: vnde si pisous hug. teste: per decimas significabatur: non tamen decimabatur: quia nihil potest deci mari: nisi quod potest curari: christus autem ab omni peccato immunis fuit: nec peccare potu it. Ex quo patet quod non sufficiebat esse in lum bis abrae: vt decimaretur: nisi fuisset secundum rationem seminalem: quod non fuit: quia conceptus est de spiritu sancto: vt patebit infra. artisunt tres difficultates.
¶ Prima / quamculum tum soluebant in lege antiqua in primitiis. Dicit Hiero. quod maiorum introductione traditum est vt qui multum: soluebant quadragesimam partem sacerdotibus: qui minimum: sexa gesimam. Inter autem vtramque partem licebat offerre. Nunc autem de talibus primitiis seruanda est consuetudo maxime bona: alias non.
¶ Secunda difficultas. Si decime possunc vendi. Dicit doc. irrefragabi lis Alexan. quod decime possunt considerari aut quantum ad fructum: et sic possunt vendi: aut quantum ad ius percipiendi decimas: et sic non possunt vendi: als homo committeret simoniam: quia sunt annexe spirituali: simonia autem non est solum de spirituali: sed de annexis spirituali: vnde eam sic diffiniunt. Simonia est studiosa voluntas vendendi vel emendi spirituale vel annexum spirituali.
¶ Tertia difficultas. Quomodo tenet illa consequentia apostol quod maius sit sacerdotium melchisedech quam le ui: quia abraam qui fuit patur leui: obtulit deci mas melchiledech. Non enim sequitur: si vnus pauper qui postmodum habuit vnum filium papam: obtulit decimas vni simplici sacerdoti quod ille simplex sacerdos sit perfectior papa? Dicendum quod tenet in hoc: quia melchisedech praefigurabat sacerdotium christi: per quem debebant omnes curari: et vt hoc figuraret: ei abraam decimas obtulit: et sub illo respectu certum est quod erat maior abraam: et suis posteris et toto sacerdotio leuitico. Quod autem adducitur de papa et sacerdotesimplici: manifestum est quod non est ad propositum: quia nihil ibi extat figurale.
¶ Ex quo patet ad quaestionem quod videlicet piscopus in patri bus oblationibus et primitiis designatus in abraam: sicut leui non fuit decimatus. Tunc ad argumenta.
¶ Ad primum argumentum negatur maior. Et dum probatur: quia finiti etc. dicitur quod est proportio comprehensionis: et ista non est inter finitum et infinitum. Alia est attin gentie: et haec sufficit vt vnum scilicet finitum sit via ad aliud cognoscendum: licet non comple te: sicut dicit apostolus. Inuisibilia dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. Illa autem sapientis auctoritas: Creature etc. intelligitur quando quis sistit penitus in creature
¶ Ad secundum negatur minor. Primo dicitur de primitiis adae quod non omnia scripta sunt: vel quia mente prae aliis erat praeditus: sufficiebat sibi signum interius. Secundo dicitur de abel: quia licet offerret primogenita pecorum: vnicum tamen denotabat vnigenitum dei: non enim est inconueniens vnum et idem pluribus designari: sicuti vna res pluribus nominibus.
Circa textum
Tertia pars huius distinctionis: agit quo caro christi immunis a peccati obligatione extitit quamquam proles viciata praeter mariam dinoscatur. Bocirca priu mitiam nostre masse recte assumpsisse dicitur vechristus. Hic signatur ltertia pars huius tertiae di. tertii lententiarum: quae sic ad duas praecedentes continuatur particulas: Nam postquam in prima particula ostensum est qualiter beatam ma ria fuit sanctificata. Et in secunda quod xpiscopi caro non fuit decimata: Nunc in ista parte ostendit quod nec caro xriscopi fuit peccato obligata. Et habet diuidi in tres partes. In prima iesu nunquam septa culpa caro praeponitur. In secunda non prius concepta quam esset assumpta a verbo dicitur. In tertia nullatenus meta materie vte ro iesus concluditur: prima in principio: secunda ibi. Illi autem sententiae qua supra etc. tertia ibi. In omnibus igit et supra omnia etc. Haec est diuisio praesentis distin. tertiae partis etc.
