Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Distinctio 11
Circa textum
Distinctio vndecima agit de communicatioae idiomatu personam filii. fespicientium / ad effectu pertinentium: pro ut sonant indefectibilitatem. Olet quaeri vtrum simpliciter dici debeat at que concedi christum etc. Hic signatur. 11. disti. huius tertii. Ubi notandum quod fal luntur hi qui putant doctorem deuotum istam di stinctionem incepisse in ca. vltis. dist. praecedem tis: Deinde si quaeratur etc. quia simul tractat materiam huius dist. cum materia illi us capituli. Unde aduertenti modum diuidendi ipsius manifeste apparebit: quod illic incipit / vbi modo incepta est. Continuatur autem haec distinctio ad precedentem hoc modo: Nam postquam in praecedemti inquisitum est: An christo conueniat ad optio: et quae sit eiusdem praedestinatio: Nunc tertio inuestigatur: an eidem sane conueniat creatio: vt scilicet possit dici creatura. Et diuiditur praesens distinctio in tres partes princi pales. In prima christus veraciter creatura non esse probatur. In secunda vanus subtiliter sermo confutatur. In tertia an christus caeperit vel sit aliter vltimo venatur Prima in principio. Secunda ibi: Nec ex eo quod christus secundum hominem etc. Tertia ibi: Post predicta quaeritur etc.
Quaestio
¶ Quaestio ista docet / an rationi consonu sit christum fore creaturam: ac eti am qua ratione incipit et desiniti verba predicentur de christo / omni perfectione leclusa in idiomatum comunicatione verbi diuini ad natu ram assumpta. Uide Scotu in praesenti distinctione. Utrum ex idioma tum communicatione esse creaturam et incipit et desinit: in christo quae ant praedicari: Et arguitur ad partem falsam tribus mediis.
¶ Primo arguitur quod christus sit crea tura. Unde aliqua se habent secundum superius et in ferius: de quocumque dicitur inferius / et superius: si ue eiusdem generis / siue alterius. Sed homo qui est inferior ad creaturam / dicitur de christo: ergo et creatura quae est superior ad hominem: siue sit in eodem genere / siue non / sed circumeat genera Maior patet auctoritate Aristo. in antepredicamen tis. Unde alterum de altero praedicatur vt de sub iecto: quacumque de eo quod praedicatur dicuntur: omnia et de subiecto dicuntur. Si enim ista sit vera / pe trus est homo: et ista / homo est animal: ista est vera / pe trus est animal. Minor est nota: ista enim conce ditur / christus est homo. Quod autem homo sit inferior ad creaturam / patet: quia nedum in praedicamento subae sed in predicamentis aliis dicuntur creature.
¶ Secundo arguitur sic. Ita in christo est natu ra diuina sicuti humana / et econtra: sed per idiomatum communicationem creator praedicatur de homine: ergo et creatura poterit eadem ratione de diuino verbo praedicari. Maior patet ex symbolo atha nasii. Deus enim et homo vnus est christus. Sed proba tur minor auctoritate magistri in littera istam conce dentis: Iste puer creauit stellas. Certum est autem quod christus dicitur puer ratione assum ptae humanitatis.
¶ Tertio arguitur / quod haec verba / incipit et delinit: non recte dicantur de christo. Si enim ista sit vera: christus in cepit esse: aut istud incipere est ratione diuini esse / aut humani: sed nec sic nec sic: igitur. Maior patet sufficienti diuisione. Non enim sunt plura esse in christo nisi humanum et diuinum. Sed minor probatur. Primo quod non secundum diuinum: quia diuinum esse cum aeternum sit: nec incipit / nec desinit. Nec ratione hu¬ mani esse in christo: quia tunc terminaret creatio nem / et per consequens generationem: et ita maria soli hominis miater diceretur: et ponerentur in christo duo supposita: quod. supra. fuit improbatum.
