Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Distinctio 36
Circa textum
Dist. 36. in qua magister inquirit / an peccatum sit peccati poena. Sciendum est tamen quaedam sic esse peccata vt sint etiam poenae peccatorum etc. Hic signatur. 36. disti. huius secundi: quae sic continuatur ad praecedentes: Nam postquam in praecedenti dist. venatum est et inquisitum a magistro: an peccatum sit actus vel pura privatio: Nunc in praesenti dist. inquirit / an peccati peccatum extet punitio et habet diuidi in tres partes principales. In prima super mota quaestione aliorum datur positio. In secunda ex assertione magistri patet opinio. In tertia finali inquisitione est addita epilogatio: prima in principio. Secunda ibi: In hoc tamen fieri praeiudicium veritati putatur etc. Tertia ibi: Satis diligenter eorum etc. Prima igitur particula in qua super mota quaestione etc. in tres partes diuiditur. In prima pro data opinione adducitur auctoritas. In secunda de quadam dubitatione iuxta eam partem veritas. In tertia maiori pro explicatione patescit dictorum claritas. Prima in principio. Secunda ibi: Et ideo merito quaeri etc. Tertia ibi: Et licet ex hoc sensu. Tunc vl timate sequitur illa vltima particula: In nullo tamen fieri praeiudicium etc. In qua secura ex asserti one magistri etc. et habet diuidi in tres partes principales. In prima peccata panduntur poenae esse ipsa essentia. In secunda assumpta probantur plane di cta per varia. In tertia orta soluuntur ex sanctis dubia. Prima in principio. Secunda ibi: Quod autem peccata quaedam poenae sint etc. Tertia ibi. Illud autem diligenter etc. haec est etc.
Quaestio
Questio praesens tractat de poena peccato debita. Et pulchram materiam habes a Sco. li. 2. di. 36. q. vnica. Utrum peccatum peccati poena vere nominetur: Et arguitur quod non / triplici medio.
¶ Primo sic. Omnis poena est iusta: nullum peccatum est iustum: ergo nullum peccatum est poena alterius peccati. Maior patet auctoritate Aug. li. retractationum. c. 25. Minor probatur: quia omne peccatum est iniustum: ergo nequit esse iustum: cum opposita in eodem esse sit impossibile.
¶ Secundo arguitur sic. Omne peccatum est voluntarium: nulla poena est volumtaria: ergo nullum peccatum est poena alterius peccati. Maior est Augstin. in li. de vera religione: et patet: quia nemo culpatur in eo quod vitare nequit. Sed minor probatur ex eo quod inquit Ansel. in li. de conceptu virginali. c. 45. vnde nulla censetur poena nisi non volenti.
¶ Tertio arguitur sic. Si peccatum peccati poena ponere tur: ergo maioris peccati maius peccatum et maior poena spr poena poneretur: sed hoc est inconue niens. Maior patet: quia lege teste / Iuxta quan titatem delicti erit et plagarum modus. vnde am plior morbus ampliorem exigit medicinam. Sed minor probatur: quia hoc modo esset in eodem peccante processus in infinitum in peccatis. Patet: quia si primi peccati esset peccatum paena: nequit istius secundi peccati poena dari nisi peccatum: et ita consequen ter. Patet assumptum / cum aequale sit primo peccato: sicut poena ei quod punit vel maius: cum quis de minori in maius cadit crimen: simplex autem poena nisi esset culpabilis ad hoc suffi cere. non videtur.
¶ In oppositum est magister in littera / inquiens peccatum peccato puniri. Unde di citur: Qui in sordibus est sordescat adhuc. Unde Isid. Deus occultam superbiam clericor vindicat per manifestam luxuriam. Et Prego. Inter primum peccatum apostasiae et vltima paenam ignis aeterni media quae sunt / et pecca ta sunt et poena peccati.
¶ In ista quaestione sunt tres articuli declarandi. Primus est terminorum declaratiuus Quorum Secundus est quaestionis responsiuus. Tertius est dubiorum motiuus. articulum termini sunt / peccatum / poena / et poena peccati.
¶ Primus igitur terminus est peccatum. Unde ultra tres datas de peccato in praecedenti distindiffinitiones extant et aliae tres: Quarum prima sumitur ex beato Augustinus in li. de ciui. dei. Pec catum inquit est absentia boni vbi debet esse. Secunda ex eodem in li. de vera reli. Peccatum inquit non est appetitio malarum naturarum / sec desertio meliorum. Tertia est Ansel. in li. de conceptu verginali. Peccatum inquit est carentia debitae iusticiae. Et differunt. Prima enim communis est triplici peccato: originali / veniali / et mor tali. Nam in qualibet est boni absentia: quod debe ret inesse vt capiatur debitum large pro eo quod decet / non vt cadit sub praecepto: quia sic pecca to non congrueret veniali. Secunda solum proprie conuenit veniali et mortali. In quolibet enim deseritur actu proprio aliquod bonum / aut boni circumstantia: quod actu proprio in originali non fit / sed parentis primarii. Ter tia autem (vt videtur secundum intentionem Ansel) propria est peccato mortali: iusticia enim illic debita accipitur vt cadit sub praecepto.
