Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Distinctio 2
Circa textum
Distinctio. 2. agit de sacramentis noue legis in speciali. Am ad sacramenta noue legis accedamus quae sunt baptis. mus: confirmatio: panis benedictio id est eucharista etc. Hic signatur secunda distinctio huius quarti: quae sic continuatur ad praecedentem. Nam postquam in praecedenti distinctione determi natum est de sacramentis genialiter. Et se cundo de circuncisione actum est incidenta liter: Nunc tertio incipit agere de sacramentis noue legis specialiter. Et habet diuidi in tres partes principales. In prima sacramentorum omnium tempus quaeritur et institutio. In secunda ad baptismum se praeuium Iohannis tranffert nunc inquisitio. In tertia de quolibet per scrutinium lucidior constat indagatio. prima in principio. secunda ibi. Nunc vero de baptismi sacramento. tertia distinctione tertia ibi. Post hoc videndum est quid sit baptisma etc. Prima autem parte indiuisa manen te: rursus secunda pars in qua ad baptismum Iohannis praeuium etc. in tres partes diuiditur. In prima eius vtilitas ponitur et baptismi ratio. In secunda institutio ad / iungitur atque nominatio. In tertia vsus eiuldem connectitur necnon variatio. prima in principio. secunda ibi. Si quaeritur quare dictus est. tertia ibi. Hic considerandum est si baptimati etc. Haec est diuisio praesentis distinctionis. Circa quam etc.
Quaestio
Questio haec declarat de sacramentis noue legis: et specialiter agit de baptismo iohannis quantum ad se et in coparatione ad baptismum chri sti et habetur a scoto in duabus quaestionibus praesentis distinctionis. N baptismus Iohanis tempore legis gratiae extiterit sacramentum: Et arguitur quod non triplici medio.
¶ Primo sic. Omnia sacramenta aut extant legtis naturae: aut moysi: aut gratiae: sed baptismus Iohannis non fuit alicuius harum legum. igitur. Maior pa tet ex eo quod omne tempors a statu innocentiae his tribus decurrit legibus. Sed minor patet per singula primo quod non fuit legis naturae est manifestum: nec secundo legis moysi: quia scribitur. Lex et prophete vsque ad iohannem: nec tertio fuit legis gratie: quia baptismus christi ponitur ianua et princi pium inter huiusmodi sacramenta.
¶ Secundo arguitur sic. Omne sacramentum aut solum est significatiuum: aut significatiuum et causatiuum simul: sed neutrum baptismo comuenit iohannis. igitur. Maior patet ex diffe rentia posita sacramentorum noue legis ad veterem: quia sacramenta veteris legis solum signant: sed sacramenta noue legis et significant et efficaciter se habent Sed minor patet primo: quod non sit causati uum: quia tunc baptimati baptismo iohannis non fuissent baptismo christi rebaptirandi quod non tenetur. Secundo quod non sit significatiuum: quia sacramentum dicitur significatiuum respectu inuisibilis forme id est gratiae ex sua diffinitione: hanc autem non signabat ille baptismus.
¶ Tertio arguit sic. Omne sa¬ cramentum a deo immediate instituitur: sed baptismus iohannis non fuit immediate a deo institutus. igitur. Maior patet ex eo quod nullus alius potest certum signum dare nisi solus deus. aut significatiuum gratiae aut causatiuum: cum immediate a deo cree tur. Sed probatur minor: quia non esset alias ratio: quare potius baptismus ioh. diceretur quam baptismus petri aut pauli dum baptim abant: nisi quia hic a iohanne insti tuitur: alius vero a christo.
¶ In oppositum tamen arguitur auctoritate hugonis inter baptisma christi et baptisma Iohannis differentiam ponentis. Inter inquit bapti ma christi et baptisma Iohannis: hoc interest: quia solum ibi sacramentum daba tur: hic sacramentum et res sacramenti.
¶ In ista quaesti. sunt tres articuli declarandi Primus est terminorum declaratiuus Quorum Secundus est quaestionis responsiuus
¶ Tertius est dubiorum motiuus. Quo ad primii articulum termini sunt sacramentum / baptismus iohanis: et tempus legis gratiae.