Quaestio
¶ Quaestio ista nobis pro ponit ver bi diuini subitam incarnationem an gelica mediante annunciatione et corporis christi cum caeteris corporibus conuenientiam. Utrum subito celicum post nuncium in vtero virginali christus iesus corpulenta ratione inclusus sit. Et arguitur ad partem falsam tribus mediis.
¶ Primo arguitur quod ista incarnatio non debuit mediante mini sterio angelico fieri: nobilior est missio diuiui verbi in mundum vt sit homo: quam vt sit cum hominibus: sed missio eius vt sit cli hominibus non fit nec exigit ministerium an gelicum: ergo nec ista diuina incarnatio qua fit homo vltimis in temporibus. Ma ior patet auctoritate Augustinus 13. de trini. Summa gratia est in rebus per tempus ortis: vt homo fieret deus: et deus homo. Sed probatur minor: quia solus deus humanis illabitur mentibus.
¶ Secundo arguitur quod non fuerit corpus dominicum subito formatum: corpus enim xpiscopi ex sanguin bus batem Marie formatum est: ergo in eodem instanti fuit caro et sanguis si subito formatum est: sed hoc est impossibile eande. scilicet ma teriam simul duabus formis substatialibus oppositis perfici: si vero dicatur quod sit aliud instans in quo ista materia sit sub forma car nis: aliud in quo sub forma sanguinis: et inter duo instantia teste philosopho est tempus me dium: sequitur quod non subito formatum fuerit.
¶ Tertio arguitur / quod fuerit corpus xpisci de corpulenta materia prius distincta in patri bus: corpus piscoi fuit purissimum inter huma na corpora: sed purius extat corpus quod non fuit vnquam infectum aliquo crimine vel peccato subditum: ergo videtur quod si adam non fuit de materia infecta quod nec piscopi corpus. Maior patet: quia teste philosopho non differunt membra cerui a membris leonis: nisi quia anima ab anima differt: ex quo relinquitur quod iuxta animae conditionem formatur corpus: anima autem piscopi purissima fuit: et ita a principio in patrum lumbis corpu lenta quaedam ratio seu materia seruata est de qua eius corpus formatum est.
¶ In opus positum tam primi quam secundi est Breg. in mor. Angelo annunciante: et spiritu adueniente: mox verbum in vtero: mox intra vterum verbum caro. In oppositum tertii est tam magister in lifera quam Hug. in li. de sacramentis: negantes illam materiae portionem distinctam fuisse in patri bus.
¶ In ista quaestione etc. Primus est terminorum declaratiuus Quorum Secundus est quaestionis responsiuus.
¶ Tertius est dubiorum motiuus Quantum ad primum a Quiu in termini sunt: corpulenta ratio iesus et pisopus in
¶ Primus igitur terminus est corpuleta ratio. Un noto quod ista tria differunt l corpulenta ratio: ratio seminalis: et semem. in Corpulenta enim ratio solum dicit quod quis habeat corporis formam et rationem. Ratio autem semina lis nominat vt modo naturalim scilicet concubitu viri et mulieris illud corpus assumatur. Semen autem de ratione sua non dicit nisi quoddam incon pletum in ordine ad completum. Unde licet apud theologum non concedatur piscopus de ratione semina li conceptus: conceditur tamen de semine Pau lo attestante: qui ait: Factus est ei ex semi ne dauid secundum carnem: vnde notat quod in praesenti dist. doc. deuo. inter litteralia dubia chri stum factum his tribus. Ex sanguine: ex carne ex semine: et differunt: nam dicitur factus ex purissimis marie sanguinibus Dam. testante respectu termini a quo. Dicitur secundo factus ex carne: vt dicit collecta: Deus qui de batem marie verginis vtero verbum tuum an gelo nunciante carnem suscipre voluisti: respe ctu termini ad quem. Dicitur tertio factus ex semine: quia semen illud incompletum corpus nominat: vnde caro xpisci assumpta est. Noto ter tio quod ratio corpulenta potest intelligi tripliciter. Primo vt dicatur quoddam corpus distinctum modo quo dicebant antiquitus quaedam: corpus xpiscop sumptum de quadam carnis portione adam peccante non infecta: et sic consequenter vsque ad mariam per patrum corpora traductam. Secundo dicitur corpulenta ratio vt habet diuidi contra rationem seminalem: et potest nominari ratio materialis vnde isto modo licet non concedatur piscopus de ratione patrum fore seminali: conceditur tamen de ratione materiali: quia corpus eiusdem materiae cum eis assumpsit. Tertio potest accipi pro ratione quiddi tatiua et formali ipsius corporis: sicut si diceretur ratio formalis: aut humanitatis aut risibilitatis etc. Et potest his tribus acci pi modis in quaestione.
