Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Distinctio 38-40
Circa textum
Cciendum tamem esse tria genera mem daciorum. Sunt enimu mendacia quaedam pro sa lute etc. Hic signatur. 36. distin. quae sic continuatur ad praecedentes: Nam postquam in praecedenti di. tabularum dei quo ad mandata est posita: Nunc circa illa mandata / maxime circa quintum / de falso testimonio ponitur sermo de mendacio et habet diuidi haec pars in tres partes principales. In prima ponitur quid sit menda cium. In secunda adiungitur an sit periurium. In tertia concluditur hic breviloquium. Pri ma in principio. Secunda. 39. distin. Nunc de pariurio videamus. Tertia distinc. 4o. ibi: Sextum praeceptum etc. Rursus prima par¬ ticula / quae est. 36. distinctio: in qua anteponitur quid sit mendacium: in tres partes di uiditur. In prima mendacii species assignantur et differentiae. In secunda mendacii series cum inentiri notatur variae. In tertia consequens pro genies huius mali patet non dubie. Prima in principio. Secunda ibi: Hic videndum est quid sit mendacium. Tertia ibi: Illud etiam sciendum etc.
Nunc de periurio vi deamus. Periurium est mendacium etc. In qua postquam in praecedenti distin. positum est. quid sit mendacium: nunc inquiritur quid sit periurium. Et habet diuidi in tres partes principales. In prima determinatur de pariurii descriptione. In secunda inuestigatur de iuramenti vitatione. In tertia post annota tur de iuramenti impletione. Prima in principio. Secunda ibi: Quaeritur etiam vtrum liceat etc. Tertia ibi: Nunc superest videre Aliis praesentis dist. propter brevitatem obmis sis diuisionibus: sequitur. 40. et vl. huius. 3. disqd dextu preceptu et: ab sio
Non desiderabis vxore pro ximi tui etc. In qua postquam manifestum est menda cium / et annexum sibi periurium / duabus antecedem tibus de omnibus de duobus decalogi mandatis: Nunc concluditur breviloquium. Et ha bet praesens distinctio diuidi in tres partes prin cipales. In prima duorum mandatorum patet distinctio. In secunda duum testamentorum subest collatio. In tertia fit determinato rum brevis conclusio. Prima in principio. Se cunda ibi: Sed cum hic prohibetur concupiscentia etc. Tertia ibi: Audisti decem chordas psal terii. Et haec est diuisio harum trium distin. in generali. Circa etc.
Quaestio
Questio haec determinat de qui to madato secundae tapbitulae: i quao declarat de mendacio et periurio: et quo noua lex comparetur ad vetere: et ista habetur per sco. i tribus quaestionibus trium distinctionum vltimarum huius tertii. Utrum noua lex omne mendacium peccatum pro¬ ferens cunctum periurium deliberatiue factum mortale censeat: Et arguitur ad partem falsam tribus mediis.
¶ Primo arguitur / quod nulla lex sit noua. Si aliqua lex esset noua: maxime hoc esset / vel quia legen veterem compleret: aut quia legem veteremus destrueret. Sed neutrum est dicendum: igitur. Maior patet ex dicto ponentium legen nouam scilicet vel quia complet antiquam: sicuti figuratum figuram: vel quia destruit sicut veritas vmbram. Sed probatur minor: primo quod non compleat. In aduentu enim eius cessauerunt cerimonialia et iudicialia legis antiquae: et ita potius in hoc de struitur quam completur. Secundo patet quod non destruxerit: quia lator eius dicit / vt habetur in euangelis. Non enim veni soluere legem / sed adimplere.
