Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Distinctio 10
Circa textum
Distinctio decima indagare nititur materiam de idiomatum communi catione proprietatumque filii personam ac nobilitatem respicientium necnon pertinentium. nam est de personali conditione et adoptione filiali.
Solet etiam a quibusdam inquiri: vtrum christus secundum quod homo sit persona vel etiam sit aliquid. Hic signatur decima distinctio huius tertii: quae sic continuatur ad praecedentes: Nam postquam in octaua distinctione inquisitum est: an diuinita ti de virgine congruat natiuitas. Et in nono: Ane humanitati in christo conueniat adorabilitas: Nunc tertio in hac distinctione inquiritur an christi maiestati con sona vel non sit adoptiuitas. Et diuiditur in tres partes principales. In prima inqui ritur: an christo conueniat adoptio. In secunda discutitur quae sit eius praedestinatio. In tertia concluditur: an ei congrue detur creatio. Prima in principio. Secunda ibi. Deinde si quaeritur vtrum praedestinnatio. Tertia ibi distin. 2. Solet quaeri vtrum debeat. Duabus vltimis partibus pro nunc indiuisis manentibus: sola prius ma in tres diuiditur partes. In prima sit inquisitio quid christo congruat: quia inest ei humanitas. In secunda est distinctio an ei insit adoptiuitas. In tertia / quod non adoptino in eo sit clamat auctoritas. Pri ma in principio. Secunda ibi. Si vero quaeritur: an christus sit etc. Tertia ibi. Ad quod dici potest christum filium etc. Et haec est diuisio praesentis distinctionis.
Quaestio
¶ Quaestio ista venatur quam plura. Pri mo de comparationem christi homins ad conditione personalitatis. Secudo de comparatione eiusde ad adoptio nis filiatione. Tertio de vniuocatione perdestinationis eiusde et nostrae. Uide Secundo pro secunda parte. q. vnica persentis dist. Utru secundum quod homo per praedestinationem christus filius dei censeatur adoptiuus: Et arguitur quod sic / triplici medio.
¶ Primo sic. Unde vnum se habet per ordinem ad duo: si capit praedicationem eius quod minus sibi conuenire videtur / et illius quod magis: sed sic est de christo respectu ad adoptionem et seruitutem: capit enim nomen serui. Unde apostolus. Formam serdi accipiens: et tamen minus sibi congruere vide tur nomen adoptionis: quia adoptio fit per gra tiam quae summe est in christo: igitur potest dici filius dei adoptiuus. Maior patet ex eo quod ordinatus tam naturae quam intellectus processus fit ab extremo per media.
¶ Secundo argi sic. Cha ritas dei facit filios adoptionis: igitur ma ior charitas magis facit: et maxima maxime facit. Sed christus maximam inter creaturas habuit gratiam seu charitatem: ergo maxime fuit filius adoptiuus. Antecedens patet auctoritate apostoli. Non accepistis iterum spiritum seruitutis in timore / sed spiritum adoptionis filiorum: spiritu aunt attribuitur charitas. Consequentia vero pa et ex deductione philosophi in thopicis. Si simpliciti ad simpliciter / et magis ad magis: et maxime ad maxime. Quoa vo christus summam habuit gratiam: testis est Augustinus. 13. de trini. In rebus per timpus ortis summa gratia est / vt homo fieret deus et deus homo.
¶ Tertio arg. sic. Nihil quod est perfectionis naturae humanae seu eius sup positis / negandum est christo ratione naturae assumptae: sed perfectionis est supposito proprio naturae humanae quod sit filius adoptiuus dei: ergo et hoc habet christus. Maior pa tet: quia natura humana maxime nobilita in in christo: et ita non est fatendum quod aliquid per dat nobilitatis. Sed probatur minor ex eo quod adoptione quis ius habet in haereditate dei: vnde et adoptio solum naturae couenit intelle¬ ctuali.
¶ In oppositum arguitur auctoritate bea ti Amb. tractantis illud verbum apostoli. Qui praedestinatus est filius dei: in virtute dei. dicit sic. Legi et relegi scripturas. Alii habent: Uolui et reuolui: et nunquam christum filium dei adoptiuum inueni.