¶ Secundus terminus est iesus: et tertius est christus. Unde iesus secundum tria idiomata tria habet nomina: vt notat Isidorus inlib. 7. ethimologiarum. Unde in greco dicitur sother: in hebreo iesus: in latino saluator. Unde tres saluatores in antiquo reperiuntur testamento hoc nomine insigniti. Primus dicitur propter potentiam praeliorum iesus scilm Aosue. Secundus propter scientiam et doctri nam: vt iesus sidrach qui composuit ecclesiasticum. Tertius propter bonitatem: vt iesus iosedech qui fuit sacerdos. Noster autem inesus nos saluauit his tribus: potentia: scientia: et bonitate: ideo iesus non immerito dicitur. Christus autem pariformiter sicut iesus: vt idem refert Isidorus in eodem secundum illud triplex idioma tripliciter nominatur. In greco enim dicitur christus. In hebreo dicitur messias. In latino vnctus. Unde in antiqua lege aliqui dicti sunt christi propter potentiam sicut cyrus rex persarum. Haec dicit dominus christo mero cyro. Secundi pro pter scientiam sicut prophete: Nolite inquit tangere christos meos: et in prophetis me is nolite malignari. Tertio propter bonitatem sicut noster christus quem vnxit cunctis charismatibus spiritus sanctus dei. Noto tamen quod differunt haec nomina iesus et christus. Iesus enim nominat hominem deum factum. Christus vero deum hu manitati vnitum: vt in tertio sententiarum notat Damascenus.
¶ Quantum ad secundum articulum sunt tres conclusiones. Prima est de annunciatione angelica. Secunda est de cor pulenta ratione corporis christi. Tertia de subita perfectione corporis dominici.
¶ Prima est haec. Diuini verbi optima incarnatio angelico ministerio visibi liter marie loquenti congruentissime efficitur. Dicit prima pars conclusionis / quod diuini verbi incarnatio congrue efficitur per me dium angelicum. Probatur. Congrue habent reduci infima in suprema per media: sed angeli sunt medii inter nos et deum: vt diuinus dicit Dyonisi. 4. capitulo. caelestis hierarchiae: igitur in ista incarnatione diuini verbi qua maxime in deum reduci mur congruebat medius angelus. Unde secundum docto. deuotum in dubiis litteralibus praecedentis distinctionis triplex extat ratio qua re hoc mysterium per angelum effectum est. Prima vt sicut malus angelus in temptatione primaria Primo traxit mulierem ad dubium. Secundo de dubio ad consensum. Tertio de consensu ad lapsum: Sic bonus angelus optimam mariam Primo pertraheret ad fidem. Secundo de fide ad consensum. Tertio de consensu ad concipiendum dei verbum. Secuu¬ da ratio quia virgo dei deo erat preelecta et constituenda angelorum regina: ideo vt future domine iam confabulabatur. Tertia quia diuina incarnatio non tantum ad reparatione m humani generis faciebat: quinimo et angelici: dum ex hominibus erant reparan de angelice ruine: ideo a tanto facto non de buerunt praetermitti angelici spiritus. Et si dicatur quod non congruit cum ipsa esset angelis superior quod ab eis doceretur? Dicendum / quod licet quantum ad diuinam praeuisionem eis esset su perior: tamen pro tunc in statu erat inferiori: quia videbat per speculum in enigmate: angelus autem nuncius in statu erat comprehon loris: nec ab angelo docetur: quod incarnatio esset facienda: cum illam iam ex prophetis accepisset: sed quod in ea compleretur: dum actu vt dicitur legeret in propheta. Ecce vergo concli piet et pariet filium: et optaret eius ancillam fieri: quae dominum portare mereretur: mox efficienda domina vnde nec in hoc fidei materie eua cuatum est meritum: quae iam credebat futurum: sed certitudo de seipsa habita est quae triplici praeexigebatur ratione: vt prima parte praesentis dist. notat sanctus Tho. arti. 3. q. i. Prima: quia cum immediatior sit mens deo ipso corpore: non decuit verbum diuinum corbus assumere in maria: nisi prius ea de hoc imbuta mysterio. Secunda quia tanti mysterii testis erat futura: primitus oportuit vt de eo doceretur. Tertio quia deus non dili git coacta seruitia: ideo primo marie consensus quaeritur quae post dominum erat nutritura.