¶ Secundo arguitur quod non omno mendacium sit peccatum. Non est maius pec catum simulatio in verbis quam in factis. Sed quis potest simulari in facto: et tamen non peccabit: ergo et in verbo. Maior patet ex eo quod facta sunt euidentiora quam verba: et in malo facta sunt vituperabiliora verbis: et magis mentis conceptum praeten dunt. Sed probatur minor: Tum de domino Iesu / qui simulauit se peregrinum esse eun tibus in emaus: non dubium quod non peccauit: Tum secundo de Dauid: qui se finxit fatuum coram rege achis: Tum tertio de Iehu: qui se finxit colere Baal: et tamen laudatur: ex quo videtur non peccasse.
¶ Ter tio arguitur quod non omne periurium factum per deliberationem sit peccatum mortale: grauius est iurare per deum quam per euangelium: igi tur si peccatum mortale sit semper periurium: maximum periurium erit pariurare deum: sed hoc est falsum: igitur. Antecedens patet 22. q. 1. si autem causa fuerit. Et patet quod ma ius est deus quam opus eius: cuiusmodi est euam gelium. Sed probatur minor: Tum quia iurare fal lo super euangelia reddit hominem infamen non iurare nomen dei. Tum quia sic communes persone: et qui sepius et communiter peierant nomen dei essent infames: quod non est dicen dum.
¶ In oppositum tamen primo primi arguitur ex dicto Augstin. differentiam ponentis le gis nouae ad antiquam. Previs inquit difse rentia / timor et amor.
¶ In oppositum se¬ cundi arguitur auctoritate Augustinus in libro contra mendacium. Uidetur mihi omne ge nus mendacii esse peccatum.
¶ In oppositum tertii arguitur: nam dicitur: Non periura bis: reddes autem domino deo tuo iurament a tua.
¶ In ista quaestione ad alias pariformiter sunt tres articuli declarandi Prmius est terminorum declaratiuus Quorum Secundus est quaestionis responsiuus. Tertius est dubiorum motiuus Quo ad primum articulum termini sunt Lex / mendacium / et periurium.
¶ Primus gitur est lex. Unde legisperiti legem sic diffiniunt: vt tangit frater Alexandei de ales / in tertia parte summaei collatione de legibus. Lex est sanctio sancta / praecipiens bonestum / prohibensque contrarium. In qua diffinitione tria tanguntur. Pri mo actus legis communis / dum dicitur / sanctio sancta. Dicitur sanctio: tum ratione intellectus vt dirigatur prudentia: et inde dicta est lex a legendo: quia dictamine sapi entum dictari habet maxime: Tum ratiotione affectus: et dicitur a ligando: vt plus legis amore quam timore ligentur sub diti. Dicitur sanctio sancta: quia maxime lex habet in deum ordinare: et ex consequen ti ad proximum. Sanctitas enim Seneca teste andronico peripatetico est scientia faciens fideles. Ecce quo ad proximum: et ser nantes ea quae ad deum iusta sunt. Ecce deus. Secundo tangitur finis legis prncipalis dum dicitur: praecipiens honestum id est bonoris statum. Ad hoc enim lex ciuibus donatur vt boneste viuant: licet Plato senserit / quod principale fuerit in legibus / ciuium perturbatio fugienda. Tertio tangitur finis legis secundarius / dum dicitur: prohibensque contra rium. Ideo dicit in quinto ethimolis. Isidorus / quod lex posita est / vt humana coerceatur audacia: et tuta sit inter reprobos in nocentia. Caeterum noto caeteris praetermissis legibus: quod ex sacro canone tres sunt leges. Lex primo naturae: et haec non est nisi quedam irradiatio legis aeterne in men tibus nostris / et paucis praeceptis conten ta est. Secundo lex antiqua / quae lex Movsi scribitur: et in pentateuco scribitur. Ter¬ tio lex noua: quae lex gratiae dicitur / et in euangelio continetur. Et possunt hae tres leges elici ex decretis distin. 1 et deinceps vsque ad nonam: vt patet inspicienti.