¶ In ista quaestione sunt tres ar. Prmius est terminorum declaratiuus Quorum Secundus est quaestionis responsiuus. Tertius est dubiorum motiuus articulum termini sunt filius adoptiuus / per / et secundum.
¶ Primus tur terminus est filius adoptiuus. Unde primo notandum occurrit / quod est triplex filius scilicet naturalis: de quo dicitur: Tres sunt qui testimonium dant in caelo: patur / verbunm / et spiritus sanctus. Secundus per creationem: vnde dicitur: Apercoe est pater tuus: qui possedit / et fecit / et crea uit te. Tertius per adoptionem: vnde dicitur: Dedit eis potestatem filios dei fieri: his qui credunt in nomine eius. Unde vltra notandum / quod adoptio vt declarat sanctus Tho. arti. 2. q. 1. est alicuius extraneae personae in filium vel nepotem / vel deinceps assumptio legitima. Ubi tria tanguntur. Primo quid assumitur dum dicitur / persona extranea. Unde liquido infertur quod non est ado ptio nisi in natura intellectuali: non tamen in hoc tenendus videtur sanctus Tho. quia dicit persona: quia anima etiam quae non est persona: ex dist. 5. huius tertii / potest adoptari. Et vl tra patet / quod id quod adoptatur: non debet de iure ante adoptionem habere haereditatem: ideo dicitur extranea. Secundo tangitur modus assumptionis / dum dicitur / legitima assum ptio. Debet enim talis assumptio modo fieri debito: vt mente prudenti / animo non inuido: et sic de aliis / quae iurisperiti nominant: a qui bus in theologia hoc nomen translatum est. Tertio tangitur ad quid fiat adoptio: vt scilicet sit filius vel nepos / vel alius de sanguine: et per consequens vt participet haereditatem: et inde dicitur adoptio / quasi ad aliud optioseu ad aliquid. Unde vt notat doctor deuo tus arti. 2. q. 1. et doc. subtilis in praesenti distinctione: ad adoptionem tria requiruntur. Primo adoptati extraneitas: et hoc vel solum negatiue: sicut qui non est filius dei naturalis: sicut sunt angeli in puris naturalibus: et Adam ante lapsum: vel contrarie: sicut nos qui eramus filii irae ante adoptionem Secundum gratia / scilicet gratuita voluntas ipsius adoptantis. Tertium bonum ad quoc adoptans adoptat adoptatum.
¶ Secun dus terminus est per. Unde quo ad propositum notat Tho. in prima quaestione articulo secundo / quod ista praepositio per / potess capi tripliciter. Primo vt dicat causam agentem per modum subauctoritatis: hoc modo possumus dici praedestinari per christum: quia scriptum est: Omnia per ipsum facta sunt Secundo modo vt dicat causam exemplarem: et hoc modo etiam per christum predestinati sumus / qui est exemplar nostrum tam in credendis quam in operandis. Unde apostolus. Quos predestinauit conformes fieri imaginis filii sui. Et in libro de praedestinatione sanctorum scribit Augustinus Preclarissimum lumen nostrae praedestinationis est iesus chri stus. Tertio vt dicit causam formalem in haerentem: et sic dicimur praedestinati charita te creata: quae attribuitur spirituisancto. Unde apostolus. Signati estis spiritu promissionis sancto: qui est pignus haereditatis nostrae.
¶ Tertius terminus est ista communiun ctio secundum. Unde secundum magistrum in littera: ista coniunctio secundum: vltra proprium suum modum signan di. scilicet signare per modum causae tripliciter ad cipitur: secundum quod signare per modum concomitantiae tripharie variatur. Primo vt sit conm comitantia per modum inherentiae sicut pro prietas inest naturae: cuius est proprietas. Secundo per modum vnionis: sicut in christo natura humana diuinae vnita est: vt si diceretur hoc modo: christus secundum quod homo est deus Tertio secundum assistentiam seu habitum: vt si di catur: Petrus secundum habitum est habituatus Quantum ad secundum arti culum sunt tres conclusiones. Prima est de hao propositione: christus secundum quod homo. Secunda de adoptione respectu christi. Tertia de prae destinatione christi.