¶ In op positum primi est magister in listera: probans quod non est aliquacenus concedendum quod christus sit creatura: quia vanitati subiecta est omnis creatura: quod nequit christo conuenire. In oppositum alterius arg. auctoritate augustins super Io. Antequam mundus fieret nec eramus nec mediator dei et hominium homo chri stus iesus: et per consequens incepit esse: ita arguitur e desinere / dum pro nobis mortuus est.
¶ In ista quaestione ad alias pariformiter sunt tres articuli declarandi Primus est terminorum declaratiuus Quorum Secundus est quaestionis responsiuus. Tertius est dubiorum motiuus articulum temini sunt: communicatio idiomatum / incipit et desinit
¶ Primus igitur terminus est communicatio idi omatum. Unde idioma potest accipi tripliciter Primo modo dicitur idioma id quod praeter intemtum alicui accidit / seu a casu vel fortunaSicut de malo loquens Dam. ait / quod malum non est suba nec natura aliqua: sed subae idioma id est praeter intentionem operantis adueniens. Quia sicuti testatur in. 4. diuinorum nominum diuinus Diony. Nullus operatur ad malum aspiciens: et di citur ad similitudinem variationis babylonicae: vbi praeter intentionem operantium turrin varietas accessit liguarum. Hoc modo communicatio idioma tum dicitur malorum communicatio. Secundo modo idiomae dicitur idem quod sermo proprius: ab idios quod est pro prium / et hemos sermo: quasi proprius primo: hoc modo communicatio idiomatum dicitur communicatio liguarum adinuicem: sicut hispanorum ad italos / vel al quid huiusmodi. Tertio dicitur idioma idem quod proprie tas: vt solum capiat mediam partem signati idic matis secundo modo capti: et hoc modo dicunt thae ologi idiomatum communicationem intur duas natu ras in christo vnitas id est proprietatum illarum na turarum: et debet intelligi ista communicatio idioma tum in concreto / non in abstracto: vnde haec non conce ditur: filius dei est naturam humana seu humanitas: ticet bene ista: Filius dei est homo. Unde vltra no tandum quod sunt tres regulae in quibus ista communicatio non tenet. Primo in his quae signant hanc vnionem explicite: quia ista communicatio idioma¬ tum est per illam vnionem: ideo eam praexigit: vnde licet haec concedatur: deus est incarnatus: non tamen conceditur / homo est incarnatus / ita de consimili bus. Secunda regula / quod non tenet in his quae signant hanc vnionem implicite: et hanc ponit sanctus Tho. q. 4. praesentis dist. solue do argumentum quartum. Unde licet ista conceda tur: ille homo est praedestinatus: non tamen ista pro prie: filius dei est praedestinatus. Ratio: quia prae destinatio praesupponitur vnioni. Tertia regula / quod non tenet ista idiomatum communicatioi vbi est intellectuum repugnantia. Et hanc po nit doctor deuotus. q. 3. praesentis dis. Dat exemplum. Ueluti non dicimus propter hoc chri stum creaturam: quia intelligeremus filium dei habere principium: et non habere respectu eiusdem / loquendo proprie: quod non est in aliis: sicuti mortalis et immortalis: quia indicant naturas cuius sunt proprietates: quod non facit hoc quia dico creatura.
¶ Secudus terminus est incipit. Unde vt notat frater Guilel. ocham in logica sua / in tractatu propositionum. Incipit potest accipi proprie: et potest accipi communiter. Unde accipitur proprie: tunc exponitur tamin permanentibus quam in successiuis per vnam propositionem affirmatiuam de praesenti: et vnam negatiuam de praeterito: cum isto aduerbio immediate: vt si dicam: Christus incipit esse homo: christus est homo: et immediate ante hoc non fuit homo. Probat autem quod debeat ad di in negatiua istud aduerbium immediate: quia si non: ex vero sequeretur falsum. Detur enim quod Petrus primo sit albus: secundo niger: tertio fiat albus: tunc formetur ista: Petrus incipit esse albus: si sic exponatur: Petrus nunc est albus: et ante hoc non fuit albus: patet quod est falsa: si autem addatur immediate / habebit veritatem: quia immediate ante hoc per casum erat niger. Si vero accipiatur incipit com muniter: tunc non oportet quod ponatur immediate in negatiua: sicut si dicatur: iste incipit cantare missam: dato quod iam finierit introitum: quia satis scilicet est iuxta principium.
