Distinctio 34
Distinctio 34
Circa textum
Distinctio. 34. huius tertii tractat de numero donorum spiritus sancti. CUnc de septem donis spiritussan cti agendum est: vbi prius us cosiderandum est etc. S Hic signatur. 34. dis. huius tertii: quae sic continuatur ad praecedentes: Nanm postquam a. 23. dist. inclusiue: vsque ad. 33. de virtutibus actum est theologicalibus: Rursus a. 33. dis. habitus est sermo de virtutibus cardinalibus: Nunc tertio in loco agitur de donis supernaturalibus. Et diuiditur praesens intemtio in tres partes. In prima determinatur de donis sed generaliter. In secunda sententialiter de timore specialiter. In tertia inuestigatur residuum aliqualiter. Prima in principio. Secunda ibi Et quia de timore etc. Tertia ibi. Post praemissa diligenter etc. Rursus prima particula in qua determinantur dona generaliter: in tres partes diuiditur. In prima ad praecedentia sermo prohemii grate praeponitur. In secunda dona haec varia esse virtutes late exponitur. In tertia dubitationis quaestio vltimo plane dissoluitur. Prima in principio. Secunda ibi. Haec dona virtutes etc. Tertia ibi. His autem videtur obuiare etc. Et sequitur secunda pars praesentis dis. in qua fit memtio de timore specialit: et diuiditur in tres partes principales. In prima timoris varii intimatur multiplicitas. In secunda tam multipharii timoris claret diuersitas. In tertia quas timor dubii in xpiscopo fuerit grauitas. Prima in principio. Secunda ibi. His eisdem timoribus latius etc. Tertia ibi. Illud quaem diligenter etc. Caetera indiuisa manent propter brevitatem. Haec est diuisio etc.
Quaestio
¶ Quaestio ista determinat de donis spiritus sancti secundum se et prout respiciunt fructus secundum gradus et habetur a Scodo. ibide. q. vnica. Notanturque opiniones trium doctorum valentium. Utrum timoris donum cum caeteris a fructibus veluti habitus distinguatur. Et arguitur quod sic triplici medio.
¶ Primo sic. Illi sunt distincti habitus quo inter se patiuntur generis diuersitatem: sed huiusmodi sunt dona et fructus: igitur. Maior patet: quia diuersorum generum philosopho in anpraedicamentis teste non subalternatim positorum diuersae sunt species et differentiae patet exemplo. Sicut enim aliam habet diuisionem in suo ordine quantitas / aliam qualitas: sic sunt varia genera. Sed minor probatur: quia sola septem dona sancti leguntur spiritus: vt patet Et tamun. xii. fructus legunt per id.
¶ Secundo arguitur sic. Omne magis et minus in morali materia distinctionem arguit specificam: sed fructus se habent ad dona sicut magim perfectum ad minus perfectum: igitur sunt distincti habitus. Maior patet exemplo: magnificentia enim specie differt a liberalitate et magnanimitas ab philotimeitate: ex. 4. ethie. et tamen solum differunt secundum magim et minus scilicet quia magnificentia in magnis est sumptibus magnanimitas in magnis honoribus liberalitas vero in paruis sumptibus philotimeitas in paruis bonoribus. Sed minor probatur: ex eo quod fructus dicitur donorum finis: sicut vltimum quod de arbore expectatur fructus est.
¶ Tertio arguitur specialiter / quod timoris donum nullius sit fructus: nullus fructuum repugnat charitati sed timoris donum charitati repugnat: igitur Maior patet: tum quia fructus nominat quietem nominat et delectationem amantis cum dilecto: quo duo maximae facit charitas. Tum tertio quia a capite fructuum intitulatur charitas: fructus inquit spiritus sunt charitas etc. Sed probatur minor auctoritate augustin. Timor inquit locum praeparat charitati: cum autem venit charitas pellitur timor qui ei praeparauit locum: et datur exemplum de seta et filo.
