Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Distinctio 47
Circa textum
VOluntas quo pe dei semper efficar est: vt fiat omne quod ve lit: et nihil fiat quod non lit etc. Hic signatur. 47 distinctio: quae sic continuatur ad precedentes nam postquam in praecedenti distinctione de di uina volitione remota est dubietas: Nunc de sua impletione clare ostenditur veritas. et diuiditur praesens distinctio in tres partes prin cipales. In prima diuinae voluntatis poni tur impletio. In secunda grandis vtilitatius additur distinctio. In tertia ostenditur: quod ment bus peruertentis negligitur dei praeceptio. pir ma in principio: secunda ibi: Uerum vt su pra diximus voluntas dei etc. tertia ibi. Multa enim fiunt contra dei praeceptum. Et haec est diuisio praesentis distinctionis in generali. Circa quam mouetur talis quastio.
Quaestio
Questio haec docet de permissionis malorum qualificatione in quaopiniones et errores notantur. Et habetura scoto libro reportationum parrhysi ad longum: sed brevius in opere ordiario penulti. distin id est et in quoli. 10 vbi concludit con duos docto. valentes.
¶ Utrum preter et contre liberrimam dei voluntatem sit aliqua dei praeceptio vel ma lorum permissio. Et arguitur quod sic triplici medio.
¶ Primo sic: de praeceptione nullum malum vult dei voluntas. Sed deus multa mala praecipit. igitur aliquid praecipit deus quod non vult voluntas eius. maior patet ex praecedem ti distinctione. Sed minor probatur: vnde Osee 1. dictum est Osee. Accipe vxorem fornicariam et fac filios fornicationum: quod ad litteram ibi exponitur Itempraecepit deus furtum facere filiis israel: et abrahe occidere filium suum in nocentem.
¶ Secundo arguitur de permissione diuina: voluntas nullum vult malum fieri: sed deus permittit multa mala fieri: igitur aliquid permittit deus praeter voluntatem suam. ma ior patet ex praecedenti distinctione. Sed mi nor probatur. vnde magister dist. 45. ca. Permissio: mala enim sinit fieri: sed non facit: bo na vero ipse facit.
¶ Tertio arguitur sic. Quando aliqua se habent: vt magis commune et minus commune: potest in aliquid magis commune vbi nequit minus commune. sed sic se habent dei liberrima voluntas et deus: igitur aliquid potest praecipere: aut permittere de dato quod non velit: maior patet exemplo: quia nem pe communius est animal homine alicubi reperiu animal: vbi non reperitur homo. Sed probatur minor Considero nempe deum inquantum volentemus et inquantum omnipotentem: certum est quod multa potest quo non vult: et ita sequitur propositum. In op positum est magister in littera. Unde aug in enchiridion: non fit aliquid nisi opss fieri ve lit vel sinendo vt fiat vel ipse faciendo.
¶ In ista quaestione sunt tres articuli. Primus est terminorum declaratiuus Quorum Secundus est quaestionis responsiuus
¶ Tertius est dubiorum motiuus Quo ad primum articulum termini sunt permissio: praeceptio: et praeter voluntatem.