¶ Prima est haec Et si concomitantia / christus secundum quod homo sit de aut persona / non tamen causalitate. Dicit pr ma pars / quod dum ista communiunctio secundum capitur secundum concomitantiam: ista propositio / christus secundum quod homo est deus aut persona: est vera. Pro batur. Christus secundum gratiam vnionis est de¬ us et homo: sed quaelibet gratia in christo est. secundum humanam naturam: igitur / etc. Confirmatur: quia teste apituolo: Christus praedestinatus est esse filius dei. Predestinatio autem christo inest ratione humanae naturae. Unde propter hoc dicit glo. super illud apostoli: Dedit illi nomen quod est super omne etc. Inquam tum homo assumpsit nomen dei / non vsut patiue / sed vere. Idem dicendum de ista pro positione. Christus secundum quod homo est persona id est christus qui est homo est persona. Non tamen est vera causalitate: scilicet accipiendo li secundumi secundum causam: vt dicit secunda pars conclusionis: patet: quia quod predicatur hoc modo de alio: cum li secundum denotatur esse aut diffinitio / aut secunda pars diffinitionis / aut tertio proprietas eius: super quod talis cadit reduplicatio velut si dicam: Sortes inquan tum homo est animal rationale: ecce diffinitio: aut sortes inquantum homo est animal aut rationale: ecce pars diffinitionis hominis: aut tertio Sortes inquantum homo est risibilis. ecce passio hominis: ita dico dicendo / secundum quod Unde si hoc modo diceretur: Christus secundum quod homo est deus: cum homo habeat principium / denotaretur quod et deus haberet principium. Confirmatur: quia quando aliquod praedicatum inest alicui subiecto mediante tali reduplicatione: remoto eo super quod cadit reduplicato iam subie cto non inest praedicatum: veluti si sortes secundum quod homo sit risibilis: remoto homine sortes iam non erit risibilis: sed remota in christo humani tate / adhuc christus secundum diuintatem est deus: igitur etc. Idem est censendum de ista: Christus secundum quod homo est persona. Si enim hoc modo esset ve ra: sequeretur quod in christo essent duae personae: vna scilicet secundum humanitatem / alia secundum deitatem: quod tamen est error Nestorii: vt patet ex distin. 5. huius tertii. Confirmatur: quia persona debet sumi a nobilissimo quod est in re: huiusmodi autem in christo est deitas: vnde haec merito simpliciter conceditur: Christus secundum quod deus est persona: vt potest patere per exponentes reduplicatiue apud logicum.
¶ Secunda conclusio est de adoptione filiationis respectu christi: et est haec. Licet christus adoptionis non dicatur filius: ipso tamen ad optamur. Dicit prima pars conclusionis / quae christus non est filius adoptionis. Probatur: Filius adoptiuus non est filiue naturalis: immo ex opposito diuiduntur / ex primo articulo: sed christus est naturalis dei filius. Teste enim Augstin. Uenit quomodo natus / non quomodo datus. Unde Augustinus in libro de eccle fiasticis dogmatibus. Natus est secundum ve ritatem naturae ex deo dei filius: secundum veritatem naturae humanae ex homine hominis filius: vt non adoptione / non appellatione: sed in vtraque natiuitate filii nomen nascendo haberet. Confirmatur: quia quicumque ado ptatur / de non filio fit filius: christus autem num quam fuit quin esset filius. Et si dicatur: quia humanitas non semper fuit in christo: et tamen deus et homo vnus est christus: et ita aliquam do fuit quod non fuit christus: et ita non fuit fili us. Dicendum primo quod licet non esset christ ratione humanitatis: erat tamen ratione diuini tatis: intelligendo per christum diuinam personam. Ultra dicendum quod licet humanitas aliquando non fuerit in christo: tamen numquam in eo fuit humanitas / quin ille homo fuerit filius dei. Si tunc dicetur: ergo angeli non sunt filii adoptiui: quia nunquam fuerunt quin essent filii: tenemdo viam tactam in secunda distinctione. 4. quod scilicet fuerunt conditi in gtatia. Dicendum quod licet semper habuerint gratiam: tamen praeintelligi tur esse eorum natura ipsi gratiae: et hoc sus ficit vt sint filii adoptiui. Ex quo patet quod etiam beata Maria / dato quod non fuerit con cepta in peccato originali: ex distin. 