Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Distinctio 20
Circa textum
Ost hoc videm dum est qualiter primi parentes si non peccassent: filios procreafsent etc. Hic signatur. 20. distin. huius secundi quae sic continuatur ad praecedem tem. Nam postquam in praecedenti dist. ostensa est ade conditio et in statu innocentiae immorta litas: Nunc in praesenti panditur quae in illo statu fuisset gignitio et quae mentis subtilitas. Et diuiditur in tres partes principales In prima exprimitur quae fuisset gignitio. In secunda ostenditur quae esset prolis conditio In tertia annectitur epilogatio. prima in principio. secunda ibi. Si quaeritur vero qualis: tertia ibi. Talis esset hominis institutio. Rursus prima particula: in qua exprimiu quae in illo statu fuisset in parentibus gigni tio. In tres diuiditur particulas. In prima onndit quod in illa gignitione libidinis non esset aditus: in secunda quod in paradiso loco solaminis non fuit coitus. In tertia: quod ad caelum luminis hinc foret exitus. prima in principio. secunda ibi. Cum ergo in paradiso non etc. tertia ibi. De termino vero tem¬ poris etc. Similiter illa secunda pars: si quaeretur vero quales etc. In qua ostenditur quae fuisset prolis conditio: in tres partes scinditur. In prima de corpore oritur sermo ens dubius. In secunda de hoc perpenditur veritas melius. In tertia de mente lo quitur prolis profundius. prima in principio. secunda ibi. Sed cum Aug. sub assertio ne etc. tertia ibi. Et cum omne corpore huma no etc: haec est diuisio etc.
Quaestio
¶ Questio haec pulchre determinat de materia generationi apta atque pro le ex ea formata confirmataque in qua impugnat sanctum tho. et habetur a sco. in isto li. 2. dist. 19. q. 2. et. 20. di. q. i. t. 2.
Utrum via innocentiae tertia caelebrata digestio Arne filii nasceretur bono confirma ti. Et arguitur ad partem falsam tribus me diis.
¶ Primo arguitur: quod in statu innocen tiae nulla fuisset digestio: in omni digestione fit separatio puri ab impuro. Sed in corpo re ade stante statu innocentiae nihil fuisset impurum. igitur: maior patet ex primo canonis Auicennae: et. 4. metheororum et omnium medicorum. Sed probatur minor. nam oportuisset hoc impurum per egestiones proiici vt vrinam: sudorem: et alia huiusmodi quae fetorem generant quod statui innocentiae non con gruit. Confirmatur quia efficeretur corp ade impurius ex illo impuro secum admixto: et tamen sine peccato.
¶ Secundo arguitur quod nulla fuisset gignitio in statu illo: omnis generatio est ad conseruationem speciei: sed sufficieuter fuisset in illo statu humana natura seruata. igitur etc. maio patet autctoritate Aristotelis in. 2. de anima dicentis: quod huiusmodi multiplicatio pro pter esse speciei requiritur quae in vno suf ficienter conseruatur indiuiduo: et patet de sole et luna: quia sunt inco: ruptibilia solum habent indiuiduum. Sed minor patet: quia adam in statu illo erat immortalis ex praecedenti distinctione.
¶ Tertio arguitur quod fi lii et geniti fuissent confirmati. Si oppositum est causa oppositi propositum pro positi. Sed peccatum ade suffecit vt pec catum in omnes tranffunderetur posteros igitur et suum meritum illos confirmasset. Et confirmatur: quia bonum est prestantius malo. Si igitur malum sic naturam potuit in ficere humanam: ergo et bonum confirmare. In oppositum primi arguitur: quia scriptum est. De omni ligno quod est in paradi so comede: quod erat vt nutriretur: nutritio autem est pars digestionis ex primo canonis Quo ad secundum arguitur. Faciamus ei adiutorium simile sibi: dicitur de muliere non videtur autem aliud de quo tunc seruiret mulier: nisi ad actum gignitionis. Quo ad tertium arguitur auctoritate Hugo. de sancto victore. Si homo stetisset gene raret filios sine peccato sed tamen non ne cessario: paterne haeredes iusticiae.
¶ In ista quaestione sunt tres articuli. Primus est terminorum declaratiuus Quorum Secundus est quaestionis responsiuus
¶ Tertius est dubiorum motiuus Quo ad primii articulum termini sunt digestio: innocentia: confirmatio.