¶ Pri mus igitur terminus est permissio. vnde noto quod in theologia permissio solet capi tripliciter. Primo enim dicitur permittere vt oppo nitur punitioni: et tunc idem dicitur quod non punire. Sicut dicit christus iudeis. quod ad duriciam cordis eorum permiserat eis moyses libellum repudiid est non puniebat. Secundo dicitur permissio: vt opponitur prohibitioni: et hoc vel quia permittit quod necessitatis est: sicut inquit glo. super illo. Irascimini et nolite peccare glo. permittit quod necessitatis est id est non prohibet: vl rursus: quia non prohibet minus bonum respectu maioris boni dimittendi: sicut patet ex illo. Hoc autem dico secundum indulgentiam: vbi apostolus permittit vxorari: quod est minus bonum respectu virginitatis. Tertio modo dici tur permittere: vt habet opponi cohibitioni: et sic sumitur in proposito: ita quod idem sit mala permittere a deo: quod non cohibere: et sic est vnum de quinque signis voluntatis diuinaet et est respectu praesentis temporis sicut imple tio seu operatio. Unde notandum rursus secundum do ctorem subtilem tam in reportatis parrhysius quam inordinario praesentis dist. elicitiue tria exigi ad diuinam permissionem. Primum est quod requirit permissio scientiam: vnde praelatus si debito modo inquirat de subdito suo et non possit reperire malum in eo: licet tamen subditus malum faciat: non tamen dicitur permittere quia ignorat. Secunda conditio est: quod permissio proprie in deo est non velle. Unde notandum: quod actus diuinae voluntatis potest triplici ter accipi: aut per modum volitionis: vt dica tur volitio aut per modum nolitionis: vt dicatur nolitio. Et differunt isti duo modi acci piendi ad modum duorum contrariorum: et sunt ambo positiui actus. Tertio significatur per modum non volitionis: vt dicatur non vo litio et differt non volitio a nolitione: quia nolitio est actus positiuus: non volitio autem actus pure negatiuus nihil ponens: vnde sequitur quod nolitio opponitur contrarie volitioni: et di citur odium sicut volitio amor: non volitio autem opponitur volitioni contradictorie: vnde loquendo proprie deus vult bona: habet autem nolle respectu malorum quae ex to to impedit ne fiant: habet vero non velle respectu malorum quae permittit: vnde patet quod communius est non velle quam nolle: si cut animal quam homo. In natura enim contrariorum contradictio reperitur sicut in nigro et albo: album non album nigrum non nigrum: deus nempe si haberet simplex nolle ne mala fierent: nunquam possent fieri: sed hoc non habet: sed non velle: et in nobis sunt duo positiui actus velle et nolle: sed in deo sunt vnicus: vnde tantum ibi extat differentia ratione obiectorum. Tertia conditio quod sit aliquod velle diuinum reflexum super huiusmodi non velle: vt sit sic accipienda permissio. Primo intendit deus mala. secundo habet non velle mala fi eri: tertio habet quoddam velle quo dicitur velle se non velle mala fieri. Unde notandum: quod istud non velle mala fieri: est. actus negatiuus rectus quasi recte aspiciens mala fieri: sed istud velle est actus reflexus super istud non velle. Ex quo pa tet quod permissio tria dicit: vnum in intellectu duo in voluntate: scientiam in intellectu: non velle et velle in voluntate: duo positi ua vnum negatiuum: scientia et velle positiua sunt: non velle autem negatiuum: negatiuum in medio: positiua a dextris et sinistris: primo nempe scientia. secundo non velle: quod est negatiuum: et tertio velle quod est positiuum: tamen principaliter significat non velle seu negatiuum: secundo seu minus prin cipalitur illa duo positiua.
¶ Secundus terminus est praeceptio. vnde noto quod praeceptio solet dici triplicitcr. Uno mo do dicitur praeceptio quicquid sub mandato cadit: et isto modo tam cerimonialia quam iudicialia quam decem decalogi verba in lege praetepta erant: sicut exponi potest illud apostoli Finis praecepti est charitas omne corde bonon et conscientia pura et side non ficta. Se cundo dicitur praeceptio seu praeceptum: vt distinguitur contra iudicialia et cerimonialia et sic sunt decem praecepta in prima et secun da tabula: de quibus dicitur. In his duobus mandatis vniuersa lex pendet et prophe te. Tertio modo accipitur praeceptum vt opus ponitur prohibitioni: vt praeceptio sit de affirmatiuis: sicut illud. Sabbata sanctifices: et prohibitio de negatiuis: sicut illud Non adorabis deos alienos. Et sic acci pitur in. q. Licet possit capi aliis duobus modis: et dicitur ita accipi a magistro: di stinctione praecedenti: vbi dicituri vnum signum voluntatis diuine: deriuatur autem praeceptio quasi prae aliis ceptio: quia in praecipientis mente praeceptum prius capitur quam ad sub litum deriuetur