3. huius: adhuc debet dici filia adoptiua: quia esse eius praecedit gratiam. Sed dicet rursus quis / quod etiam est ita in christo: praeintelli gitur enim esse christi inquantum homo ipsi gre tiae / tam gratum facienti quam vnionis: ex distin. secunda huius / veluti subiectum suo accidenti. Dicendum / quod licet intelligatur esse exi stentiae in christo humanitatis ratione / ex dis. 6. non tamen subsistentiae: immo vnicum est in chri sto ratione. scilicet diuine personae. Et si obiiciatur: quia anima potest dici vt videtur filia ado ptiua: nec tamen habet esse subsistentiae: quia non est suppositum. Dicendum quod non est consimile: quia intelligitur anima esse sine corpore / non ita humanitas in christo: vnde concluditur quod illud Hilarii in libro de trinitate: Potestatis dignitas non amouetur dum carnis humanitas adoptatur: habet in telligi non ratione singularis naturae in christo / sed ratione consimilium in aliis hominibus. Sed dicit secunda pars conclusionis quod sumus adoptiui filii per christum. Probatur: quia omne tale per participationem reducitur ad aliquod tale per essentiam / ex secun do metaph. Exquo enim christus est naturalis dei filius / et ita maxime talis: nos vero adoptiui opertet quod ipso adoptemur. Ideo apostolus Paulus dicit: Hisit deus filium suum factum ex muliere factum sub etc. vt adoptio nem filiorum reciperemus. Confirmatur: quia il lo sumus adoptiui filii quo sumus reconciliati: christo autem sumus reconciliati. Unde apostolus. Deus nos sibi reconciliauit per chri stum: verum est tamen quod cuilibet diuinae personae potest ista adoptio appropriari patri tanquam auctori (vnde dicimus: fratres et cohaeredes chri sti. Sic quippe dicit paulus: Haeredes quidem dei/ cohaeredes autem christi) Filio sicut me diatori: spirituiscon sicut illi cui attribuitur cha ritas per quam reconciliamur. vnde dicitur: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto non potest intrare regnum dei. Nec obuiat quod multi sunt adopta ti filii ante aduentum christi: quia ista adoptio facta est in side venturi: vnde patet quod non immerito vocamur filii totius trinitatis: sicuti tota trinitas intelligitur pater noster / dum dicimus in oratione dominica: Pater noster qui es in caelis. Et si dicatur: vna causa qua re non fuit incarnatus pater / est: ne fieret confusio in proprietatibus diuinis: ne scilicet idem esset pater et filius. Sic autem esset ponendo adoptionem conuenire toti trinitati: quia filius dei diceretur filius et pater. Di cendum quod non est consimile: quia tunc essent duo filii duabus totaliter diuersis filiationibus: modo autem non est sic: nam illa eadem pa ternitate qua pater dicitur pater noster / ea dem filius / eadem et spiritus sanctus.
¶ Tertia con clusio est de praedestinatione christi: et est haec. Licet christi praedestiatio / nostrae exemplar di catur: cum nostra tamen vere vniuocatur. Dicit pri ma pars conclusionis: quod praedest inatio christi est exemplar nostrae. Probatur: vita enim christi et modus fuit exemplar viuendi nobis: ergo similiter et eius praedestinatio non quidem loquendo de praedestinatione ex parte dei: quasi praedestiatio christi fuerit deo exemplar ad praede stinandum alios: sed ex parte nostra scilicet ratione effectus praedestinationis scilicet gratiae et gliae. Debemus enim sicuti christus anbulauit et nos am bulare / dicente moyse: Aspice et fac secundum ex emplar quod tibi in monte id est in christo mostra tum est. Secunda pars conclusionis dicit / quod nostra praedestinatio et christi vniuocantur. Patet: quia eadem est diffinitio vtriusque scilicet praedestinatio est praeparatio gratiae in praesenti / et glisiae in futuro. Nec obuiat si dicatur quod christus in instati fuit gliosus. Dicendum quod licet hoc habeat veritatem ex parte animae / non tamen ex parte corporis: vt patebit infra. Et hoc sufficit ad saluandam hanc vniuocationem. Confirmatur: quia praedestinatio conuenis christo secundum humanitatem: exquo igitur eadem est humanitas specie in nobis et christo: sequitur quod praedestinatio eiusdem erit rationis. Notandum tamen quod non loquor de praedestinatione aeterna: quia non est vniuocatio hoc modo praedestinationis christi et nostre: immo idem numero actus est quo deus praedestinat christum et nos: licet ex parte praedestinatorum intelligatur esse ordo: vt patet parampli dist. 7. huius tertii: vbi caetera de praedestinat one christi requirantur. Et habet glo. super illo verbo: Nunquid nosti ordinem caelii/ aui ponere rationem eius: Non nego tamen quan aeterna praedestinatio cum praedestinatione christi et alio rum passiua in ratione praedestinationis vniuocetur: nec est ultra inconueniens: licet praedestinatio christi et nostra vniuocetur: quod aliquid vni ex ratione propria conueniat quod non alteri: immo oportet: alioquin essent penitus idem: sicu ti respectu nostri praedestinatio est propositum miserendi: non sic respectu christi qui pecca re nesciuit: sed hoc non conuenit inquantum praedestinato / sed inquantum haec. Et consimile est quod praedestinatio in nobis est respectu naturae et personae: in christo autem solum respectu naturae / et consimilia. articulum sunt tres difficultates.