¶ In oppositum tamen arguitur auctoritate Bregstin. super Iob illud exponentis. Nati sunt ei septem filii: dicit sic. Cum spiritus sanctus mentem fecundat: nascuntur in ea. vii. virtutes scilicet sapinia intellectus etc. vii. nominat dona. Ex quo igitur dona sunt virtutes et fructus etiam quia primo no minatur in fructibus charitas: relinquitur propositum.
¶ In ista quaestione etc. Primus est terminorum declaratiuus Quorum Secundus est quaestionis responsiuus.
¶ Primus igitur terminus est donum. Ubi prius mo notandum occurrit: quod donum dei dicitur tripliciter: Primo modo dicitur donum quodlibet alteri voluntariae collatum sine spe debiti: hoc modo quippe bona naturae dicuntur dona dei quia non obliga tus ea nob contulit. Quid enim inquit Paulus. habes quod non accepisti: Secundo modo dicitur donum quodlibet naturae superadditum: hoc modo qualibet gratia dicitur donum dei: hoc modo loquitur glo. super illo verbo. "Dem datum optimum: et omne donum perfectum desursum est:" datum optimum in naturalibus: sed donum perfectum in gratuitis. Tertio modo dicitur donum dei quaedam guadus virtutum excelsus: hoc modo scribuntur. vii. dona sanctispus quae nominant quodam virtutum fastigium: vnde potest donum sic diffiniri. Donum est datio irredibilis sim plicitur: vbi tria tanguntur. Primo genus doni: dum dicitur / datio / aliqua enim dantur secundum Auicen. qua dici dona non merentur. Qui enim dat vt acci piat: quaestus est non donum. Qui vero dat vt libe retur redemptio est. Secundo tangitur eius differentia: dum dicitur / irredibilis: nullum enim est donum quod spe rehabendi tribuitur: sed accommodatio. Ide tertio additur: simpliciter: vt donans trmpophus non simitet ei cui donatio facta est ad reddendum.
¶ Secundus terminus est fructus / a fruendo: sicut enim frui est vltimus voluntatis actus quo quis vlti¬ mo inberet fini propter sae: sic fructus vltimum est: quod expectatur de arbore: et in spiritualibus id quod de bonis operibus vltimo venit secundum sapientis dictum. Bonorum operm glsiosus est fructus. Ubi primo notandum quod sunt tres binarii seu sex bona dei animam decorantia scilicet primo virtutes: et he sunt septem: tres theologicales: fides / spes charitas: quattuor cardinales / prudentia / iusticia / fortitudo / temperantia. Secundo sunt do na spiritus: et sunt septem: quattuor aspicientia intellectum / sapientia / intellectus / scientia / consilium: tria voluntatem fortitudo / pietas / timor dei. Tertio sunt beatitudines: et sunt octo: paupertas spiritus / luctus / misecundia / mititas i cordis mum ditia / pax / patientia / persecutio pro xpiseco: et atti nent omnes voluntati: dempta cordis mundicia quae aspicit intellectum: Quarto sunt fructus et duon decim. Et sunt / charitas i gaudium / pax / patientia / benignitas / bonitas / longanimitas / mansuetudo / fides / modestia / continentia / castitas / quorum quodlibet virtus potest dici dempto gaudio quod passio extat. Quito sunt sensus spirituales: et sunt quinque: duo per modum intellectus scilicet visus / et auditus: visus a se: auditus ab alio: tertio vero per modum affectuscilicet odoratus a longinqui / sapor a proximo: sed tactus de coniuncto. Unde in cantiem scribitur. Uenter meus contremuit ad tactum manus eius. Dicit anima sponsa dei de sponso deo: ita quod in his sensibus completur dulcedo spiritualis: vt quadam appropriatione dici possit quod virtutes recte dona expedite / beatitudines consummate / fructus delectabiliter: sed sensus finalitur nos perficiunt. Sexto sunt sacramenta: et sunt septem vt patebit in quarto: et haec sunt adminiculantia ad hanc obtinendam mentis subleuationem. Ultra notam dum quod triplici medio solet fructus accipi. Prio dicitur fructus fruitionis obiectum: hoc modo di uina essentia est fructus nostr: quomodo illud. Filii. merces fructus ventris. Et. Satiabor inquit cum apparuerit glia tua. Secundo dicitur fructus quidam gradus actus intensior ex quibusdam consurgens puilegiis: hoc modo diuidimus fructum in centesimum verginibus sexagesimum viduis: et vxoratus tricesimum. Tertio dicitur fructus ille sacer duodenarius: de quo factus est sermo in ligno signatus fructum afferente duodecim.