¶ Secundus terminus est poena. Unde ultra dicta de poena dist. 32. huius secundi Noto quod sunt tres binarii penarum / seu sex poene: quos nominat Alanus in maximis theologiae / seu de regulis fidei / regula seu maxima. 75. et sunt hae. Prima dicitur in bono conseruans: sicuti poena quae inflicta fuit pau lo: ne magnitudo reuelationum eum extolleret. Secunda est bonum probans: sicut fuit paena Iob: in qua probata est patientia eius. Ter tia purgans: vt poenitentia qua purgatur homo a peccato: qua punita etiam fuit lepra in delerto ma ria soror movsi. Quarta in malo indurans: vt poena inflicta pharaoni qua obduratum est cor pharaonis. Quita sola acredine cru cians / vt poena gehenalis. Sexta peccato maculans: vt dum peccatum poena peccati ponitur: si cut loquitur nostra quaestio. Ponit autem aliam paenam / quam vocat paenam admaius bonum inuitantem: sed illa satis innuitur in prima et secunda penis.
¶ Tertius terminus est poena peccati. Unde vt potest trahi ex beato Tho. q. 1. persentis dist. peccatum est poena peccati in triplici gene re causae / efficientis / materialis et finalis. Pri mo in genere causae efficientis. Tum demerito rie: quia meretur peccatum. Dico mortale gratiam subtrahi: qua subtracta facile quis labitur in pec catum. Tum quia peccatum dimittit quandam dispo sitionem inclinatiuam ad peccatum / sicut bona opera tio dispositionem inclinantem ad bonum. Secundo est peccatum poena peccati in genere causae materialis: quando vnum peccatum ex alio trahit materiam / sicut luxuria ex gula: quia venter mero estuans facile in luxuriam spiumat: inquit hie ro: et dissensio ex auaricia oritur quasi ex materia. Tertio est peccatum peccati poena in genere cau sae finalis: sicuti quis cum ad vindictam aliquem interficiat. Ista interfectio quae est finis illius vindictae est peccatum / et poena peccati vindictae ipsi met etiam interficienti. artti. sunt tres conclusiones. Prima est de culpae ad paenam identitate. Sed cunda de culpae et poenae inseparabilitate. Tertia de poenae respectu ad deum comparatione.
¶ Prima e. Sic omne peccatum peccanti paecea exi stit / vt aliud alterius poena censeatur. Dicit prima pars / quod peccatum quodlibet est poena peccanti. Probatur medio doc. sub. in virtute. q. 3. praesentis materiae: Quanto aliquid in aliquo maius bonum privat tanto maior est poena in eo: sed peccatum privat in homine maius bonum quam sit amissio cuiuscunque rei exterioris. Si igitur talis amissio exterior est paena: a fortiori ista privatio quae est peccatum formaliter. Minor probatur. secundum enim Ansel. in li. de concor. liberi arbitrii et praedestinationis. c. 11. Est affectio commodi et affectio iusticie: et maior est affectio iusticiae quam priu uat peccatum quam commodi quae est respectu horum exteriorum: vnde in hoc vere impletur illud Aug. in li. confes. Iussisti enim domine et ita est: vt quidlibet peccatum poena sibi sit. Nec enim ad momen tum est dedecus peccati sine decore iusticiae: quia illa deformitas peccati et carentia ordinis debiti poena existit in libera voluntate: vnde haec est ei maior poena quam amissio cuiuscumque commodi quod infertur propter huiusmodi culpam. Sed quomod potest eadem carentia iusticiae dici culpa et paena: Respondet in listra magister / quod ista carentia potest considerari actiue / inquantum a libera causatur voluntate: et sic habet rationem culpae: vel passiue inquantum recipitur in voluntate: et sic habet rationem poenae: quia non est in potestate voluntatis ista receptio causata deformitate. Et patet quod ista carentia ordinat inquantum paena: ordinatur inquantum culpa: non quidem ordine fundato in illa carentia cum sit nihil: sed vel in substra to actus vel in voluntate: et tunc est illa cula pasolum ordinata extrinsece: sicut paries dicitur visus. Sed dicit secunda pars conclusinis / quod vnum peccatum est poena alterius. Pro batur. Coipso quod quis peccat mortalitur meretur a deo relinqui. Sed homo a deo relictus per gratiam labitur faciliter in peccatum: ergo istud peccatum quodammodo poena extat praecedentis: patet autem manifeste exemplo. Ex eo enim vt inquit Augustinus quod quis in superbiam