Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Distinctio 30
Circa textum
Distinctio. 30. declarat de chari tate prout respicit meriti perfectione. Ac solet quari quid potius sit pluri que meriti diligere ami proe cos an etc. Hic signatur trigesima distinctio huius tertii: quae sic continuatur ad praecedentes. Nam postquam in vigesimaoctaua distinctione diligendorum est posita distinctio: Nunc ter tio in praesenti distinctione circa diligibilia venatur meriti perfectio. Et habet diuidi in tres partes principales. In prima ad diligibilia meriti quaeritur quantitas. In setunda talia aspicitur frangere pia auctoritas. In tertia propter diligentia meritum petitur eharitas. prima in principio. secun da ibi. Augustinus tamen videtur sentire etc. tertia ibi. Illud vero quod sequitur etc. Haec est diuisio etc.
Quaestio
¶ Quaestio ista declarat an necesse sit ex charitate diligere inimicum et habetur a sco. ibidem q. vnica. nt¶? UUtrum perfecta charitas plus amore amicorumquam inimicorum dicatur. Et arguitur quod sic triplici medio.
¶ Primo sic. Quanto aliquid ab optimo magno recedit: tanto imperfectius iudicatur. Sed dilectio ini mici magis recedit a dei dilectione quam di lectio amici: ergo dilectio inimici non far guitur ex tanta charitate: sicut dilectio ami ci. Maior patet auctoritate Aristo. in. 3. thopicorum: et patet ex modo suo procedendi in li. de animalibus. ibi enim perfectionem men surat animalium secundum quod ad hominem magis pro¬ ximant: qui est optimus animalium. Sed minor probatur per beatum Ambro. et supe riori habitum est distin. qui dilectionem inimicorum in sexto collocat gradu: et amicorum in quinto: dei autem in primo.
¶ Se cundo arguitur sic. Quanto dilectio est excellentior: tanto diuine dilectioni est similior: sed diuina dilectio magis est ad suos amicos quam suos inimicos: igitur perfe ctior charitas in nobis magis amicis quam inimicis congruit. Maior patet ex cathe na aurea platonicorum. Creature enim quae dam sunt partcipationes dei secundum magis et minus perfectum: et haec quae perfectius esse dicitur participat deo et ei magis assimilatur. Sed minor probatur ex eo quod scriptum est. Ego diligentes me diligo: ex quo arguitur quod magis diligentes se magis diligit: si enim simpliciter ad simpliciter et magis ad magis ex thopiemt.
¶ Tertio arguitur sic. Dilectio et charitas tanto extat perfectior et excellentior: quanto feruemtior et frequentior: sed charitas erga proximum et dilectio est huiusmodi. igitur etc. Maior patet: quia feruor dilectionis ex fornace egreditur charitatis. Unde dicitur Cuius ignis est in sion: et caminus in hie rusalem: frequentia etiam arguit perfectionem habitus: quia cum habitus philosopho teste / ex acti bus generetur in secundo ethicorum. Quantomagis frequentatur actus: tanto habitus redditur intensior. Sed minor probatur: quia bonitas in amico reperitur non inimico: et haec est causa dilectionis et feruoris et frequentationis secundum plus et minus.
¶ In oppositum vero arguitur auctoritate Breg. dicentis. Seruitia tanto sunt magis accepta: quantominus debita: minus autem inimicis quam amicis dilectio debetur: et ita dum eis exhibetur perfectior arguitur cha ritas
¶ In ista quaestione sunt tres articli declarandi Primus est terminorum declaratiuus Quorum Secundus est quaestionis responsiuus.
¶ Primus igitur terminus est perfectum de quo li 1. dist. 36. Unde perfectum tribus binariis seu sex modis potest accipi quorum. 5. doctor ponit deuotus. q. 3. Primo enim modo dicitur herfectio sufficientiae: et haec est in adimpletione mandatorum dei: sicut est illud. Esto te perfecti sicut et pater vester caelestis perfectus est. Secundo dicitur perfectio religionis scilicet quae consistit in obseruantia consiliorum de qua dicitur. Si vis perfectus esse: vade et vende omnia quae habes et da pauperibus. Tertio dicitur perfectio praelationis quae consistit in regimine subditorum: de qua dicitur. Perfectus omnis erit: si sit sicut magister eius. Quarto dicitur perfectio comparationis: quae consistit in ostemsione exen plorum: de qua dicitur. Noe vir iustus atque perfectus in genationibus suis. Quinto dicitur perfectio tranquillitatis que consistit in com summatione difficillimorum: de qua dicitur Perfecta charitas foras mittit timorem. Et philosophus dicit: quod perfecta virtus optimorum est operatiua. Sexto dicitur perfectio consumatiua quae est gloriae et habet diuidi contra quinque praecedentes: de qua dicitur. Plenus gloria et perfectus decore in deliciis paradisi dei fuisti: et cuilibet perfectioni potest addi cha ritas: vt dicatur perfecta charitas.