¶ Tertius terminus est prae ter voluntate. vnde noto quod ista tria diffe runt: praeter voluntatem: contra voluntatem: et supra voluntatem: sicut ista tria: praeter naturam: contra naturam: et supra naturam: parter enim voluntatem ad fieri dicitur: quando id fit quod a voluntate praeordinatum non fuit: sicut et praeter naturam aliquid fieri dicitur: quod non habet vsus naturae. Sicut secundum glo: fuit conuer sio virgarum magorum in serpentes. Isto modo praeter praecepta dei aliquid fit: non tamen praeter permissionem: quia et mala ex consequenti ordi nantur. Contra voluntatem autem fieri dicitur quam do voluntati directe contrariatur sicut aliquid dicitur fieri contra naturam: quod eius cursui contrariatur. Sicut dum cecus illuminatur quia per naturam a priuatione in habitum impossibilis est regressus: et sic multa fiunt contra dei voluntatem antecedentem: nihil ta men contra voluntatem dei consequentem: quia prima vult omnes saluos fieri: et oppositum accidit de multis. Secunda autem iudicat secundum scilicet merita scilicet voluntas consequens: et est efficax semper: nec contra eam aliquid potest fieri. Supra autem voluntatem aliquid fie ri dicitur quando id efficitur ad quod voluntas se nequit erigere: sicut vt supra naturam quamdo natura non sufficit: et sic cum voluntas diui na sit infinita et suprema: supra eam nihil potest fieri: sicut nec supra deum: quis enim potest resistere ei: nullus vtique. Et tantum de primo articulo. Quantum ad secundum arti. culum sunt tres conclusiones. Prima est de diuina permissione. Secunda de diuina praeceptione. Tertia de hoc quod est aliquid fieri praeter voluntatem dei
¶ Prima est haec: diuina permissio mala quo non creat sic aspicit vt nolente nulla fiant: Prima pars conclusionis dicit: quod diuina prmissio est respectu malorum. probatur. nempe in hoc differt secundum theologos ab operatione seu impletione: quia cum ambe sint de praesenti: imple tio tamen est de bono: sed permissio de malo. Et si dicatur quod mutuo ista tria: actus et poten tia se denominant: vt si sit intellectus quod ab eo intelligitur extat intelligibile et ipse actus scitun di dicetur intellectio: et econtra. igitur a simili: si di uina permissio sit respectu malorum. igitur dicetur mala. Respondetur quod illa maxima assumpta est vera in voluntate quando se habet ad id quod aspicit per modum actus positiui / non alias pa tet exemplo. Si enim voluntas mea se habeat ad mala negatiue. scilicet non volendo ma la: non debet ex hoc iudicari impia / immo pia. Sic pariformiter: quia diuina permissio principaliter dicit non velle malorum: non debet iudicari ex hoc mala / sed bona. Sed quis diceret: Deus est omnipotens: et potest facere quod nulla sint mala: igitur non est bonus si permittat. Non enim (inquit apostolus) solum qui talia agunt: sed qui consentiunt / digni sunt morte. Ubi glo. Consentire est tace re cum possit arguere. Et Augustinus dicit. 19. de ciui. dei: quod ad officium innocentis perti net / non solum nemini malum inferre / sed a peccato cohibere. Ergo deus debet cohibere mala exquo potest. Respondit huic dubio doctor deuotus hac dist. q. 3. vnde eliciendo dicta sua innuit: quod mala permittit deus triplici ratione. Prima est ordo rerum inter se. Ordo quippe rerum vniuersi exigebat / vt creatura fieret quae peccare posset de se: si cut homo vel angelus: et talis libertati suae dimitti debebat: dicente Augstin. 7. de ciui. dei. Sic res quas condidit deus admini strat: vt eas proprios motus agere sinat: vitam quoque coactam non habemus: ait Diony. in fine de ecclesiastica hierarchia. Se cunda ratio est propter electos: vt per ipsos tri bulando purgentur. Unde Augustinus .1. de ciui. dei. Nullum faceret deus quem malum praesciret / nisi nosset quibus pariter vsibus accommodaret. Et ideo diciti / quod permisit plu res esse malos quam bonos: quia pauci mali non essent ausi insurgere contra multos bonos. Tertia ratio est laus diuina. Deus nempe solitus est semper ex malo maius bonum elicere: eapropter non debet dici malus seu consentiens si permittat: quia licet non cohibe at: bene tamen arguit delinquentes. nec est of ficium semper innocentis malum cohibere: sed arguere: maxime illius innocentis qui scit de malo maius bonum facere.