¶ Se cundus terminus est mendacium. Unde beatus Augustinus in lib. de mendacioseu contra mendacium mendacium diffiniens dicit: Hendacium est falsa vocis prolatio cum intentione fallendi. Ubi tria tangun tur. Primo genus mendacii / dum dicitur: vocis prolatio exigitur enim vox vt mendacium dicatur. Dico tamen in nobis: quia demones per conceptus suos inter se menda cia possunt exprimere. Secundo notatur eius differentia / dum dicitur / falsa. Si quis enim verum diceret / credens tamen falsum dicere: pro prie mendacium non diceret. Tertio subiumgitur formale / dum dicitur: cum intentione falsendi / id est falsum dicendi. Si quis nempe diceret falsum: intendens tamen dicere verum: non proferret proprie mendacium. Si quis vero et falsum diceret / et idipsum intenderet: bene quippe mentiretur / et mendax esset: quia falsum dicere intenderet: ideo contra mentem iret. Caeterum noto vlterius / quod sunt tria mendaciorum genera ad quae caetera re ducuntur. Primum dicitur pernitiosum: et est quando quas mentiendo alicui obest / siue in mente siue in corpore / siue in bonis fortunae: siue alteri prosit / siue non. Secundum dicitur officiosum / ab officio: quando quis mentiendo ali cui prodest / et nemini obest: sicut dum quis videns aliquem quaeri ad mortem: scines vbi sit: dicit quaerenti / nescio. Tertium dicitur inocosum / a ioco: quod fit gratia delectationis / vt dicendo fabulam / vel aliquid aliud. Fra ter Gerardus odonis in commento primi ethicorum: super illa propatione: Duobus existentibus amicis / sanctum est praebonorare verius tatem: dicit in. q. quartum mendacii genus: quod vocat mendacium mendosum: cum quis sola mentiendi libidine mentitur. Sed patet quod potest reduci ad vnum trium predictorum: vnde non oportet id contra alia praedicta distinguere: cum nec sancti aut doctores de communi id fecerint: vt satis eti am patet in distinctione praesenti. 36.
¶ Tertius terminus est periurium. Unde secundum magistrum distinctione. 39. in principio. l pariurium est mendacium iuramento firmatum et debet accipi mendacium communiter vt habeat opponi aut iudicio aut iusticiae aut ve ritati: quae censentur a bto Hieronymo super Hieremiam communiter tres iuramenti species: et sic distinguuntur quia veritas dicit rem de qua iuratur iusticia: causam pro qua iuratur: iudicium vero modum nominat iurantis: vt scilicet loco tempore aliisque circunstantiis non alas iuramentum accipiat. Ulterius noto secundum docto. deuotum dist. 39. arti. 1. q. 3. quod periurium potest con mitti tripliciter. Primo cum praeuia delibe ratione et solennitate: vt quando iuratur supra sancta euangelia: et hoc iuramentum necdum ex tat peccatum mortale: sed hominem infamen constituit Secundum potest committi praeuia delibe ratione non tamen tali habita solennitate: et sic est peccatum mortale: sed non reddit hominem infamen. Tertio potest committi periuri um sine deliberatione praeuia: vt ex inaduertentia: et sic peccatum veniale: siue hoc sit assertorium: sicut est iuramentum de praeterito aut praesenti: siue promissorium sicut est iuramentum de futuro quae differunt: vt innuit distin. 39. doc. subti. sicut in sophismatibus due obligationis species: positio et petitio: positio emim obligat ad sustinendum positum tanquam vnum: sic iuramentum assertorium petitio vero ad exequendum petitum in futuro: sicut iuramentum promissorium. Quantum adsecudum articu lum sunt tres conclusiones. Prima conclusio est de mendatio quo ad distin. 36. Secunda de per iurio quo ad distin. 39. Tertia conclusio erit de comparatione legis noue ad antiquam quo ad distin. 46.