¶ Secun dus terminus est amicitia. et dicitur amicitia quasi animi custodia: vt tangit vsi. 4. ethimo. Amicus enim Seneca teste alteripse est. Unde philosophus in. 6. ethi. amicitiam diffi niens dicit. Amicitia est beniuolentia non latens in contrapassis: vbi tria tanguntur. Pri mo genus amicitiae: dum dicitur beniuolentia: non enim omnis alteri beniuolus: eius amicus nominatur proprie: sumus enim ad ignotos beniuoli nec dum tamen amici. Secundo tangitur modus beniuolentiae ibi: amicitia: dum dicitur: non latens: eru bescere nempe amicus amicum non debet nec pro eo vt palam et amico et aliis amici amor pateat. Tertio tangitur amicitie reci procatio dum dicitur: in contrapassis: non est enim censenda amicitia nisi diligentem dile ctus diligat eique vicem rependat amoris vt sit amor et impensus et repensus: secundum modum loquendi Richardi in libro de trini.
¶ Tertius terminus est inimicitia: qua si non amicitia. Unde notandum quod inimicitia potest accipi tripliciter: negatiue privatiue et con trarie: negatiue dicitur inimicus qua scilicet non diligitur: nihil aliud ponendo. hoc modo inanimata: vt lapides etc. possunt dici inimica: quasi non amata: privatiue autem dicitur inimicus is qua scilicet non amatur: est. tum susceptibilis amicitiae: non tamen intelligitur habere habitum amicitiae contrarium: Exemplum si deus conderet hominem in puris naturalibus sine habitu charitatis: hoc modo loquendo de charitatiua amicitia: posset dici deo inimicus: quia non amicus: nec tamen in peccato mortali foret qui est habitus charitati contrarius: con trarie autem dicitur inimicus: qua scilicet habet habitum amici tiae contrarium scilicet odium: vt in theologia peccatum aut originale aut mortale: vnde tales dicun tur filii ire. Quo ad secundum arti. sunt tres conclusiones. Prima est de perfectione charitatis. Secunda de dilectione inimicorum. Tertia de comparatione dilectionis amicorum ad dilectionem inimicorum.
¶ Prima est haec. Licet simpliciter charitas diuino adiutorio temtationi resistat: perfecte tamen dicitur pro christo mor tem pati. Dicit prima pars conclusionis. quod quaelibet charitas sufficit cum diuino adiutorio ad re sistendum cuilibet tentationi dyaboli. Probatur. Charitas enim quaelibet habentem facur di ligere deum supra se: et in deo plusquam se confidere. ergo exquo ita eleuatur mentetenus charitate potio poterit ex ea cuilibet restitere tentationi. Confirmatur: quaero enim aut homo paruam habens charitatem potest resistere tentationi: et tunc habetur propositum: aut non potest: et tunc non peccat: quia nullus peccat in eo quod vitare non potest. Cae terum charitas potentior est natura. homo autem in statu innocentiae potest resistere aliqualiter tentationi: habuit enim vnde stare potuit secundum pnes doctores: et tamen non omnes posuerunt eum conditum in gratuitis. ergo et modo homo quacumque charita te poterit tentationi resistere: nec apparet pro mirum. Si enim quodlibet peccatum mortale formaliter charitatem expellit: et tamen bonum malo sit potentius: videtur quod charitas istud poterit: debilis enim est (Brego. teste) hotis qui non vincit nisi volentem. Ex quo etiam infertur quod resistentia non libero arbitrio sed charitati et diuino suffragio donanda est. Unde