¶ Secunda pars conclusionis dicit: quod diuina permissio non est causa malorum: patet ex distinctione praecedenti. Unde Augustinus in lib. 93. q. arguit sic. Peccatum aut est ex nihilo / aut deo / aut pec cante vt homine vel angelo: non ex nihilo: quia nihil nullius est caula: non ex deo: quia in¬ quit: Deus solum extat bonorum causa: igitur est a peccante: non quidem effectiue / sed defectiue: quia peccatum non habet causam efficientem sed defici entem: vt patebit in secundo. Et si quaeratur: vnde inest homini ista defectibilitas: Rsondetur: ex eo quod creatura ex nihilo est. Et si arguatur sophistice. Diuina voluntas aut vult fieri mala: aut vult mala non fieri: quia sunt contradictoria: si vult non fieri / non permittit fieri: si vero vult fieri / est causa eorum Dicit doctor subtilis in reportatis parrhysius / huius distinctionis: quod neutra pars est vera: vnde istae non contradicunt: velle fieri / et velle non fieri. Sed si quis velit habere contradictionem / dicat sic: Aut deus vult mala fieri: aut deus non vult mala fieri: ita quod praeponatur negatio huic quod di to: vult non solum id fieri: et ista secunda est vera: et idem est quod permittere.
¶ Tertia pars conclusionis dicit: quod nolente divina permissione nulla essent mala. Pro batur: quia tam potentissima aliquid impediente id nequit fieri. Exquo igitur deus est omnipotentissimus: nisi permitteret / nulum malum fieret.
¶ Sed tunc surgit dubium: quia illud est causa alicuius / quo posito ponitur: quo remoto remouetur. Si ergo diuina nolente permissione mala non fiunt: et posita fiunt: igitur est causa eorum: sicut nauta qui per sui praesentiam est causa salutis nauis: per sui absentiam est causa pe riclitationis nauis. Respondendum / quod illa regula tunc habet veritatem quando vno posito necessario ponitur aliud: sicut patet in causis necessariis / non alio modo: patet a simili. Licet nempe voluntas non velit nisi primo actu intellectus: non tamen intellectus est causa volitionis. Sic in pro posito: non est necesse data diuina permissione mala fieri: solum nempe requiritur / vt deus dimittat res suas proprias agere operationes. Et si quaeratur: quid sit prius natura in deo: an non velle mala fieri / an velle bona: Respondendum / quod loquendo absolute: prius intelligitur non velle quam velle: sicut negatio actus quam ipse actus: sed comparatiue ad bonum et malum: prius dicitur de us velle bona quam non velle mala. Et huius ratio est: quia quando potentia aspicit duo obie cta: vnum per se / reliquum per accidens: prius aspicit obiectum per se quam per accidens: huiusmodi est malum et bonum respectu voluntatis: bonum enim est obiectum per se voluntatis / malum per accidens. Ex quo infertur / quod inter signa diuinae voluntatis probibitio et permissio que sunt de malis / sunt vltima: post scilicet consilium / praeceptionem et impletionem. Et si quaeratur / quod praecedit / aut prohibitio / aut permissio Dicitur quod permissio. Et ratio: quia nisi deus permitteret mala fi eri: non esset opus prohibitione: data vero prohibitione / adhuc oportet esse permissionem: quae ex primo articulo fit: semperspreintellecta permissi scientia. Ex quo patet error commentatoris in. 11. metaph: dicentis: pror istorum inferiorum non se intromittit deus nisi inquantum participant in natura con muni: sicut quod aranea faciat telam: patet opus positum satis: nequaquam enim permissio est ignoti: ex praecedenti articulo.
