Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Distinctio 42
Circa textum
Distinctio. 42. huius quarti: in qua docet magister de impedimento respectu propinquitatis spiritualis. E paretaliu graduum famosa quastio ne aliquid licet min insufficienter. Int minores et praedicatores vet est quirela et noua questio: in quo loco. 42. quarti incipit distinctio docto. deuo. fra tre Idam. bonauentu. doctore copioso fratre Richar. de media villa docto. subti. fratre Ioanne. de dunis doctore illuminato: fratre Francisco de maronis: et fratre Tandulpho burgundiensi: seu secundum alios de prouincia terrae laborum seu neapoli concorditer dicentibus. Hi enim quinque in vnum conueniunt et incipiunt vbi noto: sed non est completus senarius: in quo tres sunt contenti binarii / nisi sextus adueniat. Et tu Thoma quo incipis / hic dicit: Aam de spirituali co gnatione addamus etc. lis est de paupere regno: vt in. 1. theba vdos dicit statius et vix in lite est linea et semper disputant: et adhuc sub iudice lis est. Inquit flaccus oratius in de arte poetica / vtrum epilogus finem faciat praecedentium dictorum: an initium sit dicendorum. ista est lis. Ecce verba quibus inter se distant. De parentalium graduum famosa quaestione aliquid licet minus ufficienter dicimus. Et tunc sequitur quomodo beatus thomas incipit: Iam de spiritua li cognatione addamus: et verum potest quili bet dicere vt adhuc indiscussa quaestio rema neat: et huius solum distinctionis aperiatur diuisio: quae primo sic ad praecedentes habet continuari. Postquam in. 40. distinctione proposita est consanguinitas: in. 41. seu immediate praecedenti est subiuncta affinitas. Nunc in 42. hac distin. concluditur spiritualitas et legalitas: ostendendo quomodo se habent ad matrimo nium cognatio spiritualis et legalis. Et habet diuidi in tres partes principales: praeter illam partem in qua agit de secundis nuptiis: quae fuit in distin. 26. condiuisa contra reliquas partes / ibi: Sciendum est quod non solum primae etc. In prima spiritualis cognatio a carnali distinguitur. In secunda / an matrimonium di rimat acute quaeritur. In tertia / legali cogna tioni distinguendo iungitur. Prima in principio. Secunda ibi: Spirituales filii sunt quos de sacro fatnte leuamus etc. Tertia ibi: Quod autem spirituales vel adoptiui filii etc. Haec est diuisio praesentis distinctionis etc.
Quaestio
¶ Quaestio ista determinat de impedimeto cognationis spualis legalisque: et de iusticiae publice bonestatis impedimento: et quid de secudis nuptiis tenendum sit. De primo vide Sco. li. 4. distin. 42. q. vnica. Utrum cognatio spiritualis aut legalis bonestatis publicae iusticia vel secundae nu patiae communiugium impediant. Et arguitur quod non tripliciter.
¶ Primo sic: Cognatio spiri tualis potest stare cum matrimonio: ergo matrimonium non impedit. Patet consequentia. Illud enim quod potest stare cum alio ipsum non impedit. Antecedens probatur: extra de cognatione spirituali. ca. Si vir. Si vir vel mulier scienter vel ignoranter filium suum de sacro fonte suscepit / sequitur: nobis videtur quod siue ex ignorantia / siue ex malicia illud fecerit non sunt abinuicem separandi: nec alter alteri debet debitum subtrahere. Et confirmatur: quia cognatio spiritualis nulli bo no matrimonii opponitur / patet: discurremdo per fingula bona matrimonii.
¶ Secun do probatur / quod cognatio legalis non impediat: filius adoptiuus alicuius potest ducere in matrimonium filiam eius adoptiuam: ergo non impedit cum naturali filia. Probatur consequentia: quia magis conueniunt filius ad optiuus et filia adoptiua quam filius adoptiuus et filia naturalis. Antecedens patet: quia non inuenitur prohibitum. extra de cognatione legali. c. vnico in glo.