¶ Pri mus igitur terminus est digestio vnde digestio secundum Aristotelem. 4. metheo. est perfectio a naturali: et proprio calido ex oppositis passiuis. In qua descriptione tria notantur. Primo genus dum dicitur perfectio. Unde secundum Aristo. in lib. de genatione prius nutritiua sunt in potentia remota: vt formam capiant nutribilis. Se cundo in propiuquo et apud medicos vocatur ros: et tertio in nutribile conuertitur. Unde secundum hoc in corpore animalis possunt tres assignari digestiones. vt prima sit in stomacho vbi separatur grossum a subtili: et il lud subtile dicitur in potentia remota ad comuersionem in substantiam corporis animalis: bene tamen verum est apud medicos: quod masticatio quaedam praeparatio magna est ad huiusmodi digestionem: vnde triticum masticatum ad multas valet medi cinas ad quas non valet non masticatum. Secunda digestio caelebratur in epate: et illic fit separa tio impuri subtilis a puro subtili. Impurum enim vertitur in vrinas: purum autem va dit ad venas et cor: vbi tertia caelebratur digestio vbi rursus fit separatio minus puri a magis puro: minus enim purum vertitur in sudores: et alia multa: magis autem purum in rorem et cambium quod est album quod ver titur in partes corporis animalis: quo ad in diuiduum et superfluum alimenti vadit ad locum genatiue propter specim. Secundo dicit aristo. quod digestio est in naturali et proprio cali do: digestio enim facta calore aeris extrinseci: seu ignis seu a calore accidentali non est proprie digestio nisi amplietur digestio ad digestionem accidentalem: debet esse emim a na turali calido: quod vocatur calidum radicale agens in humidum radicale: et debet hic ca lor esse proprius non alienus. Tertio dicit ab oppositis passiuis passiuum: proprium enim in digestione dicitur alimentum seu humidum quod opponitur calido contrarie: et in hoc continue agit sicuti ignis oleum in lampade et dum consumitur humidum radicale moritur homo seu dum suffocatur calidum radicale. Noto rursus quod sunt a philosophis assignate tres species digestionis scilicet pepansis: ephesis: et optesis: pepansis est ad modum grani: bene di gesti: ephesis est quando fit digestio circum stante humido per totum: sicut est in elixatis. optesis vero quando fit digestio circunstan te calido exterius per totum: sicut est in assatis: et queunt applicari corpori animalis: vt prima sit ex toto naturalis. Secunda sit dum in balneo fit digestio. Tertia in stuphis Et he tres digestiones tria habent opposita omotes enim opponitur pepansi: est enim sicut granum non maturum. Holipsis epsisi: et est sicut carnes elixate. Malestatesis optesi: et est sicut gipsum seu plaustrum respectu lapi dis quae possunt in corpore applicari animalis vt liquido patet intuenti: vt dicatur igitur quod digestio est perfectio a proprio et natura li calido ex oppositis passiuis.
¶ Secun dus terminus dicitur innocentia. Et solet accipi tripliciter: vno modo dicitur in nocentia pura per se bonitas: cui ex se omnis an nexa est perfectio et sic solus deus est innocens: vel beati secundum quod quodammodo participant illum abyssum deitatis intermine et ab omni sunt culpa et poena segregati: et sic exponi potest ille titulus libri beati Aug. Incipit liber de vera innocentia: et sic dici tur innocentia: quia omnem negat poenam et actu et habitu: seu nocumentum. Secundo dicitur innocentia pro statu separato actu a viciis et peccatis: multis tamen immixto et poenis et miseriis et sic dicuntur iusti viatores in prsenti viagio innocentes. Unde psaes. Innocentes e et recti adheserunt mihi. Et illud. Innocentes pro christo infantes occisi sunt etc. Ter tio dicitur innocentia pro statu separato actu ab omni malo culpae et poenae possibile tamen ad vtrumque: et sic dicitur status hominis primarius status innocentiae: et sic sumitur in proposito¬
¶ Tertius terminus est confirmatio in et mo consimili capi potest tripliciter. Uno modo i pro bono per essentiam quod in nullo potest deficere ex seipso: et sic solus deus dicitur comfirmatus: qui nequit peccare mortaliter. Secundo dicitur pro illo qui nequit peccare nec mortaliter: nec venialiter: hoc tamen habet a superiori dono: hoc modo dicunt beati confirmati in gloria. Tertio dicitui confirmatus quae nequit peccare mortaliter dono dei: potest tamen venialiter: hoc modo fu erunt confirmati apostoli in die penthecostes: et aliqui in vtero sanctificati non dico omnes: quia Maria nec peccauit peccato originali nec veniali: nec mortali.
