Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Distinctio 17
Circa textum
Distinctio decima septima / in qua docetur de principiis hominis costitutiuis / quae sunt corpus et anima: et primo: de formatione viri. Ac dmne origine animae plura solent quaeri: scilicet vnde creata fuerit: et qund: et qua gratiam ha buerit in creatioe. Hic signat. 17. ditinctio huius secundi quae sic continuatur praecedentibus. Nam postquam in praecedenti distinctione hominis posita est pductio: Nunc incipit inquirere ex quibus et qualiter sit in homine constitutio. Et partitur in tres partes principales. In prima animae creatio hominis ponitur. In secunda eius locatio iparadisus dicitur. In tertia mulieris productio vltimo sequitur. Prima in principio. Secunda ibi: hominem autem formatum etc. Tertia distinctione. 16. ibi: In eadem quoque paradiso etc. Prima rursus particula in qua animae creatio bominis ponitur: in tres partes diuiditur. In prima ostendit magister animam differentes et diuinam essentiam. In secunda eam simul et corpus manentes quo ad coexisten tiam. In tertia adam laudat creatum dicentes virilem impermanentiam. Prima in principio. Secunda ibi: Sed vtrum in corpore vel extra corpus etc. Tertia ibi: So let etiam quaeri: vtrum etc. Et sequitur illa particula secunda. Hominem autem formatum:. In quo bomins locatio paradisus dicitur. Et partitur in tres partes principales. In prima ostenditur quod extra paradisi spacium sit ho mo conditus. In secunda ostendit huius loci gra tum solacium terrenum funditus. In tertialignum cunctum atque pomerium panditur penitus. Prima in principio. Secunda ibi. Intelligitur autem paradisus localis etc. Tertia ibi. In hoc autem paradiso erant ligna. Et haec est diuisio etc.
Quaestio
¶ Quaestio ista docet de paradiso terrestri in qua frater Guillermus recedit a preceptore suo qui locutus est vt prudes philosophus li. 2. di. 17. vbi quaerit. Utrum paradisus sit loc couenies habitationi humane. rUtrum adam anima eidem infusa in terrestri paradiso positus fuerit. Et arguitur quod non triplici medio.
¶ Primo sic. Nullus est. terrestris paradilus: igitur nequiuit homo ibi collocari: consequentia patet. Sed probatur antecedens. Si enim esset iste terrestris paradisus quaero locum: aut esset uvltra tropocos: aut secundo inter tropicos et equinoctialem: aut tertio sub tropicis vel equiuoctiali neutrum potest dici. Probatur primo quod non vltra tropicos propter hiemes et frigora aduenientia quod repugnat illi habitationi. Se cundo quod non citra inter equiuoctialem et tropi cum propter calorem nimium. Tertio non subtropicis aut equiuoctiali: quia homines illic minime viuunt. Unde refert in li. de locis Albertus magnus quod ethiopes qui quaesi sunt sub tropico cancri efficiuntur senes in etate triginta annorum.
¶ Secundo arguitur sic Si fuisset. paradisus terrestris: aut conser uasset hominem in sanitate: aut non / sed nec sic nec sic: igitur etc. Maior patet: sed probatur minor. Tum quia in paradiso fuerunt li gna posita ad vescendum: et ita indigebat homo pro sanitate comedere. Tum secundo propter locum quem ponit Beda attingere lunarem circulum: et per consequens ibi erat aer nimie raritatis quod repugnat vitae humanae: seu sphera ignis qui locum comburebat. o
¶ Tertio arguitur sic. Si adam anima sibi infu sa fuit in illo paradiso collocatus: tunc aut fuit creatus extra paradisum: aut intra. nullum est dicendum: igitur etc. Maior patet. Sed minor probatur primo quod non extra: quia non est maioris nobilitatis mulier quam vir: Et tamen legitur mulier fuisse creata in pa radiso in Ben. de costis adam. Edificauit enim dominus costam quam tulerat de adam in mu lierem. Nec secundo fuit intra creatus: quia scribit magister in hystoria quod fuit creatus in cam po damasceno: seu prope damascum quae est caput siriae.