¶ Tertio pro batur / quod secundae nuptiae impediunt coniu gium: secundae nuptiae sine peccato fieri nequiunt: ergo impediunt matrimonium. Ante cedens est magistri in praesenti dist. c. vl. Digamus inquit penitentia indiget. Et Chry lostomus super Matth. Et recitatur. 31. q. i. ca. Hac ratione. Secundae nuptiae secundum veritatis rationem sunt / vere fornicatio.
¶ In opu positum primi. extra de cognatione spirituali. c. Ueniens. Mandamus quod si con stiterit mulierem predicti viri filiam de sa¬ cro fonte leuasse antequam eam desponsauit vxorem: vos inter ipsos diuortium celebretis. In oppositum secundi: extra de co gnatione legati. c. vnico. Si qua per adoptionem mihi soror esse ceperit / quamdiu durat adoptio inter me et ipsam nuptiae consistere non possunt. In oppositum tertii. 31. q. 1. c. Aperiant. Et sumptum est a Hiero. in epistola ad pamachium: et recitat magister huius distin. c. vltimo. Ego nunc libe ra voce proclamo / non damnari in ecclesia bigamiam: immo nec trigamiam: et ita licere quanto et sexto et vltra quomodo et secundo marito nubere.
¶ In ista quaestione ad praecedentes conformiter sunt tres articuli declarandi: Primus est terminorum declaratiuus Quorum Secundus est quaestionis responsiuus Tertius est terminorum motiuus Quo ad primii articulum imini sunt Cognatio spiritualis: cognatio legalis: pu plice bonestatis iusticia.
¶ Primus terminus est cognatio spualis. Cogna tio spiritualis secundum doc. sub. inpraesenti distinctione est quoddam vinculum contractum ex dispensatione sacramentorum specialitur ba ptismi et confirmationis: quia sicut habetur) extra de cognatione spirituali in. 6. libro. ca. quamuis. §. vltimo. ex datione aliorum sacramen torum supple a baptismo et confirmatione: co gnatio spiritualis nequaquam oritur quae matrimonium impediat vel dissoluat. sunt au tem huiusmodi cognationis spiritualis: vt dicit Hugo de nouo castro tres species. Prima est paternitas: et contrahitur inter conferentem sacramentum: et tenentes puerum ex vna parte: et puerum ex alia parte siue in sacramento baptismi / siue in sacramento confirmationis: vnde conferens sacramentum dicitur spiritualis pater pueri: tenentes autem dicuntur patrini vel matrini. Se cunda species est compaternitas spiritualis: quae contrahitur inter tenentes et parentes pueri: ideo dicuntur compatrini et commatrinae. Et similiter secundum alios inter istos tenentes et ipsum conferentem sacramentum est ipsa compaternitas. Tertia species est fraternitas et sororeitas spiritualis: quae contra¬ pitur inter suscipientem sacramentum et filios et filias bapticantis: vel iporum et ipsarum tenentium.