¶ Primus ergo terminus est sacramentu: quasi sacrans actum. Unde ultra in praecedenti dist. de sacramento dicta notanda est diffinitio sacramenti quam tan git ibi de sacramento magister. Sacramentum inquit loquens de sacramento nonue legis. est inuisibilis gratiae visibilis forma: vt ima ginem gerat et causa existat. In qua diffinitione tria tanguntur. Primo formale sacramenti: dum dicitur: visibilis forma inuisibilis gratiae. Sacramentum nempe secundum doc. sub. parte prima praecedentis dist. q. 2. loquendo formaliter: non est nisi quidam respectus rationis fundatus in forma visibili: vt signatio ablutionis interioris in ablutione exteriori: et terminatur ad formam inuisibilem id est gratiam vel effectum dei gratuitum: quod dico propter eucharistiae sacramentum. Secundo tangitur proportio materialis sacramenti ad id quod figurat: dum dicitur: vt immaginem gerat: debet enim aliqua inueniri similitudo: sicut patet in sacramento ba ptismi: in ablutione exteriori facta per aquam et interiori facta per gratiam: ita quod ibi capiatur imago pro similitudine: non prout dicitur mens proprie imago dei: et habet contra vestigitum diuidi. Tertio tangitur completiuum sacramenti no ue legis: dum additur: et causa existat: non quod habeat aliquam virtutem gratiae causatiuam seu causet caracterem: seu aliquam interiorem in mente dispositionem ex praecedenti distin. sed quia est signum practicum dei infallibile: ad quod deus concurrit ad charitatem in no bis causandam: nisi ex parte nostra obex ad ueniat.
¶ Secundus terminus est ba ptismus iohanis. vnde baptismus iohan nis potest intelligi tripliciter. Aut passiue solum: et sic dicitur baptismus Iohis ille baptismus flamins quo in vtero fuit baptima tus: et a peccato originali mundatus. Secundo intelligitur baptismus Iohis quae aliquem bapti sasset: in forma tamen baptismi christi: seu data a christo: sicut innuit in praesenti dist. q. 2. in reportatis parrhysius doc. sub. dicens quod potuit fieri vt postquam baptimauit christum aliquem baptim auerit in forma christi. Ter tio dicitur baptismus Iohis ille in quo iohes proprie praesagiebat christum: baptim abat enim isto baptismate in nomine venturi. Unde dicitur Baptimabat iohannes ppitlulum dicens. In eun qui venturus est: et iste est qui proprie dicitur baptismus Iohannis. Cuius ratio est triplex: vt tangit sanctus tho. arti. 2. q. prima Prima quia aliqualiter videtur quod fuerit sui baptismi institutor: licet non principa liter sed deus. Secunda quia in illo bapti mo nihil efficiebatur: quod iohannes non face ret: quia solum erat ablutio exterior. vnde Iohan nes quidem baptim auit aqua. Tertia ratio quia soli sibi fuit datum huiusmodi baptismi misterium.
¶ Tertius termin est tempus legis gratiae: vnde primo no tandum est. quod in vitae praesentis curriculo tria notantur tempora. Primum timspus naturae: et durauit vsque ad legemn datam movsi. Secundum tempus legis scripte: et durauit a lege data moysi: vsque ad aduentum christi. Tertium tempus legis gratiae seu christi: durabit vsque ad finem mundi: ita quod non est hic expe ctanda post legem christi lex spiritus sancti vt somniauit super apocalipsim abbas ioachim: et recitatur a doctore deuoto in tra ctatu suo de aduentu antichristi. Ceterum vlterius noto: vt tangit doctor deuotus. articulo. 1. q. 2. quod hoc in tertio tempore data fuerunt sacramenta nobilissima: et hoc triplici ratione. Primo in documentum vt sicut in antiquis seu in senectute: quae est sexta hominis etas est sapientia: iuxta di ctum sapientis. Quam speciosa veteranis sapientia et gloriosus intellectus et consilium. Sic in sexta mundi aetate ostendentur per sacramenta secreta dei. Secundo propter remedium vt homine in lege naturae prius deuicto de ignorantia: et in lege scripta de impotentia: in tertia lege. scilicet gratiae aperirentur in huiusmodi sacramentis veritas et gratia. Tertio propter ornamentum suae sponsae. scilicet ecclesiae: a qua nunquam separabitur sicut separatus est a synagoga ideo praeciosa dedit ei sacramenta seu iocalia. Quo ad secundum articulum sunt tres conclusiones. Prima est de sacramentis noue le gis. Secunda est de baptismo Ioh. absolute. Tertia est de baptismo Iohis in comparatione ad baptismum christi.