¶ In oppositum est magister in listera Et partet. Plantauerat autem dominus deus para disum voluptatis a principio: in quo posu it hominem quem formauerat.
¶ In ista autem quaestione ad alias pariformiter etc. Primus est terminorum declaratiuus Quorum Secundus est quaestionis responsiuus Tertius est dubiorum motiuus Quo ad primii articulum tmini sunt paradisus terrestris anima et adam.
¶ Noto autem triplice paradisum. Primo enim dici paradisus illa patria caelestis in qua beati locantur: hoc modo loquitur Paulus. Scio hominem / siue in corpore / siue extra corpus raptum in paradisum: et audiuit archana ver ba quae non licet homini loqui. Secundo modo dicitur paradisus visio clara dei: et eius fruitio vbicumque sit / seu in caelo seu in terra. Et hoc modo inducit lucas dominum iesum latro ni loquentem. Amen dico tibi: hodie mecum eris in paradiso. Non dubium quod aut loquebatur de visione diuina: aut loquibatur de quiete mentis et vitae: non oportet autem hoc exponere de paradiso terrestri: sicut exponit euangelium nicodemi. Tertio dicitur paradisus locus amenissimus in terra constitutus in quo adam ante peccatum constitutus fuerat. Et dicitur in greco paradisus: in latino ortus: in hebreo eden: quod interpretatur deliciae: et iungatur latinum cum hebreo: et dicetur ortus deliciarum. Et hic dicitur paradisus terrestris: de quo sic dicit Damasce. Quia vero ex visibili et inuisibili creatura conditurus erat deus hominem secundum propriam immaginem et similitu¬ dinem: sicut quendam regem et principem omnis terrae et omnium quae sunt in ipsa constituit ante euum: velut quandam regiam in qua conuersans beatam et omnium ditem habeat vitam. Et quod ille diui nus paradisus dei manibus in eden plantatus esset gaudii et exultationis vniuersae promptuarium: et sequitur. In oriente quidem omni terra excelsior positus tempe rato vero et tenuissimo aere circumfulgens: plantis semper floridis ornatus: et bono odore plenus: lumine repletus pulchriu tudinis vniuersae et horae sensibilis superexcedens intelligentiam: haec ille. Et dicitur terrestris: quia in terra est positus.
¶ Se cundus terminus est anima. Unde anima ab animando dicitur: sicut spiritus a spirando quammaxime in bona caelestia. Rogo vos inquit apostolus vt spiritus et anima integer seruetur. Unde noto quod anima rationalis secundum Cassiodorum sic diffiniturAnima est substantia spiritalis a deo crea ta: proprii sui corporis viuificatrix. In qua diffinitione tria patent. Primo enim consi deratur secundum se dum dicit: quod anima est sub stantia spiritalis: id est simplex. Unde Augusti. in li. de anima et spiritu: animam diffi niens dicit. Anima est spiritus intellectua lis: rationalis viuens semper in motu: bone maleque voluntatis capax. Unde patet quod anima est substantia: et quia non est mixtura seu corporis dispositio sicut posuit Alexan. peripatetur. In eo autem quod est spiritalis patet quod non est potentia imaginatiua: quae organo alligata est sicut posuit anempecheSecundo dicit quod est a deo creata. Undi et solet anima sic diffiniri. Anima est spib raculum vitae: et accipitur ex illo verbo. Spirauit in facien eius spri eculum vitae. Ex quo patet quod non est deus diie substantia animae: sicuti posuit parmenides: qui omnia posuit vnum: quia non est eiusdem rationis crea tor et creatura. Item Dauid de dinanto. qui posuit tria rerum genera / corpora / animas / et intelligentias: et posuit quod corpora componebantur per athoma indiuisibilia animae per diuersam noim et intelligentiae per deum multiplicatum. Et ita cum noys primaria sit deus ponebat consequenter deum esse de substantia animae.