dicit apostolus. Fidelis deus qua non permittit vos tentari supra id quod potestis: sed facit cum tentatione prouentum. Unde super illud. Proba me domine et tenta me: dicit glo. prius vires nostras imspice: et postea tentari permitte. Quia teste) Amb. in sermodoe communi. Diuersa sunt genera inimicorum quae secundum virium nostrarum quantitatem compensato nobiscum agone luctantur. Sed no tandum valde quod aliquotiens ex tali cum demone pugna purgatur anima a quolibet peccato etiam veniali: sicut est in martirio vbi anima im mediate ad caelos euolat. Unde licet in talibus pugnis in principio foret parua cha ritas: sui tamen meretur augmentum: et fit ma gna aliquando et perfecta: vt corona virtuti correspondeat victorie: cuius ratio: quia virtus charitatis maxime in pugna relucet: vt dicat apostolus. quod non coronabitur nisi qui legittime certauerit quod efficitur charitate. Unde Aug. super illud psates. Bonum mihi lex oris tui uper milia auri et argenti: dicit. Plus diligit charitas deum quam cupiditas milia auri et argenti. Sed dicit secunda pars conclusionis: quod pati mortem pro christo: solum est perfecte tharitatis. Probatur. maius est enim pati mortem pro christo quam omnibus suis renunciare bonis. Unde grego. in omelia dicit. Magnum enim non est abnegare quod habes: sed valde magnum est abnegare quod es. Sed quilibet non tenetur ex charitate suis renunciare bonis: sed solum est perfectorum: igitur a fortiori nec mortem pati pro christo. Unde Aug. et est praecedenti dist. Perfecta charitas haec est vt quis paratus sit pro fratibus mori: hoc est enim praelatorum qui in statu sunt: perfectionis: dicente domino. Bonus pastor animam suam dat pro ouibus suis: vnde et eiusdem. 15. scribitur Maiorem charitatem nemo habet: vt animam suam ponat quis pro amicis suis. Et si obii ciatur: quia bona aeterna plus diligenda sunt quam temporalia: et ita homo habens charitatem debet contemnere et vitam propriam et caeterapona veluti minus bonum propter chr:istum peluti maius bonum. Dicendum vt dicit doctor deuotus. q. 2. quod subire mortem pro chri sto: potest intelligi tripliciter. Primo modo quando adest necessitas vel deserendi iustician vel perdendi vitam: et tunc omnes ad mortem patiendam tenemur et est opus iusticiae. Se cundo modo quando se offert oportunitas mani¬ festandi diuinam gloriam: et tunc mori pro chri sto est bonum perfectionis et supererogationis: nec ad illud omnes obligamur: quia possu mus habere christum: et tamen non mori: quia eum non negabimus: ideo argumentum factum non obuiat: nec illud etiam facit. Qui me erubuerit et meos sermones: hunc filius hominis erubescet cum venerit in maiestate sua. Crubescere enim christum est tempore necessitatis eum negare: sicuti intelligitur illud. Quem / admodum ille pro nobis animam suam posuit: et nos debemus pro fratribus animam ponere: vnde glo. super illo verbo. Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae. dicit sic. Inueniuntur aliqui qui praeponant iusticiae dilectionem voluptatibus carnis: pro iusticia tamen paenam mortemque formidant. Tertio modo intelligitur subire mortem pro christo eo quod quis vitam propriam exosam habet: vnde haec est seueritatis et crudelitatis. Aug. enim tales sceleratissimos nominat.