¶ Similiter idem dico de tertio termino scilicet desinit: nisi quod suae exponentes sint vna affirmatiua de praesenti / et vna negatiua de futuro: vt si dicatur: christus desinit esse homo: dum scilicet morie batur: sic exponitur: christus est homo: et immediate post hoc non erit homo. Caetera de desinit sunt paria ad incipit. arti culum sunt tres conclusiones. Prima est quod christus non est creatura. Secunda / quod haec verba incipit et desinit vere predicantur in christo. Tertia quod idiomatum communicatio nullam ponit in diuino verbo imperfectionem.
¶ Pri ma igitur est haec. Licet haec christus est creatura falsa dicitur: haec tamen: christus vt homo est. creatura / sane asseritur. Dicit prima pars conclu sionis / quod haec est falsa: christus est creatu ra. Probatur. Omnis creatura rationalis potest esse adoptiuus filius dei: christus autem non potest esse (ex praecedenti distinctione) ad opti uus filius dei: igitur etc. Confirmatur. Si enim christus est creatura: quaero vnde hoc est: aui ratione naturae humanae: et hoc non: quia naturam humana non praedicatur de christo / nisi in concreto. Aut ratione personae: et hocnon: quia persona christi extat aeterna. Sed quae est ratio originalis huius veritatis: A diuersis diuersa ponitur ratio. Sanctus Thomas quaestione secunda dicit: quod cau sa est: quia creatio aspicit esse. Unde in lib. de causis dicitur / quod esse est per creationem. In christo autem vnicum est esse: et id est aeternum. scilicet esse diuini verbi: ex quo relinquit quod nequit chri stus deus dici creatura. Sed sua salua re uerentia: ad probationem vnius veri falsum sumit: quod videlicet in christo non sit nisi vnicum esse. Oppositum enim probatum est. 6. dist. huius: vbi ostensum est quod in christo sunt duo esse existentiae: li cet solum vnum subsistentiae. Ideo alitur dicit. q. 1 doc. deuo. vnde dicit quod non conceditur: ne suspi caretur opinio Arrii vera: qui posuit christum puram creaturam: propter etiam repugnantiam intellectuum: quia scilicet creatura procedit volum tate: diuinum verbum non: sed natura venit a patre. Sed cum reuerentia neutra sufficit. Sicut enim opponuntur procedere volunta te et natura / ita mortalis et immortalis: et tamen ambo bene dicuntur de filio dei. Caeterum quod dicit de opinione Arrii: hoc non videtur suf ficere: quia sancti doctores qui fuerunt ante Arrium / etcum eo et post eum: christum dixerunt creaturam. Unde Damasce. qui fuit ante Arrium / dicit: Non scandalicatur ad nomen creature / qui se seruum aut vermen aut granum de terra natum nominauit. Et rursum idem dicit. In tempore quid mirabilius quam creatorem creari / et plasmatorem plasmari. Unde et Leo papa dicit: Onoua et inaudita con uentio deus qui est et qui erat fit creatura. Augustinus autem qui quasi fuit Arrio contemporaneus / dicit ad Dardanum: quod ad verbum attinet / creator est christus: quod ad hominem attinet: creatus est christus. Et Hieronymus super illud apostoli. Ipsius factura sumus. Multi inquit trepidant / ne christum creaturam dicere compellantur: nos proclamamus non esse periculum dicere chri stum esse creaturam. De sequentibus autem in tempore Arrium: Richardus de sancto victore in quadam prosa dicit: Potestate non natura fit creator creatura: et ita non sufficit dicere quod negatur christus esse creatura propter arrium: exquo sancti doctores ipsum clamant creaturam: vnde merito videtur requirenda causa ex doctore subtili. q. 1. prae sentis distin. Creatura enim inquit loquen do proprie de creatura: solum dicit respectum ad agens primum: vnde licet ignis ab igne gignatur: non tamen ignis ignem creat: nec dicitur ignis creatura / nisi per respectum ad