Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Distinctio 12
Circa textum
Distinctio. 12. huius quarti docet de his quae accidut sacramento eucharistiae. B autem queritur dae accidentibus qua re manet: id est de specie bus: et sapore / et pon dere etc. Hic signatur. 12. distinctio huius quarti: quae ita continuai ad praecedentes: Nam postquam magister in pri cedenti distin. egit de ipsamet confectione: Nunc in ista agit de quorundam consecutione: quae sunt tria. Hostiae fractio. Secun do trium partium hostiae significatio. Tertio sa cerdotis immolatio seu sacrificatio: iuxta quae tria haec distin. in tres partes diuiditur. In prima tangit clare quod hostia frangitur. In secunda pan dit plane quid partibus ils innuitur. In tertia notat sane quod sacrificium hostia dicitur. Prima in principio. Secunda ibi: Quid autem partes il lae significent etc. Tertia ibi: Post haec quaeritur si quod gerit sacerdos etc. Haec est diuisio prae sentis dist. Circa quam talis etc.
Quaestio
Questio haec determinat quomodo in sa cramento encharistie sit accides absque subiecto: quam Secondo pulchre de ducit per sex quaestiones partiales in persenti distinctione. Nhoc sacrame Na to in pascha in panibus acymeis vel fermenti confecto: accidens si¬ ne subiecto remanserit: Et arguitur quod non tri pliciter.
¶ Primo sic. Suba non potest esse in almio vt accidens: ergo nec accidens per se vt suba. Patet consequentia: quia ita est proprium accidentis esse in alio / sicut subae esse per se. Antecedens pa tet ex quid nomins. Dicitur enim suba: quia accidentibus substat: si autem aliud sibi substaret / esset processus in infinitum: aut quod vltimate substaret / solum suba diceretur.
¶ Secundo sic. Ac e cidens essentialiter est posterius suba: igitur non potest esse sine suba. Patet consequentia per dictum philosophi. 5. metaph. ca. de priori. Antecedens est eiusdem. 7. metaph. dicentis / quod suba est primum omnium entium cognitione / diffinitione / et tempore.
¶ Tertio argu. sic. Accidens diffinitur per substantiam: igitur nequit esse sine suba. Pa tet consequentia: quia diffinitum nequit esse sine partibus diffinientibus. Antecedes probatur perphilosophum. 7. metaph. c. 3.
¶ In oppositum hu ius est magister in littera / et sanctorum auctoritates adductae in praecedenti di.
¶ In ista quaestione sunt tres ar. Primus est terminorum declaratiuus Quorum Secundus est quaestionis responsiuus. Tertius est dubiorum motiuus Quo ad primii articulum termini sunt Pascha / agymus / fermentum.
¶ Prim terminus est pascha. Pascha tripliciter de riuatur. Primo ab hebraeo: secundo a graeco: tertio a latino / secundum descensum linguarum. Ab hae breo dicitur a phase quod est transitus: quia tunc transi erunt filii israel de aegypto / et christus de mundo: et rursus de morte ad vitam: et potest scribi fase per. f. vt scribit frater ioannes ianuensis: aut per ph. vt voluit Papias: et communis habet vsus: et tunc dicitur pascha / quasi phasta aut fasca: quia vsus est hebraeorum aliquando sonare ph. pro p. sola: vnde gens eadem est quae dicitur philistini et palestini. Secundo dicitur a greco paschin / quod est pati: licet pa pias contradicat. Sed super Ioannem Aug. maioris auctoritatis hoc asserit: quia in lege immolabatur agnus: et in tempore gratiae pro nobis mortuus est christus quae agnus est sine macula. Tertio dicitur a latino / a pasco pa scis: quia tunc in lege agno paschali et pa nibus agymis pascebatur populus / et nos corpore domini. Est autem primae declinationis irregulariter: licet frater Aoannes ianuensis contradicat: et est neutri generis / dicente ma gistro Alexandro. Mamnaque neutrale / cum pascha dicitur