¶ Sed dicit secunda pars conclusionis: quod ista annunciatio debuit visibiliter fieri: vnde huus potest triplex ratio assignari. Prima certitudo vnde in his quae visibiliter cernimus certiores efficimur. Secunda vt tota virgo hac annunciatione quodammodo comple retur interius per sacram contemplationem: exterius per apertam visionem: vnde apud diuinum Dyonisium ad titum in quadam epitola: haec extat ratio quare sub corporalibus figuris diui na nobis panduntur. Tertia ratio vt nuncius nunciato corresponderet: nunciabat quipu pe diuinum ver. um: mox hominem futurum: ide congrue in forma humana apparuit: Unde ex dictis patet: quod cum ex dictis Aug. xii. su per Sen. ad litteram sit triplex visio corpo¬ ralis: imaginaria: et intellectualis: in maria quaelibet extat impleta.
¶ Secunda con clusio est / de corpulenta ratione corporis cprispi: et est haec: Sic corpus dominicum cum aliis hu manis conuenit corporibus vt corpulenta materia in adam distincta non quaratur. Dicit pri ma pars conclusionis: quod corpus dominicum eiusdem est rationis cum caeteris humanis corpo ribus. patet: quia als non esset homo eiusdem rationis nobiscum: et per consequens nec nobis verum inquantum sic attulisset remedium: dicente Dam. quod est inassumptibi le est incurabile. Sed assumptum probatur au ctoritate Athanasii in symbolo suo quod anima et caro vnus est homo: et ita corpors ra tio requiritur vna: vt homo sit vnius rationis: vnde in hoc summa extat ratio quod quantum ad materialem rationem corporis: corpus cpisci fuit eiusdem rationis cum caeteris hominum corporibus. Quantum vero ad modum propagationis non: quia non extat conceptus modo seminali. Et si quaeratur vnde est quod cxpiscopus non habuit peccatum originale: iam patet: quia soli hii contrahunt peccatum hoc qui veniunt modo concubitus; vnde merito dicit doc. subti in. 2. q. huius distin. quod non est quaerenda principalis ratio ex parte sanctificationis marie: quia sanguis marie ex quo corpus iesu teste Dam. forma tum est: siue purus fuerit sanguis: siue submodo seminis: vt tangit doc. deuotus in dubiis litteralibus prime partis huius distin. siue menstruum: vt tangit Tho. parte. 2. huius distin. ar. 2. q. 1. verum est tamen quod nunquamnfu it infectum culpa originali: vnde et si modo de manu vnius mulieris formaret deus vnum hominem non contraheret peccatum origi nale: quia non veniret per modum concubitus: et hanc viam late apperit Anshel. in lib. de conceptu virginali. Sed dicit secunda pars conclusionis: quod non est quarenda quaedam por tio materiae in adam quam quidam dicunt re seruatam et praeseruatam a peccato adam peccante: quia ex illa portione erat piscous nalcitu rus. Probatur ista pars: aut caro xpiscpi fuit simul nostrae aut non: si sic habetur propositum si non: sicut argutum est non fuit homo eiusdem rationis nobiscum: nec valet si dicatur quod fuit eadem in specie: non in numero: tum quia sic dirferunt caro petri et martini: ideonihil ad propositum: ideo quia distinctio secundum qualita tem ex consequenti arguit distinctionem secundum speciem: quando qualitates differunt secundum speciemim: et sequuntur semper subiectum: sequitur exquo reliqua hominum caro erat infecta / ista non: quod differebant specie. Et si dicatur quod non: sequitur quia