¶ Prima est haec. Lcet omne mendacium peccatum sit: non tamen quodli bet mortale censetur. Dicit prima pars conclusionis: quod omne mendacium est peccatum Probatur auctoritate sancti Aug. in li. com tra mendacium: Aut inquit non est credendum bonis: aut credendum est eis quos credimus aliquando debere mentiri. Aut tertio non est credendum bonos aliquando mentiri. Sed primum est pernitiosum. secundum ve ro stultum restat ergo tertium vt nemo scilicet mentiatur inquantum bonus: immo si mentiatur effi ciatur malus. Unm ibidem dicit Aug. Quisquis aliquo modo genus mendacii quod peccatum non sit esse putauerit: semetipsum turpi ter decipit. Confirmatur. quia vbicunque est mentis obliquitas: ibi est peccatum sed mem dacium habet semper iunctam mentis obliqua tatem: quia fit cum intentione fallendi. igitur Ceterum habet semper mendatium iunctam sibi iniquitatem: sicut et dolositatem: quia aliud in ore aliud in corde gerit. Uerba enim plato ne teste in thimeo ad hoc nobis a domino deo data sunt vt eis conceptus nostros valea mus exprimere: quod non facit mendax: im mo oppositum sui conceptus praetendit. Ideo doctor subti. venans causam in distin. 36. vnde est hoc quod mendacium non potest benefieri: cum tamen mors innocentis possit benefieri: sicut si abraam ad praeceptum dei suum filium interfecisset. Dicit quod ratio est: quia mendacium in suo nomine includit et actum et deformitatem: sicut furtum: furtum enim nequit benefie ri: quia necdum includit contrectationem alicuius rei: quod dicit actum: sed rei alienae: inuito domino vbi est deformitas. Ita mendatium necdum exprimit vocis expressionem quae actum no minat: sed intentionem fallendi vbi extat des formitas. Et si obiiciatur de patribus anti quis qui videntur fuisse mentiti: nec tamen peccasse sicut de abraam. quae dicit se reuersurum ad seruos suos cum puero suo Isaac et tamen intendebat eum immolare. Rursus de Isaac qui dicit de rebecca quod soror eius esset: et tamen erat vxor eius. Et de ia cob qui dicit se: esse esau primogenitum. Et Ioseph qui dicit auguriatorem ffratribus suis: et vocauit eos exploratores. Et deiudith quae multa mendacia dixit holoferni: vt patet in libro suo: laudatur tamen. Dicendum primo de abraam vt refert in libro antiquitatum Iose phus: quod sperabat quod dominus suscitaret Isaac filium eius post immolationem: ideo non mem tiebatur: quia sperabat cum eo se reuersurum. Dixerat enim sibi dominus: In isaac vocabitur tibi se men: ideo certus erat de promisso dei: nec est cito inferendum mendacium abrae qui dicitur pater fidei. De Isaac vero qui voca uit rebeccam vxorem: sororem suam verum dicebat quia erant eiusdem tribus: et tales in lege mosaica dicebantur aut fratres aut sorores: aut frater aut soror: et ita veritatem tacuit: quod est in casu licitum: non tamen falsum dicit. De aliis autem vt iacob ioseph etc: non videntur vt dicit doc. sub. immunes a pecca to veniali penitus: licet sanctus Tho. q. 3. et peramplius doctor deuotus. q. 2. dist. 36. eos varielexcusent. Non enim est magnum si dicamus eos in hoc venialiter peccare: cum etiam non negemus de apostolis qui fuerunt perfectiores. de petro dicit paulus. In facien ei restiti: quia reprehensibilis erat. Cae terum de iudith necdum venialiter: sed forsan mortaliter peccauit: quae ornauit se vt exci taret holofernem ad peccatum luxuriae: lau datur tamen non in hoc: sed in liberatione sui populi. Sed quid de mendacio obste tricum egyptiorum? Dicendum quod inter Breg. et Hiero. de hoc varia videtur opinio: vnde vt pateat in eis tria considerantur. Primum pietas: quia parcere vitae puerorum hebreo rum voluerunt: et sic intendit hieronxmus quod meruerunt: et quod edificauit eis deus domos spirituales. Secundum fuit amor vitae proprie ne interficerentur dicendo veritatem: et sic loqui tur in glosa super Exood. Brego. quod merces earum commutata est in temporale bonum: et fuit peccatum veniale. Tertium consideratur omissio confessionis diuinae virtutis: quia non sunt com fesse veritatem diuinae virtutis dum debebant: et sic fuit earum