esse: et est tertiae declinationis irregularitur. Unde quidam scriba dicit. Qui dicit pascha post paschatis / errat ab arte. Nam pascha paschae pueri solent variare. Et solet capi pascha tribus ternariis: quorum septem modi sunt in isto versu. Heb domas / hora / dies / epulae / pecusi agymachristus. Duo alii modi alibi capiuntur. Primo igitur modo pascha dicitur tota paschae legalis solennitas: quae septem diebus durabat. Unde in lege dicitur: Septem diebus agyma comedetis. De quo modo capiendi scribitur in actibus apistolorum. Dum de Herode capiente et petro capto dicitur: Uolens post pascha eum producere populo: et hoc nota tur in versu / Ebdomas. Secundo dicitur pa scha hora in qua immolabatur agnus legalis: de qua modo scribitur in euansielis. Scitis quia post biduum pascha fiet: sic habet versus: Hora. Tertio dicitur pascha dies solennior illius festiuitatis: de quo similiter dicitur: a Dies primus erit vobis celeberrimusEt alibi dicitur. Appropinquabat dies festus agymorum qui dicitur pascha: sic habet versus: Dies. Ecce primus ternarius. Quarto dicitur pascha epulae quae comede bantur in pascha. de quo modo capiendi pascha scri pitur in libro Paralipom. Non fuit phase simile huic in israel a diebus Samuelis prophetae. De quo dicitur. Nec enim factum est tale phase a diebus iudicum qui iudicauerunt israel. Nec est contradictio: quia Sa muel fuit vltimus iudex: sic habet versus: Epulae. Quinto dicitur pascha agnus qui immolabatur. Unde in euangelis. Uenit dies acymorum: in qua necesse erat occidi pascha: sic habet versus / Pecus. Sexto dicitur pascha panis agymus / qui come debatur in illa solennitate. De quo dicitur: Et ipsi non introierunt in praetorium / ne contaminarentur / sed manducarent pascha: sic habet versus / Agyma. En secundus ter narius. Septimo modo dicitur pascha christus. Unde apostolus dicit. Eten pascha nostrum immolatus est christus: sic habet in fine versus / Christus. Octauo dicitur pascha / dies festus resurrectionis dominicae seu tempus: de quo per modum diffinitionis loquens in quodam sermone Augustinus dicit. Pascha christi frens charissimi regnum caelorum est / salus mundi / occasus infernii gloria supernorum / vita credentium / resurrectio mortuorum / testionium miserationis diuine / praecium redemptionis humanaecontritio mortis abolitae. Nono dicitur pascha quoeddam comne omnibus his: non curo pro praesenti aut vni uoce / aut aequiuoce / seu analogice. Et notandum secundum veram scripturam / quod quando pascha ab he braeo descendit: non debet habere. h. in secunda sys laba: sed si habet / debet poni in prima sicut phase / a quo descendit / vt dicatur phasca. Si vero a greco veniat / non debet habere h. in prima syllaba / sed in secunda / sicut paschin: a quae venit vt scribatur pascha. Si autem egrediatur a latino: nec in prima nec in secunda sylla ba. b. collocetur / sed scribatur pasca. Ulterius est notandum / quod pascha tribus modis nume ratur. Distinguit enim Innocentius tertius primo in libro de officio missae parte. 3. ca. 4. pa scha in quinque modos: secundo iam dictus versus in septem modos: et tertio modo nouem modi reparti sunt.
¶ Secundus est a3 yvmus: vnde dici tur panis sine fermento panis agymus ab a quod est sine / et cymos secundum huguicionem / vl cyma secundum Papiam: quod est fermentum quasi sine fermento id est peccato: ideo panis agymus innocen tiam signat. Unde apostolus dicit: Expurgate in vetus fermentum / vt sitis noua conspersiosicut estis am vmi. Et hiusmoi panes comedebantur in diebus paschalibus praesagiantes innocentiam christi. Unde Petrus comestoris in aurora dicit. Acyma mandantur septem comedenda diebus.