deum. Caeterum creatura loquendo sem per proprie de ea: dicit primum purum non esse: creari enim est esse post omnino nullum sui esse. Quia autem christus non solum a deo productus est / sed a Maria virgine: nec fuit post non esse simpliciter / etiam secundum huma nitatem: quoniam pure de purissimis sangui nibus Mariae / Dama. teste/ genitus est: ideo hoc modo non dicitur creatura. Ceterum loquendo largius de creatura: rursus idem poctor sub. dicit: creatura dicitur: aut quia secundum suum esse totale est a deo: sicuti dum creatur homo: aut secundum primum sui esse: sicut si anima crearetur antequam corpori vniretur: dato quod corpus esset non creatum: adhuc ho modo posset dici creatus ratione animae quae est principalior pars in composito. In proposito autem nequit christus dici creature propter totale esse: quia nihil resultat tertium in christo ex diuinitate et humanitate: nec propter principalius esse ipsius: quia illud est increatum et aeternum esse. scilicet diuini suppositi. Ex quo patet quod licet concedatur quod chri stus gignitur: non tamen quod creatur. Et ratio est: gignitio naturae est nata denominare gignibnem suppositi: immo non gignitur nisi in hac atura / non ita creatio. Alia enim ratione de oniat creatio naturam / alia suppositum: ideo sequitur: si natura humana sit creata in risto: quod christus sit creatura. Exemplum est: vnde sequitur: sortes est crispus in capite: ero sortes est crispus: non tamen sequitur: sores est rotundus in capite: ergo sortes ro undus est. Et ratio est: quia crispitudo capi s nata est denominare totum hominem / non sic otunditas. Sic in proposito de gignitione et teatione. Et si dicatur: Christus secundum quod homo st aliquid. extra de haereticis: cum christus: ut igitur aliquid increatum: et hoc non: quia tunc pomo solum nominaret diuinum suppositum ut creatum: et ita christus est creatura. Di endum quod est aliquid et illud est creatura scilicet latura humana: nec tamen sequitur: ergo chri tus est creatura: quia essent in argu. quattuor termini: vt patet manifeste. Sed quid dicen dum ad tot sanctorum auctoritates clamantium hristum creaturam? Dicendum quod loquuntur val de expresse: vnde pie merito sunt exponendae inc. Christus est creatura id est christus includit na turam humanam / quae est creatura: vnde ista veritas / quod christus non sit creatura: videtur qua si tempribus magistri maxime apparuisse. Sed dicit secunda pars conclusionis / quod haec sane conceditur: Christus secundum quod homo est creatura: patet ex textu magistri: verum est. tamen quod est impropria et quasi per synecdo chen vera. Cuius ratio apud doc. sub. q. 2. talis est. Unde enim aliqua propositio est sim pliciter falsa: tunc reduplicatio proprie sum pta ad alterum extremum posita non tollit fal sitatem: sicuti si ista est falsa: ethiopus est albus: ista non erit vera: aethiopus inquantum homo est albus. Ita dico de ista: christus secundum quod homo est creatura / loquendo proprie: exquo ista est falsa: christus est creatura: etiam ipsa erit falsa. Uerum est tamen quod sicuti ista est vera per par tem: aethyops secundum dentes est albus: ita ista: christus secundum quod homo est creatura: quia scice naturam humana / quae est quasi pars christi: modo quo dicit diuinus Diony. in. 4. diuinorum nominum. Nomen compositionis ineffabilis is su extat creatura: et huic potest suffragari illud. 5. physicorum. Hon sanatur quia thoraxsa¬ natur. Nec sequitur: christus secundum quod homo est creatura: ergo christus est creatura: quia teste in littera magistro: in talibus locutionibus tropicis non valet argumentatio de quo peramplius quaeratur a diuino Diony. in sua epistola ad Titum.