caro caeterorum hominium non erat infecta ex ratione sua / sed peccato Adae: quod tamen requireretur: sicut non differunt / simus nasus et aquilinus specie: licet aquileitas et simi tas differant specie: quia non sequuntur nasum necessario: immo est dandus nasus qui nec est aquilinus / neque simus / sed rectus. Dicen dum quod adhuc hoc dato / est valde dubium: quomodo potuit talis caro ab Adam traduci vs quam ad Mariam: et in quo loco corporum patrum ponebatur: et cuius erat quantitatis / et multa talia: vnde non immerito haec opinio erronea reputatur. Et si quaeratur: vnde proprie sumptum est corpus christi: Dicendum quod non est imaginandum: sicuti tactum est distin. 30. secundi contra magistrum: quod sola veritas cor poris humani sit ex substantia corporis adae: ita quod cibus non conuertatur in alitum: quia corpus Adae non suffecisset ad tot procreandum pomines. Unde dicendum quod corpus christi formatum est de sanguinibus alimento n Maria procreatis modo / in eadem dicto distin.
¶ Tertia conclusio est de subita perfectione corpis dominici: et est haec. Licet interuallis temporum corpus creuit dominicum: tamen subito in esse humani corporis creatum est. Dicit prima pars conclusionis quod corpus dominicum creuit per interualla temporum. Unde dicitur. Puer autem crescebat etate etc. Et manifeste hoc ostendit alimen tum / paruitas ventris Marie: quae inclu dere nequiuisset nisi paruum. hoc etiam exi gebat naturae veritas / vt ad modum cresceret caeterorum virorum: alioquin iudaei dixissent eum habuisse carnem phantasticam: hic magna eius humilitas / vt etiam in minimis no bis similis fieret: hic tertio vnitatis lex / vt nature quam assumpsit opus relinquiret naturale. Et si dicatur: quia immediate exquo anima vnita est / plena fuit scientia et charitate: er go et corpus propria quantitate. Dicendum quod non est simile: quia ignorantia de nihilo seruisset sichristo / aut defectus charitatis: sed ista paruitas corporis veram ostendebat in christo assumptam naturam: vnde licet diuina virtus po tuisset effecisse ita magnum sicut fuit quando passus est: non tamen ratione praedicta congruebat. Sed dicit secunda pars conclusionis / quod corpus dominicum in esse corporis humani subito creatum est. Probatur: quia beata virgo Maia predicatur mater dei: et dicitur concepisse deum: ergo assumpsit diuinum verbum carnem humanam in hoc / in quo actiue materia concurrebat: hoc autem fuit in instanti: vt patebit dist. sequenti: sed non est dicendum quod assumpsit nisi perfectam naturam: ergo etc. Con firmatur auctoritate beati Augstin. in lib. de fide ad Petrum. Firmissime tene et nullatenus dubites / non carnem christi sine diuinitate in vtero verginis esse conceptam priusquam susciperetur a verbo. Et in de trinitate. Non ex vtero virginis prius caro concepta est: et postea diuinitas venit in carnem: sed mox vt dei verbum in vterum venit factum est caro seruata proprietate naturae: et perfectus homo in veritate carnis et animae. Et hoc est quod dicit propheta. Nouum faciet dominus super ter tam: mulier circundabit virum. Non quidem magnitudine / sed integritate corporis et animae: vnde immediate habuit membrorum distinctionem / licet minimam. Unde illud apostoli. Decuit ipsum per omnia fratribus assimilari: habet intelligi in his quae faciunt ad nostram redemptionem: vnde licet in nobis tempore formationem corporis antecedat consolidatio / et consolidationem conuersio / et conuersionem seminis decisio ista in christo in eodem instanti temporis completa sunt / licet in di uersis naturae instantibus. articulum sunt tres dif ficultates iuxta tres conclusiones.