peccatum mortale si hoc tamen fecernt Ex quo manifeste concluditur secunda pars conclusionis: quod scilicet quodlibet mendacium non extat peccatum mortale: peccatum enim mortale non committitur sine contemtu: in mendatio autem non sper ac cedit contemtus dei: patet in mendacio io coso et officioso: vnde in glosa super principium exodi dicitur: quod infirmis mentiri conceditur non quin peccent non tamen ad mortem. Sed de viris perfectis quid: videtur dicere doctor deuotus. q. 4. quod eorum quodlibet mendacium arguit peccatum mortale: cum sint velus exemplar in pposlolis: et ita si memciantur nulli de caetero crederetur maxime dum eorum perfectio in aperto est omnium: tamen et merito tam doc. sub: quam sancto tho. q. 4. videtur. non enim perfectus se ad amplius: ex eo quod sic se obligauit quam alius vt scilicet peccet mortaliter: non alius nisi tamen videret ex hoc imminere pusillis scandalum: aut fidei detrimentum et tunc non: quia perfectus: sed ratione huius additi posset peccare mortaliter: vnde valde turpe est: et adminus grauius venialo viris perfectis: vt religiosis et praelatis mem dacium quam caeteris.
¶ Secunda conclusio de per iurio iuxta di. 39. et est haec. Licet pariurium lege prohibeatur domini: non tamen omne iuramen tum. Dicit prima pars conclusionis quod periurium prohibetur lege dei: probatur: quod di recte est contra mandatum dei lege prohibetur: huiusmodi est periurium: est nempe tam periurium contra secundum mandatum primae tabule: quia nomen dei assumitur in vanum: quam contra quintum secundae tabulae inquantum vergit in nocumentum proximiConfirmatur: quia accipiendo sic nomen dei et false nequit fieri nisi ex contentu. Ex quo patet quod dubium non est asserendum pro vero cum iuramento: alioquin sic assumens dato quod diceret verum peierat: ex primo: namque articulo habitum est: quod periurium non est solum oppositum veritati sed iusticiae et iu dicio. Unde si in iudicio quis aduocaretur) ad ferendum testimonium de non bene certo: dicere deberet quantum possum scire: aui mea fragilitas se extendit: aut aliud huius modi. Patet extra de scrutinio in ordine faciendo capitulo vicio. vide ibi. Unde in tali responsione dicit papa. Peccare aliquem non credimus. Caeterum peierat quis si iurat se nunquam bonum facturum: quia iurat contra diuinum praeceptum: aut si iurat se numquam religionem intraturum: quia contradicit spiritui sancto: qui semper ad meliora disponit: et tale dicitur periurium incautum. Sed dicebat secunda pars conclusionis: quod omne iuramentum non prohibetur. Probatur. Omnis actus qui habet exemplar in deo non est illicitus. huiusmodi est iuramentum. Iura uit enim dominus et non penitebit est. Caeterum actus talis debitam aspicit materiam confirmatiuus est pacis et fidei et veritatis exhibiturus reuerentiam diuine maiestati: Unde bene. Laudabuntur omnes quiiurant in eo. Ex quo patet error manicheorum dicentium omne iura mentum esse illicitum: quia dicit dominus. Nolite iurare omnino: non enim dixit dominus: quod nullus vnquam iuraret: sed non pro qualibet causa: ne ad hoc assuescat. Sed numquid est iurandum per creaturam: quia dicit Pius papa. 22. q. prima. Si quis per capillum dei iurauerit: aut per caput: si in ecclesiastico ordine est: deponatur: si laicus est anathematimetur. Dicendum quod hoc decretum est contra illos qui crede bant deum secundum diuinitatem habere membra: sicuti homines habent: ideo merito sunt veluti haeretici reputandi. Uel loquitur contra illos qui turpiter modo caput modo pedes periurant Ihesu christi: indiuisibilem tunicem dei diuidentes: potest etiam. iurari per creaturam inquantum in ea est vestigium dei. vt Ioseph qui per salutem iurauit pharaonis: sed non credendo aliquid fnuminis in ea constare. Sed dicit dominus. No lite iurare neque per caelum etc. immo quod plus est potest sumi ab infidelibus testimoniu per idola iurantibus: non ponendo specie in idolo: sed confidendo de veritate iurantis patet in Iuda machabeo accipiente iuramentum a romanis: et Iacob a laban socero suo et patre rachelis.