¶ Noto tamen quod hic cum sit triplex anima / vegetatiua / sensitiua / et intellectiua: solum loquor de intellectiua. Tertio dicit quod anima est propria sui corporis viuificatrix. Unde sic diffinitur ab Aug. in li. de spiritu et anima. Anima est substantia quaedam rationis particeps regendo corpori associata sic: scilicet vt viuificet. Ex quo patet error platonis qui posuit animas in corpore esse veluti nautam in naui. Et patet etiam exquo est propria anima cuilibet corpori error auerro is: qui posuit omnium hominum eundem esse intellectum agentem et possibilem: et solum in ho minibus secundum aspectum fantasiarum fieri: aut ignorantiam: aut scientiam.
¶ Tertius terminus est adam. Unde adam in biblia capitur tripliciter. Uno modo dicitur adam idem quod homo: sicut est illud. Uocauit nomen eorum adam in die qua creati sunt. Et hiero. super matth. diciti / quod vbicumque in veteri testamento apud nos scriptum est: Fi lii bominum: in hebreo scriptum est filii adan sicut in quarto psateo. Filii hominum in hebreo scriptum est filii adam. Secundo dicitur adam pro christo domino nostro qui dicitur secundus adam. Tertio dicitur pro primo homine: qui dicitur primus adam: et pro hoc sumitur in titulo quaestionis: et de ambobus loquitur apostolus Sicut primus adam de terra terrenus: sic. secundus de caelo caelestis.
¶ Quatum ad secundum articulum l sunt tres conclusiones. Prima est de paradiso terrestri. Secunda de anima adae. Tertia de collocatione adae in paradiso terrestri.
¶ Prima est haec. Sic paradisus terrestris sub equinoctiali extat circulo vt ad lunarem vsque globum ascendat. Prima pars dicit: quod est aliquis paradisus terrestris: patet autctoritate Isid. li. xiiii. ethimo. ca. iii. Paradisus inquit est locus in orientis partibus constitutus cuius vocabulum a greco in latinum vertitur ortus. Et infra. Est enim omni genere ligni et pomiferarum arborum consitus: habeus et lignum vitae: non frigus ibi: non estus: sed perpetua aeris temperies: cuius medio fons prorumpens totum nemus irrigat. Et iosephus: Deus ad orientem plantauit pa radisum omni germinatione florentem: et in hunc locum introduxit adam et eius vxo rem praecipiens eis plantationum habere sollicitudinem.
¶ Ex quo patet defectus origenis qui voluit nullum talem paradisum esse terrestrem sed omnia quae dicuntur de isto paradiso allegorice debere intelligi. Unde et epiphanius cipri episcopus in quadam epistola quam transtulit hiero. inter origenis errores istum computat.
¶ Sed dicit secunda pars conclusionis: quod paradisus terrestris est sub equinoctiali circulo scilicet sub cona torrida posita inter duos tro picos estiualem et hyemalem: probatur: Illuc est collocandus paradisus terrestris vbi est maxima aeris temperies: sed sub equi noctiali reperitur maxima aeris temperies: igitur: maior patet: quia exquo dicitur ortus deliciarum: maxime requirit aeris bonitatem. Sed minor probatur: Tum autctoritate ptholomei ponentis quandam optimam ciuitatem sub equinoctio collocatam. Confit matur: quia aer efficitur purior vbi solis plus et planetarum aliorum viget vigor sed sic est habitantibus sub equinoctio: quia bis in anno cadit sol super cenith capitum eorum: scilicet in principio arietis et libre. Unde bo rum creduntur virtute planetarum ibidem nasci herbe et arbores mire virtutis. Et si dicatur primo videtur quod comburuntur calore solis cum ibi sit amplior calor quam in tropitis: vbi tamen vi solis vix manent bomines. Respondendum quod non est simile quia sub cona torrida collocatur mare temperans per vapores solis calorem quod non est sub tropicis. imaginor enim cum platone in thimeo quod mare occeanum totam circundat terram. Secundo quod scindit terram per medium subgona torri da et vocatur mare magnum: et dico quod bene verum est quod nisi esset huiusmodi mare: ex quo leuantur continuae vapores: et proiiciuntur hinc et inde solis virtute esset inhabitabilis. Ande recte fonti caloris respondet fons humoris. Unde vbi nos habemus