Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Distinctio 19
Circa textum
Distinctio. 19. in qua magister docet de personarum aequalitate: quae similis recipit pluralitate personarum et vnita tem essentiae.
NUnc postque coaeternitatem trium persoNnarum pro modulo facul pro tatis nostrae insinuauimus:. iam de earundem equali tate aliud eloqui superest etc. hic si gnatur. xix. distinctio huius primi: quae ita continuatur ad praecedentes. Nam postquam ab octa ua distinctione vsque ad istam egit magister de proprietatibus essentiae propriis et tribus personis solum sigillatim conuenientibus: hic in ista distinctione agit de proprietatibus cuilibet personae simul competentibus: cuiusmodi est equalitas. Et diuiditur ista pars in tres partes principales. In prima ostenditur in quibus equalitas directe ponitur. In secunda aequalitatis declaratio plane inseritur. In tertia dubium incidens aperte soluitur scilicet qualiter di ctiones exclusiuae sunt in diuinis. Secunda pars incipit ibi: Nunc igitur superest ostendere: in di. 21i. scilicet ibi: hic oritur quaestio trahens originem ex praedictis. Prima iterum pars in qua ostendit in quibus in deo seu respectu quorum est aequalitas: diuiditur in tres partes. In prima ostendit quod in magnitudine / eter nitate et potestate iacet aequalitas. In secunda quod in his in deo manet identitas. Ir tertia se excusat tangere quid sit aeternitas. Secunda incipit ibi: Cum enumerantur ista. Tertia ibi: Quod autem aeternitate. Tunc sequitur illa perticula: Nunc igitur superest ostendere. In qua postquam ostendit magister respectu quorumin deo est aequalitas: Nunc declarat modum quo est. Et diuiditur in tres partes. In prima ostendit quod aequalitas inesse probatur ratione magnitudinis. In secunda eadem in deo fore annotatur semotione dissimilitudinis. In tertia perfectissima ipsa nominatur vi potentiae et valitudinis. Secunda incipir ibi: Sed iam nunc ad propositum: in dist. 20. ibi: Nunc ostendere restat quomodo etc. Iterum prima pars in qua declaratur qualiter in diuinis extitit aequalitas ratione magni tudinis diuiditur in tres partes. In prima bre uis addenda antecedit praefatio. In secunda magnitudo vera in diuinis patet et sum ma vnio. In tertia ex incidenti diuinorum suppositorum infertur circumincessio. Secun da incipit ibi: Sciendum est igitur quod pater non est etc. Tertia ibi: Et inde est quod pater dicitur esse in filio etc. Et tunc sequitur illa pars: Sed iam nunc ad propositum redeamus etc. In qua praedicta declaratur aequalitas persemotam inequalitatem et dissimilitudinem. Et diuiditur in tres secundum triplex totum / vnde surgit dissimilitudo. In prima ostendit quod non est in deo totum integrale. In secunda quod nec totum vniuersale / scilicet genus aut species. In tertia / quod nec totum inest numerale. Secunda incipit ibi: hic adiiciendum est / quod hic tanta est aequalitas. Tertia ibi: Sciendum est igitur tantam aequalitatems Iterum secunda pars: in qua ostenditur quod in deo non est totum vniuersale: diuiditur in tres partes. In prima ostenditur quod non est in dec nec vniuersalis ratio nec indiuidui. In se cunda quod materialis esse principii. In ter tia soluitur ratio cuiusdam dubii. Secunda in cipit ibi: Notandum etiam quod essentia diuina non est materia. Tertia ibi: his autem videntur aduersari. Et sequitur illa particula: Sciendum est igitur tantam aequalitatem. In qua ostendit magister quod in deo non est totum numerale: et partitur in tres. In prima repli cat eandem magnitudinem in personis tribus. In secunda quod deus non triplex / sed dicitur trinus. In tertia ostendit qualiter aliter a creatis deus fertur vnus. Secunda incipit ibi: Praeterea cum deus etc. Tertia ibi: In rebus corporeis non tantum est vna. Et haec est etc.
Quaestio
¶ Quaestio ista determinat de qua litate cum circumincessione in diuinis. In qua quaestio reprobat tri um doctorum opiniones: prout pa et suis locis. Primam recitat Sco. li. 1. di. 10. q. 2. Irca quam talis mouetur titulus quaestionis. Utrum diuinarum circuminces sio personarum ad perfectam magnitudi nis aequalitatem requiratur: Et arguitur quod non / triplici medio.