¶ Secundus terminus est legalis cognatio. Est autem vt dicit frater Raymundus in summa de matrimonio quedam ex adoptione proximitas proueni ens. In qua brevi descriptione tangitur primo genus / cum dicitur: proximitas: in quo cum reliquis cognationibus conuenit Secundo praecessum / dum dicitur: proueniens. Tertio ortum / dum dicitur: ex adopti one. Unde ultra dicta de adoptione lib. 3 di. decima. quia per adoptionem cognoscitur cognatio legalis et eius species / est notandum triplicem esse acceptionem adoptionis: connumerando adoptionem in communi: quia aliquando arrogatio dicitur adoptio. Primo enim modo dicitur adoptio quoddam commune duabus speciebus sub eo contentis: sicut est animal homini et asino quae sunt simplex adoptio et arrogatio: ideo secundo modo dicitur adoptio illa species quae commune nomen habet cum genere / nisi quod additur sepe vt dicatur simplex adoptio et dicitur simplex / quia sic adoptatus in dominium non transit adoptantis: sed remanet in patris dominio. Ter tio modo dicitur arrogatio: et qui sic adoptatur sui iuris est: et tunc supple et in pote statem transit arrogantis: vnde sunt metra: Arrogo quie suus est: sed habet meus esse ne cesse. Patris adopto suum: nec patris desinit idem. Differunt autem in tribus. Primoqui arrogatur est sui iuris: qui adoptatur est alieni. Secundo arrogatus transit in potestatem arrogantis: adoptatus non transit in potestatem adoptantis. Tertio / arroga tio non fit nisi auctoritate principis: ado ptio autem fit per quemlibet magistratum. Hae tres differentiae accipi possunt ex his quae dicuntur instituta de adoptione. 5. 1. 2. 3. et 4. coniunctim: et per illud quod dicitur extra de cognatione legali. c. vnico in glo. Ex quibus sequitur quod arrogatus habet de necessitate le gittimam in bonis arrogatoris: adoptans vero non in bonis adoptantis. Est autem tri plex species proueniens cognationis legalis ex huiusmodi adoptione. Prima / intur adoptatum et adoptantem: et ista dicitur quasi linea descendentium vt ado potestas dicatur pater aut mater: adoptatus dicatur filius / aut adoptata filia. Secunda species dicitur quasi ex latere venius entium: et contrahitur inter liberos adoptiuos et liberos naturales. Tertia species est qua si legalis affinitas inter adoptatum et vxo rem adoptantis: vel inter adoptantem et vxorem adoptiui filii: inter autem adoptantem et parentes adoptati nulla contrahitur lega lis cognatio: quia tales non similis cohabitant.
¶ Tertius terminus est publice ho nestatis iusticia. Est autem publice bone statis iusticia: vt dicit frater Richar. de media villa. 41. di. huius quarti. art. 1. q. 3 propinquitas ex sponsalibus proueniens: ro bur trahens ex ecclesiae institutione / propter eius bonestatem. Et datur haec descriptio ex omni genere causae. Ex causa materiali: quia ex sponsalibus: sunt enim in quibus contrahitur causa formalis / propinquitas / causa effectiua / robur trahens ex institutione ecclesie / cau sa finalis propter eius bonestatem. Et est no tandum haec tria differre: proprium commune publicum: proprium vni / commune multis: pu blicum omnibus vnde hoc vocabulum sum ptum est a quodam ciue romano quae dicebatur pu blius: quae primo sua propria fecit cunctis communia: vnde publicum venit. Ex quo patet quod per b. debet scribi publicum in media syllaba: non per. p. vt dicatur publicum non puplicum: et hoc modo publius nomen meruit aeternum et pu blicum. Et tantum de primo articulo. Quantum ad secudum arti culum 3 sunt tres conclusiones. Prima de cognatione spirituali. Secunda de legali. Tertia de se a cundis nuptiis.