¶ Tertius terminus est timor. Ultra dicta de timore dis. 14. huius tertii: Sciendum quod Damas. timorem diffiniens dicit. Timor est expectatio futuri mali. Et tanguntur tria Primo genus: dum dicitur: expectatio. Expectatio enim respectu est tam boni quam mali. Unde de spe dicitur quod est certa expectatio future beatitudinis. Secundo tangitur obiectum timoris: dum dicitur / mali. Sicut enim spes est respectu boni: ita timor respectu mali. Tertio tangitur sub quo modo timor suum aspicit obiectum: dum dicitur / futuri: et in hoc differt a tristicia. Tristicia enim est de malo praesenti: sed timor de futuro. Caeterum variis timoris dimissis diuisionibus: tam Aug. Dam. quam aliorum. Noto quo ad praesens quod triplex est timor bonus gradatim ascendens. Timor seruilis: et dicitur quo quis timore poenae aeterne ambobus oculis bocnum facit: de quo dicitur. "Atimore tuo do mine concepimus: et quasi parturiuimus et peperimus spiritum salutis." Et in psats. "Confige timore tuo carnes meas: a iudiciis enimu tuis timui." Secundo dicitur timor initialis: et hic quidem oculo sinistro timet paenam: sed dextro offensam dei. De quo potest exponi illud. Initium sapientiae timonr domini. Tertio dicitur timor filialis et castus: et hic quidem oculo sinistro aspicit dei offensam. sed dextro dei amorem et reuerentiam: de quo dicitur. Timor domini sanctus permanet in seculum seculi.
¶ Quantum ad secudum artis lculum sunt tres conclusiones. Prima est de donis spiritus sancti absolute. Secunda de donis respectiue ad fructus. Tertia specialiter de timore qui est donum dei.
¶ Prima est haec. Septenario numero donam sancti numerantur spiritus: tam in via quam in patria. Dicit prima pars conclusionis / quod sunt solum septem dona sancti spiritus. Probatur ex textu. "Requiescet super eum spiritus domini: spiritus sapientiae et intellectus: spiritus consili et fortitudinis: spiritus scientiae et pietatis: et re plebit eum spiritus timoris domini." Caeterum Breg. a super Iob illud exponens. Nati sunt ei septem filii dicit quod septem filii sunt septem dona spiritus a sancti. Item glo. super illo Esaie verbo. Apprehendent feptem mulieres virum vnum in illa die: dicit quod septem mulieres sunt septem dona spiritus sancti. Sed vnde donorum dei accipitur numeri sufficientia: Pro praesenti triplici venatur cursu. Primitus comparando ad obiecta: et hoc modo beatus accipit Bregin. contra quodlibet sinthoma peccati vnum donum sancti collocans spi ritus. Contra stulticiam est sapientia. Contra ebetudinem intellectus. Contra praecipitium consilium. Contra pusillanimitatem fortitudo. Contra ignorantiam scientia. Contra duritiam pietas. Sed contra superbiam timor dei: vt hic non capiatur superbia pro peccato superbiae: sed pro pronita te ad illud peccatum: seu pro sinthonate illius peccati. Aut si placet nedum pro peccatorum sinthomata sed peccata applicentur. Timor enim bel lat contra superbiam / pietas contra inuidiam / scientia iram quao mentem parturbat interficit: fortitudo accidiam / consilium