¶ Secunda conclusio est: quod haec verba incipit et desinit vere dicantur in christo: et est haec. Licet diuini deubi intuitu / incipere et desinere non dicantur christus: potest tamen huius singularis hominis ratione. Dicit prima pars conclusionis / quod de christo non potest dici incipit aut desinit ratione diuini verbi. Patet liquido: quia diui num verbum est aeternum fine carens et principio: quod de se clamat: Ego sum alpha et o / principium et finis. Unde exquo pater est perfectissimum et naturale filii / seu diuini verbi principium: ipsum verbum genuit sibi coexternum: veluti secundum Augus. Si ignis esset aeternus / splendorem haberet coaeternum: nec sequitur: Diuinum verbum habet principium. ergo initium: et per consequens incipit. Principium enim in proposito capitur pro producente: initium autem principium durationis signat. Licet autem diuinum verbum habeat sui esse pro ducctiuum principium: non tamen habet sui esse initium: nec obuiat quod filius non est a se ne cesse esse / sed a patre: et ita potest desinere esse: quia licet non sit a se necesse esse: est tamen de se necesse esse: quia habet cum pa tre eandem essentiam: nec sequitur / gignitur: ergo creatur: quia licet in nobis gignitio creationem praesupponat: non tamen in deo in quem trans fertur solum per modum productionis. Unde nec pater dicitur causa diuini verbi: licet be ne principium: nisi capiatur causa pro principio modo grecorum: qui dicunt patrem causam verbi: id est principium: nec vt patuit / impedit quod diuinum verbum ab alio habeat esse / quia a patre: tamen quod habet ab eterno habet: quia scilicet pater ab aeterno / dat ei inamissibiliter: quia semper dat. Ista omnia plenius habita sunt in primo libro. Sed inquit secunda pars conclusionis / quod ratione huius singularis hominis in christo: potest incipit et desinit praedicari. Probatur. Quando est vnum praedicatum respiciens vnum subiectum complexum: potest attribui illud praedicatum subiecto: aut ratione totius subiecti¬ aut ratione vnius partis. De primo exemplum: vt si dicatur: animal rationale est risibile: risibile nec attribuitur soli animali: quia tunc anima lia bruta possent ridere: nec soli rationali quia tunc anima posset ridere separata: cum sit rationalis: sed toti attribuitur subiecto: scilicet animali rationali. De secundo exemplum vt paries albus disgregat: disgregare nempe non inest ratione parietis: sed albedinis. Si ergo est in aliis predicatis ita: non videtur ratio quare non sit ita cum his verbis incipit et desinit. Ex quo patet quod ista est concedenda: christus incipit esse. scilicet quando conceptus est: non quidem ratione totius: quia ratione diuinae naturae semper fuit: sed ratione alterius. q. partis scilicet humanae nature: quia iste homo inci pit esse: non quidem ostendendo suppositum sed indiuiduum: quia quando dicunt grammatici quod pronomnina signant personam: debet persona large accipi pro indiuiduo. Sicut ben dicitur ista albedo: idem dico de ista: christ desinit esse in morte sua: nam tunc non fuit homo: vt patebit infra. Et hoc modo pa tent solutiones infinitarum instantiarum dicentium: aut christum incipere: aut negantium secundum diuersas in eo naturas. Et est gratum exemplum Si dicatur scutum album incipit esse dato quod primo sit scutum tamen incipiat dealbari. Nempe vt dictum est superius natura humana in christo quodammodo vergit in naturam accidentis.