fons ascendebat de terra etc. habet sermo hebreus. Nubes ascendebat de terra. Et hoc est quod dicebat frater Alexan. in secunda parte summe: collatione de habitatione ho minis ponens tres causas huius temperiet Primo noctem: quia calor diei per noctem temperatur quae semper est frigida. Secundo huiusmodi mare. Tertio aeris puritatem: aer enim rarus non ita retinet caliditatem: sicuti grossus: patet ad sensum: longius enim retinet calorem lapis calidus quam aqua ca lida. Non habent autem huiusmodi mare habitantes in tropicis. Tertio dico quod in me dio illius maris est mons quidam vndique mari circundatus: et illum ego voco terrestrem paradisum. Ex quo primo patet / quod terrestris paradisus est a parte orientis: et licet hic doctor subtilis dicat valde subtiliter: quod quilibet punctus caeli potest dici oriens secundum quod diuersis apparet. Capio tamen hic oriens secundum quod accipit philosophus in se cundo caeli et mundi: dum vocat orientem dextram caeli. Unde vbi habemus. Planta uerat autem dominus deus paradisum voluptatis a principio: hebreus habet in oriente: patet secundo quod paradisus terrestris est in medio terre: patet tertio quod est in medio maris. Sed quaeritur tunc vnde est quod chronici gentilium non scripserunt de huiusmodi paradiso: Respondendum primo quod eundo versus equinoctium vt tangit Albertus mag nus in libro de locis: sunt montes pleni magnetibus attrahentibus bomines: sicuti his in partibus magnes trahit ferrum. Et dicit quod in hoc tractu homines ridendo moriuntur. Secundo quia dehinc ad locum illum sunt loca inaccessibilia: vt patet in descri ptione mappe mundialis facta sub Iulio cesare tribus philosophis et romano exercitu. Ter tio quia est via per tropicos quae vt dictum est nimis habundant in calore et diluuiis per pulueres arenarum: sicut onensum fuit sub cambise rege persarum: cuius totus exercitus missus contra hamonem inundatione puluerum submersus est. Uerum est tamen quod philosophi et maximae poetae in occeano ponunt insulas fortunatas maxi ma repletas temperie et omnium lignorum genere: vnde hoc habuert: Credendum quod aut ratione vt detur locus perfectus in terra: aut quibusdam reuelationibus quibus propter nos deus reuelauit. Et si hoc vocabant paradisum terrestrem. Bene dicebant cum hoc occeanum mare magnum capientes. Unde frater Alex an. loco praedicto sanctus Tho. secundo scripti hac distin. q. 2. ar. 3. doctur. deuotus in du biis litteralibus huius distin. huius sunt opinionis. Et principaliter doctor egre gius nicolaus boneti super Sen. Nec va let quod dicitur: quod motus solis illuc maxim maximum generat calorem: sicuti in hac distinctione arguere videtur doctur. subtilis. Cui non videtur possibile per naturam sub equinoctio paradisum collocari fateor hoc in loco eum non capio. Dum enim dicit quod cursus solis est maximus sub equinoctio et maior quam in tropicis vel citra fateor: quia in aequali tempore maiorem perficit circulum: scilicet in spacio. xxiiii. horarum. Tamen quod dicit quod maior motus generat maiorem calorem verum est subiectiue non autem obiectiue. Sic intelligo subiectiue: id est si id quod mo uetur sit caloris per motum susceptiuum: tunc maior motus maiorem in eo generat calorem. Non est autem verum in eo quod mobi le aspicit obiectiue immo minorem: patet exemplo. Circumuoluatur circa ignem in veru gallina quantocitius voluetur tanto minus calefiet: sic in proposito.
¶ Sed dicit tertia pars conclusionis: quod paradisus terre stris ascendit vsque ad globum lunarem: patet au ctoritate Bede in listra et strabi. Hic inqui unt locus in oriente est positus interiecto occeano et montibus oppositis a regionibus quas incolunt bomines secretus et remotissimus pertingensque altitudine vsque ad lunarem circulum. Unde aquae diluuii illuc minime peruenerunt. Et hic dicit Albertus magnus secunda parte summae sue. q. 347. quod in libris antiquissimis inuenit istam sententiam Bede et strabi a beato Thoma apostolo dei processisse.