auaritiam: quae contra domini comsilium omnia vult retinere funditus exterminat intellectus gulam quae rationem suffocat: sed sapi entia luxuriam: cui sola sapiunt carnalia et spiritualia abiicit. Secundo venatur horum donorum sufficientia comparando ad virtutes. Sapientia quippe respondet charitati / intellectus fidei / consilium spei: quia eleuat in bonis supererogationis de quibus est consilium: fortitudo fortitudini / scientia prudentiae / pietas iusticiae / timor modestiae / siue temporantiae. Tertio modo venatur sufficientia comparando ad vitam contemplatiuam et actiuam. In vita siquidem contemplatiua tres sunt actusm hierarchicispurgare / illuminare / et perficere. Primum facit timor dei. Secundum agit intellectus. Tertium sapienia perficit. In vita vero actiua est bonum supererogationis: respectu cuius est fortitudo et habet suum dirigens: primum quod dicitur consilium: est et bonum necessitatis: quod aspicit pietas primo dirigente scientia dono dei. Ex dictis tamen non opertet quod si solum sint in intellectu due virtutes quod solum sint in eodem duo dona: sic enim non essent nisi quinque: et ideo quia fortius est dirigere intellectum quoi est veluti lucerna quo affectus accenditur: vt si ex parte virtutum plures sint in affectu: econtra de donis plura sint in intellectu. Caeterum dona dei non sunt contra illa sin t homata quae beda nominat scilicet maliciam ignorantiam / infirmitatem / et concupiscentiam: sic enim non essent nisi quattuor: sed illa aspiciunt quattuor virtutes cardinales ex praecedenti dist. vnde licet ex parte mali vnicum sit donum spiritus: qui timor dicitur: nihilominus boni ex parte pluram assignantur: quia difficilius est bene opera¬ riquam peccare seu deficere. Sed dicit secunda pars conclusionis / quod manent haec dona in patria. Probatur. Timor dei inter dona est infimum donum: et manebit. ergo et re liqua. Timor enim sanctus permanet in seculum seculi. Confirmatur. Perfectiora quipus pe sunt dona cardinalibus virtutibus: sed haec remanent: ex praecedenti distinctione: igitur. Ceterum Christus fuit comprehensor et viator: et tamen perfecte haec habuit dona: ergo non repugnant statui gloriae: et ita remanebunt Unde Ambro. et est in littera. Ciuitas dei illa hierusalem caelestis: non meatu alicuius fluuii terrestris abluitur: sed ex vitae fonte procedens: spiritus sanctus in illis spiritibus caelestibus redundantius videtur influere plene etc. Ubi innuitur haec dona in patria remanere: non tantu manebunt sub eisdem actibus penitus sub quibus modo sunt. Per sapientiam quippe sapidus erit deus in mentibus nostris: per intellectum deum in qualibet contemplabimur creatu: ra: per consilium optime de eligendis disponemur: per fortitudin securi efficiemur: per scientiam in omni circumspecti erimus negocio per pietatem in proximo imaginem venerabimur dei: per timorem domini totalitur verebimur nos ei penitus humiliantes: ita quod aliqui actus quos tangit magister / non erunt in pat ria: sed perdicti licet habitus remaneant.