¶ Prima conclusio est haec: Cognatio spiritualis si praecedit et impedit contrahendum et dirimit contractum: non au tem sic: si sequitur de hoc. 30. q. 1. ca. Nosse. et ca. 4. Dictum est nobis. Probatur conclusio: tanto bonestius et purius custodiendum est vinculum / quanto sanctius: sed non potest contrahi carnaliter / nisi sequatur affinitas: ergo nec generari spiritualiter / nisi vinculum consequatur. Tum secundo: quia quae consanguineus est affectu consanguinitatis tractatur: nec cum tali matrimonium contrahitur: ergo nec in co gnatione spirituali. Tum tertio: quia nobilius est esse gratiae quam naturae: sed per esse naturae tale vinculum contrahitur / quod adinuicem non contra hunt communiugia: ergo a fortiori in regenera tione spirituali. Pro secunda tamen parte conclusionis quae dicit quod si adueniat post contractum matrimonium non dirimit. Est notandum quod dicit doctor deuotus in praesenti dist. arti. 1. q. 2. quod si vir et mulier post contractum matrimonium leuent simul puerum de baptismo: vel quod vir baptiget puerum suum: hoc potest fieri tripliciter. Primo necessitate: vt quando paruulus est in articulo mortis: et non est alius quie baptiget. Secundo ex ignorantia: quia puerum suum esse ignorat. Tertio ex indu stria. In primo casu nec amictit ius petendi nec soluendi: similiter in secundo casu /nisi fuerit ignorantia crassa: aut supina non amittit. In tertio ius petendi amittit non soluendi: quia alteri peccatum suum non praeiudi cat. Ex his infero tria correlaria. Primum inter omnes filios et filias compatrum siue ante contractam compaternitatem / siue post po test contrahi matrimonium: illo solo dempto quo contractra est cognatio. et patet: quia remota causa habet effectus remoueri: si ta mem consuetudo ecclesie metropolitanae non sit in contrarium: quia impediretur contrahendum et dirimeretur contractum. extra de cognatione spirituali. c. Super eo. et. c. praecedenti in textu et in glo. Secundum correlarium: Filius sacerdotionon potest ducere quam pater baptigauit. ex de cognatione spirituali. c. vlti. patet ex superiori bus: potest tamen contrahere cum ea quae consitetur patri: quia licem haec sit filia spiritualis tertia. q. 1. c. Omnes. tamen haec cognatio spiritualis perponiam non est ad filium: sed solum patrem. vnde doctor deuotur. q. 1. diciti / quod talis cognatio quam maxime reperitur in comparatione regenerationis ad generationem: in qua sunt tria. Dispositio ad regenerationem in cathecis mo. secundo ipsa regeneratio in baptismo. ter tio regenerationis consummatio in confirmatione: ideo triplex contrahitur cognatio spi ritualis. Primo ex cathegismo: secundo ex baptismo: tertio ex confirmatione. Illa ta mem quae est in cathecismo tam exilis est / vt vix impediat matrimonium contrahendum: sed non dirimit contractum. iuxta. c. Per cathecismum. de cognatione spirituali. 6. quia ante baptismum nullus fit filius spiritualis. Et si obiiciatur / quod charitate quo maior est omnibus virtutibus / non contrahitur aliquod vinculum. Tum secundo: nec sacramento eucharistiae: quod maxime est sacramentum. Tum tertio: quia tunc sequeretur / quod bapticati ab eodem baptitante cotraherent spiritualem cognationem. Sic enim in generatione naturali / sicut inter pa trem et filium est cognatio carnalis: sic inter fra tres et inter se: et vt ad patrem referuntur. Ad primum de charitate dicendum primo / quod est no bilissima virtus. Secundo quod facit filios dei christi haeredes et ei similes: qui eam infundit in nobis sine nobis. Tertio quod cha ritate non contrahitur cognatio ad homines: quia non est sacramentum: sed ad deum: vt cognati dei charitate censeamur. Ad secundum dicendum / quod nec etiam omni sacramento contrahitur cognatio / sed aqua et spiritu: aqua in baptismo / spiritu in confirmatione. Ad tertium dicendum / quod non est simile: in generatio ne enim carnali qui ab eodem patre gignuntur: vtplurimum similiores sunt quam qui ex di uersis: in baptismo vero non oportet fore si miliores baptigcatos ab vno quam diuersis. Et sicut videmus ex affinitate affinitatem non surgere antiquitus / nisi copula carnis media: sic ex cognatione spirituali non surgit cognatio spiritualis / nisi cognatione carnali: sicut dictum est in corollario de filio sa cerdotis. Et patet ex hoc quod participantes idem sacramentum / cognationem spiritualem non con trahunt: quia vt sic ad aliquod speciale non ligantur / sed donans et suscipiens: et si non in omibus / tamen certis. Ex quo patet cognationem spiritualem contractam secundum tres in primo articulo dictas species: et communiugium contra hendum impedire / et contractum dirimere. Et quamuis carnalis cognatio ad spiritualem sit ordinata / non tamen econuerso: corpus qui dem ad animam / non anima ad corpus: vt ad finem ordinatur: sic non oportet cognationem spiritualem vacare carnaliter / vt car nalis cognatio amplietur. Et sicut videmus mediam virtutem ex ambobus impediri extremiset medio saluari: sic et nimia cultus dispa ritas / et nimia propinquitas impedit matri monium siue coniugium. Ex quibus tertium sequitur corollarium: quod potest pater ducere sororem spiritualis filiae / et filiam carnalem filiae spiritualis / et filiam spiritualem filiae carnalis. Eodem iure filia commatris potest duci in matrimonium. Horum ratio est: quia non protenditur haec spiritualis cognatio per cognationem carnalem. Sed extat dubium: si vnus vir duas consequenter possit habere comma tres: cui dubio in brevi. 4. metra respondent. Quee mihii vlhcuius mea natum faonte leuauit Nec mea commatur non fit recte mea communitusre Di qua meae natum: non erem me faotnte leuauit Nanc post facta meae: non inde vetahor fiabere.