¶ Ex quo primo patet quod erat altior medio interstitio aeris in quo sunt daemones. patet secundo: quod nulla erat nox in illo paradiso: probatur. Testatur magnus Albertus in li. metheororum esse quendam montem in india qui dicitur caucasus vbi quando est equinoctium tardius occidit sol in eius cacumine quam inferius de quat tuor horis: et citius oritur de quattuor: ita quod dum habitantes in pede montis ha bebant horas duodecim noctis solum: superius erant quattuor. Cum igitur ex ista positione longe sit altior paradisus: sequitur. Ex quo patet tertio quod nec tempe stas nec grando etc. ibi nascebantur: patet. quia veniunt de medio aeris intersticio. Et si quaeratur quomodo poterat esse ibi locus habitabilis cum teste Solino quando ibant philosophi ad montem olimpi qui tan te non est altitudinis: eos oportebat habe re spongias plenas aqua propter raritatem aeris vt efficeretur spissior. Dico quod nonest simile: in paradiso siquidem erant quattuor flumina: vnde poterat satis aer spissari: non autem legitur in illo monte olympi fluuium fuisse. Caeterum adam in statu innocentiae erat perfectior longe quam nos: ideo non est mi rum si aere puriori viuere poterat. Sed tunc est magnum dubium: quia in philosophia est probatum quod super spheram aeris est sphera ignis. Igitur si paradisus erat vsque ad globum lunarem erat non in aere sed in igne. Hic fateor opertet dicere quod priuilegio spe ciali fuit isti homini locus conditus. Una de circumquaque paradisum erat ignis sphera non tamen intrans eum dono dei. Et hoc innuitur ex hoc. Collocauit ante paradisum vo luptatis cherubin: et flammeum gladium atque versatilem id est spheram ignis. Et si quaeratur: quid est supra hunc paradisum: et quid subter. Dico quod subter per lineam rectam est infernus proprie in centro ter rae. Super paradisum est caelestis paradi sus et luna immediate. Unde adam de illo paradiso videre poterat eclipsim solis et lune et ad oculum tangere lunam: si esset corpus tangibile: cognoscere caelorum distan tiam / pulchritudinem stellarum / armonia motus caeli replebantur aures eius: de quo vt dicebatur praecedenti distinctione: dicebat aphricanus. Quis est iste tam dulcis sonus qui complet aures meas. Et si dica tur quia iuxta dictum sapientis: sol maxi me exurit montes. Dicendum quod verum est in aliquibus partibus: non communiter: sicuti patet in montibus vbi sunt niues perpetuae: et maximae quando montes sunt decliui non arescunt per radios solis: sed proiiciunt cuiusmodi fuisset paradisus: tum fluminum ratione. Ex quibus patet / quod licet inferius sub aequinoctio fuissent duae estates: vna in ariete / reliqua in libra: duae hy emes: vna in cancro / reliqua in capricorno. In paradiso tamen terrestri sper fuisset estas: vnde bene verum est tamen / quod quattuor vmbras habuissent. Occidentalem quando sol fuisset in oriente. In occidente orientalemus in meridie habuissent / perpendicularem su per caput eorum: ex australi autem iacitur vmpra ad septentrionem: econtra a septentrione ad austrum.
¶ Secunda conclusio est de anima adae: et est haec. Sic adae anima cum suo corpore extat creata / vt prius creari po tuerit. Prima pars diciti / quod anima adae fuit creata cum corpore. Probatur. Si enim anima ade fuit creata ante eius corpus: potuit mere ri aut demereri. Probatur: quia habuit liberum arbitrium. Sed hoc dato / inconueniens fu isset ipsam postea corpori vniri. Probatur: quia si demeruisset: pari ratione meruit dam. nari sicut angeli mali: si autem meruisset / sal 1. vari sicut boni. Et confirmatur ex illo: Inspi rauit in faciem eius spiraculum vitae. Istud autem inspirare non est aliud nisi animam creare. Et si quaeratur / an anima habeat propria existentiam in corpore / aliam ab existentia corpo ris? Dicit doctor subtilis. 10. dist. quod sic: in anima intellectiua quae est immortalis: non autem in anima sensitiua seu vegetatiua: ergo simul cum corpore moriuntur. Sed quaeritur tunc: de quo creauit deus animam ade? Dicendum quod de nihilo. Nec obstat quod dicitur / ispirauit: non est enim intelligendum quod aliquid de suba sua conuerterit in adae animam: sed capitur effectiue / inspirauit id est spirantem fecit: sicut illud Flatum omnem ego facio.