¶ Tertius terminus est fermentum: quod leuare facit pastam ex sui cor ruptioe: vnde et dictum est leuamentum: et dicitur a ferueo es / quasi feruentum: et pro peccato po nitur. Unde apostolus dicit. Non in fermento vete ri / neque in fermento maliciae et nequitiae: sed in agymis sinceritatis / contra maliciam: et verius tatis / contra nequitiam.
¶ Quantum ad secundum articulum sunt tres conclusiones. Prima est de esse accidentium sine subiecto. Secunda de actione eorum. Tertia de transmutatione circa ipsa.
¶ Prima est ista. In sacramento a christo in pascha instituto / aliquod accidens sine subiecto censetur / sed non omne. Ista conclusio habet tres particulas. Prima diciti quod sa cramentum eucharistiae fuit institutum die paschae id est die iouis sancta: quae erat luna. 14. in eo necesse erat occidi pascha. Ex quo sequit quod in panibus agymeis / non fermenti consecra uit. Unde scriptum est. Uenit autem dies aci morum: in quo necesse erat occidi pascha. Et alibi. Uenit prima dies acymorum. Et iterum Prima autem die agymorum. Et patet quia sic praeceptum erat in lege / quod comederent pa scha cum agymis: vt non inueniretur panis fer mentatus in domibus eorum. Etiam magim comgruit panis acymus sacramento quam fermenti: quia designat puritatem. Et si dicatur quod chr stus dicit agymorum praeuenit: vt veritas figuram impleret. 14. luma quidem immolabatur agnus. It 14. luna mori debuit christus: et non fecit cae nam die qua mortuus est: igitur luna. 13. caenan fecit: et. 14. mortuus est. Ante autem lunam. 14. erat panis fermentatus / non agymus in do mibus: vnde concluditur in fermento consecras se: quod et euangelis. videtur innuere. Ante dieit paschae etc. Ex quibus concludunt graeci tres conclusiones mirabiles. Prima est / quod chri stus in fermento confecit. Secunda est / quod la tini non conficiunt. Ex quibus duabus tertiam inferunt / quod ipsi soli conficiunt. Et ad tantam mentis insaniam per superbiam sunt prolapsi / vt haec tria faterentur. Primum / quod tres primi euangelistae in ista materia falsum dixerint: quia dicunt contra eons: et Ioannes superueniens ipsos redarguit / secundum quod sequitur / quod tres primi euangelistae sancto non sunt locuti ipum: qui falsum non seminat. Ex quibus ter tium sequitur / quod nouum testamentum non est inuin cibilis auctoritatis. Ecce quomodo recte dicit philosophus libro de caelo et mundo / quod error par uus in principio / multus est in fine: sed tamem hoc non tenetur communiter. Sed quod. 14. luna agnum comedit figuralem: et. 15. luna ipse vt verus agnus extitit immolatus. Sic nempe praecedit figura vt veritas sequature Nec oportuit vt praeueniret comedere agnum ante dicit lege assignatum. Et quod obiicitur de Ioanne. Ante dicit festum paschae sciens Iesus etc. Et illud eiusdem: Non in trauerunt in praetorium / vt non contaminarem tur / sed comederent pascha. Dissoluit do¬ ctor deuotus dist. 11. parte. 2. articulo. 2. q. 1. Pascha inquit accipitur tripliciter. Uno modo pascha cibus paschalis dicitur: vt ac vma quae per septem dies comedebatur a iudae is. Secundo modo pascha dicitur agnus paschalis. Unde dicitur: In qua necesse erat occidi pascha. Tertio modo dicitur paschac agnus verus. Et primo modo accipitur in Io anne. Sic etiam recurrendum est ad primum arti culum de acceptatione nouenaria paschaeFrater tantum Rogerius bachonis / anglicus natione / religione minor / ingenio mirabilis et scientia capacissimus: in maiori compendio ad Claementem papam quartum altissime disputat: reuoluens tabiultas theophili greci: gerlaudi alemani / et abbatis Dionysy roma ni. Ex quibus videtur (vt ostendit/ apparere quod. 13. luna fecit caenam / et. 14. mortuus est. De terminationem tamen huiusmodi materiae summo pon tifici derelinquit. Notandum tamen video quid sint clerici huius temporis: ad talem notat ibi du os sui temporis fuisse / et sciuisse omne scibile Quorum primus fuit Robertus grossi capitis salberien sis praesul. Secundus frater Adam de marisco / ordinis fratrum minorum. Credo quod tertius fuit ipse solum. Mo derni de superbia erubescant: et se modi cum sciant scire: dum cum