¶ Quantum ad secudum articulum in sunt tres conclusiones. Prima est de dige stione et generatione primorum parentum in statu innocentiae. Secunda est de prole eo rum quae fuisset: quo ad corpus. Tertia est quo ad animam prolis et confirmationemus
¶ Prima est haec. Sic in statu primario digestio infuisset vt parentibus delecta bilis foret gignitio. Dicit prima pars con clusionis: quod in statu innocentiae fuisset dige stio. probatur sic. Nihil creditur in statu ino centiae homin fuisse collatum ociose: sed in statu innocentie habebat vasa digestionis: vtputa stomachum: epar: loca egestionum igitur. Et confirmatur: quia ex praecedenti distinctione indigebat nutrimento propter humidum ra dicale: et defecisset nisi comedisset. Et si obiiciatur: quia ista turpia sicut vrina et alia conpetere non videntur statui innocentie: maxime cum fetorem habeant. Dicendum: quod in il lo statu non fuisset sudor: nec caetera quae homini proueniunt ex debilitate: fuisset tamen uiusmodi digestio quia competit naturae humanae: verum est tamen quod sine fetore. Ex quo patet quod conuertisset cibum: et quo ad conseruationem in diuidui / et in superfluum indiuidui / necessarium tamen ad gignitionem. Ideo dicit secunda pars conclusionis / quod in illa innocentia fuisset ge neratio. Probatur. Distinctio sexuum non est nisi propter generationem: sed in illa innocentia fuisset distinctio sexuum: igitur. Unde Augstinus 14. de ciui. dei. Quisquis dicit non comnituros / non generaturos bomines nisi peccassent: quid aliud dicit nisi propter numerosita tem sanctorum fuisse peccatum. Et si obiiciatur: quia dicit Augustinus in li. de bono coniugali. Nupartiae non nisi mortalium esse potuerunt. Exquo igitur stante illa innocentia erant immortales: se quitur quod non fuisset gignitio. Et Dam. Poterat deus genus hoc absque generatione multiplicare / si homo mandatum suum seruasset vsque in finem.
¶ Dicendum primo ad verbum Aug. quod habet intelligi non de mortali quod habet necessitatem moriendi / sed quod potest mori: et talis fuit homo in illa innocentia. Nec qua ad secundum dicit Dam. quod non fuisset gignitio si hostetisset: sed intelligit quod non fuisset cum feditate et libidine.
¶ Sed fuisset ne in tali generatione aliqua in muliere corruptio quia dicit Augustinus Sine vlla corruptione inte gritatis infunderetur maritus gremio mulie ris. Stetisset ne verginitas in muliere post concubitum? Dicit ad primum doc. deuo. huius dist. q. 4. quod in seminum commixtione sunt tria: claustri apertio secundo feditas: tertio libido. Primum est naturale: secundum poenae: ter tium corruptionis vitiosae. Primum fuisset in statu innocentiae: quia mulier viri semen suscaepisset: sine tamen claustri corruptione: ita enim ad votum obedisset / sicuti modo os et manus. Nec fuisset turpe loqui de illo actu / sicut nec modo de comestione. An autem stetisset virginitas post captum semen: Dicit sanctus Tho. q. 2. huius distinc. quod in virginitate sunt tria. Primo claustri incorruptio: e: hoc est esfentialius veginitati: et istud non habuisset eua post semen captum: et ita non fu isset virgo. Secundo requiritur integritas mentis in habitu: et tertio in actu: et ista inquit duo sunt bonorabiliora in verginitate: et quo ad ista duo fuisset verginitas in illo statu: quia mentem semper habuisset purissimam Unum tamen dicit hic Tho. quod nullo modo vide tur: quod scilicet requiratur ad verginitatem integram vo litio actualis. Si enim hoc esset verum / quod beatam Maria dum dormiebat virgo non erat: quod extat absurdum: ideo sufficit puritas in habitu / nisi dum affuerit tempus vt in actum exeat: alioquin omnes virgines dum dormirent: iam non essent virgines. Sed dicit tertia pars conclusionis: quod ista generatio fuisset delectabilis: patet: quia vnaqueque potentia in propria delectatur operatione. Et si dicatur quod talis delectatio absorbuisset vsum rationis / sicut et modo facit. Dicendum quod habuissent moderamen in huiusmodi actu vsu rationis. Ca propter ait. q. 3. doctor deuotus: quod in ta li actu est modo delectatio maior quam tunc fuisset: quia intentio delectationis fuisset re gulata per rationem: quod modo non fit: immo totus immergitur homo interior. Et dat exemplum de equo aequalis de se virtutis cum frenon et sine freno. Ex quo patet quod ille actus in eis non impedisset contemplationem. Unde Augustinus in libro de ciui. dei. Nuptiae illae dignae felicitate paradisi si peccatum non fuisset: diligibilia prolem gignerent: et pudendan libidinem non haberent. Ex quo patet defectus Tho. q. 2. huius dist. in solutione argumenti secundi dicentis: quod in isto actu fuiset intensior delectatio in statu innocentiae: patet oppositum: nec est simile de actibus caeterarum potentiarum / vt videtur etc. patet.