¶ Tertia conclusio est: de comparatione noue legis ad antiquam: et est haec. Lex noua amoris: lege antiquatimoris: minus grauis existit. Dicit prima pars quod lex noua dicitur lex amoris: patet in gratia collata filio dei incarnato: legen cum discipulis suis in monte: ve luti vno ex eis dictante. Lex antiqua lex ti moris: patet quia illic dominus in noua pater deus sepe nominatur. Si ego dominus inquit: vbi est timor meus: si ego pater vbi est amor meus: huccinis etiam resonantibus et fulgure donata est: vt diceret popu clus. Non loquatur nobis dominus ne forte mo riamur. Sed dicit secunda pars conclusionis: quod minus grauis existit lex euange lica quam lex mosayvca. Patet vnica distinctione quam dat doctor deuotus. q. 3. 40. di stin. Est enim in lege considerare tria praece pta obligantia affectiones interiores ad im plendum. Tertio adiutoria si loquamur de praeceptis in lege mosaica fuerunt triaCerimonialia: iudicialia: et moralia. Quo ad cerimonialia simpliciter fuit grauior lex movsi quam nostra: Unde beatus Augustinus in libro ad responsiones ianuarii: et tangitur in decretis distinctione. 12. pars illius auctoritatis dicit quod Rabimoises enumerauit in lege sexcenta legalia ad quae omnes tenebantur: et aliqua erant valde difficilia: vtputa: oiunem masculum ter in anno in hierusalem apparere quantumcumque distaret: et talia multa. Talia non sunt in lege nouaIdeo petrus dicit. Quare vultis super nos imponere onus graue: quod nec nos nec patres nostri portare potuimus. Si secundo loqua mur quo ad iudicialia: nulla posuit dominus: sed dimisit ecclesiae et principibus ordinanda: ideo ex parte euangelii in se simpliciter no ua lex minus grauis est: respectu autem imponentium quodammodo non. quia in antiqua lege nullus habebat auctoritatem legem condendi: sicut modo in noua: vbi plurimae condi te sunt: tam in canonico iure quam ciuili: quae honorare videntur libertatem euangelii super legem mosaicam. Quo autem ad moralia: quia magis explicita sunt in noua lege quam in antiqua quodammodo strictior est noua quam antiquaQuo vero ad secundum pricipale. scilicet affectio nes minus grauis est multo noua quam anti qua: quia ad primam ducit amor: quae omnia fa cit leuia: ad secundam timor qui cuncta ali qualiter reddit grauia. Quo vero ad ter tium. scilicet adiutoria: etiam leuissima est lex christi vt ipse dicat. Iugum meum suaue est: et onus meum leue. Sunt enim sacramenta septem de quibus in sequenti quarto libro immediate dicetur: veluti vasa gratiae in lege noua charitate redundantia plenissime vt fera mur leuiter lege noua: veluti pecenis aues rotis currus: et velis naues. Quo ad tertium articulum sun tres difficul tates.