prioribus comparantur. Finaliter notemus cum bto Anselmo in libello de fer mento et acymo / quod siue confectum sit de agymo vel fermento / confectum est: sed peccatum in hoc est / non conformari romanae ecclesiae: quae mater est omnium fidelium. Sic enim tempare Leonis papae ad haeresim ebioniorum extinguendam: praeceptum est vt conficeretur in fermecto. Dicebant enim cum euangelio deberi obser uari legalia. Et dicuntur ab Ebione eorum auctore. Sed cessante haeresi / ad agymum ec clesia romana rediit: greca ex superbia noluit. Secunda pars conclusionis est / quod aliquod accidens est ibi sine subiecto / vt quantitas panis: nec illa quantitas afficit corp christi / nec aerem. Et si dicatur: quomodo est possibile / exquo accidens non habet esse nisi subiecti: quod subiectum non sit / et accidens remaneat. Tho. respondet in praesenti distin. articulo primo. q. 1. soluendo tertium argu. quaestiunculae tertiae: quod in separatione deus dat sibi no uum esse. Sed contra. Exquo enim erat ante separationem extra causam suam vere habebat efse: et non solum subiecti: sed in esse quod est proprium accidentis. Doctor solennis. dicit qualibe. quarto. q. 36. quod accidenti vt possit per se esse datur noua virtus quam prius non habuit dum erat in subiecto: sed hoc nihil est quia illa virtus non est diuina per essentiam certum est: oportet igitur dare vnum trium: aut quod sit substantia: aut accidens: aut neutrum. Non est substantia: quia tunc non esset formaliter in accidente: nec est accidens quia tunc oporteret etiam querere aliam virtutem vt posset per se esse: nec tertium potest dici vt si sit neutrum: quia omne quod est aut est substantia aut acceiens. Ideo ad habendum istam partem conclusionis secundam et tertiam pono tres conclusiones. Prima est quod accidens sub ratione accidentis non potest esse sine subiecto. Ista patet ex quid nonis. debet tamen intelligi vniformiter: vt si accidens habitudine habi tudine habet subiectum: si actu actu. Secunda conclusio est: quod deus potest facere quodcumque accidens absolutum sine subiecto: patet quia ex quo est absolutum absoluitur: primo a termi no quem non aspicit: et etiam a subiecto: quod non includit essentialiter. Ex quo sequitur quod de us potest facere colorem sine quantitate: et ille color casu posito esset visibilis et inuisibilis: esset visibilis potentia remota: inuisi bilis propinqua. Tertia conclusio quod non potest fieri acceimens respectiuum sine subiecto: quia respectus est habitudo inter duo vnius vt termini: reliqui vt subiecti: et ita sicut tollere terminum ad quem respectus est tollere respectum: ita tollere subiectum cuius est respectus est destruere respectum: non quia accidens: sed quia respectus est respe ctus. Ex secunda conclusione patet defectus Egidii de roma theore. 36. 37. 36. et. 39. po nentis solam quantitatem esse et posse esse in eucharistia sine subiecto. Sed oppositum patet ex predictis et licet quantitas sit propin quior substantiae in vna hierarchia quam qualitas non tamen est simpliciter perfectior: quia qualitas est. propinquior substantiae in hierarchia nobiliori sicut licet caelum in necessitate sit propinquius deo quam homo: tamen in ratione vitae homo est propinquior deo quam caelum: et ideo simpliciter melior: ita quod actuare est perfectius quam recipere: et actuare magi competit quilitati quam quantitati: ideo simpliciter loqui do perfectior qualitas est quantitati: haec est cathena aurea gonfos seu gonphos: quam cancellarius parrhysien: in summa sua: vadam in agrum vocat socraticam: quia amore socratis iam defuncti fecit plato thimeum suum: in quo de hac cathena primo fecit mem tionem: quam vocant secundi platonicam ab auctore: tertii thimeticam a collocutore: ibi enim vt patet thimeus loquens inducitur. Ex tertia conclusione patet defectus gan fredi pictauien. dicentis in quarta parte summae suae in materia de eucharistia: nullum accidens posse esse subiectum accidem tis: patet manifeste oppositum: quia albedo est similis: et eius similitudo immediate est fum data in albedine: ita quod quantitas est alba et albedo est immediate fundata in quanti tate: nec deus potest facere motum sine mobili: nec patrem vt pater est: quin sit filius vt filius: ita quod nedum nullum accens esse in alio non est verum: immo etiam ad suum esse vnum relatiuum aliud requirit.