¶ Prima est haec. Sacramentis perfe ctissimis adornatur ecclesia: quae a christo mmediate prodierunt. Dicit prima pars conclusionis: quod sacramenta perfectissima debuit habere ecclesia. Probatur argumento doctoris subtilis in praesenti distinctione q. 1. ecclesiae enim lex est perfectissima: quam beata trinitas disposuit hominibus tribuere pro statu viae. Unde illud. Noui et aeterni testamenti id est post quod nullum est aliud futurum in processu autem ab imperfecto ad perfectum posteriora sunt perfectiora. Unde est quod ecclesia est proxima statui beatitudinis: relinquitur igitur quod perfectissima debuit habere adiutoria: cuiusmodi sunt sacramen ta. Corroborat passum istum: tam meritoria passio christi iam exhibitam: non tantum promissa: sicut in antiquis patribus certum est. autem quod plus habet quis gratum exhibitum be neficium: quam solum promissum. Et si dicatur quod passio christi iam non est: et ita nequit causare talia sacramenta meritoriae. Dicendum quod licet non sit in re: est tamen in acceptatione diuina: et istud sufficit. Nec valet si di catur: quia baptismus et eucharistia habuert efficatiam: et forsan alia sacramenta ante passionem christi: nam licet nondum esset exhibi ta opere exteriori: erat tamen exhibita opere interiori: qui mori volebat et sufficit hoc. In antiquo autem testamento nec opere interiori nec exteriori exhibita erat: ideo non extat simile. Caeterum potest dici quod maiorem habuerunt efficaciam adminus aliqua pus exhibitam passionem: quando de christo mor tuo ex latere fluxit sanguis et aqua: quibus buo notantur noue legis sacramenta: in sanguine encharistia: sed in aqua baptismus. Nec tamen dico quod ita meruerit no bis passio christi ista sacramenta: quin dei gratia nobis conferantur: quia maxime ap paruit gratia dei: dum nostram sumpsit na turam: vt nos totaliter liberaret: et dei in nobis appareret et misericordia et iusticia: misericordia dum humano geni condoluit: iusticia dum christum vt sibi satiffaceret mori complacuit. Sed dicebat secunda pars con clusiouis: quod sacramenta noue legis scilicet septem immediate sunt a christo deo: patet per ordinem. Primo de baptismo: quia disci puli baptim abant viuente christo. De praece pto autem huius sacramenti patet. Ite do cete omnes gentes baptimantes eos etc. De confirmatione doc. sub. dicit tam in reportatis parrhysius quam in opere principali quod fuit instistuta: dum dicit christus. Ac. cipite spiritum sanctum. Et confirmata in di penthe. Sanctus vero thomas et multi probabiliter dicit articulo primo. q. 4. quod fuit instituta a christo quando praesentatis sibi pueris desuper manus imposuit. De eucharistia patet diffuse. Poenitentia autem fuit instituta. vt dicitur. Accipite spiritum sanctum quorum remiseritis peccata etc. promissa vt dicitur. Tibi dabo claues re gni caelorum. De extrema vnctione pates alibi. Ubi innuuntur apostoli inungere in firmos qui sanabantur non dubium quin praecepto christi. De matrimonio patet. Non egistis ait christus: quia masculum et faeminam fecit eos etc. vbi ratificat quod fecerat deus de matrimonio in statu innocentiae. De or dine vero: vt in euam. Hoc facite in meam commemorationem. Haec igitur sunt sepatem stelle quas in dextera sua portat filius homnis. quorum sufficientia quo ad praesens tri pliciter potest capi. Primo vt aspiciant malum aut culpae aut poenae. Contra enim peccatum originale est baptismus. Contra actuale mortale poenitentia. Contra veniale extre ma vnctio et sic sunt tria contra tria pecca ta. Poena est quadruplex secundum Bedam. Con tra ignorantiam est ordo: vbi datur potestas di cernendi. Contra concupiscentiam matrimonium. Contra infirmitatem confirmatio. Contra vero maliciam est eucharistia. Secundo eorum accipitur sufficientia respectu vitaeIn vita enim humana primo homo gignitur: secundo nutritur: tertio roboratur: quarto reparatur: quinto moritur. Et haec quinque habet in se homo quilibet. Sic in vita spirituali baptismo gignitur: eucharistia nutritur: confirmatione roboratur: poenitentia reparatur: vn ctione contra mortem defenditur. Si autem vita consideretur respectu communitatis quo ad carnalem est matrimonium: quo ad spiritualem est ordinis sacramentum. Tertio eorum potest sumi sufficientia respectu virtutum. In auxilium fidei extat baptismus. In auxilium sper extat extrema vnctio. In auxilium charitatis eucharistia. In auxilium prudentiae ordo. In auxilium iusticiae poenitentia. In auxilium temperantiae matrimonium. In auxilium fortitudinis confirmatio.