¶ Secuda conclusio est de prole in sta tu innocentiae quo ad corpus: et est haec. Sic innocentia mares habuisset et faemi s nas / vt ambo paruuli nascerentur. Dicit prima pars: quod in primo statu fuissent geniti et viri et mulieres. Probatur. In illo statu ea fuissent sine quibus non potuisset ille status fuisse continuatus. Sed sine viro et muliere nequiuisset continuari: igitur in ambobus sexibus fuisset multiplicatio. Et confirmatur: quia sicut vir intendisset sui consimile gignere in tali actu / ita et mulier aliquotiens quammaxime. Et si dicatur quod secundum philosophum in sexto de animalibus: Mulier est vir occasionatus. Exquo igitur ille status erat perfectus: non videtur quod fuissent tunc mu lieres. Et confirmatur: quia natura intendit / et maxime in illo statu quod est melius: vit autem longe perfectior est muliere.
¶ Ad primum dicendum / quod mulier dicitur mas occa sionatus: quia viri occasione facta est. Sic enim a deo dictum est: Faciamus ei adiutorium simile sibi. Uel dicatur secundum quod dicit Tho. articulo. 2. q. 1. quod licet sit quo ad indiuiduum occasio / non tamen quo ad speciem: quae fine hac nequit modo naturali conserua ri. Et dicendum ad secundum: quod licet simpliciter sit melior vir muliere: tamen aliquo tiens intendisset natura gignitionem muli eris: quia melior fuisset comparatione ad speciem / licet non simpliciter. Et si quaeratur: an quando voluissent genuissent virum: et quando voluissent / mulierem. Et vnde est diuersitas gignitionis viri et mulieris et Dicendum ad primum quod sic. Nato enim viro intendissent gignitionem mulieris: vt vir quilibet suam propriam habuisset vxorem: nec vnus vir vnquaem duas habuisset vxores: nec simul: quia tunc fuisset proprie bigamus: sicut Lamech: qui ex hoc valde vitupetur. Nec successiue: quia sicut dicit doctor subtilis. q. 2. huius distin. sicuti modo non sunt multum laudabiles de communi cursu secun dae nuptiae / ita nec tunc. Unde autem est variatio in conceptu maris aut mulieres: Solent enim assignari tres causae. Prima ex per te corporis: secunda ex parte animae: tertia ex parte extrinseci continentis. Quo ad pri mum sunt tres causae variationis in productione / aut maris / aut faeminae. Prima est ex receptiuo diuerso. Si enim viri semen recipiatur in parte dextera faeminae: de commu ni satis vir seu mas generabitur / si in sinistra / faemina. Cuius ratio: quia pars dextera fortior est et calidior: et magis intense agit in semine illo / et ita ad perfectius. Unde in libro animalium refert magnus Albertus quod quedam mulier solita erat portare semper faeminas: datum est ei consilium vt post seminis conceptum super dextrum latus dormiret: quod et fecit: et caepit ex tunc mares procreare. Secunda ratio est ex parte semi nis in comparatione vnius ad aliud scilicet semi nis viri ad semen mulieris. Si enim semen viri sit fortius menstruo mulieris: de commu ni mas generabitur: si econtra / mulier. Unde patet quod false opinantur qui dicunt mulierem solum se habere passiue in prolis generati one: de quo in tertio. Tertia ratio sumit ex parte seminis viri in se. Si enim sit perfectum semen et valde digestum triplici calo re sufficienter: sociatum scilicet calori lucis scilicet cae li / calore elementi: et calore proprio: generabitur mas: si econtra mulier. Et inde est quod de communi ante tertium septennium gene rant sepius faeminas / post mares: nisi aliud adueniat impedimentum.