¶ Et est samina. Uir potest ducere commatrem vxpris aliquando / aliquando non: si facta est commater ante matrimonium consummatum: potest eam ducere mortua vxore: quia non est compater secundum Inno. et ho stiem. Si post matrimonium consummatum fiat con mater: tunc vlterius distinguere oportem: aut hoc est quia vxor leuauit filium muliertis: et tunc non potest eam ducere: quia est commater eius: aut quia illa mulier filium vxoris non habitum de isto marito: et tunc potest eam ducere: quia non est commater eius. Si autem filius sit de isto marito non potest eam ducere: quia ratione filii fit commater eius. Sed de confirmatione moueatur ca sus. Epus confirmauit aliquam / quam filius eius duxit vxorem: quid fiendum? Dicunt ali qui summum pontificem consulendum: cum sit no uus articulus. Sed melius est dicere matrimonium fore nullum: quia vt habetur extra li. 6. Eodem modo contrahitur compaternitas in baptismo et in confirmatione: sed filius baptigantis nequit accipere filiam bapticatam: er go nec filius confirmantis ab eo confirmatam: pro isto facit. c. vltimum de cog. spiritu. in sexto.
¶ Secunda conclusio est haec. Sic lega lis cognatio vinculum consistit / vt impediat contrahendum et dirimat contractum communiugium. Quia sit vinculum patet. Tum primo auctoritate Nicolai papae: et habetur in littera praesentis distin. inter eos non contrahitur coniugium quos adoptio iungit. Tum secundo: ecce tertia: lex naturalis / lex diuinalex humana. Ultra legen naturalem lex diui na addit cognationem spiritualem: ergo etiam ultra naturalem legem pot humana addere co gnationem. Tum tertio: quia sicut patris est generare filium: ita et fouere / educare / et habus reditatem relinquere. Ergo cum aliquis ab¬ sumit aliquem ad hos actus: recte potest dici pater / et ille filius: sed istae relationes sunt vin culum: ergo. Unde istae tres cognationes: carnalis / spiritualis / legalis: magnam habent conue nientiam: et se habent sicut ordinantur. Prima enim est carnalis: quae ex carnali generatione ducitur. Secunda cognatio scilicet spiritualis / ex rege neratione ducitur. Tertia cognatio quae lega lis est: ex actibus generationem consequentibus nominatur: qui sunt fouere / educare / possessionem dimittere: et leges in maximum solatium ipsis coniugatis hoc concedunt. Nec potest quilibet adoptare vel arrogare / sed vir / non mu lier: et solum ille qui est paterfamilias / quae est sui iuris: et non filiusfamilias: et solum ille quo potuit filios naturaliter generare. Unde esset frigidus / non posset adoptare. Simili nec spado / quae caret testiculis naturaliter. Si autem violenter sint sibi abscisi / potest adoptare etiam. iste solus potest adoptare qui prae cedit adoptatum per annos decenocto: ita quod posset eum naturaliter generasse. Haec omnis Hosti. extrahit. f. de adoptionibus. l. per adoptionem. Notandum tamen primo / quod arroga re potest quicumque potest adoptare: si fiat prin cipis auctoritate: excepto quod arrogator debet habere adminus. 60. annos: nisi for te ex alia causa necessaria / puta propter morbum: vel quia coniunctam nsonam vult arrogare: et est ratio quare non potest communiter: quia vsque ad il lud tempus debet intendere generationi naturali / non legali: sed minor. 