¶ Secunda conclusio est de donis respectiue ad fructus: et est haec. Diuersi censeri dona cum fructibus non differunt habitus / etsi gradibus differant. Dicit prima pars conclusionis: quod dona et fructus non sunt diuersi habitus. Probatur in virtute medio doctoris subtilis in praesenti distin. Si enim in operibus naturae nihil fit frustra: fortiori ratione neque in operibus / et maxime gratuitis dei donis: sed per dona anima sufficienter disponitur ad deum et proximum: non ponemdo fructus habitus distinctos ab ipsis donis: sicut neque dona sunt habitus distincti a virtutibus / sed solum gradus. Patet ex eo quod super Iob beatissimus Brego. dona virtutes nominat: et sibi mutuo suas communicant diffinitiones. Uirtus enim est bona qualitas mentis qua recte viuitur: qua nemo male vtitur: quam deus operatur in nobis sine nobis: totum hoc competit vt patet donis spiritus. Probo igitur: quod per virtutem et ita per donum sufficienter homo disponitur ad deum proximum et seipsum. Tres enim virtutes theologicae sufficienter ordinant hominem ad deum. Charitas diligendo / spes tendendo / fides credendo. Iusticia vero in ordine ad proximum. Fortitudo et temperantia sufficienter edomant in seipso passiones: et prudentia dirigit tam respectu sui quam proximi. Ex quo clare infertur / quod non oportet po nere alios habitus a virtutibus / nec dona / neque beatitudines / nec fructus: vt liquiade deducit doctor idem subtilis reducendo: quod ostendo de fructibus duodecim de quibus conclusio est. Hi enim quattuor fructus: charitas / bonitas / pax et benignitas: ad charitatem manifeste reducuntur. Charitas in proprio nomine / alii duo in re: licet no mine differant: vbi enim verior pax quam vbi extat charitas: vbi bonitas melior charitate: nullibi. Ubi maior benignitas quam vbi ardor charitatis c Benignus enim qua si bene ignitus dicitur. Fides ad fidem reducitur in nomine proprio: longanimitas spes est. De patribus enim legitur quod erant longanimes in spe. Baudium ad proximum recte inducitur: vt sit passio iusticie: gaudere inquit Paulus cum gaudentibus. Mam suetudo autem extat fortitudinis: ne ira prae ualeat: et patientia quae nobilissima fortitudinis extat species / secundum dogma poeticum. Nobile vincendi genus patientia: vincit quo patitur. Modestia / continentia / castitas / species sunt temperantiae / vt liquide cernitur Ex quo infertur doctoris solennis defectus qui ponit differre veluti diuersos habitus / virtutes / dona / et beatitudines: quia inquit virtutes disponunt modo humanodona modo superhumano: sed beatitudines modo inhumano. Ex eodem contra sanctum Thomam qui ponens differentiam inter vir tutes et dona / veluti habitus distinctos dicit quod in hoc differunt virtutes et dona: quia virtutes disponunt secundum humanum modum / sed dona ultra humanum modum. E eodem tertio contra doctorem deuotum: qui ponens differentiam inter virtutem dona / et beatitudines / veluti distinctos habitus / di cit: quod virtutes recte / sed dona expedite: beatitudines perfecte operantur. Harum trium opinionum oppositum patet ex conclusione. Uerum est tamen quod in respectu operandi verum dicit doctor deuotus: si accipiatur secundum magis perfectum et minus: sicuti etiam dicit secunda conclusionis particula: quod scilicet dona et fructus gradibus differunt: vnde ascendenti scalam caelorum primo arripiendae sunt virtutes quibus rectus efficitur. Secundo dona in altiori virtutum gradum / quibus expeditior redditur. Tertio beatitudines quae bus iam perficitur: vt dicat dominus: Beati pauperes spiritu etc. Et tunc fructibus veluti scalae cacumine iocundantur: vt sic dicatur de tali: Ascendit de virtute in virtutem: donec deum deorum viderit in sion.