¶ Ex quo patet error manichaeorum: quae (vt refert Augustinus lis. de duabus animabus) in homine posuerunt duas animas: vnam bonorum / reliquam malorum principium: dixerunt quod bona est de dei suba: patet oppositum ex conclusione. Et confirmatur: quia suba dei non est partibilis neque mutabilis. Et si quaerat quis: an anima adae habuerit materiam: Dicit Tho. hac dist. arti. 1. q. 2. quod non. Et dicit quod dicendum est sicut dictum est de angelis. Cui dico pariformiter quod dicatur sicut dictum est de angelis: quod scilicet sicut angeli sunt compositi ex materia et forma / sic anima (capiendo vt. 3. di. parte prima fuit dictum) materiam pro ente limi tato. Sed ne anima sensitiua et vegetatiua habent materiam: Dicit doctor deuotus huius distinctionis arti. 1. q. 2. quod bene verum est quod anima intellectiua est composita ex ma teria et forma: quia habet materiae proprieta tes: non tamen est verum de anima aut senst tiua aut vegetatiua: sed sua salua reuerem tia / aeque bene concludunt rationes de vna sicuti de alia: aequi vna est ens limitatum sicut alia. Unde tenendum est tam animam intellectiuam sensitiuam quam vegetatiuam compositam ex materia et forma modo praexposito. Et si quaeratur: quae est ista materia / an spiritualis / an corpo ralis?: Dico quod de se nec est haec / nec illa: ens enim limitatum quod est fhaec materia prima: praecedit tam spirituale quam corporale natura. Secunda pars conclusionis diciti / quod anima Adae potuit prius creari. Probatur. Omne habens esse absolutum per se existens ab om nipotentae / potest per se effici: patet ex terminis. Sed anima est per se existens separata a corpore: igitur potuit per se effici. Ex quo patet quod non defecit Augustinus / ponendo quod potuit effici anima Adae sine corpore eius: sed in hoc quod dubitatiue locutus est: an simul actu sit facta cum eius corpore. Et si dicat quis. Omnis indiuiduatio est a materia: Cum ergo anima non habeat materiam: non videtur posse fieri sine corpore per quod indiui duatur. Sanctus Tho. innuit / quod nequit creari sine corpore propter rationem indiuiduati onis: potest tamen esse sine corpore postea quia accipit esse signatum a corpore per quod indiuiduatur in perpetuum / somnium est. Quaero enim ab eo / quid dicit hoc esse signatum: aut nihil / aut aliquid. Si nihil: nihil dicit sic loquens. Si autem dicat aliquid: quaero quid / aut absolutum / aut respectiuum: Si re spectiuum: tunc anima non erit vnum per se: includeret enim res in suo esse diuersorum generum / non subalternatim positorum. Si autem dicat quid absolutum: poterit deus id efficere sine corpore: vnde ista positio ve luti falsa penitus est abscindenda. Et quod diciti / quod omnis indiuiduatio est a materia: articulus est parrh vsiensis: vt alis dictum est in contrarium.