¶ Secunda conclusio est: de baptismo I0. absolute: et est haec. Iohannis baptismus a deo institutus signi ficationis ratione sacramentum potest dici Habet prima conclusionis particula: quod baptismus Iohannis fuit a deo institutus Probatur. Ille illius est auctor rei censendus: cuius fit auctorritate: sed Ioh. baptimabat dei auctoritate. igitur. Probatui minor. Qui misit me baptimare ille mihi dixit. Caeterum fiat argumentum domini Ihesu: baptismus I0. de caelo est: an ab hominibus: Si de caelo habetur propositum: si autem ab hominibus non erat ei credendum: vnde cum baptista sit nomen officii: potuisset censeri officii vsurpator. Nec illud obuiat quod cessauit imme diate post mortem Iohanis: quia datum solum sibi fuerat huiusmodi ministerium: vt prae cursor foret christi. Sed habet secunda pars conclusionis: quod baptismus Iohannis potest dici sacramentum ratione significationis: vnde in baptismo I0. tria possunt considerari. Primo significatio: quia significabat baptismum christi. Sieni baptismata varia antiquae legis baptismum significabant christi: hic a fortiori. Secundo assuefaciepat ad christi baptismum: et sic non erat sacramentum: sed sacramentale: sicut toruea mentum in quo assuefiunt milites ad bellam dum non extat bellum. vnde glo. super illud. Ego baptimo etc. Tantum corpora lauo: quia peccata soluere nequeo: vt sicut nascendo et praedicando praecurro: sic baptimando ad baptisma christi dirigan. Ita quod nihil intus ef ficiebat. Unde. Ego baptimaui vos aquae. Et illud. Propterea veni in aqua baptimans vnde glo. super illo verbo. Erat iohannes baptimans dicit. Quantum cathecuminis non dum baptimatis prodest doctrina fidei: tantum profecit baptisma iohannis ante baptismum christi: vnde licet quo ad ablutionem exteri prem similior esset baptisma iohannis baptismati christi: quam circuncisio. non tamen se quitur quod tolleret originale: sicuti circuncisio: quia ad hoc non erat institutum: nec illo baptismate est baptimatus christus quod haberet efficatiam: sed vt sue carnis mundis sime tactu aquas sanctificaret. Illud enim quod dicitur. Erat iobh. baptimans baptismo pae nitentiae in remissionem peccatorum: intelligitur quod baptismo suo figurabat baptismum chri sti dantem remissionem peccatorum non quod suum daret. Tertio consideratur in baptismo io pannis nunciatio christi: quia baptimando christi denunciabat aduentum. Ex quibus clare patet: quod aliqualiter potest dici sacramen tum noue legis seu temporis gratiae significatiue scilicet solum. vel dicatur medium inter antiquam et legen nouam.