¶ Pri ma: de quo ordine fuit Babriel / qui hanc numciauit incarnationem mariae? Dicit Tho mas parte prima huius dist. arti. 3. q. 2. quod fuit omne ordine archangelorum: et quod fuit summus in illo ordine. Unde infero secundum eum / quod fuit maior quam michael: quia etiam michael est. archangelus: quod tamen est magnum dicere: cum vbique terrarum in letania praeponatur michael gabrieli: de hoc dictum est in secun do.
¶ Secunda difficultas: Utrum ista sit vera: Corpus christi in patribus peccato fuit obnoxium? Dicit doc. deuo. parte. 2. huius diarti. 2. q. 2. quod hae tres propositiones sunt im propriae: Caro christi fuit peccato obnoxia. Caro christi fuit seminaliter procreata. Ca ro christi fuit decimata. Sed secunda est magis impropria quam prima / et tertia quam secun da: vnde tertia cum improprietate habet falsitatem: vnde quia prima dicta est a magistro in littera: extat exponenda vt dicatur: Caro christi fuit peccato obnoxia id est poene pecca ti / vel non inquantum caro christi.
¶ Tertia difficultas. Cuius quantitatis fuit corp christi in ipsa assumptione? Dicitur quod in quan titate pisi seu fabae / modicum aut plus aut minus: vnde clare relinquitur minima fore membra: quia tam modicum corpus erat: et sic consequenter creuit quousque maria pregnans videri potuit scilicet in. 46. die: vt potest trahi ex illo verbo: Soluite templum hoc. Et sequitur. Quadragintasex annis edificatum est etc. Uideatur in glo. Ex hoc patet ad quae stionem / quod videlicet subito post angelicum nuncium in vtero verginali christus iesus corpulenta ratione inclusus est scilicet ratione humanitatis. Et tunc ad argumenta.
¶ Ad primum dicendum / quod argumentum est in oppo situm. Sicuti enim quando missus est dei filius vt homo fieret / primus angelus vt nuncius ad mariam mittitur: sic dum dei filius in mentem hominum descendit: sepius mittuntur angeli vt hominem instruant seu disponant ad deuo tionem. Et sicuti dum dei filius menti illabitur non illabitur angelus: sic nec dum dei filius homo efficitur / angelus homo effectus est.
¶ Ad secundum dicendum in summa / quod si cut habet philosophus in. 6. physicorum: est dandum primum instans in quo primo forma inest quae acquiritur: sicuti albedo inest mobi li: non tamen vltimum non esse formae praecedemtis sicut nigredinis: vnde quando fit motus de ni gro ad album / est dandum primum instans in quo hoc est album: non tamen vltimum / in quo hoc non est nigrum. Sic dico in proposito / quod est dandum instans in quo haec sunt primo completa: non tamen vltimum / in quo vltimo non sunt in ratione propria: ideo non arguit quod simul fuerit caro et sanguis: sed quod antequam assumeretur erat sanguis etc.
¶ Ad ter¬ tium dicendum / quod maior sic limitanda est. Corpus christi fuit purissimum: secundum scilicet quod compet bat nobis pro quibus accipiebat: non potu it autem hoc modo effici purius quam de massa corrupta assumere corpus incorruptum: non fuit autem simpliciter purissimum: quia purius fuisseti si fuisset aut naturae igneae aut aeree etc. sed non competebat redemptioni sicut isto modo.