erigitur in inuidiam cadit ne a proximo supetur: et ita inui dia est poena superbiae: vnde infertur quod in eodem genere aliquando vnum peccatum est causa alterius / sicut luxuria luxuriae: aliquando in diuerso / sicut inuidia superbiae. Sed vnde est desertio rectitudinis in secundo actu seu peccato: Dicit doctor subtilis quod a creata voluntate: vnde non se habet per modum deserentis deus in causalitate rectitudinis actus: sicuti se habet in causalitate gratiae. Et causa est: quia non dedit gratiam antecedenter / sicut dedit rectitu dinem actus: et ita nec consequenter: vnde post primum mortale peccatum non concurrit deus ad creationem gratiae gratum facientis / nisi facta dispositione praeuia gratia gratis data et libero arbitrio concurrit tamen semper ad rectitudinem actus ex parte sui: als non haberet peccans post primum peccatum aliquod posse recte operandi. Ex quo infertur quod quando deus dicitur causa poenae: debet intelligi de poena positiua / sicuti est poena sensus non priuatiua / nisi intelligatur per modum deserentis / sicuti in gratia.
¶ Secunda conclusio est de poenae et culpae inseparabilitate: et est haec. Licem culpa a poena nequeat separari: potest tamen paenam pati qui nunquam peccauit. Prima pars diciti / quod culpa nequit a poena separari. probatur triplici radice. Primo ex parte hominis peccantis. Hon enim peccans quasi medius est inter deum et corporalia bona / inter sensualitatem et synderesim: peccando enim mortalitur perdit deum / et ita maximum bonum: et acquirit bonum corporale / quod est minimum. Rur sus dum adhaeret sesualitati / a synderesi ob iurgatur: quod sine bello magno non agitur in interiori conscientiae loco: et ita damnum patitur et guerram. Secundo ex parte divinae sapien tiae: vt semper pateat ordo pulcherrimus vniuersi: et per paenam culpa ordinetur. Tum tertio ratione diuinae aequitatis / vt vbique diuina reluceat iusticia. Et si dicatur / quia homo laudatur quando propriam non vindicat iniuriam: ergo a simili laus in deo foret / si culpam pro priam non vindicaret. Dicendum quod non est simile: quia homo debet talia dimittere iudicio dei: deus vero est ipsa iusticia / superiorem non habens cui dimittat: ideo si relinquiret iniustus esset: parcit tamen / nec adcondignum punit. Unde dicitur: Altissimus est patiens redditor: vnde et si mali in temporalibus aliqualiter letentur: nihilominus dum ad pro A ni vero si exterius patientur: interius maximis replentur solatiis. Quona inquit magna multitudo dulcedinis tue domine quam abscon disti timentibus te. Sed dicit secunda pars conclusionis: quod quis potest pati paenam qui tamen non peccauit: patet manifeste de christo: qua peccatum non fecit: nec in ore eius dolus inueni est: et tantum multa est pro nobis passus. Unde non tandum: quod licet nulla poena fuisset nisi peccatum praecessisset: non oportet tamen primo peccato dato in adam eum qui patitur pro propriis pati peccatis: sed vel pro alienis: sicut in christo: vel ad augmentum meriti et pati entiae: sicuti in Iob. Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui: et cala mitas quam ego patior in statera quasi harena maris haec grauior appareret: vel propter aliam causam quae requiratur in primo: articulo. vnde. Quid peccauit hic aut parem tes eius: vt cecus nasceretur: Respondit iesus: nec hic peccauit neque parentes eius. scilicet vt ait Aug. haberet cecitatem: videmus rursus impium concultantem iustiorem se clamante prophpha. Quare taces concultante impio iu stiorem se: Et si obiiciatur per illud gregorii in quadam collecta. Nulla eis nocebit aduersitas: si nulla eis dominetur iniquitas. Dicendum quod vis facienda est in hoc quod di cit nocebit aduersitas. Sanctis enim dei et electis quod patiuntur non nocet: sed iuuat id meritum. Nescitis quia scriptum est: scimus quoniam diligentibus deum omnia cooperantur in bonum: immo et melius et optimum: nec illud obuiat. Hiero. Quicquid patimur peccata nostra meruerunt: vult enim di cere: quod nisi in adam peccassemus nullam paenam pateremur: tamen ex hoc non sequi tur: quin post ad sui exercitium alicui non mediante proprio peccato det dominus deus poenas.