¶ Tertia conclusio est: quod idio matum communicatio nullam in diuino verbo ponit imperfectionem: et haec est. Sic diuini verbi ad naturam assumptam idiomatum est communicatio: vt in eo nulla imperfectio ponatur. Patet conclusio vno verbo. ista enim communicatio venit propter sustentationem naturae assumptae a verbo: hoc autem non ponit imperfectionemin verbo: sed independentiam: ex prius ma distinctione huius tertii: vnde quando dicitur filius dei est mortuus aut passus: totum fit in natura assumpta cuius dependen tiam dei terminat filius propter quam terminationem talem suscipit praedicationem. articulum sunt tres difficul tates.
¶ Prima vtrum christus secundum quod filius dei sit creatura. De sapietia dei quae est dei filius scribitur. Ab initio et ante secu¬ la creata sum. Dicendum secundum tho. questione 1. quod autortoritas intelligitur de natura angelica: quae fuit facta ab initio: vel de christo ratione naturae assumptae praeuise ab aeternon a deo: vel dicatur secundum magistrum Nico. de lyra. creata id est producta: et tunc conueniet filio dei qui a patre producitur.
¶ Secun da difficultas. vtrum ista sit concedenda Iste homo incipit esse deus. Dicendum quod sic: vnde sicut est vera conuertens scilicet de us incipit esse iste homo: quia nunc est homo et immediate ante hoc non erat homo: sic conuersa: iste homo incipit esse deus: patet per easdem exponentes.
¶ Tertia diffi cultas. vtrum sicut per idiomatum communicatio nem conceditur: quod christus est mortalis et im mortalis: ita concedatur: christus est mortalis et non est mortalis: et sic de aliis. Di cit doc. deuo. q. 2. et doc. subti. in eadem quod non: quia negatio plus tollit quam affirmatio ponat. Affirmatio autem vt dum dico christus est immortalis: solum ponit quod chri sto ratione naturae diuinae competit immorta litas. Dum autem dicitur negando: christus non est mortalis negatur mortalitas respectu cuiusli bet naturae in christo ideo est falsa. Ex quo patet ad quaestionem: quod videlicet ex idioma tum communicatione: non esse creatura: sed incipit et de sinit possunt de christo praedicari.
¶ Ad primum argumentum respondit ad maiorem sanctus thoq. 2. quod est vera in predicatis essentialibus: alias non: sicut bene sequitur: si sortes est homo sortes est animal: creatura autem non est predica tum quidditatiuum ad hominem: vt patet: cre atura enim in sua ratione dicit respectum: homodo autem non. Certum autem est quod nullus respectus est de ratione absoluti. Doctor deuo. q. 1. dicit quod maior est vera: nisi impedimentum adueniat. Aduenit autem impedimentum in proposito scilicet intellectuum confusio Doctor subti. in eadem. q. dicit. quod bene verum est quod in abstracto quaelibet proprietas cu iuslibet generis habet pro suo superiori denomninatiue creaturam: non autem oportet in concreto quando primum esse non est effectum: sicut in christo patet ex corpore questionis: et dat exemplum. Si enim per casum sortes esset aeter nus: et de nouo fieret albus: non deberet dici creari propter creatione albedinis: sic in pro¬ posito:
¶ Ad secundum conceditur maior: nec tamen sequitur quod si creator communicatur naturae assumptae: quod creatura naturae assumenti. Et ratio diuersitatis est: quia creator ita conue nit naturae: quod denominat suppositum eadem denominatione: creatura vero ita denominat naturam: quod non suppositum: nisi noua denominatio adueniat: et ratio huius: quia creator dicit agens quod est conditio suppositi: creatura autem non ita.
Conclusiones
¶ Prima conclusio christ non fatetur esse creatura seu factura: vt pie cesetur. Dicit conclusio quod ista non conceditur christus est creatura. Et ponitur a pricipio distin. vsque ibi. His aliisque etc.