¶ Secunda coclusio est de diuina praeceptione: et haec est. Sic malum in se praecipere diuine congruere potest li bertati: vt malum secundum se praecipere nullatenus conueniat. Ad euidentiam totius huius conclu sionis noto: quod quo ad praesens malum dicitur tri pliciter. Uno modo occasionaliter: secundo malum in se: tertio malum secundum se. Malum occasionaliter dicitur: quod licet in se sit bonum: ali cui tamen ex occasione malum est: sicut dicebat apostolus. Christi quidem bonus odor sumus: aliis quidem bonus odor in mortem: aliis bonus odor in vitam. Bonum nempe quod in se est bonum / nemini nocet: malum vero in se dicitur: quod ita habet annexam maliciam quod ab ea separari potest: sicut dare elemosy nam propter vanam gloriam: potest nempe ista circumstantia propter vanam gloriam separari ab isto actu. Malum autem secundum se dicitur / quod ita habet annexam maliciam / quod nequit ab ea separari: sicut blasphemia dei. Unde secundum Bern. Malum in se idem est quod peccare contra secundam tabulam seu proximi di iectionem. Sed malum secundum se est peccare contra primam tabulam. Hoc habito probatur prima pars conclusionis scilicet quod deus potest praecipere malum in se: quando aliqua duo sic sunt iuncta ad inuicem: quod vnum potest ab alio separari: voluntas liberrima potest vnum praecipere / reliquum non praecipiendo. Sed in malo in se ita est / quod non necessario iuncta est ei malicia: igitur poterit dei potentissima voluntas praecipere substratum et non maliciam: nec ex hoc diceretur mala: immo vi praecepti primi remouebitur malicia. Malum enim in se solum est in ordine rerum inter se: quare non poterit nouum ordinem facere qui antiquum instituit / non videtur.
¶ Ex quo liquide patet / quod deus potest dispensare septem decalogi praeceptis scilicet quae sunt secun dae tabulae. Unde patet quod non praecipiet malum manens malum. Sed quaeritur: quid est prius malum: in se / aut malum secundum se: Respondetur quod est loqui de prioritate tali tripliciter: aut ratione magnitudinis crimi nis: et sic peccatum secundum se est prius: quia est malurr in deum seu in finem. Malum vero in se solum in proximum / siue in his quae fiunt in ordine rerum inter se. Secundo ratione originis: et sic de cursu communi pec catum in le est prius: quia mens mala a par uis malis incipit: et tandem cadit in maxima nisi emendetur. Unde Aristotis. in de caelo et mundo. Errorparuus in principio / maximus fit in fine. Tertio ratione poenae: et sic peccatum secundum se est maius: quia crimini in maiori maior debetur poena.
¶ Secunda pars conclusionis dixit: quod nequit deus praecipere malum secundum se. Probatur. Deus non potest facere quin res sempersint in sua potentia obedientiali seu quin in eum ordinentur. Sed si praeciperet mala secundum se: istud fieret: igitur nequit hoc facere. Maior patet: quia tunc faceret seipsum non esse deum: cum in primum et perfectum omnia reducantur. Sed probatur minor: quia mala secundum se auertunt a deo / vt pa tuit.
¶ Ex quo patet quod deus nequit dispensare in praeceptis primae tabulae / quin scilicet sit honorandus / reuerendus et sanctificandus. Et si obiiciatur: quia mutata est dies sabbati in diem dominicam: et tamen dies sabbati erat de prima tabula: vt scilie die sabbati coleretur a iudeis deus. Dicen dum quod diei determinatio non pertinet ad primam tabulam de per se / sed ex consequemti: sed solum quod colatur aliquotiens seu sit co lendus. De hoc amplius in tertio.
¶ Ex quo patet defectus Francisci de maronis. conflatus sui difficultate tertia / dicentis: quod deus posset ordifare potentia absoluta quod quicumque deum blasphemaret / esset saluatus. Patet oppositum satis ex conclusione. Esset nempe magnum / quod maxime se auertens a fine per blasphemiam: maxime fini comiungeretur per salutem.