¶ Secunda conclu sio est: de dilectione inimicorum: et est haec. Sic affectu diligi habet inimicus: vt effectu empore debito dilectio appareat. Dicit prima pars conclusionis: quod inimicus debet diligi as fectu. Probatur. Sicut culpa est detestabi lis: sic imago dei diligibilis: sed quantumcumque proximus diligatur: si peccet eius culpa est odienda: ergo quantumcumque sit inimicus imago dei est in eo diligenda. Confirmatur: quia teste Aug. plus est diligendus proximus corpore proprio. Sed quilibet tene tur carnem suam diligere: dato quod sibi noceat: ergo et proximum luum dato quod sit eius inimicus. Ceterum quia nemini deus peccatum dimittit: nisi proximo suo dimittat. Nullus autem dimittit nisi assit dilectio in affectu. Unde glo. super illo verbo. Diligite inimicos ve stros. dicit: non sufficit non odisse: si enim eos diligitis qui vos diligunt: quam mercedem habebitis: Ex quo clare patet falsitas cuiusdam opinantis dicentis. quod nullus tene tur diligere inimicum affectu quandiu inimi citias exercet: sed dum venit ad reconciliatio nem: hoc quippe nihil est. Si enim dicit sap. homo homini seruat iram: frustra a deo quarit medelam. Sed quem affectum dilectionis tenetur circa inimicum habere? Dicendum primo quod debemus inimicos diligere in ordine ad deum: vt scilicet quod diligant deum. Secun do debemus orare pro ipsis: adminus in communi: vt dicit sanctus tho. q. 2. et si non nominatim vt ad deum conuertantur. Sicut est in illa collecta: amicis et inimicis no stris charitatem largire. Tertio debemus velle vitam eorum vt emendentur: adminus aut nolle mortem eorum: nisi in duobus casibus quos tangit doctor subti. in praesenti dist. et colliguntur ex epistola batem anastasis scripta beato Brisogo. confessori de publio viro suo. Primus est: Si tales inimici impediunt cultum dei: et eiusdem seruitores. Secundus casus. quando sunt in malicia mansuri: melius enim tunc eis est citius mori quam diu viuere: quia minus in inferno cruciabuntur. Ex quo patet quod mors inimici est sub condi tione affectanda: vnde et iudices reipublice illa de causa hominem ad mortem puniunt. Aut quia scilicet impedit bonum commune et ciuium: et ita bonum dei: aut quia de emenda non praesumitur Ex quo clare patet quod possumus sine peccato affectare et desiderare quod inimici nostri sint pauperes et infirmi: vt scilicet perhoc conuertantur ad dominum: et eorum ape riatur mentis oculus. Patet: quia nobis ista possumus velle: patet de voluntaria paupertate religiosorum virorum. Et idem censendum est penitus de tyrannis et ecclesiae persecutoribus: multum enim prosunt tales ecclesiae dei: quae semper talibus creuit tribulationibus. Et si obiiciatur: quia dicitur. Audistis quia dictum est antiquis. Diliges amicum tuum: et odio habebis inimicum tuum et ita inimicus non est diligendus. Dicit tam thomas. q. 1. quam doctor deuotus. q. 4 quam do ctor subti. quod non erat scriptum. Odio habebis inimicum tuum. Unde in toto antiqua teston. non reperitur: sed bene oppositum. Unde scribitur. Non reddes vltionem nec memor eris iniu rie ciuium tuorum. Ide bene dicit christus: dictum est antiquis: non scriptum: sed asinini iudei vo luerunt effici logici: et a contrario arguere Si amici sunt diligendi: ergo inimici odi endi. Et patet quod illa regula non solum tenet in causis praecisis: sicut non sequitur: album est visibile: ergo nigrum est inuisibile: quia tam albedo quam nigredo visibile est commune sic in proposito tam amico quam inimico di lectio congruit ratione naturae. Ex quo patet quod illud Ambro. in praecedenti distin. sufficit inimicos non odisse: habet intelligi de effectu non de affectu. De quo vt dicit secunda pars conclusionis: Tempore de bito est proximus diligendus: alioquin esset vana in affectu dilectio si pro tempore non ofideretur: probatio enim dilectionis exhibitio est operis. Unde. Si videris asinum odientis te iacere sub onere: non pertransibis: sed sub leuabis cum eo. Et si esurierit inimicus tuus ciba illum: si sitierit potum da illi: et counsimilia quae sunt necessitatis in tempore necessitatis: sunt autem mire perfectionis si non sit necessitas. Unde glo. super illo pateso. Reuela oculos meos etc. dicit sic. Nihil mirabili us est in mandatis dei: quam diligere inimicos. Diligite igitur inimicos vestros: benefacite his qui oderunt vos. Ex quo patet quod vbicumque aut in biblia aut in iure inimicorum praecipitur interfectio: causa est quia bonum commune impediunt: aut dei legem.