6o. annis potest adoptare. f. de adop l. si patre. §. vltimoNotandum secundo / quod tutor vel curator non possunt arrogare illum cuius tutelam vel curam gerunt: si est minor. 25. non potest adopte re: quia praesumitur quod noluit rationem reddere. ff. de adop. l. vt ei. Notandum tertio harum trium cognationum sufficientiam: carnalis / spi ritualis / et legalis: posse sumi tripliciter: vt doctor inquit deuotus secundo arti. q. 1. praesentis distin. Primo modo secundum triplicem legem: naturalem / diuinam / et positiuam: secundum legen na tutalem est cognatio carnalis: quantum ad se cundam spiritualis: quantum ad tertiam legalis. Secundo modo potest sumi penes id quod aspiciunt. Tria enim in nobis sunt bona: na turaei gratiae et fortune. Bona naturae aspi cit cognatio carnalis. Bonum gratiae spiri¬ tualis: bonum fortunae legalis. Tertio modo vt cognatio carnalis respiciat carnem / spiritualis animam / legalis totum hominem. Secunda pars probatur. Tum primo. 30. q. 3. ita diligere: Nicolaus papa dicit: et habetur in littera. Inter eos non contrahitur matrimoni um quos adoptio iungit. Tum secundo: quia debet alius esse affectus paternus / alius maritalis. Tum tertio. 30. q. 3. c. 1. Intur eos qui natura / et eos qui adoptione filii sunt: venerande leges romanae matrimonia contrahi non permittunt. Notandi tamen sunt in hac materia tres binarii propositionum multum aduertendi Prima propositio. Cognatio legalis tandiu impe dit quamdiu durat: sed ea remota non impedit. Secunda propositio. In linea descendente cogna tionis legalis qua est inter adoptantem patrem et fi liam adoptatam: sper impedit matrimonium: etiam si tollatur adoptio: en primus binarius. Tertia pro positio. In linea quae respicit laturales / vt filium naturalem et filiam adoptatam: impedit matrimonium quam diu durat adoptio: intellige tamen quamdiu manet in potestate patris: vnde si pater moriatur / possunt conhere: vel si filius naturalis vel filia adoptiua emancipetur / possunt contrahere. Similiter est de filiis arrogatis: extra de cogna. legali. c. vnico: et arg. assumitur. C. de adop. li. penlis. §. penlis. Quarta propositio. Filius illegitimus potest contrahere cum filia adoptiua: et similiter filia illegitia cum filio adoptiuo: quia illegitimus non est i potesta te patris: sicut vult Inno. et hosti. ex de cogna. lega. c. vnico: en secundus binarius. Quita secundum ber. Filii adoptiui possunt inter se contrahere. Sexta / quod adoptatus non potest ducere filiam ad optantis: nec adoptans vxorem adoptati: en trm tius binarius.
¶ Tertia conclusio est haec. Secunda coniugia licita sunt et homo esta iudicantur. Quod sint licita / patet auctoritate apostoli di. Uolo iuniores nubere / filios procreare / matrestamilias esse. Tum secundo: quia Abraam secundas nu ptias contraxit cum cethura. Tum tertio: quia re manet morbus: ideo licitum est quarere remedium. Quia etiam sint homo estae probat Tum ratio sacrmeini. Tum secundo bonum prolis: quod aliquando in primis nuptiis non habetur. Tum tertio: quia inhonestas. fornicationis euitatur. Et tantum de secundo arti. Quantum ad tertium articulum sunt tres difficultates.