¶ Primo sic. Circumincessio diuinarum personarum nulla est: igitur non requiritur ad perfectam in diuinis magnitudinis aequalitatem. Consequentia patet: quia quod nihil est / ad nibil requiritur. Sed antecedens probatur. Te ste enim Aristotele primo posteriorum: circulo demonstrari est impossibile. Sed si es set in diuinis circumincessio / esset circulus. Pater enim esset in filio / et filius in patre: gitur non requiritur.
¶ Secundo arguo: quod non sit aequalitas in diuinis. Omnis relatio aequiparantiae debet esse conuertibilis: et ita aequalitas cum sit relatio aequiparantiae: si esset in diuinis esset conuertibilis. Sed hoc est falsum: igitur in diuinis non est aequali¬ tas. Maior patet. Sicut enim vnum simile ad aliud simile dicitur / sic econtra. Sed minor probatur auctoritate Chrys. super illud Qui cum sit splendor. dicit / quod filius est aequa lis patri / sed non pater filio. Et Augustinus primo de doctrina christiana dicit: In patre vnitas / in filio aequalitas.
¶ Tertio arguo et probo: quod non requiratur circumincessio ad istam aequalitatem: posterior est natura circumincessio aequalitate: igitur non requiritur ad equalitatem. Consequentia patet: quia posterius non praeexigitur ad esse prioris / sed econtra prius ad esse posterioris. Sed probatur assumptum: quia quando aliqua duo comparantur ad inuicem: pri us intelliguntur inquantum non sunt distincta quam inquantum distinguuntur sicut prius intelligitur homo non distinctus quam distin ctus. Sed aequalitas dicit non distinctionem personarum diuinarum in magnitudine: circumincessio vero dicit habitudinem distin ctionis personae ad personam: quia esse in quidnotat distinctionem: igitur etc.
¶ In oppo situm arguitur autctoritate August. de fide ad Petrum. Propter vnitatem naturalem totus pater in filio et spiritusancto est: totus quoque spiritus sanctus in patre et filio est. Ex quo igitur ratione vnitatis nature est circumincessio et vnitas naturae praesupponitur aequalitati: quae est secundum magnitudinem: quae est aut attributum / aut diuinus modus: sequitur quod circumincessio requiritur ad aequalita tem in diuinis.
¶ In ista. q. ad alias conformiter sunt tres articuli. Primus est terminorum decla Pratiuus. Quorum Secundus est quaestionis responsiuus; Tertius est dubiorum motiuus. Quantum ad primum articulum.
¶ Primus terminus est circum incessio. Et dicitur de circum. et incedo disquia illa quae sunt simul circumincessione / simul ad inuicem circumincedunt: vtputa a in b. et b. in a. Unde secundum doctorem subtile in hac distin. q. 2. arti. 2. Circumincessio est subsistentis in subsistente realis distit ctio mutua praesentialitatis assistentia in eadem substantia sibiinuicem intimatae. Ex quo patet quod ad circumincessionem tria exiguntur. Primo quod illa quae sic sunt mutuo habeant eandem nu mero substantiam: et propter hoc duo corpora si essent simul in eodem lnoco: licet sint subs stentia et mutuo praesentia: quia tamen non habent eandem in numero substantiam: non sunt in se inuicem circumincessiue. Secundo requiritur quod il la quae sic sunt simul / sint subsistentia: vnde licet attributa diuina sint idem cum diuina essentia / et idem inter se: quia tamen non subsistunt propria subsistentia: licet habeant existentiam diuinae essentiae: non dicuntur ad inuicemu per circumincessionem. Tertium quod requiritur est / quod subsistentes sint distincti reali ter. Unde si per impossibile diuinae personae. licet eandem habeant essentiam numero: et sint subsistentes: non differant realiter: non essent mutuo in seinuicem. Unde huius circum incessionis affert doctor subtilis tale exem plum. Potentiae animae sunt idem realiter com anima / secundum Augstin. Si daremus quod essent distincta supposita in anima: recte essent in seinuicem per circumincessionem: quia haberent ear dem essentiam numero quo ad primum: essent supposita: quo ad secundum: essent distin cta realitur quo ad tertium. Sic in diuinis pa ter et filius et spiritus sanctus habent eandem essen tiam numero sunt supposita / et distincta re aliter: ideo mutuo in seinuicem distinguun tur per circumincessionem. Unde: Ego in patre et pes in me est.