¶ Secunda conclusio est de actione accidentium separatorum: et est haec. Accidentia separata ad genationem sub stantiae sic non agunt vt ad sensuationem et realem operationem operentur. Ista conclusio tres habet particulas. Prima quod accisentia separata non agunt ad productionem substantiae: et hoc patet discurrendo quia non possunt esse causa tota lis substantiae seu principalis: tunc enim essent perfectiora substantia: quia causa equiuoca totalis aut principalis est nobilior suo ef fectu: nec potest esse causa partialis respectu agentis primarii: ita quod sit pars eius: quia accens non est pars hoc modo substantiae: nec causa in strumentalis ita quod agat in virtute substantiae quia nihil agit in virtute illius quod non est: bene tamen potest esse dispositio ad introductionem substantiae secundum modum loquendi in. 2. de anima. apud ipsum philosophum: nec tamen tunc erit instru mentum substantie: quia per casum positum sub stantia non est. Ex quo patet defectus tho. in praesenti dist. arti. 1. q. 1. in solutione principali secundae quaestiumculae dicentis: quod in actionibus naturalibus formae substantiales non sunt proximum et immediatum principium actionum: sed agunt mediantibus qualtatibus actiuis et passiuis tanquam propriis instrumentis vt dicitur. 2 de anima. quia color naturalis est quo anima agit: et ideo qualitates non agunt virtute propria: sed etiam virtute forme substantialis: ideo eorum operatio non solum terminatur ad formam accidentalem: sed sub stantialem: et propter hoc genatio est terminus altera tionis: et ideo inquit tho. quod sicut accistentibus separatis remanet idem esse per potentiam seu virtutem diuinam: ita remanet eadem virtus quae prius: et idoeo inquit sicut antea: poterant immutare ad formam substantialem: ita et nunc. Et si arguatur contra eum quia nihil potest agere uvltra suam specie. Re spondet ibidem soluendo secundum argumentum illi us quaestiumculae: quod propria virtute nihil agit ultra suam specim: sed virtute alterius cuius est instrumentum potest agere ultra suam speciam: sicut serra agit ad formam scani: sed hoc in nostro propo sito nihil est: quia dum dicitur quod accidentia separata agunt ad productionem substantiae in virtute substantiae. Quaero quid est haec virtus: et in qua fundatur: Si dicatur primo quod in substantia et per casum substantia non est: igitur acciesmens separatum agit in virtute non entis. Si secundo dicatur quod illa virtus est in accidente tunc non pote rit esse principium principale prodiictiuum sustantiae: cum omnis substantia sit nobilior quo cumque accidente. Si tertio dicatur quod ista virtus est habitudo accesentis separati ad substantiam: hoc nihil est: quia exquo huiusmodi substantia per casum nihil est: non potest esse habitudo realis accsentis separati ad ipsam: vnde patet quod illud secundi de anima non est ad propositum suum: quia calor non est principium ni si alterationis praeuie ad generationem: nec generatio est terminus alterationis intrin ecus sed extrinsecus et alterius generis: et habet terminum priorem secundum genus proprio termino alterationis. Unde vltra sequitui quod etiam accemens commuiunctum non est principium ge nerationis substantiae sed alterationis praeuiae. vt patet per exemplum philosophi iam adductum: et oportet quod ipsemet dicat substantiam esse immediatum principium alicuius accidentis: quia potentiae animae secundum eum fluunt ab essentia animae et sunt accidentia secundum eum. Iste fluxus arguit in essentia animae causalitatem aliquam. Ex quo infertur manifeste quod accens non potest esse principale principium productiuum substantiae. Secun da pars patet: quia quantitas hostiae percipitur: et color eius videtur. Tertia pars conclusionis etiam quia operationem realem habent: distinguendo contra vitalem: quia calor separatus posset calorem in li gno producere in quo non potest esse operatio vitalis maxime scisso.