¶ Tertia conclusio: an aliquid fiat praeter voluntatem dei: et est haec. Licet praeter antecedentem voluntatem dei multa veniant: nihil tamen praeter consequentem et permissionem venire noscitur. Prima pars diciti / quod praeter voluntatem antecedentem dei multa veniunt: immo et contra. Patet quia voluntate antecedenti deus vult omnes saluos fieri: nihilominus tamen omnes non sal uantur.
¶ Secunda pars dicit: quod praeter vo luntatem consequentem vel permissionem nihil venit. patet quod voluntas consequens est vo luntas dei efficax: cui nequit resisti. Et ista circumplectitur et rem et circumstantiam reiEx quo patet quod omnia quae eueniunt: fiunt aut voluntate consequenti / saut permissione eius / sicut mala. Et tantum de secundo articulo. Quantum ad tertium artic culum sunt tres difficultates iuxta tres conclu siones.
¶ Prima est. Quomodo potest deus praescire aliquem damnandum / si permissio dicat iolum actum negatiuum. scilicet non velle: quia (vt patuit superius) nouit solum contingentia determina tione voluntatis: et haec determinatio dicit quid positiuum. Respondet doctor sub. 41. dis. huius primi: quod praescit damnandum: quia iste) damnandus aut damnabitur actu commissionis: et sic se scit concurrere ad substratum conmissionis: aut damnabitur omissione: et sic praescit se non concurrere ad actum debitum saluti. Et quod dicit quod determinatio dicit actum positiuum. Dicendum quod verum est vltimate: praeintelligitur tamen non velle ipsi velle: vnde vt patuit in eadem distinctione: prius habet deus non velle offerre gratiam iudae: quam ali quem actum habeat positiuum. Secundo reflectitur super istud non velle: et dicitur: deus non vult se non velle.
¶ Secunda difficultas. Utrum deus possit aliquid praecipere quod non vult fieri: Dicendum quod sic: quia praecepit Abraae immolationem filii sui: et tamen nolebat: nec tamen fuit signum falsum: sed non intelligebat abraam: praeceptum enim datum fuit specialiter ad experiendum abra am quod factum est: licet abraam intelligeret praecepti intentionem esse sui filii immolationem.
¶ Tertia difficultas. Utrum a parte rei eadem sit voluntas antecedens et praesens: Dicendum quod sic: tamen in hoc differit: quia voluntas antecedens respicit rem sine circunstantiis / vt salutem hominis: non considerando merita vel deme rita: sed consequens attendit et rem et rei circumstantiam / vt merita et demerita / et ipsum homi nem. Et sic patet ad quaestionem: quod videlicet praeter dei liberrimam voluntatem simpliciter loquendo non fit praeceptio a deo nec permissio. Et sic pa tet ad argumenta.
¶ Ad primum iam patuit ex secunda conclusione: eo enim ipso quod deus praecipiebat oseae accipere illam vxorem fornicariam: faci ebat licitum dispensatione. Idem dico de furto filiorum israel: quia omnia sunt dei: ideo potest dare quibus vult. Uerum est tamen quod illi qua asportarunt ducti concupiscentia peccauert: non propter asportationem / sed propter concupiscen tiam: sicut si oseas per concupiscentiam non suam cog nouisset: vtique peccasset. Et quod tertio obiicit: quod deus praecepit mortem innocentis scilicet Isaac: iam patet responsio: solum enim volebat experiri abraam: et dato quod praeceptum ad hoc se extendisset ex toto poterat iuste: quia omnes seu nocentes seu innocentes ratione peccati originalis debitores sumus mortis: et deus potest quando vult repetere debitum.
Conclusiones
¶ Prima conclusio. Uoluntas de / sic po tens dicitur: vt nihil ei obesse poterit. Dicit conclusio quod voluntas dei est tantae efficaciae / vt non possit impediri. Et incipit a principio distinctionis vsque ibi: Uerum vt su pra diximus etc.