¶ Prima: vtrum chri stus secundum quod homo sit indiuiduum: Dicendum quod indi uiduum potest nominare. scilicet aut solum esse in se indiui sum: et sic dicendum quod sic: quia teste Dam. a verbo dei natura assumpta est in athomo. Rursus potest nominare esse in se indiuisum et diuisum a quacum que alio: et sic non est vera propositio: quia esse huma nitatis in christo non est diuisum a diuino verbo: vnde quasi tenet medium intur naturam primae subae et accidentis. Acens quippe inhaeret et existit: suba prima per se existit / sed non inhaeret in medio quasi est humanitas christi: existit quidem vt accesents et prima suba: sed nec inhaeret vt acciens: nec in se existit vt prima suba: Secunda difficul tas. Quid est proprie requisitum ad perfectione adoptiuorum filiorum? Dicendum quod tria requi runtur. Primum est remotio a culpa si insit. Hoc innuitur ibi: Nisi quis renatus fueritl etc. Secundum est cognitio: vnde dicitur: Dedit eis po testatem filios dei fieri his qui credunt. Tertium est charitas: vnde dicitur: Accepistis spiritum adoptionis.
¶ Tertia difficultas. Si praedestinatio christi potest dici causa nostrae praede stinationis? Doctor deuotus secunda parte huius dist. q. 3. ponit triplicem causam: effectiuam / dispositiuam / et excitatiuam. Loquendo de effectiua non: quia totum efficitur a deo: de dispositiua autem bene loquendo de effectu praede stinationis: inquantum meritum christi disponit ad nostrum meritum. Idem de causa excitatiua / inquantum vita christi nos excitat ad re cte viuendum. Ex quo patet ad quaestionem / quoa videlicet christus secundum quod homo per praedestinationem filius dei non censetur adoptiuus. Tunc ad argumenta.
¶ Ad primum dicendum ad minorem / quod licet loquendo simplicitur nomen serui sit indignius quam nomen adoptionis (vnde in domo patrisfamilias filii adoptiui scuos antecedunt) tamen in proposito non. Unde enim dicitur christus seruus dei: solum intelligitur natura humana assumpta: sicut dicitur minor pa tre. Quando autem dicitur filius adoptiuus: in telligitur persona christi secundum se non habere ius in haereditate dei: et hoc est imperfectionis verbo ex toto repugnantis: ideo non est comsimile.
¶ Ad secundum dicendum ad antecedens: quod charitas facit solum filios adoptionis in his qui habent extraneitatem in habui reditate: cuiusmodi non est christus. Unde illa consequentia non valet: Si charitas sim pliciter facit: ergo maior magis facit. In telligitur enim si reperiat materiam dispositam. Causa enim licet sit fortior: non tamen plus agit / nisi in quod agat habeat: ita in proposito.
Conclusiones
¶ Ex praesenti etc. Prima conclusio 3 Periona fateri dei vnigenitus non debet / aut reri / vt homo penitus. Dicit conclusio / quo ista non est concedenda: christus secundum quod homo est. psona. Et ponitur a principio dist. vsque ibi: Si vero quaeritur etc.