¶ Tertia conclusio est de dono timo tis dei specialiter: et est haec. Timor serui lis ex aduentu charitatis permutatur / sed ne quaquam filialis. Dicit prima pars conclusionis / quod timor seruilis mutatur ex aduentu charitatis. Patet: quia vbi est spiritus domini / ibi est libertas. Unde pro ista parte conclusionis noto / quod in timore seruili potest aspici ipse timor: et hic manet adueniente charitate: quia non dicit imperfectionem. Potest rursus aspici ipsa seruitus: quia timor seruils dicitur: quia scilicet habens timorem non peccat timore poenae / non amore iusticiae: et sub hoc respectu timor seruilis permutari dicitur: et est consimile in fide informi et fide formata: adueniente enim charitate recedit informitas / et fides remanet: sic in proposito. Sed dicit secunda pars conclusionis / quod timor filialis non permutatur. Patet de essentia ipsius habitus ex prima conclusione: quia do na manebunt in patria: quo autem ad actum offensae non manebit in patria: quia non timebit offendere / vbi perfectissima erit securitas. In via vero quanto quis maiorem habet charitatem / tanto minus deum offendere timet oculo principali: quoe maxime in amore iocundatur: non innixus viribus propriis / sed dei brachio sicut Paulus dicebat: "Quis nos separabit a charitate christi" etc. Si autem fiat sermo de actu timoris filialis quo ad actum reuerentiae: nunquam euacuabitur / sed perficietur in patria: vbi deum veluti patrem amore complectemur: et timore verebimur / veluti boni filii. Quantum ad tertium articulum sunt tres difficultates iuxta etc.
¶ Prima est. Quare Esaias enumerando dona spiritussam cti bina coniunxit / dempto timore dei: sigil latim enim dicit. "Et replebit eum spiritus timo / / ris domini: de aliis autem: spiritus sapintie et intellectus: ecce duo: spiritus consilii et fortitudinis: ecce duo alia: spiritus scientiae et pietatis: ecce duo tertia." Dicendum quod causa fuit: vt omnenderet christum specialitur plenum timore: quem aliqui in eo ponere nolebant (vt videbitur) propter imperfectionem. Ceterum quia sufficienter timor dei ex sapieinia cognoscitur / sicut ex fide ex qua actum habet: non ita alia dona: ideo cuilibet praeponitur luum directiuum: vt pietati scientia fortitudini consilium: nisi quod sapienia intellectum praecedit et ratio quia respectu diuinorum affectus inflammat intellectum vt sepius.
¶ Secunda difficultas. Utrum fructus sint idem quod heroica virtus? Dicendum / quod si virtus heroica dicatur solum culmen et fastigium virtutum quae sunt ad finem: sicut videtur loqui philosophus in. 7. ethicorum: sic fructus longe sunt altiores heroica virtute. Si autem dicat supremum / tam virtutum quae sunt ad finem quam ipsius finis: sic sunt idem.
¶ Tertia difficultas. Quis timor est perfectior ad caeteros? Dicendum / in quod timor filialis: vnde in timoribus domini sic in ascendunt. A seruili in initialem / ab initiali in filialem: a filiali incomplete in via / ad filialem complete in patria. Et tantum de tertio articulo. Ex quo patet ad quaestionem / quod vi delicet timoris donum nec dona caetera a fructibus veluti habitus: sed bene vt virtutum gradus distinguuntur. Tunc ad argumenta.
¶ Ad primum dicendum ad maiorem quod habet veritatem quando fit diuisio in species / non in modos: sic est autem tam in diuisione donorum quam fructuum. Sunt enim modi eminentiores in virtutibus: et est simile. Si ego diuiderem calorem in intensum et remissum: vtique eadem esset caloris species licet modi varii.
¶ Ad secundum neganda est maior. Est enim liberalis lior / lissimus: et tamen eadem virtus est. Et dum probatur de magnificentia et liberalitate etc. Dico quod in illis est magis et minus tam ex parte obiecti: vtputa / parue pecuniae obiectum liberalitatis: magne pecuniae obiectum magnifi. centiae / ita de aliis: quam ex parte habitus: ideo non mirum si diuersae sunt virtutes. In pro posito autem solum est magis et minus ex parte habituum / non obiectorum. Idem enim funditus est obiectum sapiniae doni et charitatis virtutis / et charitatis fructus: ideo non est simile.
Conclusiones
¶ Ex praesenti autem distinctione etc. Prima conclusio. Septiformia dona spiritus sunt impatria / sed non funditus. Dicit conclusioquod septem sunt dona spiritus sancti: et manebunt in patria / sed non quo ad omnes actus. Et ponitur a principio distin. vsque ibi: Et quia de timore etc.