¶ Tertia conclusio est: de comparatione poenae ad deum: et est haec: licet poena vt est poena sit a deo: non tamen omne id quod paena censetur. Pro declaratione totius conclusionis noto vnam dist. quam dat doc. deuotus qu. 2. arti. 3. Poena inquit accipi solet triplici ter. Primo modo pro re ledente: sicut poena re proborum dicitur ignis infernalis. Secundo dicitur paena passio patientis. secundum quod dicitur: quod afffictio re¬ proborum est poena eorum aeterna. Tertio dicitur poena defectus ex illa passione proueniens: sicu ti in reprobis defectus salutis et pacis eo rum dicitur poena. Capiendo primo modo poenam quando dicit positiuum: est concedenda a deo sicut cae telligi illud. Tradidit illos deus in passitera positiua: si dicat priuatiuum non: nisi a deo permittente aut deserente: et ita habet in ones ignominiae id est permisit: vnde excecatio a malicia gratiae subtractio et talia similia extant solum a deo permittente aut deserente: idem dico de secundo et tertio modo paenae: et ita habent intelligi quaecumque autctort tates in oppositum: sicuti illa. Mihi vindi ctam et ego retribuam: dicit dominus. Bona et masunt: et illud: Ego occidam: et ego viuere fala: vita et mors paupartas et bonestas a deo ciam: percutiam et sanabo: et consimiles pari passu soluuntur. articulum sunt etc.
¶ Prima difficultas. An peccatum aliquod bonum naturale corrumpat in nobe:t Dicit tho. q. 3. praesentis dist. quod sic: et intelligit de bonis anime: quia de corpore modica est fa cienda mentio: quo ad hoc: patet tamen oppositum ex praecedenti lectione: vnde liquido patet: quod si corrumperet naturam animae tandem peccatis per maius augmentatis posset anima peccato ex toto destrui.
¶ Secunda dif ficultas. Quare est quod poena in aliquo potest inueniri sine culpa: et non culpa sine pe naxi Respondendum: quia poena vt sit aliqu ponum. dicitur maxime illa quae reperitur sine peccato: omne autem bonum habet ordinem et ita non efficit: vniuerso equa culpa ordine caret: immo ordinem rumpit: ideo exigi tur vt poena reordinetur.
¶ Tertia difficultas. Quae est maior poena animae rationalis? Dicendum quod priuatio iusticiae: licet eam peccator maxime obstinatus non sentiat et patet liquido: quia priuat maximum bonum scilicet iusticiam: capiendo iusticiam vt om nem includit virtutem. sicut in. 5 Ethicorum. Ex quo patet ad quaestionem: quod videlicet peccatum peccanti vere poena nominatur. Et tunc ad argumenta.
¶ Ad primum dicen dum in summa quod alia ratione est peccatum culpa:alia ratione poena. Est enim culpa: quia libe¬ ra procedit voluntate poena inquantum volum tas eo patitur iusticiae absentiam: nihil autem refert de eodem respectu diuersorum dici opposita: sicut collis ad montem parua dicitur ad terram comparata magna: sic peccatum inquantum culpa dicitur iniustum inquantum poena iustum denominatione tamen extrinseca.
¶ Ad secundum dicendum: quod licet culpa inquantum poena non sit voluntaria: sufficit quod inquantum culpa. Nihil enim inconueniens est: vnum et idem respectu diuersorum esse voluntarium et inuoluntarium: sicut peccatum originale respectu primi parentis dicitur simpliciter voluntarium: comparatum tamen ad nos quodammodo sapit naturam inuolunta rii.
¶ Ad tertium dicendum in summa: quod argu mentum currit de poena iuxta condignum vt ostendit allegata auctoritas: iuxta delictum erit et plagarum modus: ista autem poena non dicitur condigni: tum quia iutelligitur de poena inflicta illa auctoritas: ista autem poena quae est culpa non est inflicta: sed acta: et ita non obuiat.
Conclusiones
¶ Prima conclusio peccatum de poena peccati et mali facti: sed non comuertitur. Dicit conclusio quod peccatum est bene poena peccati: sed non conuertitur: vt omne peccatum sit poena peccati: quia primum peccatum non est poena praecedentis. Et incipit in principio distin. vsque ibi. In nullo tamen fieri praeiudicium.
¶ Secunda conclusio: poena et peccatum sunt in essentia: vnum malun actum dicit theoria. Dicit conclusio: quod aliquitiens vt dicit theoria id est veritas peccatum et poena sunt vnum in essentia capiendo large essentiam: et po nitur abillo capitulo. In nulo tamen etc. vsque ibi. Il lud autem diligenter.