¶ Tertia conclusio est de collocatione Adae in paradiso ter/ c restri: et est haec. Sic extra paradisum adam creari debuit / vt creatus intra poneretur. Prima pars diciti / quod Adam debuit creari ex tra paradisum. Probatur medio doc. irrefra gabilis fratris Alexam. tali modo. Hon creari debuit vt magis ad virtutes proficeret: sed sic est creando eum extra paradisum: igitur. Maior patet ex diuina bonitate / quae semper largitur quod melius est. Sed probatur minor: quia primo ex hoc prouocabatur ad gratiarum actiones deo / qui de extra eum in tale adduxerat palacium: secundo ad humilitatem in hoc quod aduertebat non esse locum suae creationis: tertio ad apicem contemplationis: quia humiliatio debita ad hoc prouebit: et quod non fuerit de facto creatus in paradiso: patet ex glo. super illud: Plantauerat autem dominus deus etc. diciti / quod quia deus sciebat ipsum peccaturum / noluit eum facere in paradiso: fuisset enim sibi maioris doloris occasio / dum cogi tasset quod locus ille ex sua conditione sibi deberetur. Et si dicatur / quod vir extat perfectior mu liere: et tamen mulier ibidem fuit creata de costis adae: vt patet ex textu. Dicendum quod non fuit propter nobilitatem mulieris / sed solum vt sibi magis obediret: aduertens quanmta bona eidem fecisset / etiam in paradiso eam creando: quod adae non fecerat. Et quare non condidit angelos extra empireum: vt pronoca ret ad humilitatem: sicut fecit hominem extra paradisum? Dicendum quod non est simile: quia an geli sunt perspicacioris nature: ideo habue runt vnde magis conuerti debuerunt quam adam. Sed dicit secunda pars quod debuit poni in para disum illum postquam creatus fuit. Probatur. Homini puro et innocenti locus debetur in nocuus: huiusmodi erat adam quia innocens: huiusmodi erat paradisus terestris / ex prima conclusione: igitur. Et tantum de secundo articulo. Quantum ad tertium articulum sunt ttes difficultates.
¶ Prima. Qua die fuit terrestris paradisus conditus? Dicen dum quod tertia / quando dicit deus: Serminet terra herbam virentem etc. et hoc est quod dicitur: Pla tauerat autem etc. Istud a principio / debet in telligi: a principio id est in tertia diei distinctionis.
¶ Secunda difficultas. Qua hora diei sextae Adam fuit creatus? Dicendum quod de mane quasi inter quartam et quaentam horas post noctem mediam: quia tempore aequinoctii quasi il la hora incipit dicit: adam vero fuit conditus circa timpus equinoctii.
¶ Tertia difficultas Quanta distantia est a loco creationis Adae vsque ad terrestrem paradisum: Dicendum quod est valde magna via: quod patet sic. Damascus enim vbi adam fuit creatus est in quarto climate si cuti hierilisum: quae dicitur medium terre habitabi lis: sicut quartum clima est medium inter septem climata: et ita versus paralellam aequinoctii computando / adminus sunt adhuc tria integra climata / et vna pars quarti. Si autem sumamus climata ad paralellam tropici estiualis seu aequinoctii: rursus paradisus proprie est in medio illius paralellae quae non est indiuisibilis simpliciter: vnde quasi de medio vel longe plus est quam de hic hierusalem: et tamen subito fuit translatus illuc. Et tantum de tertio articulo. Et sic patet ad quaestionem / quod videlicet Adam anima eidem infula fuit in terrestri collocatus paradiso. Et tunc ad argumenta.
¶ Ad primum: dicendum ad er minorem / quod sub aequinoctiali. Et quod obiicit in de tropico circulo: dico quod nequaquam est simile: quia sub tropico est exalatio sine refrigerio nisi modico valde sub aequinoctio non propter iam dicta.
¶ Ad secundum dico ad minorem: pri mo quod ligna erant ad comedendum. scilicet fructus lignorum / et maxime lignum vitae: vt patebit infra / nec tamen sequitur quin fuerit locus conueniens eius statui: quia in promptu habebat sine tristicia: vnde sibi satisfacere poterat. Et quod obiicit de aere et de igne / iam patuit.
Conclusiones
¶ Ex praesenti autem distin. sicut etc. Prima coclusio. Corpus producitur adae nobilitur: mens et infunditur tunc mirabilitur. Dicit conclusio / quod anima et corpus adae fuerunt erg creatae a deo mirabiliter. Et ponitur a principio vsque ibi: Sed solet etc.