¶ Secunda ratio principalis in diuersitate prolis est in imaginatiua: dum enim in actu illo gignitionis imaginantur ambo gignentes ad aliquid / vel eorum alius: valde facit ad gignenduni aut marem / aut mulierem. Sicut dat exemplum Hiero. de quadam: quae quia in susceptione seminis a viro / imaginabatur de quodam mauro: peperit nigrum / sicut fuisset maurus. Dat etiam tale exemplum doctor deuotus. q. 6. de quadam muliere: quae dum a viro cognoscebatur / ad immaginem aspiciebat snani: et nanos semper portabat. Hanc ratio¬¬ nem habuissent primi parentes in illa innocentia: quia in actu illo vertissent ambo com consensu immaginem suam / aut ad gignitionen maris / aut faeminae: et pro libito suae voluntati genuissent aut marem / aut faeminam: quo etiam ad hoc dedissent / aut minorem aut maiorem virtutem semini iuxta rationis imperium.
¶ Tertia ratio principalis est ex parte extrinseci scilice aut aeris aut venti: sicut dicit philosophus in. 16 de animalibus. Boreas enim vtilis est val de ad gignitionem maris: quia obturat cor poris meatus ne calor exeat: et inde multiplicatur calor interius. Econtra auster in gignitione mulieris: quia aperit poros: et inde calor dispergitur: et istud maxime obser uant pastores docti tempore generationis oui um. Hanc autem causam non credo fuisse in primo statu: cum tunc maximam habuissent aeris temperiem: quod contradicit vento borealis. Sed dicit secunda pars conclusionis / quod in statum innocentiae pueri nati fuissent paruuli. Probatur quia oportebat faetum conceptum propor tionari ventri in quo portatur. Cum igitur nequi uisset venter mulieris portasse hominem perfe ctum: sequitur. Ex quo primo patet / quod nequissent in ortum suo pueri ambulare. Secundo quod necessaria eis fuisset parentum ministratio. Tertio quod creuissent sicut modo crescunt de imperfecto ad perfectum: licet tunc valde perfectius: non tamen venissent ad senium: ita quod habuissent aliqualiter nobiscum consimile principium / sed finem dissimilem. Et si dicatur quod geniti a brutis multis / immediate nati ambulant / sicut in capris: patet: ergo fuisset in homine. Dicendum / quod non est consimile: quia inter animalia caeteris paribus homo est humidior per naturam: et magis humi dum habet cerebrum: ideo indiguisset solida tione membrorum: illa autem animalia quae immediate ambulant sunt valde siccae complexionis: nec fuisset poena puero cum habuisset parentum diligente custodiam.
¶ Tertia con clusio est quo ad animam prolis et confirmatio nem in bono: et est haec. Sic in innocentia soli electi fuissent geniti: vt eis nec confirma tio nec scientia transfunderetur a parentibus. Prima pars dicit: quod in statu innocem tiae soli electi fuissent geniti. Probatur medio doc. subtilis. q. 2. huius dist. Omnis or dinate volens finem / primo vult ipsum finem: se cundo ea quae sunt ad finem / secundum quod magis et mi nus ipsi fini appropinquant: sed deus est huiusmodi: igitur vult primo seipsum: secundo creaturam quam elegit beatificare: tertio vult sibi dare media ad habendam beatitudinem. scilicet gratiam et merita: nec aspicit nisi aspectu secundario / quod iste electus ab isto vel ab illo: vtputa a reprobato vel electo homine generetur: immo idem electus qui in statu innocen tiae fuisset genitus ab electo in praesenti statuigignitur a reprobo. Et patet quod hoc potest fieri: Nam vnus ignis numero qui gignitur ab vno igne / aeque ab alio potest generari. Sic Isaac qui genitus est sanctus ex abraam sanctis simo viro: potuit gigni a Nerone crudelissimo viro: quia illud nutri mentum quod in abraam in semen est conuersum / potuit et in nerone. Ex quo patet quod in statu illo soli electi fuissent geniti: patet vl tra quod ibi soli qui fuissent saluati in illo sta tu sunt modo / vel erunt saluati. Tertio patet: quia aliter saluantur electi quam fuissent: quia multi per martyrium: tunc autem nullum fuisset martyrium. Et si dicatur: quia vt iam dictum est: in illo statu tot fuissent viri quot muli eres: modo autem verisimile est quod plures de vno sexu saluantur quam de alio. Dicit doctor subtilis / quod sicut soli deo cognitus est numerus electorum in superna felicitate locandus: ita et de quo sexu erunt plures / seu de viris / seu de mulieribus. Dicit tamen quod diffe rentia maris et faeminae est solum differentia materialis / ex. 10. metaph. et ita non repugnat vnum qui fuisset mulier in primo statu esse in isto virum. Et ita non obuiat / quan iidem salua ti fuissent tunc et nunc: sed tunc in sexu muliebri / nunc virili / seu econtra. Unde inquit di cunt aliqui / quod forsan in illa superna ciuitate erunt electi omnes in sexu virili: illis demptis mulieribus quae in corpore proprio mira fecerunt: sicuti beata Maria virgo / et aliae multae. Sed dicit secunda pars / quod non fuissent in bono confirmati: et quod profecissent in scientia. Prima pars patet. Per fecta confirmatio in bono maxima est pars beatitudinis. Si igitur habuissent illam con firmationem a principio: iam fuissent perfecte beati: et ita non in via sed in termino: habuissent tamen multa adiutoria ad bonum: vtputa introductionem parentum / bonitatem naturalium.