¶ Prima diffi. Si oportet vt quis dicatur compatur aut patrinus pu eri / nisi bapticet eum vt eum tangat. Dicit tra ter Landul. quod sic: licet hosti. dicat contrarium: si etiam puer in baptismo aut in confirmatione in uoluatur lintheo aut lauetur: omnes tenentes lin theum compatres fiunt.
¶ Secunda difficul tas. Unde venit verbum arrogationis in propo sito? Dicendum quod arrogatio de qua loquimur: est quasi quedam interrogatio. Unde dicitur de ad et interrogatio sed mutatur. d. in r. In arrogatione enim requiritur verbum al rogantis / et eius qui arrogatur / etiam expressum: vt / vis me habere in patrem: et / vis me habere in filium: sed haec adoptio non requirit vnde infans paruulus potest adoptari / non tantu arrogari.
¶ Tertia difficultas. quot sunt impedimeta mrimonii: Superius di27. iuxta mentem doc. deuoti: diuisa sunt imi pedimenta matrimonii in quattuor ternarios idem 12. iuxta illa metra. Error conditio. Sed quia il la metra (vt hic Secundo innuit) nec implent sa tis numerum / nec habent ordinem impedimenta si tuandi: ideo iuxta numerum non iam. 12. sed. 14. reper untur impedimenta in communi computo et ordine poti ori: quae sequentibus metris ponuntur et conti nenter: et obuiat Landulphus. ss is fraus personae: serui dationis 6oe amens Addita conditio tria communiugrii homoa tollens Frigidus / arta / puer / truncatus / praestigiat Alterius communium: obstant mutuae dationi. Ordo sacex / votum deo cultus / sponsio mcechi. Carnalis legis / cognatio spiritualis Nic vi praeccepti fit hiuic affinis hionores.
¶ Hi versus continent haec impedimentaPrimus versus continet quinque id est metum fraudem id est errorem personae: seruum id est errorom conditionis: dationem / id est contractum cum alia: amentem id est non compotem rationis. Secundus ver sus continet haec tria impedimenta contara tria bona communiugum scilicet sacramenti / fidei / prolis. Ter tius versus continet impedimenta frigidita tis in viro / artationis in faemina / puericis in vtroque: truncationis membrorum necessari orum / et praestigiatum id est maleficiatum. Quar tus versus continet vnum. Quintus versus continet ordinem sacrum / votum / disparem cul tum: et adulterium cum sponsione / et fidei datione. Sextus versus continet cognationem carnalem legalem et spiritualem. Septimus duo: ita in summa sunt octo triplicata modo dicto. Ex quo patet ad quaestionem / quod videlicet cog natio spiritualis aut legalis / et publicae homoestatus iusticia: sed non secundae nuptiae matrimo nium impediunt. Tunc ad argumenta.
¶ Ad primum dicendum / quod loquitur de iam contracto matrimonio. Qualiter autem bona matrimo: nii impediantur: hoc dictum fuit in simili in praecedenti dist.
Conclusiones
¶ Ex ista dist. st cut de. etc. Prima conclusio est. Spiritualis cog natio coniugium dirimit atque interimit: vt dicit ratio. Dicit conclusio quod spiritualis cogna tio impedit matrimonium. Et ponitur a prin cipio distin. vsque ad illud capitulum. quod autem spirituales vel adoptiui etc.
¶ Secunda con clusio. Ut spiritualis in hoc officio / sic est le galis sine dubio. Dicit conclusio / quod lega lis cognatio sicut spiritualis impedit matri monium. Et ponitut ab illo ca. quod autem spiri tuales vel adoptiui etc. vsque ad illud capi tulum: Sciendum est etiam quod non solum primae nuptiae etc.