¶ Tertia conclusio est: et si aliqua corruptio accidentium in eucharistia sit possibilis vnde substantia adue sin niat: non tamen quaelibet eucharistiam remouet. Haec conclusio tres habet particulas. Prima dicit quod aliqua corruptio accidentium in eu charistia est possibilis: ista patet ad sensum alba hostia potest fieri nigra aut rubea aut econter: etiam haec accidentia possunt teri frangi / et di geri: et apparet hoc ex quadam glo. Nutri mentum autem conuertitur in substantiam rei nu triende: sed quae causa est huius vt frangi teri et digeri possint accidentia: Tho. in praesenti distinctione: arti. 2. in solutione principali tertiae quaestiumculae dat causam: quia esse sub sistens quod conuenit separatis dimensionibus est eiusdem rationis et conforme illi esse quod prius substantia habebat: ideo esse in quib dimensiones existunt tollitur eisdem passibus quibus tolleretur substantia manente: et ideo eodem modo corrumpuntur acciesmentia remanentia sicut prius: manente autem substantia poterant corrumpi et ratione sui et ratione corruptae substantiae in ei conuenit ex parte qualitatum corrumpentium: et ex parte quantitatis: quia vnaqueque res certa quantitate est determinata: sic quando fit tanta corruptio in qualitate quod non remaneret substantia panis etiam corrumperetur eucharistia. Ita quando diuiditur quantitas in tam paucas por tiones quod non remaneret substantia panis si esset: corrumperetur eucharistia. Sed istud non videtur quia in accidentibus separatis non datur nouum esse: vt dictum est in prima conclusione: ideo illa conformitas ad substantiam non est nisi non in esse actu: et illa negatio nequit esse causa resistemtiae talis vt sic: vnde dicit doc. nositur: quod ratioest corruptionis accisentium: passum et proportionatum et statutum dei ad hoc est vt tam diu sit ibi eucharistia quamdiu sunt accidentia quae afficerent substantiam panis als non: nec est quaerendum hic nouum miraculum sed antiquum. Et idem est dicendum de quantitate quod non qualiter rarefactione aut condensatione sit noua quanmtitas: vt voluit gaudefredus de fontibus qualibe. 11. q. 3. contra quem multis mediis est argutum in hoc quarto et in primo. dist. 17. de aug¬ mento charitatis: vnde vt patet. Tertia pars conclusionis: quod non quaelibet corruptio aut qualita tis aut quantitatis arguit hic eucharistiam non esse. Sed secunda pars conclusionis dicit quod in ta li corruptione accesmentium aliquando corrruptio ao cidit et redit substantia sicut patet ad sensum quod hostia potest comburi et aliquando ex ea geniantur mu sce volantes. Quaeritur igstrer causa. Innocentius tertius de officio missae parte tertia. ca. de fra ctione: primo se expedit: quia est summus potonti fex et dicit: quod substantia panis redit: quia iam non sunt species conuenientes pani conuerso: et ex substantia panis genatur tale animal. Contra. aut quando aliud geniatur ex substantia panis: tunc primo panis est: et tunc est panis et non panis et sine causa: aut ante: et tunc adhuc erant conue nientia accidentia ad afficiendum substantiam panis: igitur similis erat substantia panis et corpus christi. Alitur dicit tho. in praesenti dist. arti. 2. in solutione principali quarte quastiumculae: quod materia redit: non quidem materia annihilata: quia est impossibile: nec secundo panis materia con uersa in materiam corporis christi: quia non posset reuerti nisi materia corporis christi con uerteretur in materiam panis. igister tertio mod deus nouam materiam creat. Contra istam opinio nem: aut redit illa materia in instanti quo ge neratur noua forma aut ante: si ante tunc si mul sunt corpus christi et illa materia: quod non approbant communis schola: si in istanti geniatio nis redit: frustra est: quia agens naturale non generat secundum eum nisi de materia quanta. Ide aliter dicit tho. vbi. supra. Et egidius theoreumate. 44. et. 465. quod dimensiones separate ha bent vim quantitatis interminate: quae est in materia antequam formam recipiat. Et exi his fit compositum ex materia et forma vel quasi materia. Et addit doct. sollis. quaelibe octauo. q. 36. quod si ex talibus dimensionibus generetur vermis sine materia postea ex partibus nutrientibus generabitur materia Contra forma determinata ad vnum perfectibile aliud non potest perficere: sicut nec albedo angelum. forma autem substantialis determinata est ad perficiendum materian igitur non potest perficere illam dimen sionem:. vt ex his fiat vnum: vnde aliter dicit fratrum Richar. in praesenti. dist. arti. 2. q. 2. in solutione principali: quo istis actesentibus separatis connectitur per creatio nem possibilitas: non solum transmutabilis in formam. sed etiam in materiam: ita quod illan possibilitas minus habet de esse quam materia prima. Contra hoc: quia tunc esset aliqua entitas inferior materia prima: quod est contra aug13. confes. lib. His impugnatis opinionibus ponit opinionem propriam doc. in vltima.eqtione praesentis dist. quae est vt dictum est iam quod quando ille species non sunt nate afficere substantiam panis aut vini: si esset tunc a solo deo auctore fit ibi noua substantia: ita quod illae species habent primum sui non esse: sed non habent vltimum sui esse: nec potest induci composita illa sub stantia ab agente creato Quo ad tertium incipale sunt xtres difficultates iuxta tres conclusiones etc.
¶ Pri ma difficultas. vtrum christus cibauit se corpore suo in cena? Dicit frater rich. dist. 1i. arti. 4. q. 1. quod sic: allegans illum versum seu il los versus. Rex sedet in cena: turba cinctus duodena. Se tenet in manibus se cibat ipse cibus.
¶ Secunda diffi. Si hu iusmodi species habent vim nutritiuam? Dico quod non secundum se: sed secundum quod redit substantia: vt dicit doc. ex statuto dei.
¶ Tertia diffi. quid signant ille tres partes hostiae: doc. deuo. rin det duobus versibus praesenti dist. arti. 3. q. 3 Hostia diuiditur in partes: tincta beatos. Plenae sicca notat viuos: peiuata sepultos tamen recessit vsus custodiae: sed signatum reman sit. Et sic patet ad quaestionem: quod ve sacramento in pascha in panibus amimeis non fermenti confecto accisens sine subiecto remansit. Tunc ad argumenta.
Conclusiones
¶ Ex ista dist. sicut de praecedem. tres eliem etc. Pri / ma conclusio. vere frangitur hoc sacaendum et diuiditur: i nec est figmntum. Dicit conclusio quod vere fit fractio et diuisio in isto sacramento. Et ponitur a principio divsque ad ca. illud. Quid autem partes ille etc.