¶ Secundus terminus est aequali tas. Secundum Aristo. in. 5. metaph. ca. de re latione: triplex est relationum genus in vnitate fundatum. Primum fundatur in suba: et dicitur idemtitas. Secundum in quantitate: et dicitur aequilitas. Tertium in qualitate: et dicitur similitudo. Sed equalitas quando perfecta est: tunc supponit similitudinem. Unde dicta est aequalitas / quasi equa qualitas. Unde enim aliqua habent aequalita tem plenariam: tunc etiam habent plenam similitudi nem: cum qualitas in quantitate fundetur: et ita in eadem scilicet quantitate eadem qualitas. Sic dixit Tho. in sententia / quaestione prima hui distinctionis / in scripto. Et inde est quod quia personae sunt aequales in perfectionibus: dicemus quod et sunt similes.
¶ Tertius terminus est magnitudo. Magnum dicitur tripliciter. Uno modo dicitur magnum vt opponitur multo: et sic loquitur de ma¬ gno philosophus in. 10. metaph. Unde isto modo magnitudo solum est in quantitate continua: et multitudo in discreta: et sic capitur in quaestione magnum. Quanmuis enim in deo non sit quanti tas continua: tamen aeternitas se habet ad mo dum quantitatis continuae. Secundo dicitur ma gnum vt opponitur peruo. Et sic loquitur de ma gno et paruo Diony. in. 9. de diui. nomnibus: et sic deus magnus dicitur: quia cuncta parua sunt in eius conspectu. Tertio dicitur magnum absolute: et sic loquitur Augustinus in libro de fide ad petrum: dum ponit aequalitatem persona rum diuinarum in tribus his: magnitudoaeternitas et potentia. Et hoc de primo articulo. Quantum ad secundum articulum sunt tres conclusiones.
¶ Prima est. Nec sola diuina essentia / nec solis vltimis con stitutiuis: sed vtrisque seu diuinae personae in uicem sunt circumincessiuae. Conclusio habet tres partes. Prima diciti / quod per essentiam di uinam solam non sunt personae diuinae inuicem in se circumincessiuae. Probatur. Quia cum pater habeat essentiam diuinam in seipso: tunc pater esset in se: quod non conceditur. Probatur secunda pars quae dicit: quod nec solis vltimis constitutiuis: quia si sic: cum creature originentur a deo: creatu rae essent in deo per circumincessionem: quod non conceditur. Probatur tertia pars quae diciti / quod sunt in seinuicem per vtrumque: scilicet essentiam et relationes simul. Probatur. Quia cum ad aliquid duo concurrunt: et neutrum per se sufficit: illa duo si perfecta sint sufficiunt. Sic in proposito: ad istam circumincessionem concurrit et vnitas essentiae / et relationes originis: et quaelibet non sufficit perse: igitur ambae simul sufficiunt. Uel de tur aliud quod non potest.
¶ Ex hoc infero quod doctor solennis variauit quando dicit / quod tota ratio huius circumincessionis est diuina essentia. Dicit enim / quod aliquid esse in aliquo potest capi tripliciter. Uno modo secundum totum: sicut totum vinum est in dolio et sic dicitur quod totus filius non est in toto pa tre: quia filiatio quae est quasi pars filii / non est in patre: alioquin pater esset filius cum haberet filiationem. Secundo dicitur aliquid in aliquo secundum partem: quae tamen non est aliquid eius in quo est: sicut mus dicitur esse in laqueo: quia eius pes est in laqueo: qui nihil est laquei: nec etiam sic est circumincessio in diuinis. Tertio dicitur aliquid in alio quando est in eo secundum partem: quae tamen est aliquid eius in quo est. Sicut li esset modo strum vnum habens duo capita et duo pectora / et solum duos pedes: vnum diceretur in alio per pedes: qui tamen sunt communes am bobus. Sic dixit in proposito propter essen tiam quae est communis patri et filio. Pater est in filio / et filius in patre / et spiritussan ctus in vtroque. Patet ex conclusione hoc esse falsum: et confirmatur: quia si hoc sufficeret: tunc sicut essentia est in patre formaliter / ita etiam filius: et per consequens filiatio et ita diceretur pater filius. Proba tur consequentia: quia eo modo quo est pars in alio / et totum denominatum secundum illam par tem: sicut si pes hominis sit in loco contentiue / et totus homo per pedem. A simili: si essentia diuina sit in patre formaliter: et per illam sit filius in patre: sequitur quod erit in patre filius formaliter: et sic propositum.