¶ Sed numquid fuisset eis trans missa iusticia originalis: Dicendum quod non: quia est donum supernaturale: et per consequens non transfunditur: sed cuilibet a deo donata fu isset. Et patet quod valde defecit Tho. quae di citi / quod si parentes fuissent producti in gratia genuissent in gratia filios. Quia autem profecissent in scientia / patet: quia propter humidi tatem cerebri naturalem non habuissent immediate phantasmata depurata quae requirum tur ad cognitionem quammaxime acquisitam per viam sensus: quae fuisset in statu innocentiae: lonoge tamen perfectius quam modo. Quantum ad tertium articulum sunt l tres difficultates.
¶ Prima est. An quati. s enscumque vir mulierem cognouisset: vtrum mulier concepisset: Dicit doctor deuotus. q. 5. quod sic: quia in illo opere nihil fuisset ociosum. Ad s dunt aliqui / quod simul mulier semper concepisset marem et faeminam: marem in dextra / et faemi nam in sinistra.
¶ Secunda difficultas. Utrum vnus homo vltra vnum marem et vnam faeminam genuisset: Dicendum quod verisimile quod sic. Uerum est tamen quod credibile valde est quod fuisset tempus limitatum pro huiusmodi opere exel cendo: quo posito ab isto opere cessassenti vel tunc translati fuissent.
¶ Tertia dif ficultas. An tunc omnes electi aequales fuissent in perfectione: Dicendum quod non: im mo et in corpore aliqui habuissent meliora naturalia: et in anima habuissent aliqui maiorem scientiam in intellectu / et maiorem bonitatem in affectu. Nullus tamen fuisset aut corruptus in corpore / aut simpliciter ignarus vel maliuolus. Ex quo patet ad quae stionem: quod videlicet in statu innocentiae ter tia caelebrata digestione nascerentur filii: non tunc tamen in bono confirmati. Et tunc ad argumenta.
¶ Ad primum iam patuit. Non enim fuisset talis egestio cum fetore sicuti modo. Et ad confirmantionem dum dicitur / quod fuisset impurius corpus. Dicendum quod non / loquendo simpliciter: quia non capie bat nisi propter fortificationem naturae: vt bo no recepto alimenti impurum emitteretur.
¶ Ad secundum / neganda est maior. Et ad dictum Aristotur. dico / sicut dicit doctor deuo. quod philosophus non omnia vidit: istum enim nesci uit statum: solum enim locutus est de rebus secundum quod eas est expartus: principaliter tamen fuisset in la multiplicatio ad laudem dei.
¶ Ad tertium dicitur ad regulam illam thopicam: quod tantum tenet in causis vniuocis: scilicet quando vtrumque est causatum a causa vniuoca: quando autem vnum causatur a causa vniuoca / et reliquum a causa equiuoca: non tenet: et patet exemplo. Qualitas enim corruptibilis generat qualitatem corruptibilem / non tamen incorruptibilis incorruptibilem: quia incorruptibilis a solo deo generatur. Iusticia autem solum habet causam aequiuoca. scilicet deum (iusticia dico infusa) cuiusmodi illa fuisset. Et tantum de prae senti quaestione.
Conclusiones
¶ Ex praesenti autem distinctione sicut de praece. etc. Prima con clusio. Statu primario fuisset genita proles: vt et sancta erat gignitio. Dicit conclusio / quod in statu primo fuisset generatio prolis. Et ponitur a principio dist. vsque ibi. Si quae ritur vero quales etc.