¶ Tertia conclusio est: de baptismo Ioh. respectu baptismi christi in et est haec. Baptismo baptimati a iohanne in paptismo erant rebaptimandi christi. Pro batur ex differentia amborum baptismatum quam tangit Aug. in omelia vna. super Ioh. et habetur de consecra. dist. 3. ca. Aliud bapti hon 3auit Iudas et rebaptimatum non est: baptigauit Iohannes et rebaptimatum est. Unde apostolus Paulus rebaptim abat baptimatos baptismo iobis. Et patet clare ex opere eius quia erat ad asuefaciendum ad baptismum christi quod non oportuisset nisi baptimati ab eo rebaptimandi essent. Et si obiiciatur de sama ritanis: quia dicitur. Quod baptimati tantum erant in nomine domini Iesu: et tamen solum supereos imponebant apostoli manus. Quero igitur an baptimati erant baptismo iohannis an christi. Si iohannis habetur propositum: quod non sunt rebaptimandi ba ptimati a iohanne. Si christi contra: quia ibi dicitur: quod necdum si erat spiritus audiuerant quod nequit de baptismo intelligi chri sti: in quo sanctus confertur spiritus. Dicendum quod erant baptimati baptismo christi a philipi po non apostolo: sed vno septem dyacono rum: et hic non habebat auctoritatem confirman di: ideo quod dicunt: quod si est spiritus necdum audiuerant: habet intelligi quo ad plenitudinem: quae facta est super eos per manus impositionem. Ex quo patet defectus magistri sententiarum qui in praesenti dist. vult ca. vltimo: quod illi qui specie non posuerunt in baptismo iohannis: et credebant patrem et filium et spiritum sanctum: non erant rebaptimandi oppositum patet ex conclusione: vnde in passu hoc communi cursu dimittitur a nostres reuerendis magistris: et est primus locus huius quarti in quo communiter non tenetur. Et hoc de secundo articulo. Quantum ad tertium articulum int tres pifficultates. Prima est: quod sacramentorum primo est istitutum a christo? Dicendum quod baptismus: vnde met discipuli viuente domino ba ptimabant: nec obuiat: quia etiam vngebant oleo quod signat extremam vnctionem: quia ex pecursu potest patere: quod prius baptismum quam vnctionem exercuerunt. bene tamen verum est quod ammonendo incepit a poenitentia. Paenitentiam agite etc.
¶ Secunda difficultas: Cum euangelium nedum dicatur principalis auctoris: sed etiam scriptoris: quia bene dicitur euangelium et dei et mathei: quare non dicitur baptismus christi et petri dum pe trus baptimabat? Dicendum quod ratio est: quia in euangelio scribendo scriptor posuit de suo: narrat enim vt vult: sed in baptismo to tum bonum collatum solum est a christo: ideo non est imile.
¶ Tertia difficultas. vtrum pueri essent baptimandi baptismo ioh. Dicendum quod non: erat enim ad annunciandum prniam quae adul¬ tis non pueris congruit. Et tantum de tertio articulo. Ex quo patet ad quaestionem: quod videlet baptismus iohannis tempore legis gratiae extiterit sacramentum: et qualiter. Tunc ad argumenta.
¶ Ad primum negatur minor: et ponitur terti¬t um membrum quod scilicet fuit legis gratiae. Et dum probatur: quia baptismus christi fuit ianua sacramentorum in ista lege. Dicendum quod verum est vt gratiam conferens: baptismus vero io hanis: non erat nisi quedam dispositio ad eum: ideo non obuiat.
¶ Ad secundum ne gatur minor: et dicitur quod erat significatiuum. Et dum improbatur: quia sacramentum quod est significatiuum: significat inuisibilem gratiam: quam non habuit iohannis baptismus. Dicendum quod signabat non gratiam quam conferebat: sed gratiam quam conferre habebat baptismus christi: cuius erat signum.
¶ Ad tertium negatur minor: et dum probatur: quia non esset ratio quin etiam diceretur baptismus petri dum baptimaret: si cut dicitur baptismus iohannis. Dicendum quod immo: quia hic soli ioham. competebat ex primo articulo: non ita de baptismo quo baptimabat petrus. Caeterum baptismus quae baptimabat petrus. confert gratiam: hic vero non: ideo non est simile.
Conclusiones
¶ Prima conclusio. Septem sacramenta post christum donantur atque collocantur velut prnamenta. Dicit conclusio quod septem sacramenta sunt data ecclesie post aduentum christi Et ponitur a principio: vsque ibi. Nunc vero de baptismi sacramento etc.
¶ Secunda conclusio. In poenitentia baptismus ponitur primus: sed dicitur christi in venia. Dicit comclusio quod hi duo baptismi differunt: quia baptismus iohannis erat prouocans ad posniam sed christi dabat remissionem. Et ponitur ab illo loco. Nunc vero de baptismi sacramento etc. vsque ibi. Hic considerandum est etc.
¶ Tertia conclusio. Credens baptimatus a io ham. prius non erat artatus: rursus posterius. Di cit conclusio quod baptimatus credens in trinitatem baptismo iohannis non erat rebaptimandus baptismo christi: sed bene is qui non crede bat. Et in prima parte huius conclusionis vt patuit in questione non tenetur magister. Et ponitur ab illo capitulo. Hic conside randum etc.