¶ Ter tia conclusio est: de comparatione dilectio nis amicorum ad dilectionem inimicorum: et ex tat haec. Licet sit amicorum dilectio bona: perfectior inimicorum dicitur. Prima pars scilice quod dilectio inimicorum sit bona. Probatur quia est opus iusticiae et aequitatis: vt nos diligentes diligamus et bonestatem in amico ve neremur: quae teste philosopho. amicitiae est fundamentum: et charitatis apud theologum Sed probatur secunda pars scilicet quod dilectio inimicorum sit melior. Dilectio enim inimicorumest de superadditis in euangelio. ea autem sunt maioris perfectionis quae superadduntur. Ceterum vbi est maior pugna: ibi est glorio sior victoria: virtus enim circa difficillima est: ex. 2. ethi. Difficilius autem est inimicum quam amicum diligere: vnde et supra se magis in dilectione inimicorum quam amicorum diligens eleuatur: et purior est dilectio: quia nihil habet carnalitatis: sicut in amico et liberalior: verum est tamen quod respectu charitatis: qua est radix veri amoris possunt esse equales dum scilicet eadem radice quis diligit amicum et inimicum. Ratione autem obiecti perfectior est dilectio amici quam inimici: quia amicus inquantum amicus dicit bonum: non inimicus: et hanc tangit rationem tho. q. 3. Ratione autem circunstantiarum vtputa: quia di lectio amicorum est feruentior etc. et inimicorum quia est purior difficilior etc. se habent scilice secundum excedens et excessum: simpliciter tamen dicendum est quod dilectio inimicorum est per fectior: licet magister in praesenti distin. di cere videatur oppositum Quantum ad tertium articu llum: sunt tres difficultates.
¶ Prima quid est radix meriti: aut victorie in nobis: aut gra tia: aut charitas. thomas dicit. q. 5. quod gratia est remota causa: sed charitas est pro pinqua. Sed salua sua sanctitate hoc aliter se habet: quia idem est habitus gratia et cha ritas ex predictis sepius alas: vnde relin quitur charitatem simpliciter dicendam radicem meriti et victoriae.
¶ Secunda diffi cultas: vtrum quilibet dicens orationem dominicam habens cum fratre suo rancorem peccet: quia dicitur ibi: Dimitte nob debita nostra sicut et nos dimittimus etc. Di cendum quod non: quia non dicit eam in persona propria: sed in persona ecclesiae. Caeterum quia non dicit eam inquantum habet rancoremcum alio: sed inquantum petit ad caelum per uenire: verum est tamen: quod impeditur meritum.
¶ Tertia difficultas. vtrum eadem dilectione diligatur inimicus et amicus? Di cendum quod dum diliguntur inimicus et amicus propter deum eadem potest esse dilectio quia a fine numeratur tunc et finis vnicus est. Si autem diligantur vt obiecta: sic absolute sunpta: diuerse sunt dilectiones: sicut diuersa dilecta. Et tantum de tertio articulo. Ex quo patet ad questionem: quod videlicet charitas plus dicitur perfecta ex amore inimicorum quam amicorum. Tunc ad argumenta.
¶ Ad primum dicendum ad minorem: quod in illa assi gnatione Ambrosii in qua in sexto loco po nitur inimicus: non intendit Ambro. assigna re ordinem perfectionis: sed maiorem aut mino rem obligationem: verum est autem quod plus obli gamur diligere amicos quam inimicos: licet non sit aeque perfectum.
¶ Ad secundum nega ter minor loquendo vniuersalitur: vnde dilectio dei maxime manifestata est: quia nos dile xit adhuc inimicos: Unde paulus dicit. Con mendat autem deus misericordiam suam in no¬ bis: quia cum adhuc peccatores essemus chri stus pro nobis mortuus est. Si enim in dilectione amicorum ostensa est magna charitas: maxima in dilectione inimicorum osten sa est: vt diceret paulus propter nimiam cha ritatem etc.
¶ Ad tertium dicendum ad maiorem: quod habet veritatem vbi est par resisten tia: et difficultas in eo quod frequentatur et feruet: et in eo quod non frequentatur: et ferueri ita non videtur: als non patet ad sensum. Ci tius enim paruus ignis comburit fenum: quam ma gnus ignis forte lignum: sic est in proposito.
Conclusiones
¶ Prima con clusio. Amor feruentior extat amici: et ita melior quam inimici. Dicit conclusio. quod opinio ma gistri est quod amor amici est melior amore inimici. Et ponitur a principio dist. vsque ibi lugustinus tamen fentire videtur etc.