¶ Ex eadem radice patet defectus sancti Thomae in scripto. Dicit enim quod doctores acri diuersimode assignauerunt huiusmo di circumincessionem. Ambrosius / augusti nus / hilarius assignauerunt rationem esse identitatem diuine essentiae in personis. Sed Damascenus relationes originis: quia vna est ab alia: et relatiua sunt in se mutuo. Sed cum reuerentia tanti doctoris: neutrum dictum habet vsquequaque veritatem. Quia enim esse non sit: patuit ratio in impugnatione Henrici. Nec quod dicit quod illi doctores Ambrosius / augustinus / hilarius. hoc posuerunt / concludit. Dixerunt enim quod essentia diuina est ratio / et potissima / sed non tota: sed requiritur constitutum vltimum: et est habitus consimilis locutionis modus in superioribus: de hoc quod dicit Orego. Eo mittitur filius quo generatur. Non enim dicit totam rationem missionis / sed principalem: quia processionem: quae requiritur in missione passiua: sic in proposito. Nec secundum dictum / quod relationes originis sufficiant / habet veritatem. Suppono per impossibile quod vnus deus producat in diuersa natura ali um deum: non erunt in seinuicem circumincessiue: immo secundum Damasce. essent contrarii: et tamen haberent per casum relationes origi nis. Suppono secundo / quod divine personae. sint absolutae: adhuc erunt in seinuicem circumincessiuae: et tamen carebunt origine: et ita origo non est ratio huius circumincessionis. Et si dicatur: ista argumenta procedunt ex impossibilibus: ideo non est mirum si comcludunt falsum. Dico quod hoc nihil est: ipsi enim et eius sequaces admittunt istam quaestionem: Utrum si spiritus sanctus non procederet a filio / an distingueretur ab eo: et tamen hoc est impossibile: solum ponitur ad sciendum vnde distinguitur: ita etiam in proposito.
¶ Secunda conclufio. Personarum diuinarum ad inuicem perfectiss ma / infinita atque est summa est aequalitas. Probatur conclusio medio doctoris subtilis. Quandocumque ali cui non repugnat infinitas: tunc alicubi est re perienda huiusmodi infinitas. Tum quia si vnum extremum minus perfectum in entibus repe ritur / a fortiori et magis perfectum. Sed in finitas aequalitati non repugnat. Probatur ista: quia aequalitas de se nullam dicit imperfectione / immo perfectionem: igitur potest secum compati quamcumque perfectionem: cum perfectio nes simpliciter sint ad inuicem compossibiles secundum Ansel. et ita compatietur infinita tem: cum dicat perfectionem simpliciter: seu sit modus perfectionis simpliciter. Sed pro batur quod aequalitas dicat perfectionem simpliciter: auctoritate Augustinus in li. de quantitate animae ad suum loquentis discipulum. Equali tatem inquit inequalitati iure praeponis: nec quemquam estimo humano sensu perditum: cui non illud videatur etc.
¶ Tertia conclusio Natura circumincessio diuinarum personari qualitatem praecedit / et ab ea supponitur. Pro batur conclusio tali medio. Quandocumque rela tiones oriuntur ex aliquibus fundamentis: or dinantur secundum ordinem illorum fundamentorum: patet in singulis: quia enim identitas fundatur in substantia / et equalitas in quantitate / et similitu do in qualitate: ideo identitas debet praecede re equalitatem et aequalitas similitudinem. Sed circumincessio quae est quasi quaedam relatio con munis: fundatur (vt patuit in prima conclusione) in vnitate diuinae essentiae / aequalitas deo in magnitudine. Magnitudo vero secundum Diony. pullulat a diuina essentia: et per conse quens prior est circumincessio equalitate.