¶ Prima quod est minus mendaci um: pernitiosum: iocosum: vel officiosum? Dicendum quod officiosum: vtilitas enim adiuncta diminuit de ratione peccati: quam non habet ita: aut pernitiosum aut iocosum.
¶ Se cunda difficultas vtrum iuramentum coactus et dolosum obliget? Dicit doctor deuos articu. 3. 39. distin. duabus primisa.eqtione quod se habent ex opposito: quo enim ad deum dolosum iuramentum non obligat: quia non in tendebat sic iurans se obligare: sed bens quo ad proximum: quia accipiuntur verba secundum quod audiuntur: econtra de coacto quo ad deum obligat: non quo ad proximum: vnde praetor le gum dicit quod vi aut metu fit: ratum non habeo.
¶ Tertia difficultas. Quid apparet grauius in noua lege: dicit doctor subtil dist. 46. quod sacramentum confessionis: est nempe valde magnum homini aliquando ignoto omnia dicere peccata sua: tamen addita est magna cautela: vt scilicet reuelare non possit intm vt quidam dicunt: quod numquam audiui magsis scio: quam per confessionem scio: ratio quia possum loqui de eo quod numquam audiui: non tamen de eo quod scio per confessionem. Ex quo patet ad quaestionem: quod scilicet noua lex omne mendacium peccatum proferens cunctum periurium deliberatiue factum mortale iudicat. Tunc ad argumenta
¶ Ad primum neganda est minor pro vtraque sui parte: et dum primo probatur quod destru xerit: quia ea adueniente cerimonialia et iudicialia cessauerunt. Dico quod argumentum est in oppositum: eo enim quod cessauerunt tunc signum est quod id aduenit cuius erant vmbra et figura: et ita eorum adimpletum est miste rium. Cum vero probatur quod non destruxerit: quia scriptum est. Non veni legem soluere: sed adimplere: veritatem habet modo praedicto: aut implendo sicut veritas figuram in ceri monialibus: aut perficiendo sicut in moralibus quae sunt ab eo perfecta Math. 5.
¶ Ad secun dum dico ad maiorem: quod triplex est simula tio. Prima est doctrinae qualis fuit in chri sto sicut allegatur: ostendit enim se talem extra: qualis erat intra in eorum cordibus: vt postmodum melius eos doceret. Secunda est cautele qualis fui tinieu: et maxime in dauid: et heae duae non sunt peccatum. Tertia est duplicitatis sicut est in ipocritis qui fetidisunt interius: et boni apparent exterius: et de hac arguit maior: et habet veritatem.
¶ Ad tertium dicit doc. subti. dist. 36. quod maximum iuramentum caeteris paribus est iurare per deum: et ita maius quam per euangelium. Ordinauit tamen ecclesia ad terrorem malorum tale iuramentum supra sancta dei euangelia: quatenus homo aut metueret infa miam aut dei apertam vindictam: quamuis caete ris paribus maius sit iurare per deum: ideo non assuescat os nostrum in iuratione nomins dei. Et tantum de etc.
Conclusiones
¶ Ex praesenti etc. Prima conclusio. Extant mendacia textus attestatur genere varia et clare probatur. Dicit conclusio quod diuersa sunt genera mendacii: ponitur conclusio per totam. 36. di.
¶ Secunda conclusio 396. dist. Iuratio vana sane prohibetur: sed existens sana non sic inhibetur. Dicit comclusio periurium simpliciter prohibitum est. non ita iuramentum: ponitur per. 39. dist.
¶ Tertia conclusio. Concupiscentia magis abiicitur lege christipia quam praecipitur Dicit conclusio quod concupiscentia quae prohibetur in duobus vltimis decalogi preceptis: magis vincitur lege christi quam antiqua et ponitur per totam. 40. dist. Et addatur differentia legis noue et veteris. Liber tertius magistri sententiaru perlucide disputatus et declara tus a venerabili patre fratre Guil. lermo vorrillons: finit.