¶ Infero ex hoc quod magister Fram. de ma ro. in suo conflatu / non recte dicit: assignando relationes communes praecedere istam circumincessionem. Nec miror si minus recte dicit in hoc ordine: cum extra ordinem istum illam tractauerit materiam. Est enim materia. 19. dist. et ipsam tractat in. 21. vbi est materia dictionum exclusiuarum. Nec quod dicit valet multum. Dicit enim quod caeterae relationes commu nes oriuntur ab extremis seu diuinis personis inquantum sunt vnum: circumincessio vero inquan tum distinguuntur: et prius est esse vnum quam distingui. Et ego dico / quod tam caeterae relationes communes quam circumincessio requirunt vnita tem in fundamentis / et distinctionem in extre mis: et pariformiter ratio non concludit. Et hoc de secundo articulo. Quantum ad tertium articulum sunt iuxta tres conclusiones tres difficultates.
¶ Prima est. Utrum ista circumincessio possit reduci ad aliquem octo modorum eslendi: quos ponit in. 4. physicorum philosophus: seu nouem / quos ponit Boetius ? Dico quod non: licet sanctus Tho. laboret ad reducemdum / i amen de longinquo. Nec est exemplum Hilarii in hoc nisi valde vmbrosum. Unde si ponamus corpora duo gloriosa si mul esse in eodem loco: et quod per impossibile essent eiusdem essentiae esset quodammodo si mile: breviter ista circumincessio nihil aliud addit nisi eandem in numero essentiam in pluribus suppositis realiter distinctis: et ad inuicem sibi mutuo praesentibus / qua praesentia in seinuicem sunt: dicente in hymno Ambro. In patre totus filius / et totus in verbo pater.
¶ Secunda difficultas. Qualiter differunt ista tria: magnitudo / aeternitas et potentia. In quibus in de fide ad Petrum posuit Augustinus equalitatem diuinarum personarum. Dicit doctor deuotus. q. 2. huius distinctionis: quod tripliciter potest quodlibet considerari / et non plus. Uno modo respe ctu priorum et sic tribus personis conuenit aeterni tas: quia non habent prius. Secundo consideratur in se: et sic eis conuenit magnitudo. Tertio potest considerari respectu ad posterius: et sic eis conuenit potentia / a quibus cuncta conduntur bona. Et quia tanta aeternitas / tanta magnitudo et tanta potentia est in vna sicut in duabus / et in duabus vt in tribus: ideo dicuntur equales.
¶ Tertia difficultas. Cum vnitas dicit privationem: quomodo potest esse fundamentum tam circumincessionis quam aequilitatis / quae sunt relationes positiuae in deo? Dico quod du plex est fundamentum. scilicet radicale et primarium: et si fundamenta sint positiua / illud semper est positiuum. Aliud est fundamentum secundarium et minus principale: et licet istud sit priuati uum: tamen positiua possunt in eo fundari: non ratione sui / sed radicalis fundamenti: et sic est in proposito. Et tunc patet ad quaestionem / quod diuinarum personarum circumincessio ad perfectam equa litatem requiritur. Et tunc ad argumenta.
¶ Ad primum: negatur antecedens. Et quando dicit per philosophum Circulo demonstrari est impossibile. Dico quod verum est: quia tunc idem esset causa sui: sicut ibidem deducit philosophus. Sed non est sic in propo sito. Non enim dicitur pater in filio / quia causatur ab eo: nec econtra: sed quia habent eandem essentiam numero: et sunt diuersa supposita simul praesentia / vt patuit.
¶ Ad secundum dico ad minorem / quod equalitas aliquando solum nominat respectum aequiparantiae: et tunc sicut est aequalis filius patri: sic filio est aequalis pater: aliquotiens autem vltra illum respectum nominat quem dam modum habendi ab alio illam aequalitatem: et isto modo est filius aequalis patri: quia hoc habet a patre / et non pater a filio: et exemplum est cla rum. Sunt enim rex et miles in campo: si tunc dicatur: Rex est cum milite: et li cum solum dicat praesentiam: sic est verum: si autem cum hoc dicat as sociationem: sic est falsum. Rex enim non associat militem sed miles regem. Sic est in proposi to.
Conclusiones
¶ Ex ista distinctione. 19. prima conclusio. Sunma aequalitas incircumincessio (vt clamat veritas) inest primario. Dicit conclusio / quod equalitas et circumincessio est in diuinis perso nis. Et hanc deducit magister a principio distin¬ ctionis vsque ad illud ca. Sed iam nunc ad propositum redeamus etc.